장음표시 사용
421쪽
6, VULNERA CAPITIS. s. a r. 1 1 1 D
bris , loquela tamen & ratiocinio manentibus integris, & quinta die post triste hoe infortunium periit a J. Satis notum est, in molestissima illa tussi sic impediri omnem sanguinis transitum per pulmonem , ut horrendo spectaculo livescat, imo nigrescat saepe, tota facies sic assectorum cum nihil sanguinis venosi ab externis aeque ac internis capitis partibus cor dextrum, ob convulsos pulmones plenissimum , ingredi Possit, pergente interim corde finistro urgere sanguinem per arterias. V nde distentissima Encephali moles disrupit cicatricem vulneris jam per novem menses sanati. Atque hinc patet, quanta essicacia distenta encephali vasa urgeant
f. 17 I. TN situ tenetur cavendo pressionem externam apta GL
Altera pars indicationis curatoriae g. 17o. desciiptae erat, ut pars intropressa ἰjam restituta tu statum naturalem, sic conservaretur. Hoc autem satis facile fieri poterit , modo tantum praecaveatur , ne aliqua pressio externa in hunc locum agere possit. Tota enim moles encephali, calvariae cavum naturaliter semper replens , a comprimente parte calvariae intropressae libera, assurget, & sustinebit restitutumos, ne propria gravitate iterum demergatur. Unde non viὸetur hic opus esse magno molimine, nec instrumentis, ut restitutum os in situ retineatur. Apud Hild num bin delineatur instrumentum , quo restituti ossis subsidentiam praecavere nitutur. Spiralis nempe terebra cranio infigitur , quae in parte superiori variis foramianibus perforatur, per quae strius ferreus transmitti pollet varia altitudine , ut hujus styli transversi cranio incumbentis ope sustineri postet vacillans ossis pars, voluitque spleniis suppositis utrique st ii extremitati in omni calvariae loco hoc fieri polle. Apparet facile, molestum este, tamdiu terebram hanc calvariae infixam relinquere ; & ex modo dictis patuit, hoc minime necessarium esse. Sumit ex charta vel Iinteo contorto, aut alio simili quocumque corpore , annulum facere, paulo majorem loco assiecto , illumque apta deligatione sic firmare, ut immobilis haereat. totumque locum amectum suo ambitu contineat. Sic cavebitur, ne ligatura capiati circumducta locum assectum premere possit; neque, dum in somno pulvinaribus vel aliis obstaculis allideret caput vulneratus, poterit comprimi locus laesus.
g. et 73. ISSO , fracto, contusove crania, fi arteriae, venae v lymphatica vasa sub cranio rupta essederint suos humores, hi premendo cerebrum producunt mala ta 67 2, tum putre l-
cendo in pus, ichoremve, inficiunt tenerrima vicina cerebri, unia de rursum similia. Haec vasa ex eranis in duram, ex hac rn plana, inde in cerebrum, sinus ventriculos decurrentia variis locis varia periculo & sanatione damna producunt.
Si tanto cum impetu causa vulnerans capiti fuerit applicata, ut durum calvariaesa Medicat Mars Tum. II. pag. 1M-a y. I tb Observ. Chirurg Centur. 2. obsier . R. 1 pag. RE
422쪽
os findere, frangere, vel Sc valida contusione laedere potuerit ; patet facile, sumismum esse metuna, ne vasa sanguinea , vel & alia, quae tenuioribus liquidis repleniatur, per cerebri membranas, vel ipsam ejus substantiam ubique dispersa, fra gantur; &his fractis, estu si h ores, collecti sub cranio, comprimant contentatum encephalon. Uti enim jam aliquoties dictum fuit, totum calvariae cavum sempet exactissime plenum est hinc non possum est usi humores hic colligio, quinis fiat Eb iisdem compressio contenti en cephali. Omnia ergo illa mala , quae ab hac
compressione fiunt, & numerata fuerunt F. 167. metuenda simi. Niliri enim refert, hoc respectu , quaenam sit ca Aia comprimens: sive cranii figura murata minuatur ejus cavum , sive humores effusi , manente eadem calvariae amplitudine, stativir, occupent, quod antea a solo encephalo replebatur exactissime; effectus sempenerit idem ; nempe turbatio , vel abolitio afunctionum encephali, compressa ejus substantia. Vasa sanguinea, quae per duram matram disperguntur , satis firma sunt, tuis nicis nempe callosis instructa , uti in reliquo fere toto corpore, unde difficilius franguntur. Sed si consideretur, duram matrem ubique calvariae firmiter adhaere Te , facile patet, causae vulnerantis impetum , in calvariam lagentem , substantiae continuitate quasi , facilius communicari durae matri: accedit, quod filia vel fra ta calvaria, summum periculum sit, ne adhaerens dura mater simul laceretur, vel a fragmentis osseis acutis vulneretur. Vasa autem sanguinea, satis magna, per piam matrem, ipsamque medullarem substantiam dispersa , tenerrima lunt,
