Gerardi Van Swieten,... Commentaria in Hermanni Boerhaave Aphorismos de cognoscendis et curandis morbis..

발행: 1746년

분량: 904페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

401쪽

in cervicibus glandula oriuntur, magni dolores sunt, cibique super hae fastidium imcrescit ; tum demum ad manum scalprumque veniendum est. Unde patet, imprimis ex symptomatum vehementia & malignitate determinari,' an osse laeso locus affectus detegi debeat ; an veto spes sit, ossis laesionem sine sectione posse curari. 1. Quae hic intelligitur mundatio, vel artificialis est, per quam nempe tolluntur omnia illa, quae in vulnere facto inveniuntur talia, ut cum vivis partibus amplius uniri Sc recrescere nequeant: verbi gratia thronabi sanguinis concreti, fragmenta ossis undique libera , membranae corruptae &c. t vel est naturalis , quando per suppurationem factam secedunt omnia illa , quae , vivis partibus licet adhuc aliquatenus cohaereant, tamen illis iterum uniri & concrescere non possunt. Utroisque modo tolluntur illa, quae vulneris contolidationem impedirent, quam liu in

vulnere haerent.

3. Agitur hic de illa terebratione , quae minutis cuneolis fit, uti dictum k. 212. non autem de illa per terebratione cranii, qua magnus orbiculus ex calvariae Oseexscinditur trepano proprie dicto. . Nunquam enim integumenta ossi accrescunt, quamdiu nudum est , sed prius debet recrescere nova membrana ablato periosteo similis , quae vasa in os su jectum deducit, & inde redeuntia recipit. Hociautem fit minutis foraminulis ρομforata calvaria , ut vasis vivis subiectis detur exitus, quae tunc elongata retexunt

talem membranam.

1 Omnibus his peractis, quae numeris praecedentibus dicta sunt, sanatio vulneris satis facilis est, & perficitur illa methodo, quae descripta fuit S. I S.

I, 2 I9. T OCUS detegitur. r. incidendo tegumenta laesa per I Iscalpellum recta, angulosa , perpendiculari, decussata sectione , in os usque impressa , caute in fractis & vacillantibus fragmentis , varia electa pro varietate loci, & mali. a. separando secta a cranio exacte per scalprum. 3. in farctu carpti lintςi.

Postquam vulneris conditio & symptomata vulnus secuta docuerunt , locum assectum debere se detegi, ut oculis manibusque pateat tota vulneris superficies, tune hoc fit sequenti modo I. Capillis prius novacula derasis , exploratur loci laesi magnitudo, M situs respectu futurarum , musculorum , tendinum &c.; tuncque primo determinatur , quali sectione opus sit; an, v. g. , una sectio per medium locum laesum sufficiet, an vero requirantur binae sectiones; quae iterum pro vario modo, quo concurvrunt , majorem minoremve ossis partem denudabunt. Si enim binae sectiones sic concurrant, ut angulum forment, poterit denudari os toto spatio, quod hujus anguli lateribus comprehenditur : si vero una sectio ducatur per lineam tangentem loci laesi , & altera perpendicularis per medium locum laetum ducatur ad pri rem , patet facile , duplo majus spatium sic nudari : si jam eadem perpendic laris sectio producatur, ut secet priorem in puncto medio, patet quatuor sic ausulos nasci , unde quadruplo majus spatium nudabitur ac in illa sectione, ubi hinae lineae concurrunt in unum angulum. Vocatur haec decussata sive cruci formis ii

tegumen.

402쪽

tegumentorum sectio : quae cum omnium maximum spatium denudet, hinc illam commodissimam esse voluit Celsus sa , qua duabus tranfossis lineis liιtera X. Huram accipit, ut deinde a singulis procedentibus angulis eviis subsecetar. Eligitur jam sectio talis , quae sufficis, ut locum astectum nudet : α patet sirnpl.cem sec tionem requiri, ubi tam parvus est locus laesus, ut delii Icentibus vulneris facti labiis in conspectum venire possit. Angulosa autem sectio conveniet, ubi locus aestas non quidem valde magnus est, major tamen , quam ut simplici sectione nudari polsit. Ubi autem majus spatium detegi debet , usum habet sectio recta ducta tangentis instar ad limitem loci assecti, cui deinde altera perpendicularis additur per medium locum laetum transiens. Ubi vero amplus admodum locus detegi aebet, sectione recta per medium locum affectum ducta altera similis priori perpendicularis, illamque per medium secans, superadditur; sicque qua-taor dillectorum integumentorum angulis elevatis totum illud spatium, quod bhiis illis sectionibus continetur, nudari potest. Debet autem sectio fieri cultello acuto & satis sorti, ne acies facile obtundatur ; dura enim & callosa est calvariae cutis, & validam satis sectionem re

