Gerardi Van Swieten,... Commentaria in Hermanni Boerhaave Aphorismos de cognoscendis et curandis morbis..

발행: 1746년

분량: 904페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

441쪽

VULNERA CAPITIS.

S. 184. r ETAT r. sutura. a. musculi plurimi. 3. cavitates V ossis frontis. . arteria major ossi inserta. s. inferior situs loci. 6. vacillatio fracti, contusi, cariosi ossis. 7. inaequalitas

eminentis dc excavati iterum cranii.

i. Dirm in cadavere serra nndique divisum cranium elevare nituntur Anato mici; vident evidenter, duram matrem in omni fere puncto calvariae adhaerere ;sed in locis suturarum hanc adhaesionem tam validam esse experiuntur, ut vecte ferreo interposito vix summa vi avellere possint. Patet ergo, quod, si terebr

tio his locis instituatur , non posset orbiculus ossis exscissi tolli sine magna dulaceratione . durae matris; unde dolor ingens, convulsio, & alia pessima mala sequi Misent. Hinc communi omnium Auctorum consensu illa loca vitantur, potiusque ab utroque latere suturae terebratur cranium , quam in suturae loco. Dum homini grave vulnus securi inflictum fuerat illo in loco, ubi sutura fagittalis cum coronali unitur , post gravissima symptomata, plurimis fragmentis Oiseis extractis, convaluit quidem , sed nulla arte potuit evitare Hildanus sa), quin fistulosunt ibi maneret ulcus : unde & curae difficultatem recenset inter illa argumenta, quibus improbatur trepani applicatio in loco suturarum. Hanc tamen operationem in suturis institutam se vidisse, dum studiorum causa in Italia versaretur , testatur Celeberrimus Medicos Iob.ιnnes Fredericus Werdevbeuius in Epistola ad Hildanum de hac re data bὶ. Apearet tamen eVidenter ex m do dictis, periculosum semper esse, trepanum iptis suturis applicare. 2. Notum est, circa occiput validissimos musculos calvariae infisi, Ac lateralem partem cranii utrimque occupari temporalibus musculis. Unae merito viridentur & illa loca vitanda esse, si fieri possit. Monuerat Hippocrates sc) : C put secanti reliqua quidem capitis tuto discindere licet, tempora autem, 2 quod adhuc furia est , juxta venam , qua per tempora fertur, secari non debent, Con poenim seEtum p hendit. Et in loco allegato in commentariis j. 1 i. dicit, quibus tempora secantur, illis ex adverse sectionis parte convulsio contingit 'din. Ex qui bus concludere licet, semper periculosum fore, hos musculos laedere; quamvis tamen non semper lethalia mala inde se intur. Plurima enim observata evii cunt , sectos fuisse musculos temporales, applicatum suis te trepanum illi loco, quem occupant, & tamen curatos fuisse aegros. Ex magno satis similium obser

atorum numero unum alterumve Exemplum recensebo. Homo acinace vulneratur in tempore snistro , cum fictita calvariae adeo patente, ut digitum inducem facillime ςaperet: tamen a tanto vulnere brevi temporis spatio incolumis evasit 6. Riverius in observationibus, ipsi communicatis a Samuele Formio Chim so Monspeliensi, qui quinquaginta annorum spatio artem exercuerat, habet casum 1equentem f . Mulier vulnus acceperat ictu lapidis in tempore sinistro : cxuu

D Rivetii opera pag. 37 . obserF. Is strepanuni

442쪽

trepanum necessiarium videretur, in consilium vocatus exerellatissimus ille Chiarurgus non dubitavit cruciali incisione discindere temporalem musculum , & l co detecto trepanum applicare; neque ullum frave lympionia inde ortum esse restatur. Similem casum , ipli communicatum ad alio Chirurgo , habet alibi saὶ In puero duodecim annorum ex alta arbore delapso os temporis adeo confractum fuit, ut coactus fuerit Gairurgus notabilem partem mulculi temporalis tollere, ut latens malum polIet detegi, & trepaniam applicari. Felix tamen fuit curaei uccellus, Praeterquam quod maxilla inferior parum versus latus oppositum distorta manserit bὶ. Ubi ergo neceisitas urget , praestat etiam tu his locis tr

panum applicare, quam certae morti relinquere vulneratum.