depositis nempe callosis tunicis suis huc perveni utar, uti ex Physiologicis eonstat λhinc facilius rumpi poterunt, lices tutius recondantur. Praeterea humores fractis vasis estus , stagnantes, spontanea degeneratione cor rumpentur ; & acres facti tenerrimam encephali pulpam inflammando, suppura do , rodendo , destruant I unde iterum omnia eadem mala nascentur, quae a compressione seri observata fuerant; sed longe pejora; quia ablata causa compria mente spes erat restitui posse iunctionum integritatem ; destructa vero ipsa organi. fabrica, erosis tenerrimis vasis , immedicabile malum est. Ab efiisis autem & eo ruptis , humoribus talia mala fieri, constat ex illis, quae dicta sunt in com
Ex his etiam patet, gravisma capitis vulnera, dum fracta calvaria exitus ea tet equia humoribus, saepe minus periculosa esse , quam ubi leviori vulnere sub
calvaria essus humores retinentur. Vide commentaria in j. 161. Arterias autem, venasque sanguineas ruptas , sanguinem estudisse sub ca varia , nemo dubitat; M ab hoc sanguine estulo, encephalon comprimento, pria fuisse omnia illa mala recensita, constat certissimis observatis. Ait vero lymphatica v
sa , per encephali fabricam dispersa, a similibus causis rupta , tanta copia lympham fundere posunt, ut ab hac lγmpha collecta comprimentur en cephalon, magis dubium viseri posset; cum saec vata ram exigua sint, Sc rarius accidat, quod, int gris manentibus vasis sanguineis per encephalon dispersis , sola lymphatica rupta
fuerint. Talia tamen vasa adesse, quae tenuissimam lympham vehunt, fatis constat. Tota superficies durae matris, quae pix matri accumbit, semper humida a paret ; uti & tota externa encephali superficies : ventriculorum cerebri omnis ambitus tenuissimo tali liquido madet, quod nisi adesset, contiguae superficies partium brevi concrescerent inter se. Illud tenuissimum faedum, continuo halitus forma per
423쪽
ι v ULNERA CAPITIS. l. 173. 174.
rima vascula expulsum , nisi resorbeatur venulis , accumulatur, 3c omnes cerebri morbos producere poterit; uti observata plurima apud auctores docent, lympham talem collectam fuisse inter duram matrem dc cerebrum, inter piam matrem de arachnoidem ipsi accumbentem , in ipsis cerebri ventriculis Acc. observatum enim fuit, omnem ventriculorum cerebri superficiem tegi membrana tenerrima , ruae injectionibus Anatomicis, & per inflammationem hie natam . vasculosa esleetegitur ca). Sed haec. vascula naturaliter tenuem l Impham, non vero rubrum . sanguinem , continent. Prapterea vasa lymphatica vulgo Anatomicis dicta , quae semper venosa sunt, hic pariter inventa fuerunt, & a Riduo delineata cb . Cum ergo de in aliis corporis partibus vulneratis aliquando sequatur incredibilis lyn phae tenuis emuxus. videtur δέ idem in encephalo obtinere posse; illudque observatis Medicis confirmatur. Puer septennis, baculo caput perculius . post cephalalia gias, vigilias, semnolentiam, vertiginem &c. vigesimo sexto die moritur. Ventriculi anteriores cerebri inveniebantum sero lympidissimo distenti se . Illustriis mus Princeps ex alto delapsus capitis sinistram partena tam valide gradibus allidit, ut semianimis sine sensu , motu, loquela laceret per integrum sere diem; venae sectione instituta parum ad se rediit, Ingens dein oritur capitis dolor, dies noctesiaque torquens immaniter , Omnemque lomnum impediens. Communi Medicorum peritissimorum consilio trepanum adhibendum esse conclusum fuit; dumque illud Hmiam applicandum esset, incipit serosus latex ex aure sinistra exstillare, de