uirit. Cultelli autem acies statim debet ossi ipsi imprimi , de sic ipsum os r

endo discindi simul pericranium una & eadem sectione; ne quid ex Usa membranula . qua sub cute calvariam eingit, relinquatur : siquidem hac scalpro terebrisve Iacerata vehementer febres eum inflammationistis excitat s b . Nisi enim firmiter ipsi ossi maneat appressus cultellus, dum integumenta dissecantur, debebit postea P ricranium adhuc discindi. Velum quidem est, sic cultello crenam duci in ipso osse, sed hoc evitari nequit, & detecto loco illa ossis laesio poterit satis facile curari. Cum igitur ad hanc rem requiraturi ut satis valida manu cultellus ipsi ossi sapprimaxur. patet, summa cautela prius explorandum esse, an forte calvaria se fracta sit . ut fragmentum posset deprimi, dum cultellus ossi apprimitur; unde pessima mala,& mors ipsa, sequi possent; uti aliquando tristibus exemplis constitit. Ubi ergo disitis undique palpando aliquid vacillare deprehendimus, sectio

sic dirigitur, ut ille locus evitetur. Ubi autem simul valida contusio magnum tumorem in loco astecto secti , laepe non 'sine difficultate explorari potest, an os

fractum vacillet, an non.

Simul caventum est, quantum fieri potest, ne majores arteriae, per integumenta dispersae, dissecentur ; simulque vitari debent insignes nervorum rami nicat sperit , ri g. in fronte supra oculi orbitam &α ut & musculi, tendines, sui rae &c. Horum omnium situs ex Anatomicis cognoscitur. 2. Pericranium satis firmiter cranio vasis emissis Sc receptis adhaeret, uti antea dictum est : hinc licet omnia integumenta una cum Pericranio discissa fuerint,4amen lata adhuc superficie cranio cohaerebunt; unde, antequam nudum Os in conspectum venire possit, Petieranium a calvaria separari debet. Aliquando et vatis angulis dissectis Peticranium sequitur, & ab olle secedit, imprimis, quando laxius ossi adhaeret, ut in senioribus observatur. Dum vero fortius adhaeret, uti saepissime fit, eburneo imprimis & politissimo scalpro citissime abraditur a calvaria , non sine summo dolore , nisi aeger hebes penitus aut soporosus fuerit, uti saepe in gravioribus capitis vulneribus contingit. Optandum erpo foret, ut juni res Chirurgi in vitulinis vel ovillis capitibus se exercerent, ut discant scalpro sub cal De Medic. Lib. VIII. cap. . pag. si ς. l Celsus ibidem. . '

403쪽

vULNERA CAPITIS. 2s'. χω. ducto Perieranium a ealvaria subito separare , In hominibus enim hoc addiscere

eludele est & periculosv - . a . ., Separatis ite omnibus intesumentis , a uis emuens plerumque Impedit quo minus accurate detegi possit ossis nudati laesio; unde, nisi summum peti culum urgeat, solet differri ulterior investigatio in sequentem diem, vel laltem per aliquot horas' expectati. Ne autem partes recenti vulnere divisae iterum concre cant quod citissime fieri observatur , plumaceola plana mollissima nudo ossi imponuntur sub integumentis elevatis, sic hoc impeditur , 6c sedata Haemorritagia . amotisque plumaceolis , tota superficies ossis nudati in conspectum venit, elevatix integumentis dissectis. Sic enim minimo labore amplissimum vulnus sequenti die fututum monet Hippocrates U , qui etiam jubet cataplasma imponi, ex pote ta tenuissima aceto incocta, donec quam maxime glutinosa fiat, ad praecavendam nempe nimiam inflammationem. Plumaceola enim haec sicca absorpta cruore . vei aliis liquidis, tument, & dilatam vulnus factum, quod semper quandam irritati nem de inflammationem facit.

f. et ι; o. R U O R. , pus, sanies, sordes, spongiolis absorbentur , fragmenta, festucae , squamae ossis, si parva , libera ab

omni membrana , oculo mox patentia, sunt, eximuntur volsella; vel solvunχur forfice, quae riundatio artificialis.