3. Notum est ex Anatomicis, ossis frontis tabulas a se invicem diductas facere si iras frontales dictos , plerumque satis capaces ; variae magnitudinis in v xiis hominibus ; supra oculorum orbita fere aci media supercilia productos; aliquando osse is lamediis in minora cava distinctos; qui binis fatis magnis aperturis ad utrumque septi narium latus patent, & sic narium internam capacitatem a gent. Sinus illi membrana illa , quae nares internas investit, undique obducuntur. Si ergo trepanum hic applicaretur , externa tabula perforata , illico occurreret membrana illa internam ejus superficiem investiens, quae tolli deberet; uti & illa ejusdem membranae pars, quae internam tabulana sinaili modo investit, antequam polIet terebra perforari interna tabula. Pater facile , hoc dissicillimum .sii non penitus in possibile, esse, cum membrana haec, narium cava investiens, adeo sensilis sit, ut vel levissima plumulae agitatione in naribus irritata, stem ratione excitata, totum corpus convelli faciat. Simul notandum, quod vix unquam ad cicatricem perduci possit vulnus , quod ad silans frontales penetravit. Hoc jam apud Celsum cὶ habetur , qui monet, omnibus capitis locis perterebratis commode cicatricem induci, em epta illa 'ontis parae, qua paululum super id est , quod inter supercilia est. Ibi enim vix fieri potest , ut non per omnem ἀ-

ratem sit exulceratio, qua linteolo , medicamentum habente , contegenda erit. Postea recentiorum observata hoc confirmaverunt. Haec ergo loca, ex Anatomicis cognita , in applicatione trepani vitanda esse patet. . Si consideretur calvaria humana mundata, in interiori ejus superficie plurima apparent impressa , saepe etiam satis profunde, vestigia , quae majorum ar-ἔeriarum , per duram matrem distributarum, ramificationibus respondent: si au tem major talis truncus, dum terebra in osse circumducitur, ejus dentibus la ceretur, valida poterit nasci Haemorrhagia , quae plurimum turbat Oeerationem, M saepe dissiculter compesci potest. Summa tamen dissicultas est in his locis d terminandis , quia in diversis hominibus situs majorum horum truncorum variat; tamen quaedam loca sunt , in quibus hi sulci majores in plurimis calvariis deprehenduntur ε, quae ergo Fitanda sunt. Sic V. g. in utroque Oile breginatis, prope suturam coronalem in laterali inferiori parte , talis magnus sulcus apparet, qui ascendendo sensim minuitur &c. Illa autem loca, comparando diversas calia varias inter se, potissimum cognoscuntur. 1. Si enim circa basim calvariae haereant emusi humores, vix ulla spes est, ed a ibid. pag. 8o. t observ. XV. pag 3ιr. s. Gatengeo: Operat. de Chirurg. Tom III. l cc Lib. VIII. cap. 4. in sine pag. si I.

443쪽

is VULNERA CAPITIS. 3.

ci posse illos cranii perterebratione , cum illa non possit fieri nisi in multo a tiore loco. Verum quidem est, quod, cum calvaria plenissima semper sit, pollecaliquando pressione encephali, replenti calvariae cavum, humor effiasus 1ensim ascendere versus foramen factum, & sic evacuari; sed apparet simul, hoe satis dissicile esse. Talem calum habet Tulpius saὶ de sene septuagenario ebrio, qui

ex alto delapsus tam amplum vulnus contraxit in calvaria, ut commode per ejus hiatum educeretur, quidquid inhaereret externae cerebri membranae. Aderant i

men ilico vertigo, vomitus dc stupor : postridie quidem ad se rediit febris ex pers , de immunis omnium aliorum symptomatum ; sed die quarto , exscreatis prius sputis purulentis, praeter omnem spem, inopinato periit Apoplecticus. In cadavere invenitur Deciuens humor, replens Ventriculos cerebri, dc prope sellam equinam ingens ossis cunei formis fragmentum, separatum a reliquo osse . apparebat, dc plurimum sanguinis coagulati. Dum ergo per tam amplum vulneri, hiatum circa basim cerebri effusus sanguis exire non poterat; patet, a pe foratione calvariae non multum boni exspectari posse in tali casu. Unde Celsus merito dixit : Servari non potes, cui basis cerebri percussa est b).6. Dum terebra applicatur calvariae, non poterit exscindi orbiculus ex cr nio , nisi apprimatur terebra ossi : si ergo illud solutum integre fuerit, vel pa

