Gerardi Van Swieten,... Commentaria in Hermanni Boerhaave Aphorismos de cognoscendis et curandis morbis..

발행: 1746년

분량: 904페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

411쪽

m VULNERA I CAPITIS. . L c

Simplex ergo vertigo levem tantum compressiunculam cerebri indicat ; ten bricosa vero auctum malum designat : sublata autem causa comprimente, tolliatur. Unde dum in morbis acutis impetu & copia sanguinis diste tua vasa majora

cerebrum comprimunt, oritur talis tenebricosa vertigo, quae narium Haemorrha

lia tollitur , uti monuit Hippocrates in Praenotionibus Coacis a) dicens : Tene ricosas vertigines ab initio Ianguinis e naribus fluxussolvit. Ut distingueret nem pe a simili vertigine, quae non adeo in morbi initio , sed tardius saepe apparet, corrupta per morbum bile vel aliis sordibus circa praecordia collectis. TINNITUS. Vertisinem tenebricosam fere semper comitatur molestissimus in auribus sibilus, ae si millenae tinnientes campanulae audirentur. Ubi autem sine causa externa talis sibilus percipitur, vocatur tinnitus aurium. Ille autem aliquando oritur ipsius organi auditus vitio, illoque etiam levissimo ; tunc digito aut culari in meatum auditorium immisso & agitato, vel & trago auriculae compressio , tolli solet satis cito ; neque tunc aliquid mali portendit. Ubi vero ab ipso cerebro affecto aurium tinnitus oritur, tunc non facile cedit, & per annos saepe molestus est; apoplexiae tandem secuturae, vel de Epit epitae, signum : uti in Coacis Praenotionibus habetur b). Eandem causam .as noscit hoc sympi ma ac vertigo, & graviores capitis laesiones fere semper tequitur. DELIRIA. Cerebrum esse illud organum corporeum , ae cujus integritate idearum perceptio, illarum combinatio, iudicium inde sequens , animi affectus&c. pendent, ex Physiologicis notum est. Ubi autem idearum ortus non respo det externis causis, sed ab interna cerebri mutati dispositione pendet, delirium adesse dicitur. Compresso autem cerebro ob mutatam calvariae figuram turbari posIunt omnia , quae ab hujus organi illibata actione fiant in corpore. Otaservatur enim plerosque, qui a nativitate fatui sunt, vitiatam habere capitis fuguram : & Hippocrates, ubi recenset funesta symptomata, quae sequuntur calia variae laesionem quamcunque , si non adhibeatur debita cura, tandem addit, quod delirantes moriantur se). Et alibi saepius delirium post capitis plagas, tanquam malum signum . damnavit. A plaga in caput accepta stupor aut deliriam malum id,

Ab osse persus d/lirium , si in vacuum penetraverit se &c.

VOMITUM aixis. Mirum symptoma , quod in capitis vulneribus cereis brum laesum, vel compressione aut concussione, male affectrum semper denotat. Constat enim certissimis 3c quotidianis observatis , cerebri insignes mutationes , etiam in sanissimis hominibus, biliosum talem vomitum excitare non tantum, sed etiam saepe bilem miro modo mutare momento fere temporis. Non assuetus homo navis agitationi, post vertigines de summam anxietatem, bilem aeruginosam vomit : idem fit, si sanissimus homo subito in gyrum rot tur : & tunc etiam vertigo praecedit, cerebrum affectum denotans. Et vicissim bilis corrupta , circa praecordia haerens , omnes cerebri actiones turbare potest miris modis, vertigines , deliria, convulsiones &c. excitando : excussa hac si burra , ilico cessant omnia haec mala. Ex quibus patet, mirum commercium citatinere inter caput & praecordia , sic ut in se mutuo efficacissime agant ε, nec hacia

Charier. Tom. XII. pag. ix I. ε

412쪽

venus hoc ex eognita corporis sa ea explicare facile poterit , licet rectissimis

experimentis constet, rem se sic habere. Sic Scultetus obiervavit, omnes fere Capite vulneratos de oris amarore conqueri fain. Suspectum hinc semper fuit in capitis vulneribus hoc signum. Quibus cerebrum mulneratur; febris plerumque ac bilis vomitus accedit, ct corporis sideratio, ct tales

perniciose habent b). Quibus perseissum fuerit cerebrum , necesse est his febrem rebilis vomitum supervenire sc). Bilis vomitus vulneri succedens, malum e ct maxime in capitis vulneribus id l. Imo etiam, dum ab internis causis cerebrum ii cipit premi, vel alio modo male assici, bilis, & imprimis aeruginosae , vomitus. inter mala signa recensetur. In capitis doloribus arvinosi vomitus, cum Iarditate Opervigilio, cito vehementer infanire faciuna se . Huiusque pronunciati veritas in