Amotis dein plumaceolis, absterso cruore, omnibusque alias sordibus, quae impediunt , quo minus ossis detecti superficies undique oculis pateat, omni cura ii vestigandum , an aliquid lateat mali, quod tolli vel corrigi debet. Si vero in os se nudato nihil fracti vel contusi appareat, dc nulla detegatur rima, nec ulla suspicio sit. Sub calvariae osse extravasatos haerere humores , qui crinio in hoc loco perterebrato educi possent , vulnus factam iterum consolidandum est. Petitissimis enim Medicis aeque ac Chirurgis aliquando contigit hic errasse, licet ex signis evidentibus conclusissent, sub loco iam aperto haerere aliquid mali. Pistima apud observatores habentur exempla, 'uae Mus rem confirmante monuerat Hippocrates in loco allegato S. as . quod aliquando os frangatur alia capitis pasete , quam qua vulnus est : dc in Commentariis ad 3. a1 . quaedam ex Optimis auctoribus recensitae fuerunt observationes, qua evincunt, semper hic aliquid dubii esse posse. Praestat ergo, vulneratum ejusque amicos praemonere, quod quidem omnia signa doceant, locum assiectum dissecandum esse, ut latens malum detegatur,

osse tamen aliquando in alio, dc saepe satis dissito calvariae loco, haerere noxam. Inde prudentes Chirursi semper Medicum vel alios Chirurgos vocari iubent, ut communi consilio concludatur , quid agendum sit in similibus eas 1 ; sicque

testes habeant, omnia secandum artis regulas peracta esse, quamvis eventus non respondeat votis.

Ubi vero constat, os nudatum laesum esse, indicatio Feneralis g. i 81. N'. i. ὶ docet, auferenda esse illa omnia, quae curam vulneris Impedire pollent. Liquidaemula hie haerentia spongiolis vel linteis carptis siccis facile absorbenturi fragmenta vero ossis, vel dc sectucae 6c parvae squamulae sedentes . vel inde separatae per

se De Capit. vulner. cap. 1 c. Charier. Tum XII pag. Ia

404쪽

1 . 1sti VULNERA CAPITI s. 38

instrumentum 6Inerans, possunt considerari tanquam corpora heterogenea, quae ibi relicta nocere possent, saltem vulneris curam multum retardare. Sed uti dictallum fuit F. t 86. I 8 . ὶ primo expendendum est , an sine damno tolli possint;

an vero tutius ibi relinquantur, donec sponte separentur & excidant. Si enim fragmenta haec ossis parva fuerint; nec vivis partibus cohaereant adhuc, nulla spes est iterum uniri possie . & tuto auferri possunt instrumentis idoneis. Cum a rem a libero accessit aeris ossa, periosteo nuda , pessime afficiantur, uti dictum est F. xso; requiritur praeterea , ut haec fragmenta oculis sic pateant, ut statim toliati possint, neque opus sit diu instrumentis tale vulnus scrutari. Periculosum pariter , fragmenta ossea membranis adhuc haerentia vi avellere; cum & magnus dolor , & nexus pericranii cum dura matre, imprimis circa suturas , pessima posset producere mala ; tunc enim melias, si tolli debent, forfice abscinduntur. Illa autem depuratio vulneris , quae sic manu vel instrumentis fit, vocatur munia datio artificialis ; ut distinguatur ab illa, quae sponte orta suppuratione perficitur,

di naturalis ideo vocatur.

I. 163. ADEM n Im Is magna. haerentia. vivis, a bscondita. relin quuntur nam vel sponte separantur, vel recrescundad viva. Haec mundatio naturalis.

Ubi autem fragmenta calvariae magna valde sunt, examinandum est, an seeorrupta fuerint iam . ut nulla spes sit, quod iterum uniri possint reliquo osti.