xum tantum adhuc cohaeserit, introprimetur , dc turpi errore encephalon subie tum comprimetur Idem infortunium metuendum est , si lues Venerea , v. g. . os eroserit; vel ab alia quacumque causa cranium cariem contraxerit: tunc enim minima etiam vi adhibita terebra per integram ossis crassitiem ilico penetrare Aliquando sic post capitis vulnera corrumpi calvariae os, patuit Exemplis mem ratis in commentariis I. 2 2. dc 216. n'. 3. . Dum calvariae cavum olIeum sedulo examinatur , apparet evidenter , nota

esse ubique aequabilem superfietem ; sed in quibusdam locis assurgere , in aliis

mag s excavari, ut contznto encephalo, Vasis, sinubus 8cc. se quasi accomm det ; unde varia saepe crassities ostis in variis calvariae locis. Optimum ergo s ret , dum de loco deliberatur, ubi trepanum applicandum est, plures considerare calvarias ; Sc videre , quibus in locis illae inaequalitates maxime invenia

tur ; dc deinde illa loca vitare, si fieri possit.

Quamvis autem ex artis regulis dc Anatomica cognitisne partium fatis evidenter pateat , septem illa recensita hac paragrapho in trepani applicatione vutanda elle, tamen optimi Artis magistri monuerunt, si aliter fieri nequeat, tentandam esse operationem , licet aliqua ex recensitis incommodis adfuerint; pr stat enim saepe anceps experiri auxilium , quam nullum , dum certa mors pr videtur. Vix enim credibile videtur, omnes has cautelas potuisse observari, dum

puellae duodecim annorum, ex alto delapsae , duodecim distinctis locis calvaria perterebrata fuit, paucorum dierum spatio ; quae tamen puella perfectissime curata luit, licet totum bregmatis Os, dc pars ossis temporalis , valido lapsu omnino fracta fuistent. Mirabilem hunc casum refert Dionisius scin , cujus filius quar vice in hac puella operationem perfecerat.

b A. Corn. Celsi Medie. Lib. V. me. 1ε. l cὶ Uperat. de Chirurgie pag. 33M

444쪽

3, 131. 13C VULNERA CAPITIS. 1 ff. 183. lUM, qui laeso cognito 2 6. proximus, applican-

dae terebrae locus optimus est.

Ubi ob causas paragrapho praecedenti enumeratas non potest perforari calv xia in loco laesionis , omnium optimus erit ille, qui carens his obstaculis loco tamen laeso proximus est. Circa hanc rem tamen notanda sunt quaedam satis magni momenti. Dura mater undique quidem eat variae adhaeret, sed omnium fortissime in locis suturarum, uti dictum fuit paragrapho praecedenti ia'. i. : unde sanguis effusus, haerens inter calvariam de duram matrem , poterit illam separare a cranio, sed ubi suturae sunt, ibi hoc fieri non poterit; unde certis limitibus haerebit semper sanguis effusus inter cranium δc duram matrem, nec poterit facile ultra suturarum loca pergere. Si jam v. g. locus laesus esset in ossis bregmatis illa parte anteriori, quae ob viciniam sutura: eoronalis, perquam frontis ossi iungitur, dc ob magnam arteriam plerumque hic locatam, tuto perterebrari non pollet; tunc quidem locus proximus eligendus esset, talis tamen, qui ipsobregmatis osse contineretur. Si enim in osse frontis ad alterum latus suturae coronalis terebratio fieret , non posset sanguis , durae matri sub bresmatis osse incumbens, exire , quia dura mater in loco suturae coronalis firmillime haerens im- rediet , quo minus illuc venire posset. Unde sub hac limitatione tantum g Meralis haec regula locum habet, quae jubet locum proximum eligendum elie, si in ipso Iesionis loco terebratio neri non possit. Sanguis enim intra cranium de duram m. rem estu sus sic in diversis quasi cameris haerere potest, quae peritutas distinctae cum aliis non communicant. Omnium maximum tale spatium sub ossibus bregmati, lueret, sutura sagittali in medio divitum in binas tales distin tas cameras. Idem etiam in fronte verum est , quod iterum Listinctum tale spatium habeto & cum os frontis media sutura at radicem nasi plerumque divusviri sit in junioribus, imo cepe etiam in adultis, patet. & illud spatiuin sic bifariam dividi.

