Gerardi Van Swieten,... Commentaria in Hermanni Boerhaave Aphorismos de cognoscendis et curandis morbis..

발행: 1746년

분량: 904페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

391쪽

, j. VULNERA C A P I T I S. s. 113. 21

parabat molestias. Tenui serra rescissium fuit de ossibus corruptis, quantum sine talione partium incumbentium poterat tolli. Sed & sic ossium horum supere etes mortua manebat, & separari debebat, antequam bona cicatrice claudi pota

set vulnus.

Minutis tunc cuneolis peritissimus Chirurgus terebravit totam hanc corruptorum ossium superficiem, plurimis Zc satis sibi invicem vicinis locis : & jucuniado spectaculo vidimus post biduum singula luee foraminuta humescere, deinde microseopio inspicientibus distinctissime apparuit, micare in omnibus his puta tis vascula vera systole dc diastole, quae perfecte respondebant aegroti pulsibus

eodm tempore in manuum carpis exploratis. Unde evidenter nobis constitit, emergentem hanc ex foraminulis factis substantiam esse veram vasculosam com- p gem. Ubi autem hac methodo nova membrana os nudatum tectum fuit, reliqua

sanatio perficitur, uti dictum fuit in numeris hic citatis.

Calvaria laesa est, pro varietate causae, fissa, fracta, 9. 2S . contusa, intro pressa , vel evulso fragmento spoliata erit, atque haec vel in una, vel in utraque ejus tabula.

Postquam consideratum fuit, quid accidat integumentis communibus Ac Peri-cranio laesis , nunc agendum est de vulneribus capitis , quae ipsum calvariae os laedunt; & primo recensentur hac paragrapho varii modi, quibus cranii os laesum fuit se observatum est, pro varia figura instrumenti laedentis , ejusque m jori vel minori impetu. FISSA. Fissura dieitur solutio continui in osse, oblonga utplurimum , anis gustissima plerumque , & cum aliqua adhuc partium cohaesione. Iin his fissuris iam magna varietas obtinet, pro magnitudine varia , recto vel obliquo decu fu, pro varia ossis cranii parte, quam occupant : quaedam enim in externa tabula luerent, aliae vero in interna cranii tabula , quamvis externa integra adipareat. Aliquando & fissura non est in loco , cui instrumentum laedens applicatum fuerit, sed in alia & saepe opposita calvariae parte; vocatur tunc contrafissura. Qualia exempla plurima habentur apud auctores. Sie Tulpi ast narrat, ii minem selopeio in capite ictum, frustra statim etiam perforata calvaria, sexto die petiisse. Post obitum calvaria, quamvis foris illaesa apparpret, ostendit i men intus varias fissuras. Paraeus b) binis exemplis hanc rem confirmat. H mini lapidis ictu valida contusio & tumor cum parvo vulnere in bregmatis osse dextro facta fuerat: Dilatato vulnere os subjectum apparuit integrum, & vutanetatus periit vigesimo primo die post inflictum vulnus. Post mortem, terra re secto eranio, apparuit oppositi lateris breginatis os fissum fuisse. In alio Nobili viro post validam conturionem Capitis, quamvis galea tecti, mortuo apparuit tabula cranii interior fracta , sic ut fragmenta abrupta cerebri substantiae infixa haeserint, licet externa cranii tabula omnino intefra inveniretur. Hippocrates jam hoc notaverat, & postquam Varios modos, quibus calvaria laedi posset, recensuit, addidit ultimum, quando nempe os laeditur alia capitis parte, quam

a s Observat. Med. Lib. I. cap. L.

392쪽

1s . VULNERA CAPITIS. 3 s

qua vulnus est ; & dicit, huic calamitati nullam superesse medelam , quia non potest detegi , quanam in parte capitis haereat a ) : unde Celsus bὶ dixit ,si graviter aliquis percussus est, s mala indicia Iubsecuta sunt, neque ea parte, qua cutis discissa est, rima reperatur , non incommodum est, parte alterna considerare , num quis