Epidemicis f) exemplo Philistae probatur, cui symptomata liarchmnia eo O

dine , ut recensita fuerunt, acciderunt; & quinto dae morbi petiit. Patet ergo, cerebro tam ab externis, quam internis causis male assecto, bilis vomitum sequi frequenter, dc quidem malo omine. Tamen hoc notandum est, cum & leviores cerebri perturbationes aliquando sequatur bilis vomitus, non

sumper pessima quaeque pMdicenda else , dum hoc symptoma' adest , nisi Malia mala signa concurrant. Accidit enim saepe , dum ex alto delapsi homines caput duro obstaculo impingunt, quot fiat vomitus a sola concussione cerebri , licet postea nihil gravioris mali sequatur. In illo enim casu a18. ex Celeis herrimi Ruyschii observationibus Anatomic Chirurgicis recensito, cum Chirurgus mulierem , post lapsum ex curru in humum gelu duratam , aliquoties v nauisse intelligeret; pellima quaeque suspicatus contusum in fronte locum cruciali incisione detexisset, nisi Ruysthius accedens hoc prohibuillat, qui solis fomentis capiti applicatis brevi sanavit totum hoc malum. DOLORES c Api Tis. An ipsa cerebri vel cerebelli substantia doleat, dum

male afficitur, nondum constat experimentis. Cerebri corticem sine dolore lae di posse , imo impune rescindi, dum in fungum excrescit, certo novimus. M dullam laesam convulsiones facere patiter constat ; sed tunc iIlico 'sic turbantur omnia, ut non pollit determinari, an tunc simul dolor adsit. Interim tamen constat, calvariae integumenta externa, imprimis pericranium dc expansionem ten-alinosam huic incumbentem, de qua dictum β. 139.ὶ uti & eius Periosteum internum sive duram matrem, dolore, dum laeduntur. Unde Celeberrimi in arte Viri dixerunt, cephalalgiam calvariae ejusque integumentis proprium eise malum; oti delirium cerebro ig). Cum ergo calvariae intropressio vel ejusdem post fra turam intropulsio non possit fieri sine laesione, vel saltem distractione, integumentorum , & ipsius durae matris, patet facile, dolores capitis sequi tale m tum G nisi simul sic compressem fuerit ab ossis introcessione encephalon, ut omnes sensus aboleantur penitus. Unde dolores capitis in tali casu adhuc aliquid honi denotant, nempe cerebri functiones non esse penitus deletas.

413쪽

CONVULSIONES. Quae semper sere docent, cerebrum sic compressum

vel laesum esse, ut aequabilis spirituum influxus in nervos , motibus mulcubuibus inservientes, turbatus sit ; de quare dictum suit S. 1 3 o. & sequentibus.

PARALYSES. Quando nempe si e laesum fuit cerebrnm , ut influxus spiria

tuum in nervos musculorum motores omnino sit impeditus. Hoc malum iam . Irout Vel omnes musculos , vel unum tantum latus corporis, vel denique quo lisam tantum particulares musculos affecerit, varia nomina accipit, uti postea diacetur. Prout enim varia loca cerebri laesa vel compressa fuerint , diversus erit estectus. Mali semper ominis est Paralysis , capitis vulnera sequens; quia den rat, ipsam medullarem substantiam cerebri comprellam vel laetam esse. LOTII Faec υM QN E spoNTANEuM Exi TUM. Resolutis nempe spli c-teribus ani si vesicae : & inter pessima signa, & in morbis , & in capitis vulneribus , hoc habetur. Nervi enim sphincteribus his inservientes ex ultimis ne vis spinalis medullae, per ossis sacri foramina exeuntibus, originem ducunt; unis de ipsius spinalis medullae originem laedi jam in cerebro patet. Distinguendum tamen est inter hanc resolutionem ani & vesicae, per quam urina dc foeces sensim & continuo elabuntur , & ubi in apoplecticis aliquando, uti & in morbis acutis inflammatoriis capitis, urina emittitur in vesica prius notabili coria collecta . singulis forte sex horis ; inscio quidem aegro, tamen suae resolutione sphincteris v

sicae, quia tanto tempore retinetur collecta in vesica claula urit a.