Ubi vero sanguis effusus haeret intra duram de piam matrem , iterum notandum est, totum calvariae cavum internum bisariam dividi. Durae enim matris

processus , falciformis dictus, a et ista ossis Ethmoidis per totam longitudinem suturae sagittalis pergens usque ad processum durae matris transversalem qui cerebellum regit & ab incumbentis cerebri pressione defendit j dc intra bina cerebri hemisphaeria profunde demersus, diuidit bifariam internum cranii cavum, α impedit, quo minus sanguis in dextro latere essulas ad sinistrum pςrgere posset. Unde dc in illo casu ad hanc rem pariter attendendum est.

I. 286. UIN, urgentibus symptomatibus lx 3. 17 I. , licet

nullus locus certo inveniri queat 176. , tamen trepanum appucandum & ab una, & ab altera, parte cranii, in fi

nem descriptum a 77. J.

Aliquando accidit, omnia signa quidem doeere, quod effusus sub calvaria sanguis comprimat encephalon; interim tamen non adsunt certa indicia, quibus determinari posset, in quonam loco cranii haereat: tunc nihil superest, quam vuL

445쪽

neratum certae morti tradere, vel incerto penitus evenuu crantum perterebrare.

Potest enim sanguis effusus ipsam basim calvariae occupare; potest in ipsis vel triculis cerebri haerere, potest in longe alio loco accumulatus esse, quam est ille, cui terebra applicabitur. Videtur tunc, praemonitis prius de ambiguo successu vulnerati amicis, melius esse anceps remedium experiri , quam nullum; praesertim cum initumeris observatis constiterit, trepani applicationem , rite administratam, non esse adeo periculosam; & vulnerati tales plerumque omni sensu careant rsic ut narret Dionisius aὶ se nobili juveni, tropano applicato, effusum sub cata

varia sanguinem eduxisse : nec noverat tamen Vulneratus te hanc operationem pacsum suille, donec perfecte curato hoc indicabatur. Hinc licet aastantibus adeo crudele videatur, dum frustra instituta liaec operatio in alio loco calvariae repeti debet; tamen decumbentibus non adeo molesta esse solet. Ubi autem nihil onmnino cognoscitur de loco affecto, tunc solet os bregmatis perterebrari; quia Scmaximam partem osseae calvariae constituit, & satis magna vasa huic ossi supponuntur. Si nihil inveniatur, in oppositi lateris osse bregmatis idem tentatur. Apud Hippocratem non invenitur, quod repetitis vicibus in eodem aegro trepanum applicuerit: sed quantum potui colligere ex pulcherrimo ejus libro de vulneribus capitis, non perforavit calvariam, ut humoribus sub cranio effusis viam faceret, sed tantum ut calvariae malae affectae partem tolleret. Notavit quidem. quod os calvariae malae affectum pus colligere possit, illudque infra ad cerebrum transfundere bὶ, sed de extrari latione humorum, vasis fractis sub integra calia varia , nullam mentionem fecit. V nde non videtur applicuisse trepanum , nisi ubi constaret , calvariam vitiatam esse, & cognitus esset locus laesus: & ideo ubi os fractum erat alia capitis parte , quam qua vulnus erat, huic calamitati nullis remediis subveniri posse asseruit te . Celsus tamen talem sanguinis extraras

tionem novit se videtur , dicit enim : raro, sed aliquando tamm, evenit, uι os quia aem tGum integrum maneat, intus vero ex iatu vena aliqua, in cereisi membrana via , aliquid sanguinis mittat, isque ibi concretus magnos dolores moveat, er eo

los quibusdam obcaret. Sed fere contra id dolor est eo loco cute incisa , pallia. dum os reperitur, ideoque id quoque os excidendum est d . Et in eodem Capite jubet pluribus foraminibus erantum perforandum esse, si rima longius patet. Plurima Exempla habentur apud recentiores Chirurgos, quibus constat, felici successu pluribus locis perterebratam fuisse calvariam. Homini ex equo delae vulnus in Osse bregmatis apparuit: applicato trepano, multum sanguinis exivit, sed sine levamine symptomatum et post rriduum tumor in occipite apparuit ; quo aperto, alterum trepanum ossi occipitis applicatum fuit: copiosus exibat ex fora mine facto sanguis; & dtim ille emueret, incepit ad se redite ,& perfecte conualuit. Haec historia pulchre confirmat illa, quae dicta sunt paragrapho praec denti; quod sanguis intra duram matrem & calvariam effusus in distinctis e

meris haereat, quae non communicant inter se se . In eodem loco idem Auctoe alium casum narrat puellae, cui in utroque osse bregmatis trepanum applicuerat, felici etiam cum successu. In maxima cranii depremone septies in circumferenia a operat. de Chirurgie pag. 3so. l d) A. Corn. Celii Medie. Lib. VIII. cap.