Iocus mollior sit ct tumeat, illumque aperire ,siquidem ibi fissum os reperietur. Nec tamen magno negotio cutis sanescit, etia si frustra secta es. Incerta tamen haec omnia sunt, cum saepe in eodem osse, sed non in ipso vulneris loco tamen , fissuta inventa fuerit. Sic homini fuste perculio in fronte prope supercilium de trum, & inde mortuo, nihil erat in loco vulneris mutatum in olle, sed in oculidextri orbita contrahitura apparebat sesqui pollicaris longitudinis versus sellam Turcicam tendens se . Imo aliquando obtervatum fuit fili uram ex vulneris locci porrectam fuisIe ad alia etiam capitis olla. Talem casu na narrat Ruyschius cM, tibi a validissima contusione ossis bre alis linistri fillura per totum os pergebat , deinde per suturam squamosan ossis temporum , totum os petrosum , dcos occipitis, usque ad magnum hujus ossis foramen, quod medullam oblonga tam transmittit. Ex quo calu simul apparet, suturas non impedire, quo minus fisIura in quodam cranii olle facta propagari pollet ultra hujus ossis limites, uti multi voluerunt. FRACTA. Differt fractura calvariae a filIura , quia in fissura proprie dicenda superest adhuc aliqua cohaelio , in fractura autem integra obtinet inlutio : unde nisura angustam in osse rimam facit, fractura majorem separationem partium antea unitarum supponit. Potest iam fractura talis eaee, ut fragmentum a reluquo osse liberum iit omnino, poterit 6c quadam sui parte adhuc unitum man re. Si integra talis solutio facta fuerit per causam vulnerantem, fere semper fragmentum liberum introprimitur , Sc cerebrum laedit. Potest etiam ad fracti ram referri illud, quod Hippocrates vocavit sedem sive teli vestigium s. δρω, , dum v. g. acinacis ima vulnus inflictum discissis calvariae integumentis omnibus ipsum os laeserit. Dicit enim seὶ : sedes ιeli autem dicitur, eum , osse in D sπatura permanente , telum os infixum manifestum 'cerit, qua insederit s & postea addit, quod Praeso διακαπα ὶ , quantamcunque longitudinem Er latitudinem ossis occupet, ad teli vestium referatur, modo alia ossa, qua Pracisionem circumambiana, maneant in sua natura , neque una cum praecisione desidant intropremantur) Tunc enim voluit , non amplius teli vestigium dicendum esse , quando os undique solutum mutat locum de inito subsidet , sed vocavit tutac Gφλασιν, quando nempe os abruptum undique introcedit fy. CONTUSA. Quando nempe a gravi & obtuso instrumento calvaria laeditur se, ut nulla rima tamen nec fractura appareat. Sicut enim contusio partium mollium plurima vasa frangere potest , integra manente cute ; sic etiam idem in osse contuso obtineri potest, quod nempe vasa inter lamellas osseas media laedantur a contusione, licet integrum omnino os appareat. Dissicilis cognitio hujus mali saepe, nisi sero, ubi malignis symptomatibus ortis os pessime

a) Hippoc. de Capie. vulner. cap. X. Char.

ter. Tom. XII. pag. I I9.

393쪽

,oc VULNERA CAPITIS. 3. 21 . s.

assiectum fuisse cognoscitur. Hoc malum vocavit Hippoerates , & timui monuit, non posse oculis dijudicari, an plus minusve pilis iubilantiam taleri e contusio. , au magis vel minus profunde penetraverit talis laetio sa). Si enim v sa dispersa per diploen , inter binas tabulas olleas calvariae meaiam, tali contum tinue fracta fuerint, integro quamvis olle, facile patet, ab extravastatis & co ruptis ii moribus pessura produci posse mala . erodi posse internam tabulam, Scvitium sic communicari posse meningibus Ec ipsi cerebro. INTRO PRESSA . Fit hoc duplici modo : vel enim ossis pars fracta, Mundique libera a vicinis ossibus, sublidet; vel os , integro manens in sua coharusione , intropremitur, Quod imprimis in iuniorum calvariis ab obtusa causa vulnerante accidit : in his enim olla magis ilexilia adhuc cedunt facilius sine ruditura. Tamen & talis intropressio in adultis obserWata fuit. Olla enim cranii in homine vivente humida , & longe minus friabilia sunt, quam quidem in se

leto eadem olla exsiccata apparent. Rarius tamen in adultis observatur talis ii tropressio , quin simul rima vel fractura adsit. VEL EVULSO FRAGMENTO spo LiATA si T. Quod saepe caesim ii iis ficto vulnere fit, quando nempe una cum integumentis ossis portio instrumento vulnerante abscinditur. Vocaverunt tunc dedolationem cranii : qualem casum habet Scultetus ib) ubi ad magnitudinem Thaleti Imperialis fragmentum calvariae ablatum fuerat, & feliciter tamen curatus fuit vulneratus. Constitit pariter, post validas contuliones capitis exsilii ite fragmenta ollea de tabula cranii interiana , & subjectum cerebrum tali ite : quale exemplum ex Paraeo paulo ante in eadem hac paragrapho allegatum fuit.