Longe enim gravius malum est , quando resoluto vesicae sphinctere sc clam et bitur urina , quam si notabili copia collecta effluit non recordantibus aegris. Ultimum enim illud incommodum pueris etiam fanis satis frequens, imo & adultis aliquanflo accidit, licet nihil sinistri inde sequatur. Videlut & haec distinxisse Hidi pocrates sa) dicens et Urina non reeordariribas emissa perniciosa i num er ab bis me-,untur, ac si fedimentum conturbaveris. Ubi quidem magnum malum inde m tuendum voluit cerebrum enim oppressum significat. Sea in alio loco b) dixit quibus urina clam elabitur ad pudendam, exblvuntur deseerati s δειλαις.i . Sic enim legenium voluit hanc sententiam Foesius ce) licet in textu vulgatam te tionem retinuerit, quae habet. Quibus clam urina decidit, ct pudendum contrahiarur , desperati sunt. Pro legitur ι-ενναι apud Cornarium& Duretus

di pariter huic sententiae accedit. Unde patet, longe gravius malum indicari, si urina sic clam delabatur, resoluto vesicae sphin re, quam si copia quadam

collecta non recordantibus aegris excernatur. Et ob hanc causam Hippocrates se , postquam Vario urinae proprietates quoad colorem, crassitiem, & contenta regensuit tanquam perniciosas, absolute damnavit urinam qualemcumque , quae o culte mingitur λ ρήιος τε πιε. ον . A POPLEX IAS, F EE REs , MORTEM. Hactenus enarrata phaenomena d fgnant, cranii intropressionem leviori compressione turbasse cerebri actiones quasdam ; ubi vero eo usque aucta fuerit haec compressio, ut omnes sensiis interni & externi deleti fuerint, una cum motibus voluntariis, tunc simul adest profundi & perpetui somni imago , & vocatur apoplexia; quam semper comitatur

414쪽

fere pulsus sortis & celerior, superstite adhuc , imo Sc aucta, cerebelli actione,

quod sub expanso durae matris velo tuto defensum minus facile comprimitur :tandem & cerebello similiter compresso , vel aucto motu destructa ejus fabrica dum cerebro compressis omnis languinis per encephalon pellendi impetus fere tantum in cerebellum agit in mors tequitur. . i

g. 168. U IN & ipsum Cerebrum ira laesum, corruptum hinc I inflammatione, suppuratione, gangraena , fungo, haemorrhagia, similia mala si67 parit.

Praecipua malignitas vulnerum capitis inde pendet, quod vicinum cerebrum Facile assiciatur : si ergo laesio tanta fuerit, ut ad cerebrum ipsum pertingat, facile patet, pessima quaevis metuenda ella mala. Tota enim numanitas a mollis S pulpos nujus visceris integritate pendet. Interim constat ex Anatomicis deditiologicis , totum encephalon vasis constare, in quibus ergo compressis, vel, obstructio , inflammatio, omnesque horum morborum sequelae obtinere poterunt ; uti & illa mala omnia, quae ab extravasatis humoribus premendo, vel ab iisdem corruptis rodendo , excitari poterunt. Observationes autem Chirurgicae docent, haec omnia cerebri laesiones secuta fuisse. Homo acinace vulneratur in parte posteriori capitis cum laesione calvariae r cum que in initio ab imperito Chirurgo tractatus fuisset, qui ruditer examinans vulnuspecillum per calvariae rimam in ipsam cerebri substantiam ad tertiam partem longitudinis specilli adegit; ideo prudentiores postea accedentes Chirurgi noluerunt trepanum abnibere, ne haec operatio , quae plurimis salutaris fuerat, infamar tur. Post varia symptomata miser vigesimo tertio die moritur ; & aperto cranio deprehenditur abscessus magnus in sinistro cerebri latere, proprio solliculo circumseptus; quo pertuso ingens copia puri foetidi essiuxit a j. Paraeus sbὶ testae tur, te frequenter observalle , dum cadavera mortuorum ex /capitis vulneribus lustraret , ut de vulnere renunciaret ad judices, insentem Puris copiam , imo ipsius cerebri substantiae corruptionem. Imo addit aliam Historiam , quae do cet , suppuratione intra calvariae cavum facta superstitem tamen fuisse aegrum. Puer caput impegerat pavimento lapideo tam vehementer, ut statim omni sensu privaretur : successit febris, delirium , dc alia pessima symptomata. Septimo die ingens sudor aceessit, de sternutatio , simulque magna copia 'puris per Os , nares , ec aures emuxit, cum levamine omnium malorum ; de sanatus fuit puer.