peris sit ille effluxus, donec octo libra sic prolirent dj. Plura situ ilia habentur obse sata ; sed tamen in omnibus illis ciuibus notabili temporis intervallo post vulnus inflictum talis lymph inventa fuit in cerebro, vel essi uxit per aures &c. unde ata huc aliquod dubium manet, an ruptura vasorum Lymphati eorum , an vero alia de causa hujus Lymph* accumulatio facta fuerit. H AEC VAsA Ex ORANIO IN DURAM &c. Prout jam liquida, fractis vasis effusa, haeserint in variis loci encephali, poterunt comprimendo, vel r dendo , l*4ere diversas functiones. Sic v. g. dum est is in ventriculis cerebri h mores ad quartum ventriculum perveniunt, qui initium est rima' deeurrentis per totam longitudinem ipinalis medullae; poterunt hac via delabi, Se varias paralyses particulares , hemiplegiam &c. producere. Caeteris autem paribus , semper erit eo pejus malum , Sc dissicilius curandum, quo profundius haeserint humores extrava sati. Sanguis enim collectus inter cranium Sc Gram matrem, perforata calvaria, statim exibit; si inter duram matrem de piam haeserit, non nisi pertusa dura matre educi poterit, Si in ipsis ventriculis cerebri, vel de circa basim ea tu riae haereant effusi humores, patet facile thmmum discrimen & curae dissicultas, quae saepe etiam omnino impossibilis est, dum nequit exitus conciliari per artem
effuse liquidis encephalon comprimentibus
s. a ON CUSSUS validus capitis, Integro sepe cranio , u eadem 273ὶ facit rumpendo, comprimendo.
Λliquando accidit, lapsu ex alto , vel capitis valida contusione obtuso instruis
424쪽
mento facta, integro cranio , sic laedi cerebrum , ut omnia sequantur mala, quae
hactenus enumerata fuerunt. Dum enim v. g. quis ex alto delapsus duro impin git obstabulo, cerebrum calvaria contentum eadem velocitate deorsum fertur ,
sed obstaculum resistens calvariae motum sistit primo , unde cerebri moles , adhuc illo momento priorem motus directionem habens, valide poterit allidi ad duram calvariam, & sic insigniter ladi. Eodem modo, ac dum quis navi vehitur, δίobstaculum occurrens navis motum sistat, perget moveri antrorsum, & cadet. V rum quidem est, cum encephalon calvariam exacte repleat, multum minui hujus
impullus vehementiam; tamen inde posse frangi vasa encephali, humores effuniadi , & omnia, quae inde pendent , mala sequi, docent obtervata Medica. Pulchra virgo, Nerei silia, annorum viginti ab amica muliercuia udente lata manu Euncipua percussa es, ac tunc tenebricosa vertigine prehensa es , nec respirabat; cumque domam pemenisset, illam flaιim febris prehendit, ct cvni doluit, ct rubor erat circa faciem. Septima die ad aurem aextram res Prodiit graveolens , subrubrum, cyatho amplius sto videbatar melius se habere , ct lavata est ste. nona dis periit a j. Facile apparet . levi tali percussione . lata manu facta, calvariam fractam, vel filiam aut intropresiasam minime fuisse , sed ipsu ira encephalon sic fatile laesum, ut fractis vasis effusi humores in forti dum subrubellum icnorem degeneraverint, & tandem mors ipsa secuta fuerit. Plurima similia apud recentiores Observatores habentur exempla , quibus constat, illaeso cranio, posse tamen valida capitis percussione sic laedi enacephalon , ut fractis vasis majoribus , 3c sanguine essiaso intra calvariae cavum . mors sequatur. Unicum tale adduxisse susticiet. Puellae sedecim annorum , ex lapsu quarto die defunctae , cadaver lustravit Binnius b J, ut de mortis causa renunciaree ad Iudices: dc licet post lapsum viventi adhuc puellae ex ore dc naribus copiosus