Omnia iam haec mala recensita possunt vel solam externam tabulam cranii, .vel internam solam, vel utramque assicere : semper autem eo pejora, quo magis verius interiora penetraverint, Longe enim punc dissiciliorem medelam esse facile patet.

g. 231. CIC asse V as .ὶ scitur I. causa vulneris forti. r. o vulneris magnitudine collata fgurae loci vulnerati. 3.

specillo. q. atramento afluso. s. strepitu inter mordendum 6. visu

fracti , contusi, vel punctis pallidis collo rati cranii. 7. tactu ipso. 8.

symptomatibus integumentorum , carne circa septimam diem ab scedente, dolore, natura puris tenui, & graveolente , vulneris malignitate aliena.

Quia autem pessima mala sequi possunt calvariae laesionem, uti patebit sequenti

paragrapho ; ideo omni cura inquirendum est , an calvaria a causa vulnerante aliquam noxam acceperit, an non. Tumultuarium autem in his calibus

examen non sincere novimus. moniti Hippocratis ipsius infortunio , qui ingenue fatas est, se hie deceptum fuisse , dum teli vestigium non distinxerat a s Iura , uti dictum μ. I 1. Nq. De hoc autem constabit sequentibus signis. i. Patet facile, validum ictum capiti impactum, sive obtuso sive acuto in

aὶ Ibidem cap. 7. Pag. II 8. I b Armamentar. Chirurg. Observ. LVII. pag. 2 14. strumento

394쪽

strumento vulnerante, necessario calvariam laedere. Facilius autem hoc oculis pa

tet, si acuto instrumento disiectis integumentis calvaria detegatur, quam ii ob tuso telo integra cute , vel parvo tantum vulnusculo conspicuo, laetio facta fuerit. a. De hac re dictum fuit j. 1 o. N'. 3. In illis enim locis, ubi cranii ossa plana sunt, potest elle magnum vulnus sine ossis lanione ; sed ubi magna adest horum ossium convexitas, vel in illis locis , ubi eminentem angulum formant, non potest elle vulnus magnum , quin prominentem ossis partem laeserit, nisi circum-Iorquendo quasi instrumentum vulnerans vulnus inflictum fuit let, quod rarissime fir. 3. Chirurgi periti, dum ad tales vulneratos vocantur, aqua tepida cum vini exigua copia & aliquot salis granulis abluunt leviter vulnus; tunc prudenter duductis labiis inquirunt, an aliqua laesio in olle appareat. Deinde specillum poluti ssimum obtuso apice donatum immittunt vulneri , quod satis tenue dc molle esse debet, quale optimum paratur ex purissimo argento candefacto, & dein sensun refrigerato. Sic undique pertentando sentiunt primo , an os nudatum sit, quod facile ex sonitu specilli ad durum os noscitur : deinde oberrando per ominnem ossis detecti superficiem explorant, an aliquid asperi occurrat. Ut hoc sat sine erroris metu monuit Celsus aὶ : Decillum oportet esse nec nimis tenue , neque AE tum; ne, cum in naturales quosdam sinus incideris, opinionem fracti ossis frustra faciat; neque nimis plenum, ne parvula rimula fallant. Ubi specillum ad os venit, si ni--iι nisi ia die cr lubricum re reis , integrum id videri potest : si quid asperi es, ut

que qua sutura non sint, fractum os esse testatur. Unde patet, summopere attendi debere ad loca suturarum, quae aliquando in variis hominibus, & in varia aetate disterunt. Sic sutura sagittalis in junioribus os frontis usque ad radicem nasi bifariam dividit; in adultioribus sensim obliteratur : tamen in quibusdam hominibus satis etiam provectae aetatis adhuc observata fuit; unde in vulneribus fronti inflictis de hac sutura cogitandum est. In summo senio saepe omnes sutura evanescunt, & aliquando