Mirum Exemplum habetur se ὶ , ubi post lapsum ex alto, laeso cranio, per foraminutum suturae sagittali inhaerens, exibat puris satis magna copia; qua ev Guatione per aliquot dies quandoque suppressa, convellebatur aeger saepius de die ;exeunte pure celabant convulsiones; tanaem quinquagesima die moritur. In cadavere invenitur lata fit Ibra sex pollices longitudine luperans, sed jam coalita ;iri dura matre nullum vitium apparebat , sed totus lobus finister cerebri erat sappuratus, dextro ejusdem lobo & cerebello integerrimis. Plura similia exempla habentur apud Observatores ; haec lassicient, ut demonia

415쪽

stretur, veram suppurationem in ipsa cerebri substantia obtinere posse. Et simul apparet, licet semper admodum pericu sa si suppuratio hic orta, non tamen semper mortem inde sequi. Ubi autem loco benignae suppurationis, quae omne, quod legibus circulati in nis amplius obedire nequit, separati gangraena cerebram ipsum occupat, patet facile, nihil sperandum esse. Tale autem malum cerebri laetiones sequi aliqua do . testantur observata. Miles post gravissimam capitis contusionem fine vulnere in No comium recipitur, & post novem septimanas , dum nullum amplius d lorem nec aliud malum perciperet , iamque reditum in patriam meditaretur , noctu in lecto subito moritur. In cadavere nulla omnino laesio in calvaria detegitat , sed cerebri substamia, loco percusso subjecta , ad digiti crassitiem, pomi instar putrefacti, corrupta apparebat, cum enormi, & aa ventriculos aut riores fere penetrante, putredine : levis praeterea corruptio piae matris aderat , reliqua omnia apparebant illaesa AE . Duna gravissima capitis vulnera in cer bri substantia penetrantia acceperat homo mense Octobri, moritur post biduum. Ablatis laseiis post mortem teter adeo exibat ex vulneribus odor, Iut nullus ferre posset, vel ad cadaver accedere auderet ibin . Tam enormis putredo bidui te pore in sanissimo homine, frigida satis tempestate, nasci potuit. Ipsum encephalon corrumpi posse Hippocrates monuit, de vocabulo usus est, ut hanc corruptionem delignaret. Sic dicit : Cere ro corrupιo, quidam in tribas, alii in septem diebus moriuntur : illas autem si effugerint, servantur e Quia bus autem sectione adhibita or diuunctum apparet, hi pereant scin ; & in Aphoritam is dὶ : Quibus en phalon corruptAm svaeratum vertunζ etiam σν ἄκελ. o. ID rit , in tribus diebus pereunt , si vero has fuerint, sani fiunt. In his autem locis indicat, possibilem adhuc esse sanationem , licet encephalon corruptum fuerit. Patebit postea, ipsam cerebri substantiam in fungos protuberantem, polia tolli secando. rodendo Sc. superstite vita iron tantum, lea dc omnibus cerebri sun tionibus illaesis manentibus postea. Dictum fuit antea j. 118. N'. s. discissa eme, pinguedinem subjectam , aequabili pressione cutis non amplius coercitam, Margere, & degenerare in camnem , fungosam dictam , in vulneribus. Simile malum in vulneribus capitis ob Iinet , quando & cranium ipsum , de dura mater perscissa sunt. Naturaliter enim calvariae cavum semper plenissimum est, uti aliquoties jam monitum fuit : ubi ergo cranii & durae in tris vulnere non amplius coercentur contenta, incipi uat protuberare ; Se quia arteriae , antequam cerebri substantiam ingrediuntur , t nieas suas crassias elasticas deponunt, ideo impulsis vi cordis satis propinqui fluudis minus resistere pollunt , unde dilatantur quam maxime , & miros tumoro faciunt. Et quia praeter omnem exspectationem citissime emersunt tales tumores .& , postquam ultra vulneris labia externa emerseruiar , lati illime expanduntur , in i plo vulnere magis constricti, ideo dc a figurae similitudine, & a subito ii

cremento, fungos cerebri vocaverunt hos tumores. Omnium autem maximi t

les fungi nascuntur, si valida febris impetum & velocitatem liquidi impulsi in vasa cerebri tam facile dilatanda auxerit. Quamdiu autem dura mater adhuc

416쪽

3. Log. ' VULNERA CAPITI s. ια,

integra est, raro tales fungi enascuntur: haec enim membrana satis sima eoci cet sudiositam cerebri substantiam. Dum vero pia mater simul laesa fuit, longe magis ad ue fungi illi protuberant : nam Videmus etiam in cadavere , levi vulnusculo periatus, pia matre , ilico corticem cerebri per vulnus factum emergere. Plurima iam habentur observata Chirurgica , quibus constat, disseisto eranio Meuia matre, cerebri substantiam in mirabiles tales tumores cxcrescere , unum alia rerumve tale observatum adduxit se sufficiet.