446쪽

L 18 c. 18 . VULNERA CAPIT I s.

tia depressionis cranium modiolis perforare coactus fuit Scultetus taὶ una Meadem die in Capitaneo, qui tamen binorum mentium spatio a tam gravi vulnere curatus munus suum militare cum laude exercere potuit. Et in mirabili illa historia, de qua dictum fuit in commentario j. 28 . auodecim annorum puellae cranium duodecies pei foratum fuit, cum integra tamen sanatione. Longe adhue mirabiliorem historiam narrat Celeberrimus suo tempore Chirurgus Solivjn

bὶ Ρhilippus Nassavius ex illustri Auriacorum stemmate oriundus, ex equo delaesus sic caput impegit stipiti, ut calvaria variis locis fracta fuerit; de ideo vigelies septies ipsi cranium trepano perforatum fuit a Chirurgo Neomagensi ι tamen inde convaluit : hujusque rei testimonium, sanati nobilissimi viri aut grapho confirmatum , vidit Solingen ; additque, illum postea adeo pancratice valuille, ut inter pocula tres compotatores postea morti tradiderit. Ex quibus omnibus patet, tutam satis eiIe , quamvis frequenter repetitam 'trepani applicationem , ii rite instituatur, quod quomodo fieri debeat, in sequet

tibus dicetur.

g. 18 . π NURNTO loco et 6. 18 3. 284. 28 s. 286.), abraso I capillitio, inciduntur integumenta 219.), separantur 1

Cranto, elevantur labia, siccatur os, tegitur carptis linteis, sistitutCruor sit 8. , lenitur dolor 217. 228. 22 9. 2 , prohibetur inflam matio fos . , si non urget valde malum, rite facta deliga tione in diem sequentem relinquitur apparatus.

Postquam determinatus suit locus, cul trepanum applicabitur, requi itur, ut calvaria integumentis suis nudetur perfecte, ne modioli dentes molles partes relictas lacerent; imprimis sollicite cavendo, ne aliquid de Pericranio relinqua tur : illud enim , scalpro terebrisve laceratum, vehementes febres cum inflammatione excitare, jam Celsus monuerat cc . Unde crinibus abrasis integumen ta ad os usque cruciali incisione dissecantur; uti dictum a19. Anguli quatuor vulneri se facti elevantur & digitis, vel scalpro pericranium a calvaria separatur 1 mollissimis plumaceolis parum calefactis abstergitur cruor ab ossis nudati superficie, dein simile plumaceolum , pauculo mastiches tenuissime tritae insperso, applica tur nudae calvariae: similiter lintea carpta supponuntur elevatis integumentis, ut magis ab osse nudo secedant. Hamaorrhagia plerumque levis esse solet, de brevi cel Iat : si vero major parum ramus arteriosus diicillius fuerit , alcohole calido compesci poterit; vel idonea ligatura leviter comprimendo per aliquot horas sistetur sanguinis fluxus : vel etiam , si urperent symptomata, filo transmisso per integumentorum locum , ubi haeret arteria discissa , poterit satis commode lugari. Patet enim facile, non posse trepanum applicari, quamdiu Haemorrhagla d rat : sanguis enim effusus continuo impediret, quo minus explorati Posset, qu

usque perforatio calvariae processisset. Dolor , s a st, leniri poterit levi inuncti ne Unguenti Populei, quod mollissimum dc simul anodynum est : plerumque t

447쪽

i, VULNERA CAPIT 1ς 3. 18 188.

men tales vulnerati hebetes dc stupidi jacenti Si inflammatio metuatur, & i primis si non statim applicabitur trepanum. sed in sequentem diem differetur operatio, posca fovere locum convenis. Si Hippocrates, loco in commentariis 1 19. n'. 3. allegato, dum detegenda erat calvaria , discissis integumentis. iussit vulnus linamentis implendum eiIe, ut haec in vulnere relicta quam minia uno labore illud amplissimum exhiberent: sed simul monuit, quam1iu haec lin