citius. Post pugnam Plataeensem cum in unum locum olla carne nudata comportarentur , inventum fuit caput nullam suturam habens, sed ex uno osse consistens b), imo dc quibusdam observatis constitit, in junioribus etiam aliquando suturas obliterari penitus. Sic in cranio pueri octo circiter annorum nullum vestigium sagittalis nec co- Tonalis tuturae apparebat, nec in interna aeque ac externa calvariae superficie. Imo dein junioribus adnue inceptam harum suturarum obliterationem saepius observavit celeberrimus Hunauld, qui ideo credidit, non adeo raros hos casus este, ac quidem Vulgo putatur ι . Praeterea quibusdam locis cranii naturalis est scabrities, uti v. g. in Occipitis osse. Et aliquando suturae ipsae miro modo disterunt in diversis hominibus : sic v. g. calvariam servo, cujus sutura sagittalis prope occiput dc fron-'tem angusta penitus erat, sed in vertice miris ambagibus decurrens pollicis fere latitudinem occupabat. Metito hine in ipso libri sui de Capitis vulneribus initIO monuit Hippocrates , quod hominum capita neque inter Ie similiter habeant , neque Iutura capitis omnibus in eodem loco sita sint c/ὶ.Saepe ergo multum adhuc dubii manet, post explorationem specillo factam ;& disticillima detectio laesionis in olle , ubi vulnus circa suturarum loca infli tum est : quali in casu ipse etiam Hippocrates se deceptum fuisse fassus est : moreta in Lib. VIII. cap. q. pag. sI .

d) Hippocrat. de capit. vulner. cap. I. Char. ιer. Io in. XII. Pag. II 1.

395쪽

, mi VULNERA CAPITIS. vas

scilicet magnorum virorum , ct Adaeiam magnarum rerum habentium. Nam levia i genia , quia nihil habent, nihil sibi detrahunt. Magno ingenio, multaque nihilomiis nus habituro, convenit etiam simplex veri erroris confessio pracipue, in eo minis rio, quod utiιitatis causa posteris traditar, ne qui decipi.imur eadem ratione , qua

quis ante deceptus es ta . . Ubi ex cognita causa vulnerante .& vehementia , qua vulnus inflictum fuit, uti ex pessimis symptomatibus post vulneris inflictionem iecutis, vertigine, lapsu,

alto sopore dcc. metuendum videbatur , quod calvaria noxam contraxerit, & tamen loco detecto, nec oculis nec specillo detegeretur rima vel contusio in osse, voluit Hippocrates alia adhuc methodo latens tarte malum detegere, quod neglectum postea summa faceret mala. Jubet enim medicamento aliquo nigro ita quato os obducendum , & vulnus subiecto linteo oleo madefacio, deinde cat

plasmare ex maza imposito, deligandum. Postridie vero soluto vulnere & dep Iato os radendum voluit: si enim tune os fissum vel collisum fuerit, in illo loco nigrum illud manebit, cum reliqua ossis superficies alba apparebit ib). Patet ergo tantum hic requiri, ut coloratum liquidum ossi detecto imponatur, quo dein abraso vel deterso apparebit, si alicubi os fissum fuerit vel contusum, quia ibi illud coloratum profundius penetrans non poterit abstergi vel deradi tam facile , quam in reliqua ossis nudati superficie. Aia vero atramento scriptorio usus fuerit Hippocrates , ex hoc loco minime constat. Celsus tamen se in sic hune locum vertitie videtur, dicens. At, si ne tum quidem rima manifesta est, inducendum sever os atramentum scriptorium est , dein sca ro id deradendum , nigritiem enim continet, si quid risum est. Apud AEginetam dὶ tamen, ad latentem ansustam & capillarem fissuram d tegendam , proponitur mefficamentum aliquod liquidum nigrum , vel & script

piae liquore & aliis forte atramenti scriptorii loco usi nerunt veterem. Saltem illud, quod hodie in vulgari usu est, nisi valde dilutum fuerit, minus ad hanc rem convenire videtur, cum vitriolo , gallis quercinis, corticibus granatorum &similibus adstringentissimis constet, quae olli nudo applicata tenerrima vascula ilico sic constringerent, ut postea separari deberet lamella aestructis vasculis mortua. Et cem te nulla necessitas jubet, ut atramento scriptorio utamur, cum quodcumque aliud coloratum liquidum eundem essectum praestate possit; atque etiam, si color niger magis arrideret, ex ossibus ad nigredinem combustis , in tenuissimum Pollinem triatis , & aqua dilutis, nisium tale liquidum confici posset, uti & ex aliis plurimis.' Praeterea videtur sufficere, si os nudum tali liquido tingatur , & deinde it rum spongia detergeatur ; neque videtur requiri ut abradatur rota superficies scata pro , cum tunc iterum nova separatio superficiei derasae exspectanda sit; uti diacetur 9. 166. Sicut jam exploratio per specillum fallere poterat circa suturas ,& in illis locis, ubi naturaliter ossis superficies aspera est ; sic Pariter & haec methodus decipere pollet, coloratum enim liquidum 1e insinuabit futurarum interstitiis , & adhaerebia calvariae inaequalitatibus.