Nobili iuveni lapidis iactu dextrum bregmatis os frangitur : exit statim ipsa sub

stantia cerebri ad dimidiae avellanae magnitudinem et cumque junior quidam Mediacus praesens negaret este cerebri partem, sed pinguedinem esse diceret, experimentis probavit Paraeus a ὶ prodiisse de vulnere ipsam cerebri substantiam. Docet hoe Exemplum , uulnere laesis cranio & coercentibus cerebrum membranis, cuissime protuberare polle ipsam cerebri mollem fabricam. Puero quatuordecim annorum globulo ligneo inter ludendum sinistra cita frontis pars percutitur : mox concidit , bilem vomit, & postea perrexit omnia fere Ingesta evomere. Post binos menses , cum admodum male se habere pergeret, cranium terebratur ν cum impetu per foramen factum pus erupit. Postea ipsa cerebri substantia incipit emergere, nec potuit cocrceri; unde filo circumstricto rethcabatur: mox similis substantia fungi instar ad trium digitorum altitudinem erupit, iterum. simili methodo ablata. Hocque saepius factum fuit, sic ut fungi omnes resecti pugni magnitudinem aequaverint: tamen postea curatus fuit b). Septem annorum puer ex equo delapsus gravi vulnere dextrum btegmatis os laesit. Quinto die singus excrevit ex cranio pertuso digitum crassus e pollicem to

gus : Parentes accuratam vulneris inspectionem, & eranti depressi elevationem , noluerunt admittere, de constanter alteruerunt, se male filium mitiori cura reach tum mori, quam incerto cum eventu crudelis operationis molestias subire. Hine solis exsiccantibus fere fungum tollere conati suerunt Medicus & Chirurgus. Mania sic sungus vix mutatus per tres integros menses ; l ymptomatibus autem pessimis, quae in initio adfuerant penitus mitigatis, imo fere integre abolitis : omnes actiones vitales, animales, naturales restituebantur, sic ut corporis habitus augeretur, de s

litis ludis puer tempus falleret. Circa quarti mensis initium fungus multum increvit : pulvere tamen ex Euphorbio & alumine usto insperso sublatus fuit , sed intra viginti quatuor horas alius fungus ovi gallinacei magnitudine excrevit, cum ex cerbatione omnium malorum. In hoc fungo valida pulsatio arteriarum apparebat. de rudius tractatus sanguinem copiosissime fudit. Frustra tentatum fuit rodentibus consumere luxuriantem fungum, unde angustiorem cervicem Rugi filo circumducto constrinxit Chirurgus; sed oriebatur pulsatio tam enormis arteriarum in fungo, ut tota eius moles iubsilire videretur. Constringendo tamen hac methodo perre tum fuit, & maxima fungi pars cum intolerabili foetore una eum filo decidit. Residuum fungi nigricans, sordiaissimum, penitus corruptum horrendo aspectu apparuit: convulsiones, tremores, hemiplegia secuta fuerunt. Tamen post aliquor dies omnes illae partes suns corruptae deciderunt , sed alius funsus cineritii coloris, nucem juglandem magnitudine aequans, indoles, cum pultu manifesto arteriarum , pri ai Uvre X. thap. a 3 l Observ. UL pag. I.

cb Hildaa. obtervat. Chirurg. Centur. IV. l

417쪽

oo VULNERA CAPITI s. 3. 168. 1692

fungosam hane substantiam dispersarum, ex vulnere emersit, qui post paucos dies sponte subsedit,dcingens hiatus in ipsam iubstantiam cerebri penetrans apparuit. Post