Hoc autem imprimis cognoscitur ex colore mutato. Si enim fragmentum tale

flavum, fuscum, vel jam nigrum est, non recrescet; sed vel sponte separabiatur postea , vel tollendum est statim, si commode fieri possit. Quando autem eo lorem adhuc naturali similem habent talia fragmenta, & imprimis si adhuc e

haereant cam pericranio, magna spes est, quod recrescere possint. Accidit aliquando in majorum ossium fracturis , tibiae v. g. vel femoris os binis locis sie fractum esse, ut medium fragmentum ab utraque parte liberum sit ; & tamen observaiatum fuit saepius, tale fragmentum iterum concrevisse cum reliquo osse : unde patet, non desperandum esse in similibus cranii fractaris. Observationes Ciaturgiticae hanc rem omnino evincunt. Homini solea ferrea mulus tam validum icturii capiti impegerat, ut frontis os fractum dc intropressiam esset. Trepano exscindebatur orbiculus ex calvaria , ut os fractum & intropressum commode elevari &tolli posset. Cum autem fractura 1 medio frontis ad oculi canthum minorem per geret , non audebat tollere Paraeus tantam ossis portionem, sed elevavit os ira tum sic , ut duram matrem non amplius posset comprimere; & seliciter euratus fuit vulneratus a . Sed & integre separatum a reliqua calvaria ossis fragmentum, cohaerens tamen adhuc Pericranio, iterum recrevit. Capitaneo cuidam ense ossis frontis magna portio ab tassa fuerat, circiter trium digitorum Ionsitudine & latitudine, sic ut nuda esset omnino dura mater. Tam magnum ostis fragmentum. Perieranio adhue cohaerens, una cum integumentis supra faciem reclinabatur ho tendo spectaculo; & jam cogitabat Paraeus, ut totum resecaret: metuens tamen , ne tanto Vulnere nudata dura mater pessime assiceretur , deterso sanguine , qui duram matrem tegebat, iterum adaptavit os abscesum una cum integumentis, a Les aeuurus d Ambro iis Pare , Lib. X. chap. 6.

405쪽

& levi sutura in tribus locis firmavit, ne loco facile moveri possit. Pulcherrimus su cellus docuit, quantum sperati possit in limitibus calibus, cum tam ingens ossis integre resecti portio in homine pluribus adhuc aliis plagis saucio recrescere potuerit. AE .

Quamdiu ergo vivis partibus adhuc cohaerent talia fragmenta, relinquenda vi dentur ; spes enim est, iterum uniri posse reliquo ossi: & si hoc non succedat, Msigna docuerint , OlIa haec separata incipere corrumpi, semper poterunt eximi, Vetdi sponte separabuntur. Unde limul patet , noxium esse, nimis curiose scrutari Capitis vulnera, ut fragmenta ossis , quae non statim oculis occurrunt, tollantiarisbi enim adhue aliqua sui parte cohaereant vivis, poterunt uniri, vel sponte Persuppurationem secedent, ii recrescere nequeant. Naturam saepe solam sibi sufficere quam in periculosillimis casibus, docet sequens Historia. Puellae novem vel decem circiter annorum caesuit ense inflicta fuerant octodecim vulnera capiti, praeter aliae quaedam, quae brachia & truncum corporis laeserant. Omnia haec capitis vulnera calvariam laeserant, ossiique portiones quaedam ad diplocia usque ablatae erant paliis in locis tota calvaria ad duram matrem usque ablata erat. Idoneo apparata deligabatur tam misere vulneratum caput, & singulis binis diebus tantum den dabantur vulnera. Singulis autem deligationibus ossis frustula plumaceolis aes rebant, de sic secedebant sine molestia. Illa fragmenta autem, quae Pericranio adhuc cohaerebant, concrescebant iterum , & prompte replebantur loca . ubi calia Varia integre ablata fuerat; sic ut quinque septimanarum spatio tot plagis saucia convalesceret haec puella ' . Sed in hoc easu nulla mundatio artificialis locum habuit , sponte per suppurationem separata fuerunt omnia illa , quae recrescere notis

potuerant.

Prudentissimum ergo est monitum Hippocratis , dicentis r Qua vera ossa intur subsederunt is naturali suo satu , fracta aut late omnino praecise , minus hac periculo sunt, si membrana integra fuerit: ct rimis pluribus ct latioribus intus confracta minus periculosa sunt, ct facilius eximuntur ue neque )uidquam horum sectione ferra θ indiget i neque cum periculo tentandum est ossa auferre, priusquam sponte sursum cedano

f. 16 a. C Ι os contusum , album, sustum, lividum , fissumve apo paret, minutis hinc inde foraminulis perterebrandum , ut praescriptum s 2 sa. , ita enim viva exeunt, dc mortua expellunc

cito. Aliquando contingit, ut ablatis integumentis nulla quidem fractura in osse reperiatur , & tamen os male affectum sit. Hoc imprimis observatur, ubi obtusum ruit instrumentum vulnerans, vel quando homo ex alto delapsus planae superficiei valide impegerit caput. Tunc enim vel finditur os cranii; scpe integris licet manentibus capitis integumentis ; vel perieranium, inter resistens obstaculum & d ram calvariam subjectam, sic premitur & atteritur, ut frangantur vasa , quae e*Pericranio in calvariam tendunt, dc vicissim ex hac in Pericranium redeunt; ut de aboletur omnis vitalis influxus in lamellam calvariae Pericranio continguam. ' - . . cc Hippocrat de Capit. vulner. mP. Bes.oste Cumiuien ὀpites, pag. t a. l Cliarier. Tom. XII. pag.