manasset cruor, ac post mortem adhuc manare pergeret, nihil omnino violentiemectus in capite observabatur. Aperra calvaria, & elevato cerebro, carotidum ramus sinister anterior ruptus inveniebatur. Docet hoc exemplum, magnam aristeriam , tuto sub ipsa basi cerebri reconditam , solo concusIu tali, calvaria illaesa . posse rumpi r unde apparet, simile malum reliquis encephali vasis accidere posse. Cum autem constet ex Physiologicis , arterias per piam matrem dispersas , simulae corticem cerebri ingrediuntur, in tomentosam tenuitatem abire, de vasculis his tenerrimis corticalibus continuari medullosas fibras minimas; facile patet, valido tali concussu polse frangi vel comprimi tenerrima illa encephali stamina, unde vita& humanitas penient i atque inde varia laesio , vel & abolitio omnium encephali functionum, sequi possum; licet nulla laesio, aut humorum est iso, intra cavum calvariae detegatur a Omnem enim sensum haec minutissi ina fugiunt. Iuvenis robiictus , ut evitaret rotae supplicium , in carcere prono capite, manubus post tergum reiectis , tanta vi impegit in parietem validissimo cursu, ut ilico conciderit moria tuus , nullo verbo vel clamore edito. Dum cadaver lustrabatur, nulla contusio , nullus tumor, nulla fractura. apparebant in capitis vertice, quo impegerat in parietem uti testabantur alii eodem loco inclusi ). Integumentis omni laus ablatis , in illorum parte interiori, qua calvariae accumbunt, nulla laesio apparebat; neque in ipsa calvaria, praeterquam quod pars squamosa ossis temporum parum secessita
425쪽
sti ab ossie bregmatis, cui incumbit; tamen inde nullo modo tam subita mors si qui poterat. Serra discisse cranio nullum omnino damnum apparebat, sed erit phalon non reelebat exacte calvariae cavum , ut solet, εc totius encephali su stantia firmior & lidior apparebat, quam aliter observatur a . Patet ex hac historia, subitam mortem, validam capitis percussionem talem 1ecutam, tantum adseribi potulisse huic encephali totius subsidentiae, per quam tenerrima illa stamina vel fracta fuerunt, vel sic intorta aut complicata, ut non amplius pervia . manserint subtilissimis totius corporis liquidis. Simul etiam colligitur ex dictis. diversas posse functiones encephali laedi, prout variat partes hujus organi tali concussione laesae fuerint. Hippocrates dixit c b . Quibus cerebrum quadam occasione concussum fuerit , sitis quam primum voce privarinees. est; de alibi e) addidit, talem nec videre nee audire necesse est. Et Heu nius in Commentariis suis ad hunc Aphorismum dὶ dicit, se noville quosdam, qui, eum in occiput lapsi fuissent, tota vita gustum M odoratum amiserint. Quatuor annorum puer , sine ulla difficultate loquens , de scamno in caput decidit; nulla iam omnino observatur damnum : tertio die surgens puer incipit balbutire, caeterum sanus; sequentibus diebus augetur malum ; deinde fomentis cephalicis capiti applicatis, aliisque quibusdam remediis interne datis , rediit loquelae integritas . i. Homini cuidam post capitis percussionem per plures annos mansit summae difficultas loquendi, quando decumberet cf). Neque tantum talis eerebri eo cussio fit, percusso capite ; verum etiam accidere poterit, dum quis ex alto delapsus aliis corporis partiόus impegerit. Tale exemplum habetur apud Galenum ε ὶ de homine , qui ex alto delapsus dorsi initium terrae impegerat ; tertio die postea exiguam vocem emisit, quarta omnino Obmutuit, & resoluta simul fuerunt crura, manibus omnino illaesis &c. septima die redierunt vox & crurum motus. Galenus quidem solius spinalis medullae assectionem hic culpavit, sed cum paralysis solos inferiores artus occupaverit, facile patet, spinalis medullae initium non fuisse laesum, aliter & manus paralyticae fuissent. Unde vocis ablatio in hoc casu cerebri concussioni potius videtur adscribenda elIe.
g. 171. OGNOSCUNTUR. mala haec t 273. x 4 ὶ ex
nota causa, ejus impetu ; loco excipiente; vomitu bilioso; visu, auditu. olfactu, gustu , tactu minutis, depravatis, si blatis , vertigine, caligine, lapsu ; sopore, steriore; resolutione , convulsione; delirio, lethargo; apoplexia , horripulatione , febre gemina δ ι cruorς per os, nares, aures e Suente , rubore faciei taoculorum.
Agitur bac paraprapho de signis, per quae cognosci potest, effusos humores
ι De Loeis affectis Lib. I. cap. 6. Charier. Tom. UII. pag. 3
426쪽
sub cranio premendo, vel rodendo acrimonia stagnando acquisita, encephalori laedere; vel etiam concussione sic mutatam esse tenerrimi hujus organi fabricam, ut ejus functiones inde turbentur, vel deleantur.