biduum unius noctis spatio totum hoc cavum novo fungo oppletum fuit, & pa cis diebus postea, prius opisthorono terribili per biduum excruciatus, misellus puer, quarto mense post acceptum vulnus finito , moritur : lenius tamen omnes , loquola, & ratiocinium constiterunt ad vitae finem usque a . Mirabilis haec historia docet, fungos tales cerebri ipsius substantia vasculosa, murum in modum dilatata , constare, dc cito renasci, licet ablati fuerint. In cadavete deprehensum fuit, cerebri corticem in loco vulneris penitus consumtum fuisse.& pure copioso omnia dimuere. HAEMORRHAGIA. vasa sanguinea triplieis imprimis generis in enoephaia Io solent considerari. i'. illae arteriae, quae per duram matrem dispersae, satis foristes & validae, de duplicatura huius membranae defensis, tuto satis locantur: Arterias autem hie satis inlignes esse, docent sulci ab his arteriis cranio impressi. 1'. vasa sanguinea per piam matrem dispersa , quae tota vasculosa essta injectionibus Ana

tomicis demonstratur. Arteriae autem illae, crassis tunicis depositis, antequam piam matrem ingrediuntur, tenerrimae sunt, hinc facilius laedendae. Simulac vero vasa illa sanguinea ex pia matre in cerebri corticem contiguum pervenerunt, jam non am-vlius sanguinem rubrum habent, sed longe tenuis fluidum. Naturaliter enim in cortice cerebri nihil rubri sanguinis unquam apparet. 3'. Per ipsam medullarem suta stantiam encephali vasa sanguinea disperguntur, nudo oculo etiam conspicua , quae blando calore tenerrima stamina meaullosa fovent. Similia fatis magna etiam ira dullam oblongatam ambiunt. Et in cavis cerebri ventriculis init iles illi processus piae matris haerent, qui plexus choroidei dicuntur, nulli parti ventriculorum c

tebri acereti, sed libere ibi fluctuantes, Ac toti vasculosi, uti de injectio Anatomi- ea, de sine his nudus oculus etiam docet, In omnibus his locis per vulnera laedi possunt haec vasa . dc sanguinem effundere, dc licet causa vulnerans non adeo pr laude penetraverit, solo tamen concussu valido , tenerrima vasa per piam matrem dc in cerebri ventriculis &c. dispersa poterunt frangi, 3c estulus languis comprimendo encephalon poterit omnes actiones cerebri turbare, imo integre delere; uti in numeris observatis constitit. Qualiscumque demum nunc causa suerit, quae cerebrum laeserit, vel compresserit , vel denique inflammando , suppurando, putrefaciendo, destruxerit eius fabricam; poterunt sequi omnia illa mala, quae S. 167. recensentur , a levissima vertigine ad lethalem apoplexiam usque.

S. 169. T D vitil a 672 noscitur tactu, visu, ablatis integumen.

In prima deligatione vulnerum capitis omnia haee sedulo examinanda sunt, quantum fieri potest : symptomata enim, capitis vulnus seeuta, saepe eadem sunt, licet diversae partos laesae fuerint. Nam dum cranium intropressium , vel post fra

turam intropulsum, comprimit encephalon, poterunt ademe omnes cerebri morasa Misceli. curios. Decur. II. anaos. Observ. CLXXIV. pag. 321.

418쪽

bi; atque iterum , dum eranio illaeso, fractis vasis, v. g. piae matris, AEusus sanguis contentum premit cerebrum , omnia eadem mala tequi poterunt: sed cum per sensus cognosci possit, an talvaria laesia fuerit, an non; hoc primo expi randum est. Quod fit, si capillitio prius deraso locus assectus digitis mollissime uia , dique pertractetur, ut appareat, an convexa calvariae figura mutata fuerit, an non. Magnam tamen in hoc examine cautelam requiri, & tactum saepe fallere posse, dictum fuit , a s s. n'. . Si vero tam magna fuerit intropressio calvariae. Hi visus foveam impressam facile detegat, nullum dubium manet. Et dum ob synal tomata vehementiora, discissis integumentis, nudatur calvaria, facile detegitur.

an tale malum obtineat, an non.

f. 27o. A BLATIO pungentis, restitutio prementis in sta-α1. tum naturalem , conservatio hujus status, sussi clune