406쪽

Patet satis ab iisdem causis posse laedi vasa, quae inter lamellas eranti media decurrunt , unde augmentum mali fit. Cognoscitur autem, talem contusionem &destructionem valorum in cranii ost e obtinere, ex colore ossis mutato. Naturalia ter enim olla viva dc sana colorem subrubellum , vel de ex albo caerulescentem habent ; quia vasa vitalia, colorato liquido plena , per albam ossis lamellam , deprae tenuitate pellucentem, talem colorem exhibent. In omnibus illis ergo locis, ubi a contusione destructa sunt vasa supposita lamellis ollieis, albedo erit: unde de 3. 111. N0. 6. inter signa calvariae linae numerabatur, si punctis pallidis colora tum cranium appareret: & Belloste ta), postquam nudam Pericranio calvariam minutis foraminulis perterebraverat, primum lignum felicis succellius memorat, quod os inciperet subrubescere; manifesto nempe indicio, vitam redire in osse, antea vitali humorum influxu privato. Ubi autem os vasis suis destructis incipit corrumpi, tunc color albus in flavum, fuscum, lividum , imo nigrum omnino mutatur ; eo semper majori corruptelae gradu, quo magis a naturali colore recedit, uti dictum fuit in Commentariis ad 3. 2 9. Cum ergo in tali casu metus sit, ne ossis haec corruptio subjectas lamellas con tiguas similiter inficiat, ad ipsamque diploen pergat, unde de subjecta tabula vi trea , & deinde ipsum enceptaton infici poterunt, imprimis cum fractis vasis e fusi humores & corrupti per integram contuli ossis superficiem exire nequeant; adiparet iterum pulcherrimus usus methodi L 111. descriptae, qua nempe minutis Unc inde soraminulis perterebratur calvaria, ut essest humores exire possint, &vata viva supposita, duro hoc tegmine mortui ossis libera emersere & separare ii lud , quod mortuum & corruptum est. A vivis enim vasis suppositis solum ex spectandam et se separationem ossis corrupti, jam indicavit Hippocrates sbὶ : post quam enim monuerat, olla fracta non esse educenda cum periculo, nisi sponte sursum cedant, dicit: fursum autem cedunt, carne subnasiente ψ subnascitur autem ex diploe . . ct ex fino osse , si superior tantum vis pura crempta fuerit. Sola o servatione sc didicit Hippocrates illud, quod postea recentiorum industria confir mavit et carnem enim vocaverunt antiqui Medici, dc etiam recentiores eodem vocabulo usi sunt, vascularem illam compagem, quae in vulneribus renata jach ram substantiae restituit. Et pulchre addidit, hanc ex diploe succrescere, per quam a deo hinnifesta vasa disperguntur; imo dc, superioribus tantum lamelli, corruptis, talem carnem renasci ex sano osse supposito , non ex diploe, manifesto indicat. Ubi autem fislara adest, eadem haec methodus pariter prodest. Omnia enim mala quae fissuram sequuntur, imprimis ab eo pendent, quod plurimorum vas rum ruptura facta fuerit, nee pateat facilis exitus liquidis extravasatis; unde coria ruptela ossis, & omnia quae inde pendent mala, sequuntur. Minutis vero for minutis circa fit serae locum pertuso osse, exitus Patet extravasatis humoribus, &facilis habetur via , qua vasa viva elongata prodire possunt, & retexere novum

pericranium.

Quam subito autem hac methodo perficiatur cura etiam in fatis notabili ossis laesione, patuit ex illis, quae dicta sunt in Commentariis ad 6. 112. dc 1 1 3. aὶ Chir ur en d Hopitia , pag. 7ε. 78. b De Capit vulner. Cap. 18. Charier. Tom. t XII pag. Ia

407쪽

39 g. 263.