. EX NOTA CAUs A, EIUS IMPETU, LOCO Excisa ENTE. Omnia
enim haec, si cognita fuerint, magnam lucem inundent latentium malorum inquisitioni. Obtusum enim instruinentum vulnerans, valido impetu capiti impactum. seinper metum facit fils irae vel fracturae cranii. Prout iam vario loco capitis laesio Facta fuerit. iterum majus minusve periculum erit. Quibusdam enim in logis calvaria tenuissima est, aliis locis longe crassior. Satis notabiles arteriae durae matris in profundis lulcis calvariae haerent in certis locis , unde causa laedens, his locis applicata, facile frangere poterit haec vasa , dc efiissus sanguis comprimere enc phalon. UOMITU Bixtoso. Ille enim vulnera capitis sequens fere semper male affectum cerebrum designat; sive ab emusis humoribus comprellum fuerit, sive concussione valida turbata tuerit ejus actio. De hoc vomitu autem dictum fuit
s. 267. VISU, AUDI TU, OLFACTU, GUSTU, TACTU MINUTIs, DEPRA-
ATIs, s UBLATis. Constat ex Physiologicis, cerebri intefritatem requiri, de Iiberum commercium inter cerebrum & nervosus sensibus inservientes, ut fiat Perceptio idearum , quae per senius externos menti repraesentantur. V nde patet Uvidenter, si post vulnera capitis minuatur, aut depravetur, vel & integre aboleatur horum omnium, vel quorundam tantum actio , cerebrum sic assectum esse , ut origo nervorum, his sensibus inservientium, compressa , vel alio quocumque modo Iaesa , non amplius transmittat subtilissimos spiritus cerebri fabrica secretos ,& ad sensuum integritatem requisitoS. VERTIGINE, c ALici NE, LApsu. Dictum fuit in Commentariis f. ας . levissimum cerebri morbum este vertiginem, sive apparentem rotationem Corporum vicinorum ; ubi vero augetur malum , tunc simul tenebras apparere r& vocatur tunc vertigo tenebricosa; simul sic resolvitur tunc omne corporis r Bur ut incipiant vacillare omnia membra, dc tandem cadat homo. Illud autem de signat, quod non tantum illa pars sensorii communis affecta sit, quae nervis se tientibus originem dat, sed etiam malum perrigerit ad illa loca, unde nervi, m tibus muscularibus inservientes, oriuntur. Unde in loco allegato in comment xiis M. 24 n' Hippocrates signa enumerans, quibus cognoscitur , an aliquis graviter capite vulneratus fuerit, tria haec conjungit, tenebras circumfusas, ve
tiginem , lapsum. Et alibi a P monet. quod in omnibus alicujus momenti capiatis Vulneribus rogare oporteat, an conciderit homo, vel in altum soporem d lapsus fuerit: si enim horum quidpiam factum fuerit, majori custodia opus est. Rationem dein addit, non quod haec designent semper , cerebrum ipsum vulnere laetum esse, sed simpliciter, quod eucephalon vulnus tunc perceperit τοῦ ἰν
. SOPORE, s TERTOR E. In locis citatis inter mala signa semper profundus sopor numerabatur ; si vero simul sterior accelserit, pessimum est: Quando nempe toto prostant pectore somnum, ut in Apoplecticis fit; tuncque designat,
a Plottheticor. Lib. 1. Cap. Io. Charier. Tom. VIII. Pag. 3I . ,
427쪽
per vulnus omnes actiones cerebri culetas elle ; solas autem cerebelli functione integras mansiille; imo plerumque auctas , dum, libero humorum transitu per cerebrum impedito , tanto fortior & velocior liquidorum trajectio per cerebelli fabricam fit. RESOLUTIONE, eo M votis Io Np. Cum a cerebri integritate pendeat exercitium muscularis motus, quatenus voluntatis imperio subjacet; hine ejus laesione poterunt omnes , vel aliqui musculi corporis paralytici fieri; & quia tune musculi sie affecti flaccidi & penduli fiunt, hinc dicuntur resoluti. Ubi autem musculi voluntarii violenta & alterne repetens contractro fit, sed invita tune convulso adesse dicitur: quae plerumque tunc oritar in hoc casu, quando per quaedam loca cerebri manet libera spirituum transmissio, per alia vero impeditur. Potest etiam hoc malum a seinis osseis, pangentibus medullarem cerebri substantiam, vel & humoribus emulis, acribus factis & rodentibus &c. excitari. Utrumque soc malum semper cerebrum affectum in vulneribus capitis dessnata DELIRIO. Quando nempe ideae excitatae in mente non respondent obje tis externis, sed ab interna sensorii communis mutatione ortum ducunt, tunc ducitur homo delirare : unde apparet, in vulneribus capitis delirium semper malun, signum esse, quia designat cerebrum ipsam affectum esse. Quod etiam monuerat Hippocrates in locis allegatis tu commentatio ad F. 167. LETHΛRGΟ. Otiosa quasi oblivio dicitur hoc malum quod morum δύsensum tollit cum inexpugnabili necessitate dormiendi: ita tamen , ut sic documbentes omnibus illis, quae validissime sensus afficiunt, adhuc excitari possint τsed mox iterum in somnum telabantur. V nde cerebri functiones omnes maxime impeditas designat hoc malum , ideoque semper magnum periculum denotat. A POPLEXI A. Omnia, quae hactenus enumerata fuerunt, symptomata docebant cerebrum affectum elle quidem , sic ut quaedam ejus functiones depravatae vel abolitae fuerint: ubi vero omnes omnino cerebri actiones silent, omnes sensus interni & externi, motusque voluntarii, cessant, superstite sola actione cerebelli, quod vitalibus motibus inservis; tunc apoplexia adesse dicitur: quae summus cerebri morbus est, & plerumque in capitis vulneribus ab effusis hutnoaribus compressum esse cerebrum Indicat. HORRIPULATIONE. Quae fere semper designat in hoc casu semguinem ruptis vasis exire ; praesertim si sine ordine recurrat, neque febrem incipie rem comitetur. Videmus etiam frequenter in morbis, magnas mutationes secuturas horripulationem talem praecedere ; unde in vulneribus capitis semper illa ho ripulatio iuspecta est , eum designet intima quasi sensorii communis perturbari, unde tales concussus in toto corpore fiunt. FEBRE GEMi NATA Dictum fuit f. 138. nq. s. omni vulneri aikujus momenti illo tempore, dum pus fit, levem adesse febriculam ; quae ergo nihil funesti designat; sed ubi haec febricula subito augetur; vel postquam haec cessaV ait , nova & vehemens febris insurgit; semper designat, magnum latere malum. Monuit ideo Hippocrates s a ): Quibus cerebrum vulneratur , Iebris plerumque ac bilis vomitus accedit, ct corporis sideratio, Atque tales pereiciose habent. Et in Pro
rheticis loco allegato S. 1 o. ii'. 4.ὶ dicit, optimum quidem esse, si capite
428쪽
vulneratus non febricitet &α si vero quid horum apparuerit, securissimum est. at in principio fiat &c. at incipere febrim in capitis vulnere quarta, aut septima. .aut undecima die , valde lethale est. Talis enim febris novam inflammatio-arem aut validam suppurationem, hic adeo periculosam, designat. V nde & in illa Historia, quae ex Hippocratis libro secundo Epidemiorum praecedenti paragrapho villegata fuit, talem tebrem geminatam pessima symptomata & mors ipsa secuta sunt. Puella enim illa , leviter manus palma synciput perculsa , statim quidem febricitavit ; sed dum septimo die pus graveolens subrubrum cum levamine effluxisset, iterum increscebat febris, somnolista fiebat, loquelam perdidit, faciei pare
dextra contrahebatur, respiratio dissicilis, tremor, convulso &c. nona die periit. Dum examinantur historiae vulnerum capitis apud observatores , plurima talia occurrunt exempla . quae docent, febrem sic subito post aliquot dies increscentem , vel & de novo ortam. mali fuisse ominis; & fere semper. encephalon laesum vel compressum fuisse.