Curationi. Generalis indicatio curationis tribus his eontinemr. Aliquando enim accidit

fractum cranium & intropulsum acuto fragmento laedere subjectum encephalon quandoque, obtuso de imprimis rotundo obstaculo dum caput impingitur , orbiaculare frustum ex calvaria excutitur, quod intropressum cerebrum comprimit, norinutem pungit vel lacerat. Imo aliquando contigit, externa tabula calvariae illaesa, internam tabulam in fragmenta dissiliisse, quae pungendo te lacerando subjectum Cerebrum mortem intulerunt. Talem casum refert Paraeus sa). Nobili viro caput casside armatum globo plumbeo spercutitur sic , ut ferreum illud capitis tegumentum intropremeretur; nihil tamen in externa cute laesum apparebat, nec ulla cal- variae intropressio poterat detegi. Sexto tamen die moriebatur apoplecticus: In cadavere apparuit, calvariae tabulam internam, externa licet integra, in fragmenta dissili ille , quae in cerebri substantiam penetraverant. Idem se in alio simul easu vilisse & Celeberrimis Archiatris praesentibus ostendisse dicit. Apparet facile difficultas detegendi tale latens malum : ubi autem cognoscitur adesse, summa cum prudentia acutum tale fragmentum extrahendum est; cavendo, ne circumtorquendo , vel fortius movendo, laedatur magis cerebrum. Ubi vero calvaria intropressa et intropulsa in statum naturalem reaituta fuerit, tune requiritur ut in hoc situ Tetineatur, di impediatur, ne iterum introcedere facile possit. Causa tunc comprimente sublata, aequabilis humorum circuitus per partes iam liberas restituet naturalem usum : ars in hoc easu tantum in situm naturalem reducit illa , qu*inde deviaverant.

I, 7 r. L RGO detectum cranium s 11'. molle in pueris, em - , plastro tenaci elevatur; in adultis, si firmum, elevatorio attollitur; si vacillans terebram non sustinet, perforanda juxta fracturam calvaria, ut vecti possit attolli impressum vacillans; juvat sternutatio, & animae retentio. Raro deprimitur cranium sine fractura, nisi in junioribus, in quibus mollia

419쪽

eL VULNERA CAPITIS, D, r.

alliue ossa facilius cedere possum sine ruptura. Ut autem elevetur erantum sic iactro pressum, excogitaverunt Chirurgi hanc methodum , ut sursum perpendiculatia ter tractis integumentis os introprellum elevetur. In juniori enim aetate periuranium firmissime ossibus adhaeret, vasis in omni puncto emissis & receptis : proce. dente vero aetate plurima talia vasa sensim obliterantur , unde observatur in summo senio minor cohaesio Periodii cum ossibus. Cum ergo in junioribus firma a haeso Pericranii & ossium flexilitas magnam spem faciant, sic elevari posse depretasum cranium, haec methodus tentanda erit, antequam ad operosiora artis molimina procedatur : saltem nunquam nocebit hoc prius venialia. Duplici autem modonoe fit: vel enim loco assecto imponitur cucurbita, quae , ubi firmiter adhaeret . subito perpendiculariter sursum avellitur: sic magna vi trahuntur sursum omnia

integumenta; & simul elevari poterit intropressam crinium t a x Vel cuti in loco affecto applicatur tenax emplastrum ex pice, vel alio quocumque, quod firmiter adhaerere possit ; & monet Hildanus bὶ capillos non omnino abralendos esse , ut magis haereat Emplastrum ; & simul voluit Emplastri magnitudinem non debere

esse tantam , ut totum locum intropressium tegat, sed tantum tertiam circiter eius partem , sic enim tota vis, dum elevatur Emplastrum', loco intropresso aeplicabitur. Simul debet per medium Emplastrum fimiculus . transire , quo prehenio possit perpendiculariter sursum traherb Emplastrum Chirurgus, postquam prius firmissime

loco affecto adhaesit.

Ubi vero frustra tentata luit hac methodus, vel in adultis nulla spes est, posse se restitui calvariae depressionem , tunc dissectis integumentis nudato ossi applicantilla instrumenta, qua elevatoria dicuntur. Varia talia habentur descripta apua auctores chirurgicos, & omnium optima videntur illa, quae spiralem terebram h bent ; quae leniter circumtorquendo suspensa manu meaio centro loci depressi ii figitur , & deinde, ubi haeret satis firmiter, sursum trahitur una cum cranio inu presso. Varia talia instrumenta delineautur, illorumque usus indicatur apud Hi

danum se in , Sculteium c d , Paraeum c e ,&c. Imo Hildanus ibidem narrat. dexterrimum Chirurgum , dum aliis instrumentis careret, felicissimo successu adhubuisse spiralem terebram, qua doliarii utuntur , & rudi hoc instrumento non in tum elevat se depressum cranium, sed & fragmenta nonnulla extraxisse, Quamvis autem suspensa manu in Datur loco depressis tesis terebra, tamen aliqua pressio requiritur , ut applicari possit: hinc, si vacillet os depressum, periculum roret, ne profundius descendens cerebrum pessime laederet. In tali casu alia opus est methodo : si rima tam patula adsit, ut vectis intromitti possit, tunc sic eleva tur os depressum , curando ut vectis hypom lilium firmae calvariae innitatur. Ubi vero non patet talis vecti aditus, ut depressis ossi submitti possit, per artem facie da via est. Exscinditur tunc trepani modiolo juxta locum fractum & depressum foramen , per quod immisso vecte os depressium elevari poterit; & si unum tale suta ficere non videatur , plura similia exscindenda forent. In maxima cranii depressi ne septies modiolis cranium in depressionis circumferentia perforare se coactum

s. c . Observat. Chirurg. Centur. a. Observ. .