s. Apud Hippocratem in Coacis Praenotionibus seὶ habetur , quod ubi am-

396쪽

higuum sit, an calvaria rupta sit nec ne, tunc vulneratus debeat asphodeli vel ferulae caulem inter maxillas prehendere, & manducare , simulque animadver-t te , an alicubi calvaria strepitum edere ipsi videatur ; fracta enim strepere videntur. Sed facile patet, strepitum talem percipi non posse, nisi satis magna fractura fuerit : certe fissura calvariae hoc sisno nunquam cognosci poterit. Totaen in hujus signi essicacia in eo consistit, quod musculi temporales, inter mordendum magna vi maxillam inferiorem apprimentes ad superiorem, oriantur lato ambitu utrimque a parte laterali calvariae , quae fit a processu superiori ossis jugalis, a vicino latere ossis frontis, a procellu maximo ossis 1phaenoidis, ab osse bregmatis , & squanaosa ossis temporis parte : hinc dum agunt hi musculi , si in vicinia insertionis magna fractura fuerit, poterunt offa fracta moveri & strepitum edere; cumque totcranii ossibus diversis inierantur, & satis late pateat horum musculorum ambitus , poterunt fracturae in pluribus calvariae locis lic cognosci, si nempe fatis magnae

fuerint. Solent Chirurgi clavem ferream mordendam exhibere vulneratis ob eandem causam ; vel & chordam jubent dentibus prehendere, quam dein manu ex tendunt, & tensam digito percutiunt, & dein jubent vulneratum animadvertere, an aliquem motum vel strepitum in calvaria percipiat. 6. Si nempe sponte vel arte vulnus satis pateat, ut os nudum oculis lustrari

possit; tunc rimae vel fracturae, si adfuerint, satis apparebunt. Ubi autem sine cohaesionis separatione os contusum fuerit, hoc dissicilius detegetur, quod jam m nuit Hippocrates ca), uti dictum fuit praecedenti para grapho. Praecipuum signum , quod habetur, est, si os naturalem suum colorem mutaverit, qui subrubescens leviter, vel & parum subcaerulescens plerumque est. Si jam puncta pallida intercurrant, signum est, vasa subjecta, quae pellucidae utcumque lamellae olleae colorem dabant, mortua esse, neque amplius liquidis transis mittendis pervia; unde separatio lamellae vasis succumbentibus destitutae exspectanda est.

. Monendum imprimis hic est, digitorum attactum saepe fallere, sic ut osint toprelsum credatur, licet nihil talis mali adsit. In validis contusionibus in t gumenta cranii rudi ter afi durum os suppositum appressa saepe sic laeduntur , ut plurimis vasis fractis sub integra cute hat collectio magna & subita effusi luquidi. Si in tali casu tangatur digito ambitus talis tumoris prope ianam partem, apparet, ac si os suppositum subii fieret. Ratio haec est : integumenta cranii satis crasta sunt, & imprimis cutis r haec autem ab effusis humoribus turgente membrana cellulosa elevatur a subjectis partibus; hinc circa ambitum talis tumoris cutis adhuc applicata manet subjectis, paulo procedendo ad partem tumentem, cum cutis elevetur ibi, sentitur in margine, qui limitem facit inter partem sanam Sc locum contusum , ae si os depressum foret, tantum ideo , quia cratia cutis ibi loci elevatur a subjecto Oisse & Pericranio. Hoc autem saepe Chirurgos etiam

satis peritos fefellit: imo Rursichius fatetur b , quod digitis explorans ingentem frontis tumorem , post validam contusionem natum, credidisset, cranium impressium esse , uti praesens Chirursus volebat ; nisi multiplici expetientia diducisset, attactum in tali casu sic fallere posse. 8. Ex his signis quidem noscitur, cranium laesum esse, sed saepe nimis sero;

397쪽

cum pessirria symptomata saepe praeter opinionem Medici & Chirurgi tunc ortae

aegrum de medio tollant. Quando sine laetione calvariae vulnera inflicta fuerunt . si observentur illa , quae dicta fuerunt S. 1 1. & 111., sanantur saepe satis cito, licet maxima fuerint. Ubi autem calvaria laesa fuit, nec tamen per modo recitata signa hoc cognosci potuit, tanquam simplex capitis vulnus solet tractari, & primis diebus saepe omnia satis bene procedere videntur. Interim os subiectum imsum incipit corrumpi, integumenta ab osse aflecto abscedunt, dolor augetti puris cocti nihil apparet amplius, sed tenuis tantum & saepe satis olidus ichor, vulnusque ad omnia etiam optima remedia rebelle latentis mali certam notam exhibet. Omnia autem haec symptomata serius' vel citius accidunt, pro varia mali magnitudine, vulnerati temperie, & imprimis majori minorio acris calore. Pulchre naec omnia notavit Hippocrates ca). Postquam enim signa recensuit , quibus calvariae fractura pollet cognosci, addit : Progressu vero temporis rasta pam δι m septimo , partim decimo quarto , partim etiam aliter Agnificatione=n prabent. Nam ct carnis ab osse abscessis fit , o os lioidum , ct dolores, ichoribus esentibus. Hae autem aegre jam auxilium admittunt. Et alibi cbὶ ubi signa recenset, quae docent periturum esse ex capitis vulnere hominem, dicit : si os fractum, aut si seum,