CRUORE PER Os, NAREs AuREs EFFLUENTE. Non videtur sanguis sub calvaria est us per has vias exire posse, cum dura mater adeo accurate omnem interva cranii superficiem investiat, ut nullus detur exitus. verum quidem est, quod constet observatis medicis, saepe chronica capitis mala levata fuisse, dum Per has vias exirent humores, quod notavit Hippocrates a dicens : Capite laboranti ct circumquaque dolenti , pus aut aqua , aut sanguis suens per nares . mel aures , vel Φs , solvit morbum. Nondum tamen per Anaeomen hodie cognitam detectae sunt illae viae, per quas humores calvariae cavo contenti sic exire possent ι forte per morbum factae fuerunt, licet naturaliter non praeexstiterint. Sic & in aliis morbis tales exitus humorum observantur, licet hactenus lateant viae. Pleuritis
enim sic sputis, per pulmonem eductis , solvitur &e. Certe si tam facilis foretexitus sanguini sub calvaria estuso . non indigeremus cranii perterebratione; quam tamen tot experimentis necessariam & utilem fuisse oonstat. Sed sanguis per os ,
nares, vel aures effluens, denotat maximo impetu causam vulnerantem caput
rercussisse cum arteriae potuerint frangi per hanc vim: ideoque suminus metus est , etiam illa vasa sanguinea , quae per encephalon decurrunt tunicis callosis sitis
ςrbata, rupta esse. RUBORE FAci EI ET OCULORUM. Sanguis ex corde per arterias
.carotides pullus partim ad interiora capitis per internas dictas carotides pergit, pariatim per externas carotides distribuitur, quae faciei & externis capitis partibus procpiciunt. Ubi ergo, effuso sanguine cerebrum comprimente , liber trajectus humorum per cerebrum impeditur, tanto m ori copia per carotides externas seretur ; unde facies magis rubicunda , tensa & florida apparebit. Et quia carotis in te na , postquam ex canali osseo , per quem transmittitur , emergit, ramos dat, qui ad oculi orbitam, ipsumque oculum tendunt, ibique cum externae carotidis ramis communicant ; ideo impedito libero trans fluxu sanguinis per cerebri vasa , oculi imprimis rubent, quia statim major copia sanguinis per ramos illos carotidis internae, qui at oculos tendunt, derivatur. Iaeo faciei & oculorum rubor tam
suspectum signum stat in omnibus capitis morbis. Fortissima Apoplexia decumben tes turgidam, instatam , & rubicundam faciem habent. In phreniticis floridus ille vultus adeo damnabatur ab Hippocrate: Et in puella illa, cujus historia ex Hippo-
429쪽
erate habetur praecedenti paragrapho, & quae a levi capitis percussione periit, ad rat faciei rubor. Pluribus in locis apud Hippocratem danmatur oculorum rubor .& facies illa florida. Sic caὶ dicit : Uui caput dolent, eum stupore delirantes , alvo suppressa , feroci oculorum aspedita, floridi , opisthotonici siunt. In quo loco pecferocem illum aspectum turgentes oculi & sanguine sumisi, uti in sumnia iracu dia fit, intelliguntur. Et in subsequente sententia addit bὶ. Qua capvi concutiunt , oculi proubri ct manifeste ἀelirantia, perniciosa.
g. 176. UIS vero locus in rea cranium sit Iaesus scitur. r. ex
I sensibilibus externis i et s. 134. 233. 2 J6. 162. 16 T.
169. ὶ, si adsunt. a. invento loco cranii laeso i 2SIὶ per artem. 3 ex tumore & rubore cutis capillis orbae ad applicationem empla
tri. 4. ex motu spontaneo manus ad certam capitis pastem. 3. ex
symptomatibus lateris unius Paralytici, alterius convulli.
Postquam constitit ex praecedentibus sigilli, encephalon per vuInus laesiim essessive instrumentum vulnerans ad interiora penetraverit , sive intropresIa calvaria saut effulis humoribus , illud compressium fuerit; quaeritur, in quo loco encephal damnum haereat. Patet facile, quod summi momenti res sit, hoc recte cognoscere cum cranii perterebratio non possit institui cum fiducia, nisi prius conster, in quo loco haereat malum. Saepe tamen satis dissicile est locum assiectam determinare. Nam aliquando laesio in alio longe loco inventa fuit, quam ubi causa vulnerans applicata fuerat, uti dichiam fuit in commentariis g. 1s . Saepe etiam nec aegri, nec atastantes, indicare possunt, quaenam capitis pars ictum exceperit. Neque a ninctio. nibus laesis observatis post capitis plagam hoc certo determinari poterit. Inde enim quidem concluditur: encephalon laetum et se, sed nullus inde auderet seliter ce to concludere, quisnam encephali locus laesus esset. Quis auderet determinare loca cerebri, unde singuli nervi, seulibus externis inservientes , primam suam oriasinem ducunt, quis memoriae, ratiocinii &c. sedem in mirabili hoc & intricatis limo organo demonstrare poterit Celeberrimi viri miras hic quidem finxerunt hypotheses ; sed eventus docuit, summa etiam ingenia, dum speculationibus induugent, turpiter errare polle. Magnus S T E N O , tanta peritia in Anatomicis &dexteritate valens, candide in publico Eruditissimorum virorum consessu famus est. se cerebri fabricam ignorare omnino ein: & in pulcherrima illa distertatione vana omnia figmenta destruxit, & veram monstravit viam, qua sensim ad cognitionem hujus organi adscendere possiet humana industria. Interim tamen per sgna haeparagrapho descripta , quantum per artem hodie cognitam licet, in locum atafectum encephali inquirendum est. Et si omnibus his accurate examinatis tamen quis erraverit, non erit artificis vitium , sed artis iplius defectus, quem forte sequentium saeculo tuna inventa emendabunt.