VULNERA CAPITIS

1 8. 2 De his omnibus in numeris hie citatis csctum suit. Simulae enim novum Peria erantum sic recrevit, tunc reliquum curari debet instar vulneris rapitis, quod sola integumenta laesit communia.

s. 161. T N D E patet, cur angusta fissura periculosior saepe, quam I ingens cranii contusio t1 36. J.

Omnes Medici & Chirurgi periti in hoc consentiunt, fissuram calvariae cepe

longe majus discrimen adferre, quam validam contusionem , imo de fracturam ossis. Fissura enim dissicilius cognoscitur, & sepe non detegitur . nisi sero , ime Amis si circa suturas haereat; vel & externa calvariae tabula integra manente lota interna tabula filia sit; uti & dum alio loco calvariae os fissum est, quam . ubi .ulnus haeret. Accedit, quod fissura, licet oculis appareat, saepe longius exeu rat, quam ut tuto tota possit detegi discissis integumentis. Omnia autem haec attiquando sic contingere, probatum suit fidelissimis observationibus in commenta. tariis ad 3. 11 . memoratis. Dum vero ingens laesio ossis facta fuit, sponte pater;& magnitudine mali incitati Medici & Chirurgi omne molimen artis adhibent, ut praecaveant metuenda mala. Fissura tam saepe latens, imo quandoque nullo signo detegenda, vel peritissimos fallere potest, quod de se ipso Hippocrates tam inge. Me talsus est. Alaeta causa, quare angusta fissura tam periculosa habeatur , est , quia non potest certo cognosci, quo usque penetravetit, an ad diploen usque . an etiam pi fundius. Si iam ad diploen inque fissa fuerit calvaria, magna fatis vasa fracta arund estvit humores non poterunt Per angustam ossis Linrum transire cotramispent ut , destruent teneram illam cellulosam ossis partem, quae diploen constituit; ero serpere poterit malum inter binas calvariae tabulas, & corrumpere omniao D sa dein interna cranii tabula, Encephalon ipsum poterit assici, & ta subito perit homo, dum nullum ereditur latere malum, & post mortem totum os corruptum invenitur. Plurima talia habentur apud Observatores Exempla. Ubi autem mynactanti laesio satia sule . patet exitus humoribus extrava fatis, vel per artem fieri poterit, 3c vasa viva supposita omne corruptum poterunt separare. Ideo tam talis saepe cura fuit pravissimorum etiam capitis vulnerum una cum insigni ossis imsume; dum levis fissura, sero tantum cognita. nihil mali metuentes laepe incipia

nato de medio sustulit. Ideo Hippocrates ausus fuit pronunciare: si os calvaria fractu- fuerit S contusum .. pericato caret orc. si urra Assum fuerit, ct Assura immo procedat . admodum est periculosum a . Additque, serram adhibendam esse , ne

at Hippocrat. de Ioeis in homina eap. ra Charier. Tom. VII. pag. 373.

408쪽

s. 16s. χεέ. - VULNERA CAPITIS. sol sanies per ossis fissuram assiuens meningem putrefaciat. Et alibi γ ossa eapitis fracta, vel late admodum praecisa, vel rimis pluribus dc latistibus divisa, mi nus periculi habere assirmat. Accedit praeterea, quod nunquam findi possit eatu ria , quin simul plus minusve contusa fuerit b): unde eo major numerus vasorum, in ipsa ossis substantia vel per diploen decurrentium, frangitur , hinc omnium m

lorum augmentum.

g. 16 c. TI Τ parer, hanc methodum 1 σ1. 26 a. in praeserenda in ' ustioni, scalpris , trepanis Veterum in his malis i a '.

23 . 236. 162. ). Ex illis, quae dicta sunt in commentariis ad F. 131. patuit , levem illam perte.