menta actibentur, cataplasma applicandum esse ex tenuissima polenta, aceto su acta & incocta, ut iussammatio nimia praecaveatur. Quaeritur nunc, an, detecto jam cranio, ejus perforatio disserti debeat per aliquot horas, vel in diem sequentem; an vero statim perfici debeat Videtur semper haec operatio citissime instituenda elIe; raro enim adhibetur . nisi inu genti malo. Binae plerumque sunt causae, quare differri voluerunt operationem quidam Chirurgi. Primo : quia capillorum abrasio . integumentorum dii sectio Scseparatio a cranio, satis temporis requirunt; unde amici vulnerati saepe aegre se rent , diuturniori cruciatu torqueri miserum. Secundo : ob Haemorrhagiae post di secta integumenta metum . dc denique, quia dissectae partes sponte retrotractae vulnus factum magis patulum reddent, unde facilior patebit terebrae aditus. Selsi consideretur, plerumque tales vulneratos omni sensu carere, vel saltem ata

modum hebetes iacere; haemorrhagiam idoneis remediis satis cito posse compesci. saltem ad hoc tantum sere requiri paucarum horarum moram; & dillecha labia . modo satis amplus fuerit locus discissas, posse facile sic diduci, ut terebrae via pateat; apparebit facile, omnium optimum else, si statim post nudationem cranii ad ejus perforationem pergatur. Nec obstat huic sententiae Hippocratis auctoritas i ille enim dissectis intri mentis , ut ossis laesionem investigaret, voluit hoc examen in posterum diem dic ferri saὶ : verum . uti praecedenti paragrapho dictum ruit, non videtur pers

rationem calvariae instituisse, ut extrava satis humoribus daretur exitus sed in tum, ut male affectam cranii partem tolleret e quod malum certe longiorem moram fert sine tanto discrimine. Ubi vero vasa tracta humores contentos peris gunt effundere; nisi subito liber fiat his exitus, summus metus est, ne sic comis primatur encephalon , ut postea functiones laesae restitui nequeant, licet pers rata calvaria educti fuerint humores extravasati. Tamen & Hippocrates in e

dem libro bin, postquam recensuit illa signa, quae iudicant capite vulneratum hominem periturum esse, dicit: si cognoveris febrem occupasse, vel aliud aliquod Ag--num adesse , minime di ferendum est i sed os ad membranam usque serra secandam. aut scalpro eradendum est.

3. 18 8. IVM capite firmato, auribus obturatis, aere calefacto. deterso ossi terebra cum stylo applicatur, aequabili, aequaliter.& modice acta, fronti supposita, terebratione agitur, donec vestigium rite sit impressum.

Ut instituatur haec operatio cum successit, attendendum imprimis ad sequenti

448쪽

3. 18L VULNERA CAPIT . ii

Caput aegii debet sic firmari, ut penitus immobile haereat: unde lectulus, in quo decumbit , sic ponendus est , ut ab omni parte Chirurgus & ministri commode

aecedere possint. Pulvinari, cui caput aegri incumbit, solent supponere asserem, vel patinam stanneam ,. aut simile quid; ne inter operandum cedat molle putavinar , & sic turbetur operatio. Praeterea certus debet elle Chirurgus de constat tia illorum, qui caput vulnerati immobile retinebunt : nisi enim assueti fuerint intrepido animo hominum calamitates intueri, saepe in animi deliquium labun tur , dum haec operatio satis crudelis videtur, & saepe satis notabili tempore dii rati Solent quoque plerumque aures vulnerati gossyrio obturari, ne ingratum seriarae stridorem audiat : manet tamen Dionisius saὶ, saepe hoc negleetiam fuisse sinoe ullo damno ; nec mirum ,. cum plerumque illi, quibus trepanum applicabitur . sine sensu jaceant. Omnibuς illis instrumentis, quae ad hanc operationem requiruntur , prius omedine dispositis, & calefacto acre vicino, & reeleto fumis accensi succini, mastiches, de similium , cereo et lychnio commodissime illuminatur locus, cui terebra

applicanda erit. Terebra autem , qua ad hanc rem utuntur, cavum orbiculum re

fert: atque tali cava terebra Hippocratem jam usum esse satis patet b P. Celsus vocavit modiolum, ferramentum concavum teres , imis oris serratum , petquod medium clavus , ipse quoque interiore orbe cinctus, demittitur. Videtur autem tantum usus fuisse modiolo , , dum locum ossis corrupti poterat comprehendere modiolus : ubi vero latius vitium erat, tunc terebra fabrili, vel simili

huic instrumento, foramen faciebat in i o sine vitiosi ossis atque integri : deinde

alterum non ira longe , tertiumque, donec totus is locus , qui excidendus est, his ea vis cinctus sit se. Tum excisorius scalper ab altero foramine ad alterum malleolo