i. De his dictum fuit tu Paragraphis hic cliatis.
i. Numero hic citato recensita fuerunt ordine omnia illa signa, per quae co- a Coac. Praenot. n'. 163. Charier. Tom. l tb Ibiti. n. . I ες. VIII. pag. 86a. I insto. Expositi Azalom. pag. 6 T.
430쪽
enoscebatur ipsius calvariae laesio : si ergo per haec constiterit, erantum in quodam soco laetum elle, & limul appareant symptomata, quae docent encephalon astemam esse ; habetur admodum probabilis ratio concludendi, encephali laesionem haerere illo in loco , quem cranium male aflectum demonstrat. 3. Ubi per signa S. 1 s. recensita constat, encephalon laesum esse, neque tamen ullum indicium adiit, quo locus affectus determinati pollet; tunc is equenti methodo conantur invenire Chirurgi locum laesum. Omne capillitium novacula abradunt; deinde toti capiti applicant Emplastrum aromaticum quodcumque , illudque per aliquot horas relinquunt. Deinde ablato Emplastro omni cura totum caput lustrant, an aliquid tumidi vel inflammati appareat in quodam loco ; quoas inveniatur , tunc magna sulpicio est, huic loco subelle laesionem. Dum enim hoe Emplastrum cuti capitis adhaeret, & blando stimulo aromatico paulo majorem reotum excitat, si quid contusi fuerit, facilius hoc apparebit orto tumore. Ubi non poterat detest , quonam in loco capitis laesio haereret , huic calamitati nullis remediis posse subveniri Hippocrates pronunciavit al. . Qua ratione hoc fiat, quis dixerit 3 Rem tamen sic se habere , quotidiana 3c certissima docent obsietvata. Ipso hoc die, quo haec scribo , hominem ex alto las sum vidi, sine ullo sensu iacentem, qui dextra capitis & faciei parte duro obst culo impegerat, cum valida contusione Sc levibus vulnusculis harum partium 1 continuo manu dextra in altum sublata tangebat, imo fricabat satis folliter a sectas partes. Postquam valida missione sanguinis ad se rediisset post bi horium . Mullius omnino rei se memorem esse dixit , postquam lapsus fuerat. Dum ergcrvidebant Chirurgi, quod automatico tali motu manus sic vulneratorum defereba tur ad locum laesum , probabili conjectura concluserunt, ubi nulla laesio externa conspiciebatur, indicari pariter locum aflectum , si ad certam de semper eandem capitis partem spontaneo tali motu manus decumbentis ferretur. In Apoplecticis idem illud Phaenomenon saepe apparet. Videtur certe signum hoc magnum ponisdus habere . cum observentur plurimi tales motuς automatici, qui nullo modo, a voluntatis imperio pendent, neque a mente conscia praedeterminantur ; per quos illud , quod noceret, tollere conatur corpus nostrum, mirabili hac proprietate a Creatore instructum.
s. Illud organum corporeum, unde in nobis sensus & motus voluntarii penis dent , videtur in sua origine , collectione, distributione & operatione duplex esse Carolis erum arteria dextra & sinistra est , vertebralis dextra & finistra est: Ex his oritur haemisphaerium cerebri dextrum de finistrum, distinctissima a se invicem, tota medullae collectio in sinistram & deatram dividitur ; quod in corpore calloso, fornice, cruribus medullae oblon Fatae, nervis opticis, olfactoriis &e. imo etiam in ipsa medulla spinali de nervis inde derivatis, evidentissime apparet. Licet tamen omnia haec lic duplicia inveniantur , tamen anus & simplex est homo , qui sentit: bini nervi olfactorii, adeo distincti in sua origine & progreisa , tamen eun dem sensum ollactus faciniar. Dam binis oculis revera bis videmus idem olecturnc uti patet limite medio inter binos oculos posito , vel leviter tantum presto digiistis alterutro oculi bulbo tamen unica visio sit r idem In avdstu verum cst. Cum ergo illud organum uelitiens Sc movens duplex sit, hinc una pars potest