장음표시 사용
471쪽
sanguis de vulnere externo effuit. Sed pulmo laedi nequit, nisi instrumentum vulnerans in pectoris cavum penetraverit ; nisi forte pulmo illo in loco pleura, fuisset accretus : de qua re dictum fuit j. 29 . Pulcherrime hoc expressit Uirgi lius ca), ubi Antiphaten a Turno vulneratum describit:
Acra per tenerum , stomachoque infixa sub altum Pectus abit: reddit specus atri vulneris undam Spumantem, & fixo ferrum in pulmone sepescit. Ob eandem causam, si sanguis spumosus in morbis per os rejicitur, ex pulmo isne illum prodire concluditur.
g. 3oi. FFECTUS talis vulneris saepe I. aeris ingressi prec is sio in pulmonem, respirationi hinc, & circulationi in epis
tum. 1. Est usus cruor in Thoracem , dc accumulatus. 3. ejus exis
tra vasati, calefacti, moti, clausi undique, putrefactio. . hinc pleurat, pulmonum, mediastini, diaphragmatis, peri cardii maceratio , erosio , corruptio, foetor. 1. infiniti ex his oriundi morbi. 6.
cruoris exscreatio. Enumerantur jam illa mala, quae observata suerunt aliquando sequi vulnera thoracis in cavum penetrantia, quae omnia imprimis ab aeris admissione, vel extravasatis humoribus pendent. r. In commentariis g. I o. n'. 4. demonstratum fuit, inter pulmonem S ple ram in homine sano naturaliter nunquam aerem esse ; hocque requiri necessario , ut pulmo , pectore dilatato , distendi posset aere per glottidem irruente. Unde, simul ac per vulnera thoracis aer in cavum pectoris admittitur , patet, liberam pulmonis expansionem impediri, imo a patulis vulneribus integre tolli. Eodem socoper varia experimenta constitit, quousque & quanam sub limitatione hoc verum sit. Si enim aer liberrime per vulnus factum ingredi possit, non poterit dilatari pulmo ;si angustiori vulnere ingreliatur minor acris quantitas, quam per rimam glottidis apertam intrare potest, fiet aliqua pulmonis expansio, non tamen tanta ac in sanitate fieri debet. Quam rem pulcherrime expressit Galenus bὶ dicens: Notum vero
est, inspiratione per animant ιs os facta , tantum necessario perire ob vulnus, quantum ejus loco exιrinsecus insuit circumflui aeris in thoracem. uanto autem minus inspiraverit per os ad necessitatem , tanto etiam minus ollari s quanto autem efflatio decreverit,
tanto vocem sequi breviorem necese est, Si jam aer , ingressus pectoris cavum, qu cumque de causa iterum per vulneris orificium exire nequeat, ille calore rarefacius expandetur, pulmonemque fortiter comprimendo impediet inspirationem, & dii tationem pulmonis inde factam ι quae in homine nato requiritur, ut sanguis , COGde dextro expulsus, libere per arteriae pulmonalis angustias transire possit. Omnium autem horum ratio facile deducitur ex cognitis aeris proprietatibus, & illis requi
stis , quae ad respirationena peragendam, & liberum sanguinis circulum per pru
a MI eid. Lib. IX versia. Ton. 3ce. l 3. Charier. Tom. IV. pag. 171 4 tb De Analom. administrat. Lib. VIII. cap. l
472쪽
monis vasa , necessaria esse in Physiologicis demonstrantur. 1. Si arteriae interco tales laeta fuerint v. g. sanguis ingenti copia colligi poterit
in thoracis cavo ; vicinum enim cor magna Vi sanguinem in has arterias pellit; motus thoracis per respirationem impedit, ne arteriae laetae quiescant & se contrahere tam cito possint. Si jam pulmonis vasa sanguinea dii Iecta fuerint, facile patet,
subito ingentem cruoris copiam accumulari debere e si vero ex corde egrella vasa maxima laedantur, brevi mors sequetur. Sanguis autem sic effusus , nisi per vulneris aperturam externam cssiuat, colligetur in thoracis cavo, & impediet libearam pulmonis dilatationem; unde summa anxietas & respirationis impedimentum. 3. Cruor sic effusus haeret in loco calido &humido, & per respirationem assidue moto; hinc facillima degeneratio in putridam corruptelam hic obtinet; imprimis cum per vulnera, in cavum thoracis penetrantia, fere semper aer ingredi tur ; uti etiam , si pulmo in aereis luis vasis laesus fuerit, & aerem inspiratum in pectoris cavum dimiserit. Observata jam Chirurgica docent, parvo satis temporis spatio putrescere hic estu sum sanguinem. In commentariis i a. ia'. 3. ubi ag batur de illis malis, quae vulneratis accidere observantur aliquando ex neglectu vel errore Chirurgi, enarratus fuit ille casus, quo militi thoracem vulnerato sic ut sanguinem cum iusti per os rejiceret , imperitus Chirurgus vulneris labia sutura univerat ita , ut nihil exire pollet. Sequenti die advocatur Paraeus, qui ilico suturam rescidit, 3c digito immitio thrombum languinis coagulati, vulneris orificium obturantem , removit & eduxit de pectoris cavo uncias octo languinis , jam corrupti & foetentis. In nobili viro, thoracem vulnerato gladii ictu in cavum p