420쪽

fuisse fatetur Scultetus a J, & deinde foraminum interstitia forfice exstitia

dete debuit, ut tolleret os depressum, quod elevare non Poterat. Et quamvis tan tum decimo sexto post acceptum vulnus die tam periculosa institueretur operatio . perfectissime tamen homo lanatus fuit; sic ut octo circiter septimanis post haec peracta militvre munus suum iterum potuerit obire.

JUVAT sTERNUTATIO ET A N I M AE RETENTIO. In sternutatione

sentitur levissima & grata titillatio clica nares , vel & aliquando simile quid percipitar circa praecordia e simulac alterutrum vel utrumque ex his sentitur , homo cogitur . suspendere omnes actiones corporis , & exspectare, quid futurum siti momento post ingens convulsio omnium musculorum exspirationi inservientium fit cum impetu non coercendo, & subitissime contractus pulmo omnem acrem contentum expellit sonoro cum sibilo. Illo ergo momento , dum validissima illa exsipi ratio fit, sanguis per pulmonem transire nequit; hinc sanguis venosus a capi te rediens impeditur; quo minus se libere in cor dextrum evacuet, unde distet duntur omnia encephali vasa. simulque validissimo hoc concussu arterio si sanguinis impetus augetur; sicque a binis his concurrentibus causis satis valide distenditur totius eiicephali moles. Rem autem sic se habere patet . quia repetita sternutatione incipiunt vacillare omnes sensus & motus musculares, turget facies , lacrymae e primuntur . nasus stillat; imo si frequentius recurrat, saepe omnes cerebri lan tiones mirifice turbantur. Dum vero anima retinetur, sanguinis transitus per pulmonem, retento aere & per calorem dilatato compressum, pariter impeditur; unde venae jugulares se evacuare non pollunt. & hinc omnia eadem fient, quae insternutatione dicta fuerunt, cum hac tamen disserentia , quod tempore inter binas sternutationes medio liber iterum fiat transitus sanguinis per pulmonem; quamdiu

autem anima retinetur, augetur omni momento pulmonis compressio, aere retei

to in pulmone, mora plus calefacto . & dilatato. Si ergo ossa athuc flexilia fuerint in junioribus , vel in adultis sic soluta, ut levi ve mobilia sint, turgens retento sanguine encephalon poterit elevare depressam eransi partem, vel sutem adjuvare hanc elevationem , dum alia methodo tentatur. Neque adeo flevem esse hanc vim , qua distentum encephalon urget coercentem calvariam, hocuit mirabilis casus. Puellae tredecim annorum , tesulis ex scissili lapide factis steyen ex altissit nae domus tecto in caput delapsis, acieo magna fi bat impressio calvariae in loco, ubi sutura sagittalis cum coronali concurrit, ut quatuor pollices aequaret diameter loci laesi. Cum pessima symptomata urgerent, praemissa verue sectione, statim applicabatur trepanum ; dumque tentaret peritissimus Chirurgus elevare depressa calvariae frusta, invenit omnia sic separata esse a vicinis, ut tolli debuerint. Sic ingens hiatus patebat, tam magna parie calvariae ablata; felix tamen tanti vulneris cura trimestri spatio persecta fuit. Debilior tamen locus lamina plumbea defendebatur, quam per binos menses gessit haec puella posteaque neglexit, nihil amplius mali metuens; sicque per septem adhuc menses sana vixit. Mala fortuna correpta fuit tussi convulsiva tunc Epidemica, quae mi ta cum vehementia miseram hanc puellam in lecto de nocte decumbentem exagia laevit . ut cicatrix sanati vulneris dilaceraretur , & ultra binas uncias 'ipsius cerebrisbbstantiae exprimeretur de vulnere, statim paralytica facta fuit omnibus suis mentia a firmamenti Chirurg. Observat. VII. pag. I98.

SEARCH

MENU NAVIGATION