rebrationem eat variae pluribus foraminulis cito & tuto simul sanare haec mala sun de videtur merito praeferenda esse reliquis methodis. Litet autem apud Hippocratem , uti dictum fuit, jam hujus rei vestisium habeatur , tamen frequenter usi fuerunt scalptis, ut deraderent ossis male allecti partem. Si tamen perpendantur omnia, quae necessario sequuntur hanc ossis affecti abrasonem, patebit, minus tutum hoc esse, de tot se tardius sic curam perfici. Ustionem ferro candenti eo mendaverunt quidem Chirurgi, ut os corruptum separaretur: sed non memini apua Hippocratem in laesione calvariae, uti nec apud Celsum, hujus mentionem ita tam fuisse ι εc certe dissicile admodum foret sic adurere partem ossis corruptam . vi non laederetur pars integra ossis subjecta; quae ergo iterum separari dedieret . antequam curatio posset expectari. Ubi autem angusta rima in osse cranii fisso apparebat, vel & teli vestigium ita osse relictum erat, tunc scalpris variae magnitudinis & figurae, pro varia mali magnitudine & figura . utebantur, quibus os radebant. donec runa , vel teIi ve tigium delerentur. Et, ut certi essent rimam 'talem sic deletam esse, prius atramento scriptorio, vel alio nigro liquore Vide ν. 1 s s. Nq. 4. ὶ tingebant os la datum , ut coloratum tale liquidum in rimam penetrans ostenderet, quo usque penetraret; pergebant enim radendo , donec totum illud nigrum deleretur. Ubi vero altias descendebat rima, neque radendo tolli poterat , tunc terebram adhibebant, ut magnam ossis partem exscinderent sc Ubi vero latior locus calvariae contusione laesus fuerat, & signa docerent os corruptum esse, tunc utebantur tr pano exsoliatorio dicto, quod binis cuneis contraria directione positis constabat , quibus circumrotatis abradebatur calvariae superficies orbiculari plaga. Quia eo vexa & in quibusdam locis inaequalis est crinii superficies. facile patet non adeo aequabiliter ite posse abradi illud, quod corruptum est. Sed praeterea postquam radet do scalpris vel tali trepano ex foliatorio rima deleta erat , vel ablata ossis corrupti pars, tunc superficies ollis abrasa mortua est. destructis nempe omnibus vasis; hine 1eparari debebit, antequam iterum poterit illi increscere Perieranium. Rpparet e io ab his operationibus non multum .boni exspectandum esse. illa autem meth o μ. 111. pulchre separatio corrupti perficitur, eademque opera regenerator perditatum brevi tempore. Ilippoerat. de Cap. vulner. p- 12. Char-l Ibidem cap. xl. 3t a. chartet. Tom XII.

409쪽

g. 267. RANIUM in junioribus intro pressum , in adultiori- u bus post fracturam intro pulium , Cerebrum premit ;pro Varietate loci pressi, pro varia magnitudine , profunditate , acuti e , punctura prementis, ξ roducit hebetudines, sopores, vertigines, tinnitus, caligines, deliria, vomitum bilis, dolores capitis, convulsiones, paralyses, lotii foecumque spontaneum extrum , apo

plexias, febres, mortem. iPostquam dictum fuit de illis malis, quae ossis cranii laesiones sequuntur, sequiatur ut videamus , quid futurum sit, si calvaria intropressa, vel post fracturam intropulsa , contentum encephalon compresserit, vel laeserit. Constat ex Geom ericis , circulum inter figuras Isoperimetras maximam habere aream ; sed calvariae figura ad sphaericam accedit: hinc intropressa calvaria, minuetur ejus capacitas. Notum est porro ex Physiologicis, clanii cavum semper plenissimum esse in f nitate: unae resecta calvaria stati in contentum encephalon exsul git sic , ut numquam possit iterum adaptari resina pars, niti vi actibita. Patet ergo, quod simul ac mutata fuerit calvariae figura per intropressionem, ne cellario comprimantur co

tenta ejus eavo.

Sive jam figura cranii convexa mutata fuerit per intropressionem sine fractura ,sive os fractum loco suo pullum depressum fuerit; eflectus erit idem nempe cerebri contenti compressio. In iunioribus talem intropressionem possibilem ei se sine fractura , calvariae mollities in hac aetate fere persuadet: longe major firmitas in adultis distiellius hoc fieti posse sine fractura docet. Hippocrates sa), varias fra

gurarum calvariae species recensens, tertio loco enumerat hanc introcessionem. quam εσε λασιν vocavit ; dicitque , semper tunc simul rimas adesse : Quod enim .ntroprimitur, ab ario osse naturaliter se habente abruptum fratctumque introcedit ;itaque sane huic intropressiani rimam accedere necesse est. Longe tamen mollior est