netrante , post septem vel octo libras sanguinis perditas , ὀum circa finem primae diei post vulnus inflictum removeret apparatum Belloste ta), eduxit sex septemve uncias sanguinis jam semicorrupti. Dixerat Hippocrates bὶ: Quod si sanguis
ex vulnere aut vena fluxerit in Jveriorem ventrem , necesse est illud pus sieri. Sed demonstratum fuit in commentariis f. 1 1. ii'. s. ubi ex Aphorismis similis locus allegatus fuit, quod hic suppurationis nomine intelligatur quaecumque se guinis 'corruptela; uti & Galenus in explicatione illius Aphorismi monuerat. . Tam brevi temporis spatio nata corruptela estissi sansuinis augebitur omni momento: calor enim hic summus ob viscerum vitalium viciniam adest; hinc in putridissimum liquamen mutabitur cruor. Pulmo, in hoc gangraenoso corrupto liquore haerens, macerabitur, & putrescet; sic & pericardium, pleura &c. Praecedenti numero constitit, citissime cruorem est usum in pectoris cava corrumpi posse; sed Zesummum corruptelae gradum acquirere posIe, docuerunt observata. Homini in do se sic percusso , ut per pectoris cavum transiens ensis in pectore sinistro mammam penetraret, cum pessima urgerent symptomata, applicata fuit paracentesis; &sexto die post inflictum vulnus notabilis satis copia emuxit puris, ted tam foetidi, ut nullus in cubiculo manere auderet, ubi decumbebat vulneratus se . In alio vulnerato , dum , tertia die post inflictum vulnus , illud dilatasset Scultetus , ex eavo thoracis emuxit libra sanguinis, sed adeo calidi, ut profluens patientem magis urerer, quam candela accensa su). Unde non mirum , viscerum, tam putrido tabo immers
rum, substantiam consumi & erodi posse, quod in ipsius corgis adeo firma substaria
a Le Chiriirgien d Ho; ital pag. 93. l . ς Scultet. Armamenta Chirurg. Obser. 43. b De Morbis cap. i. circa finem. Charier. l pag. x s.
473쪽
., O VULNERA THORACIS. f. 3or. 3 o La
tia eontigisse legitur apud Hildanum a . Rusticus plaustri foeno omisti eversi
nem Sc ruinam corpore exceperat, & de doloris aliquo sensu, cordis quadam compressione, de spirandi difficultate conquestus fuit, post quatriduum tamen ad conis1uetos labores rediit. Aliquot diebus elapsis ardenti febre, athlamate . delirio , via giliis , lipothymia &c. correptus. undecima die morbi vitam finivit. In eadavero invenitur Peticardium plenum canioso pure, cui velut immersum cor magna sui parte, ad utramque potissimum auriculam, partim exesum, partim emarcidum inveniebatur. Pulmo ejusdein labis particeps apparuit. s. Humores effusi poterunt comprimendo, vel & nata acrimonia putrida roden do, turbare , vel abolere omnes functiones illorum viscerum , quae hie locantur. Iale dyspnoeae pessimae , immanes cordis palpationes, anxietates intolerabiles, ii flammationes , exulcerationes , gangraenae &c. harum partium nasci pollunt. Sed &sanguis effusus, mora & calore Putrescens & attenuatus , venis bibulis, in suo perficie harum partium locatis, rei orberi poterit, sanguini misceri, & putridam cochymiam pessimam inducere: unde febres acutae putridae, & resorpti tabi pa tridi ad alia corporis loca mirae metastases, pthisis, atrophia, mors. Unde merito Conis cludit ar , innumeros morbos , illosque pessimos, ab extravasatis in pectoris cavis humoribus nasci poste. s. Si statim post vulnus inflictum sanguis exscreatur, designat pulmonem l sum esse imprimis si spumescens exeat: unde in cavum pectoris ex pulmonis v si ς laesis Aelabi poterit sanguis, nisi forte pulmo in loco vulneris pleurae fuerit accretus. Si aliquot diebus post vulnus inflictum cruenti quid exspuitur. poterit hoc fieri, quia sanguis extraVasatus, mora & calore attenuatus , pulmonis vasis r sorptus fuerit. Quomodo hoc fiat, non di1 puto e certum tamen est, ipsum Empy ma per sputa purulenta lauatum fuisse. In vera pleuritide sputa flava cum striis sanguineis pulmone excreta morbum toties sanaverunt, uti innumeris observatis practicis constat. Unde patet possibilitas, quod sanguis, effusos hi cavum thora cis , sputa cruenta facere posui.