aut contusum fuerit Erc. neque per errorem raserit aut secuerit , tauquam fecistionem non postulet , sed fanum os existat, ante decimum quartum diem hyeme plerumque febris invadet, astate vero post septimum. Et ex illo paucus ichor esuit, est , quod in eo inflammatum es , moritur : ubi illud contigerit, ct ulcus decolor sit regimrino m , ct apparet instar salsamenti ών. ρ άριχος ) colore fulvum , IublidiiHιm ,σ os deinde eorrumpi di φ ε incipit , ct nigrescit , leve existens, ad extremum autem subpallidum 9 exalbicans evadit. Cum vero jam purulentum exstiterit. su=ιla in lingua exoriuntur delirans moritur. Omnia sic accuratissime in his ocis Hippocrates descripsit. Quamdiu enim labia vulneris rubent, parum etiam inflammata, non multum mali metuunt Chirurgi periti; sed ubi vivus ille color petit, & incipiunt vulneris labia habere talem colorem , quem habent carnes emarcidae, vel sale diu conditae, norunt satis, pessima instare mala. Ideo post Hippocratem Medici peritissimi suti dictum F. 1 o. N'. . in gravia etiam mala, statiin post vulnus capiti inflictum apparentia, non adeo metuebant ; sed quae postea apparerent, & imprimis circa septimum diem , adeo damnabant. Ob eandem causam valde lethale dixit Hippocrates scὶ in capitis vulnere febrim quarta , septima, aut undecima die incipere.

Cum ergo ossis Cranii laesionem , etiam satis levem, plurima & gravissima s quantur mala saepissime, de quibus dictum fuit, uti & illa , quae sequenti para-

grapho enumeraSuntur, patet, omni cura inquirendum esse, ut hoc in initio detegatur, & curetur, signa iam recensita sunt , quorum plura imprimis si eoi currant, satis firma diagno sis habetur. Illa autem , quae ultimo hujus paragr ibi numero recensentur, certam quidem dant notam, os laesum este, sita tuncaepe sero noscitur malum , quod latuit hactenus, quot citius cognitum medelam accipere potuisset.

Et ex hactenus dictis patet, quare periti Chirurgi nullum capitis vulnus, quam

398쪽

s. 11s. 1 6. VULNERA CAPITI s. ueri

tumvis leve videatur, negligant vel perfunctorie curent; cum saepe latens ossis

laetio vel peritissimos fallere possit, & aliquando, solis integumentis laesis, subiectum os tamen a pure , acre &c. assiciatur.

g. 116. I FFECTUS hujus mali si 14. I. partis osseae sepa

II ratae mors. r 9. 2so. III. a. infectio vicinorum. 3. hinci saepe totius ossis intecti putrefactio. 4. Caries diplocs. s. Integumentorum cranii & cerebri corruptio. 6. inde mala a Tecti cerebri, convulso, sopor, paralysis , apoplexia, mors.

1. Mors in osse fit a destructione arteriarum periostet ad os deserentium vita les humores, uti & venarum referentium eosdem humores simili abolitione. Quanaeo ergo haec vasa omni enectu carent, lamella ossis mortua est , cui haec vasa prospiciebant. Sive jam pericranio laeso destructa fuerint vasa ad os tendentia, sive ossis ipsius laetione vasa inter ejus lamellas ex pericranio dispersa, vel de illa , quae per singularia soramina externae cranii tabulae insculpta ad diploen per gunt , fuerint destructa , essectus erit idem : nempe mors partis, vasis vitalibus

num ores alducentibus & reducentibus orbatae Sed omnis pars corporis omni in fluxu humorum vitalium carens nunquam poterit recrescere cum partibus vivis,

sed semeer debebit separari a partibus vivis vicinis; unde & lainellae olseae mortuae sic lecedunt & expelluntur , uti dictum fuit in Commentariis ad F. 1 9. 1. Cranii ossa variis lamellis sibi invicem incumbentibus constant, inter quas