adactus id, quod inter utrumque medium est, excidus ac si ambisai similis et D ,

qui in angustiorem orbem modiolo imprimitur e o Si tam comparentur illa instrumenta, quisus veteres in perterebratione calv xiae ulli fuerunt, cum illis, quae hodie in usu sunt, apparebit facile, magnam per fectionem his instrumentis accessisse, dum sensim vitia, quae usus demonstrabat, correcta fuerunt. Diu enim adhuc usi fuerunt trepanis cylindricis : sed sic magiarium perieulum erat, ne circa finem operationis depreissa terebra duram matrem laederet: unde postea conicae figurae trepana adhibuerunt; quae sensim latescenti, sustinebantur marginibus ossis dilocti, neque facile poterant demergi & duram matrem laedere. Sed facile patet conicum talem modiolum non posse descendere, dum circumagitur, nisi ejus latera acuta marginem ossis raaere possent k& sic viam facere latiori sensim facto modiolo. Unde pulchro invento modi iam talem cavum hodie conficiunt ex plurimis lamellis chalybeis, a parte sup tiori & latiori oblique descendentibus , & sibi mutuo incumbentibus , omnibusque versus eandem partem inclinatis ; Singulae hae lamellae in acutum apicem desitanentes dentem terrae faciunt; ex quibus dentibus inferior orbiculus trepani constat : latera autem harum lamellarum acuta, radendo marginem orbiculi dissiecti, uiam faciunt sensim deicendenti modiolo & obliqua harum lamellarum ad invi-

449쪽

, , VPLNERA CAPITIS. I. 188.1sq.

cem inclinatione essicitur , ut ossis derasi scobs sursum emergat sponte, & excidat; quae aliter impediret terebrae liberam circumductionem. Interna modioli si

perscies politissima & conicae figurae elle debet ; sic enim diilecti ossis orbiculus cavum modiolum facillime poterit ingredi; & circa finem hujus operationis ad hoc illud ve latus poterit inclinari terebra, prout requiritur; quod fieri non pollet, si cavitas modioli cylindrica foret, uti facile patet. Figurae trepant eum omnibus suis requisitis , apud auctores expresse, meliorem dabent id in hujus instrumenti . quam quidem ex lola descriptione haberi pollet. Videatur Gareeteot aὶ apud

quem omnia haec habentur. Si nihil vetat, moliolus major praeserendus erit minori ; nullum enim periculum metuitur a foraminis exscindendi majori anplitudine : de liberrima via sic datur effusis sub cranio humoribus , qua exire possent. Ut autem caveatur , ne vacillet terebra, dum calvariae applicatur, in medio posuerunt stylum chalybeum inferius acutum, paulo eminentem ultra serratum modioli extremum; qui stylus calvariae innitens sic firmat modiolum , ut non aberret; sicque poterit se rae vestigium rite calvariae imprimi. Vocatur tunc TrePansem mas, quando in m

dio talem strium habet; qui si absit, dicitur Trepansem foemina. Olim solebatit semia

per habere binos ejusdem magnitudinis modiolos ; quorum unus talem stylum habebat, alter non, quia non poterat ad finem operationis stylus ille adeile, uesacile pateti citius enim penetraret calvariam , & duram matrem laederet, quia ultra marginem serratum modioli ςminet. Hodie sic haec instrumenta conficiuntur, ut stylus ille auferri commodissime possit, postquam vestigium calvariae impresesum fuerit. Praestat tamen semper binos modiolos ejusdem magnitu1inis habere, ne turbetur operatio, si forte casu frangeretur lamella quaedam ex illis, quae modioli serratum ambitum constituunt. Omnibus illis sic rite paratis, in medio centro orbiculi exscindendi, trepano, perforativo dicto, leve vestigium interimitur, quod stylum trepani maris excipiet, licet etiam hoc omitti pollet, ii stylus ille trepani maris bene paratus rit : tunc enim facile una alterave terebrae circumductione stylus ille sibi viam faciet. Perpendiculariter tunc applicatur terebra, stylo suo instructa, loco exscii dendo i deinde sinistrae manus index digitus eum pollice summitati vertibuli trepani sic applicantur, ut cavum forment circulum; cui frontem imponit Chirurgus , qui operationem perficiet; vel & mentum , ut alii volunt, ut minimam etiam terebrae aberrationem statim sentire possit, & corrigere : deinde dextra manu prehenso vertibuli manubrio terebram lente & aequabiliter circumducit aliquot gyris, donec stylo medio lensim profundius adacto , dentes modioli calvariam radere incipiant; sicque pergit, donec crena talis calvariae insculpta fuerit, quae sine vacillationis periculo, thylo exemto , terebram postea sustinere poterit.

g. et 8'. XEMTO tunc stylo pergitur, terebra lente adacta.