ossium humani eorporis in vivente substantia, quam in sceletis exsiccatis apparet : hinc forte non omnino impossibilis , licet rarior, calvariae depressio in adultis , non decrepitis tamen , sine fractura. Cum autem ab illis, quae cranii cavo continentur, tota vita & humanitas pendeant ,' totumque encephalon molle sit & facile comprimendum ; patet, introin pressis cranio turbari posta , imo & integre deleri, omnes functiones, quae ab encephali integritate pendent. Quia autem cerebellum firmioris substantiae est,& tutius reconditur , quam ipsum cerebrum ; hinc damna , a calvariae intropoetasone orta , semper sere cerebri actiones laedunt primario, tandemque propagat malo cerebelli actionem , a qua vita pendet, tollunt. Simul patet, effectus h ius mali admodum varios esse posse, prout diversa. cerebri loca comprimuntur , & prout causa comprimens majori minorive vi agit; vel etiam dum abrupta ossis fragmenta acuta cerebri substantiam ipsam vulnerant majori vel minori profundiatate. Levem etiam cerebri compressionem turbare posse ejus actionem , raro consistitit Exemplo. Mulieri dimidia cranii olla ablata tuerat, quam circumserebat oia

tiatim Dissiligo: by Cooste

410쪽

tiatim stipem petensi nudam duram matrem dum digiti apice leviter quis tangeret , valide exclamavit dicens , se millenas videre candelas sa). Symplomata Mutem, quae compressionem encephali ab hac causa factam sequuntur, enumerantur sequentia.

HEBETU DINES. Quae levissimam tantum cerebri compressionem sequuntur. In omnibus illis , quibus a lenta & frigida causa apoplexia nascitur, prius talis

insolita hebetudo sensuum omnium,&tarditas ad motus nausculares exercCndos, observantur et quae designant, sensim accumulari in cranio tales humores, qui levi compresso ne obtundunt sensuum omnium vivacitatem, tand maque aucta copia penitus tollent. Si jam calvaria intropressa leviter sic cerebrum comprellerit, simile malum oritur, aliquando tota vita manens, si non tollitur causa comprimens.

Tale exemplum habetur apud Hildanum b). Puero decem annorum, felicissimo ingenio praedito , casu cranium circa suturam Lambdoideam impressum fuerat; Cum nulla graviora symptomata sequerentur, neglectum fuit a parentibus hoc malum, mansitque haec ossis imprestio : Incepit sensim memoria & intellectus immanui , sic ut nihil addiscere potuerit, vixitque sic stupidus omnino ad quadragesimum aetatis annum , tuncque peste correptus periit. Similis hebetudo etiam observatur, quando salapuis nimia copia diuendit vasa majora in plethoricis ;Vel in morbis acutis velocitate aucta de majori rarefactione dilatat vasa sic, di Pu ola cerebri substantia incipiat comprimi. S O P O R E S. Qui auctam cerebri compressionem indicant: simulac enim illae Caulae, quae hebetudinem fecerant, augentur , oritur somnolentia, & tandem profundissimus somnus 6c lethalis , nempe apoplexia. Unde inter illa signa , quae d Cent capite vulneratum periculose affici, recenset Hippocrates altum soporem , S tenebricosam vertiginem c c . VERTIGINE S, c ALicis Es. Vertigo omnium fere morborum cerebri levissimus est,& pleiique capitis morbi, imo fere omnes , inde incipiunt; dccurati pro ultimo symptomate vertiginem relinquunt. In omni vertigine plerumque est rotatio apparens rerum extra nos positarum & naturaliter quiescentium ;aliquando videntur omnia ex alto deorsum labi , dc contra. Quando hac rescit tum , incipiunt apparere colores varii in objectis; mox sequitur vacillatio omnium musculorum , incipiunt se affecti metuere 1ie labantur, obvia quaeque prehendunt, ut se sustineant ; enervatur totum corpus uno momento sic ut c

dant , simulque tenebrae densissimae omnem sensum visus tollunt; hocque est ul-zimum quod sentiunt: si enim pergat malum , in Apoplexiam, Epilepitam, vel

animi deliquium terminatur. Levissinaa ergo vertigo est, ubi omnium objectorum rotatio apparet; aucto malo , tenebrae fiunt, tunc jκωνίδινος , id est, tenebricosa vertigo vocatur : tandem cadunt sic affecti. Tria haec in loco modo citato notavit Hippocrates, signa graViter capite vulneratorum recensens. Si tenebra circumfundantur, ct verrigo, mel ct ceciderit. Dum Antilochus hostem in fronte sic vulnerat, ut lanceae cuia Pis os penetraret, tenebrae oculos cooperuerunt, dixit sapiens Homerus d).

pag. 7. XII. pag. I xl.

SEARCH

MENU NAVIGATION