vasa tenerrima media feruntur ; saltem antequam provecta aetate arctissime apprecsis ad se invicem lamellis haec vasa deleta fuerint. Probatum hoc fuit in Comiamentariis ad 3. 1 9. & confirmavit hoc pulcherrima illa methodus, qua leviter pertundebatur os, non tamen ad diploen usque ι & tamen ex punctis pertusis emergebant vascula , quorum esticacia separabatur corruptum & regenerabatur destructum Peric canium; uti dictum fuit in Commentariis ad 9. 1 1 1. Adsuerunt ergo vasa in ipsa substantia ollea tabulae externae, quae, liberata incumbei tibus lamellis osseis de elongata , constituebant hanc vasculorum ex punctis f dicatis emergentium compagem. Mira habetur observatio apud Tulpium saὶ, quae hoc confirmat. Homini iclopeto in occipite icto, licet calvaria nullas rimas egi set , ob gravissima symptomata trepanum applicabatur ε, & , dum terebram in capite circumageret Chirurgus , eruperunt per integrum os innumerae sanguinis gu tulae , roris instar universam calvariam cooperientes; quibus isongia aliquoties detersis, continuo novae repullulabant. Patet ergo, ex ipsa ossis substantia vasorum continuitate patere viam sanguini, ut per intes ri ossis extimam superficiem roris instar exire posseti si emo luperior lamella ossis v. g. mortua fuerit, malum hoc facile communicabitur vasculis subjectis, a quorum laesione afficietur sequens la

mella ; sicque malum poterit propagari per omnes lamellas tabulae externae, dein poterit ipsa diploe affici, dc tabula interna simili modo corrumpi dcc. 3. Ex modo dictis satis patet, destructis vasis vitam tolli in parte , unde cor ruptio mortui sponte sequitur. Et in Commentariis ad 9. 2 2. tale exemplum fuit allegatum , ubi post validam contusionem capitis, decem jam mensibus eladica ObIervat. Medic. Lib. I. cap. 3.

399쪽

, si v ULNERA CAPITIS. I. L sci

sis subito mortuo homine, inventum fuit cranium plane putridum 8c foetidum. Apud Pararum s a in habetur mirabilis casus. quo constat, cranium sic penitus putrescere posse, & putrefactum separari, vita luperstite. Bregmati sinistro h

minis ense vulnus inflictum fuerat , cum ossis laesione , quae tamen ad i teriorem cranii tabulam non penetrabat. Consolidato iam tere vulnere , dum eum sodalibus calidissimis cibis & potui meracioris vini liberalius indulserat vulneratus , acuta febre corripitur , cum sensuum & loquelae abolitione, oc ingenti capitis de faciei tumore. Post aliquot dies apostema hic natum lanceola apertum dedit maximam ichoris copiam , & calvariae os subjacens nigrum, putridum M elidum apparuit per totam sui substantiam, dc postea vivi vermes plurimi nudum hic fecerant. Os corruptum ad volat manus magnitudinem secessit ; nec minus tamen a tam periculoso malo integre sanatus fuit, nisi quod cicatrix diu adhue debilior & admodum sensibilis remanserit. . Quando otia corrupta in tenuem quasi pulverem fatiscunt. vocatur caries ossium , distincta omnino a separatione lamellarum corruptarum , quae per exs liationem fit. Diploe inter binas tabulas cranii media , vasis plurimis, & ceu Iulosa ossis fabrica constat: adest hic de oleum medullare , tam cito corrumPe dum. Unde sive laeso oissis propagatione mali tandem ipsain diploen infecerit . sive olle integro post validam contusionem fracta in diploe vasa num ores suos es. fuderint; poterit ab utraque causa corruptio stagnantium de extravasatorum liquiadorum hic nasci, ab his corruptis vasa tenerrima adhuc integra erodi possunt , sicque augeri malum : quod per cellulas diploes inter binas tabulas osseas Pror

pens latim me se dispergere poterit : & simul facile apparet, diploe sc affecta .

utramqoe calvariae tabulam pariter corrumpi pol se, unde mala plurima s

quuntur.