C, scobe assiduo erasa, donec cruor erumpens, Ossis mollities, mutatio soni, diploen attactam doceant , quae saepe non praesens frustra exspectatur.

Postquam tale ve glum terebra eranio insculptum est, tunc stylus medius totis

a Nouueau traite des Instrumens de Chirurg. Tom. II. pag. F8. II 3. 134. 13 s.

450쪽

Iitur, ne citius penetrans duram matrem laedat. Videtur in antiquorum trepanis jam stylus ille mobilis fuit se; dicit enim Celsus a J hanc operationem d

scribe is r At, ubi jam iter modiolo impressum es, medius cladius educitur, ct ille per se agitur. Si autem postea, uti dicetur 3. 19 I. orbiculus calvariae ex scilIus cochlea eximetur, praestat hanc jam applicare, aentequam ad diploen usque penetraverit terebra; quia aliter, dum hujus instrumenti circumrotatione spiralis ductus imprimitur o sis substantiae, eoIIet aliquando tabula cranii externa separari ab interna ; & tune dissicilior foret orbiculi discissi eductio : unde prius hoc inlitumentum applicandum est, ut viam in olle faciat, dum adhuc binae tabulae Cranii firmiter conaerent: quo facto eximitur iterum, & applicato modiolo lente de prulenter pergitur terebrando : est enim , suti Celsus , in monuit), quidam premendi modus , ut 2 foretur 2 cir magatur et quia , si leviter imprimitur, parum profuit in graviter, non movetur. Veteres, qui non videntur adeo alhibuisIe treparium, ut effusos sub calvaria humores educerent, sed potius ut corrupti ossis partemvollerent, pergebant terebrando, donec crederent modiolum penetrasse ad sanani ossis partem usque: unde dixit Celsus cc , cum fanitas inferioris panis scobe cognita est, mo .iolus removetur. Os enim vitiatum alieno colore inficitur : hinc qdan diu terebra in corrupta ossis parte circumagitur, scobs abrasa sina ilis coloris est ;ubi autem profundius penetrans terebra sanam ossis partem radit, color scobis mutatus hoc docet. Cum autem hodie trepanuna hanc ob causana rarissime adhibeatur, sed tantum ut perforata calvaria exitus detur humoribus effusis , velut depres Ium cranium commodius elevari postit, & fragmenta avulsa tolli &c., ideo persitur, donec ad diplocia eurventum fuerit. Cum autem lente & pr d nter circumducatur terebra, & saepius tollatur, ut scobs in crena collecta &inter lamellas trepani haerens auferri possiet ; non videtur adeo magnus metus elle, ne terebra a valido attritu nimis incalesceret. Dum illul metuebat Hi pocrates d), jussit, terebram inter secandum se iιs auferendam esse , ct in aquam frigidam demergendam, ne os incalescat. Terebra enim, dum circumducitur, inc Iescens, os calefaciens ct exsiccans incendit, ct facit , ut plus abscedat ab osse infectionis ambitu , quam abscedere debebat. Eandem cautelam adhibendam voluit Celsus se , dum terebra cranium perforabatur ; ubi vero modiolus applicabatur , dixit : neque alienum est, instillare paululum rosa vel ia tis, quo magis lubrico circumagatur si . Ad diploen autem pervenisse terebram cognoscitur mutato sono, dum non amplius Per duram ossis substantiam modiolus circumducitur ; unde S minor resistentia sentitur : & cum vasa sanguinea saepe latis insignia per cellulosam hanc ossis fabricam decurrant; his laceratis serrae dentibus, cruor erumpit; vel saltem scobis derasae color, albus prius, tunc mutatur in rubrum. Huc usque audacter erebram circumduci polle, dixerunt fere omnes , nullumque omnino periculum subesse, antequam ad diploen penetraverit modiolus: imo in initio parum festinandum elle voluerunt plurimi, cum circa finem adeo lente & luspensa manu proc Gndum sit. Sed constat certissimis observatis, aliquando diploen deesse, impri- a Lib. VIII. cap. 3 pag. Io. bὶ ibidem.

Charier.

SEARCH

MENU NAVIGATION