1. Pericranium convexam calvariae partem tegit ; dura mater. internum cranii periosteum , concavae ejusdem parti firmiter adhaeret: utraque haec membrana vasa in os contiguum demittit, Sc ex osse recipit: & videtur admodum probabile , Pericranii vasa externam tabulam penetrantia in diploe communicare &uniri similibus vasis a dura matre emissis , dc per tabulam internam ad diplocntendentibus. Dum ergo corruptum os cranii fuerit , dc imprimis si diploe ipla se affecta fuerit , poteruat calvariae integumenta externa dc interna aeque aia fici continuitate vasorum; quam rem & confirmant historiae paulo ante mem ratae. Sed, internis cranii integumentis sic assectis contiguum molle cerebrum facillime inicitur, & corrumpitur ; uti plurima observata docuerunt. 6. Omnes sensus & motus arbitrarii a cerebro pendent, uti constat ex Physi logicis. Cerebro ergo corrupto vel laesis , poterunt omnes ejus actiones vel quaedam tantum turbari Sc aboleri , prout malum totam cerebri molem, vel quas tam tantum ejus partes , infecerit. Ubi autem lente prolerpens malum ab osse laeso sensim ipsum cerebrum infecerit, saepe ordine hie recitato symptomata sequia tur. Aliquando nec opinantem hominem subita morte sic pertiue testantur plurima observata. Suffcit hic notare, quod a levissima vertigine ad Iethalem apo plex iam usque omnia cerebri astecti mala observata fuerint ab hac causa ortum dux ille. a Lib. X. cap xx.

400쪽

tio hujus morbi noscuntur.

Ex omnibus illis , quae paragraphis hic citatis dicta sunt, poterit determinati

quantum per artem licet, an calvaria laesa fuerit an non: licet tamen, si cautas. Quinetans satis valida fuerit , semper aliquis metus si latentis mali, quam .i, sensibuς nullo modo detegi positi : Dum v. g. calvaria in alio loco fame findi tui, quam ubi laetio facta test, u i dictum f. 23 . Ubi autem per signa data cons. titit, calvariam laesam esse , tunc in Progiloii omnia illa metuenda sunt, qum praecedenti paragrapho enumerantur z non quod haec semper sequantur talem lae sonem , ted tamen aliquando sequi pollini. Prudentia postulat, ut haec omnia vulnerati amicis proponantur , ne postea sequentia mala medentis incuriae, non autem vulneris malignitati, adscribantur. Praeterea re vulneratus & amici, qui ejus curam gerunt, moniti, tam graVia mala sisqui posse capitis vulnera , etiam quae satis levia apparent , longe majori cura observabunt illa , quae tam in diaetae re

gimine , quam in cura Vulneris , requiruntur ; a quarum neglectu toties inopina to mors secuta fui L , cum omnia in vado crederentur.

s. 138. T indicatur ad curationem. I. Loci laesi detectio. a.

mundatio. 3. terebratio ossis. . Hus perio stet regeneratio. s. ieii qui vulneris sanatio.

r. Multum dubitari potest, an semper absolute necessarium sit detegere lo eum laesum, licet magna suspicio adsit, calvariam laesani esse. An non posset cranium vulneratum , vel fissum iterum coire , uti in aliis ossibus corporis fit Hine videtur hic utrumque extremum vitandum esse, dum quidam Chirurgi omnibus capitis laesionibus , nullo fere discrimine habito , sectionem adhibent; alii vero nimis meticulosi vix etiam in gravissimis casibus hoc facere audent. Ruysechius aὶ qui annoso artis usu in populosissima urbe tam multos casus viderat , dicit , etiam in vera cranii fractura , in qua symptomata non augentur , non statim ad incisionem & terebrationem esse pergendum ; sed post venae sectionem sement's cephalicis calidis, larga copia applicatis, curam tentandam esse; additque,

se sic felicishme opem tulisse multis, quibus jam scalpellum imminebat. Apud celsum b) hoc jam habetur. Dicit enim , antiquiores Medicos in omni si se vel

fracto osse statim ad ferramenta venisse , quibus id exciderent. Sed multo melius est , ante Emplastra experiri, qua calvaria causa componuntur se. Voluit sic debere hoe tentari usque ad diem quintum: si auιem caruncula increscere coeperit, ct f bricula aut Iotata fueris aut levior, r cupiditas cibi reverterit, satisque somni accedat , in eodem me eamento erit perseverandum cste. Hae ratione sepe rima callo quodam implent r , estque ea ossis veιuι cicatrix. Et ιatius facta ossa , si qua inter se non cohaerebiant , eodem callo glutinantur. Estqhe id aliquando melius velamentum cerebro , quam caro, qua excisso osse increscit. Si vero sub prima curatione febris intenditur, bre vesque somni, ct sedem per somnia tumultuosi sunι , ut 3 madet, neque alitur, cinta obsietvat. Λ tom. Chirurg. Centur. O bὶ De Mediain. Lib. VIII. cap. . pag. 3 I . tav. LX.

SEARCH

MENU NAVIGATION