g. 3o1. F FUSI hic cruoris signa. r. orthopno a. a. decu C, bitus in dorsum commodior, in latus laesum dissicilis, In sanum ma possibilis. 3. sequelae descriptae 3or ). g. pondus in Septo. I. fluctuatio mater Le. 6. natura, de situs , vulneris inflicti. 7. debilitas ingens, cum pallore, sudore frigido. 8. omnigm ferς symp-
tomatum incremen um perpetuum. Postquam jam constitit, vulnus in thoracem penetrasse. alia quaestio magni momenti proponitur; an nempe, vasis discissis , notabilis copia sanguinis estust in cavo thoracis haereat 3 Neque semper adeo facile est, hoc determinare, cum multa signa , mox recensenda , fallere possint ; hinc requiritur concursus plurium signorum , ut quid certi de hac re statui possit. Multum autem mali posse nasci , si in hac Diagnosi fallatur Medicus vel Chirurgus, patet, quia sanguis effusus totuli debet vel per vulnus factum, vel per novam aperturam: si vero hoc pentatur , dum nihil sanguinis haeret in pectoris cavo , aer admittitur, semper hic nocens ,
a) Obserarat. Chirurg. Centur. 2. Observ. U. pag. Ics. vultius
474쪽
vulnus irritatur &e. unde summa cautela ad omnia attendendum est, ne vulneratus inutilem molestiam patiatur, vel medentes famae periculum incurrant.1. Orthopnoea vocatur anheloia , difficilis, & stertens, cervice & thorace erectis tantum absolvenda, respiratio ; quae semper designat, liberam pulmonis expansionem ab aere ins irato impeditam eise, a quacumque demum causa hoc fiat. Cum autem sanguis est usus in thoracis cava illud spatium occupet, quod dilatatus pulmo replere debebat, patet facile , dissicilem respirationem hinc fieri. Dum autem erecto corporis situ vulneratus haeret, sanguinis effusi pondere depressum diaphragma thoracis cavitatem auget, unde tunc poterit adhuc aliqua pulmonis expansio fieri ; saltem major , quam in alio situ corporis. Signum autem hoc , si solam consideretur , fallere posset: aer enim cavum pectoris ingressis, impediens liberam pulmonis expansonem. orthopnoeam facere postet. Spalinodica pulmonis constrictio in Asthmaticis simile malum essicit: unde, si vulneratus tali morbo ota noxius sit, non multum certi daret hoc signum.1. Magnum pondus habet hoc signum. Diaphragma enim versus posteriora comsoris profunde descendens capacitatem thoracis multum auget unde sanguis e usius in cavum pectoris , dum homo decumbit, sponte inlariorem & posteriorem thoracis locum occupat, & illa pars diaphragmatis facilius cedit deorsum :ears enim media tendinea diaphragmatis, cui pericardium lata bas accrescit, deo lum deprimi non facile poterit, uti dictum in commentariis L i 7 o. ii'. 4. V n- de patet, in hoc situ sanguinem extravasatum omnium commodissime locari. Dum vero in latus hesum decumbit, dissicilior quidem , sed ferenda tamen , est corporis positura : sed si in latus fanum decumbat vulneratus , sanguis effusus pondere tuo premet mediastinum & peri cardium versias alterum pectoris cavum ; unde minuetur & hujus capacitas, & ausebitur respirationis dissicultas : quam dum sei tium se decumbentes , statim vel inviti corporis situm mutant, ob sust attonis
3. Sequelae illae imprimis a corruptela sanguinis extravasati pendent, & labe vii cecibus impretia, quae putridus talis tabus alluit: unde his cognoscitur quidem sanguinis extravasati praesentia, sed saepe nimis sero. . Dum erecto corporis situ ponitur aeger , sanguis effusus toto suo pondere diaphragma premit deorsum : unde ponderis incumbentis sensus tunc percipitur , &dolor circa illa loca, quibus diaphragma nectitur. Saepe etiam a diaphragmate depretaso in illo latere abdominis tumor apparet. Hinc aliquando in Empyemate a copia
puris aggesti Kepressum diaphragma , dc sensim magis magisque tate tuum, sic a
domen protuberare facit, ut Astitem mentiatur morbus.
s. Ubi suspicio aderat, in pectoris cavis pus accumulatum haerere, jubet Hippocrates ta aegrum multa calida totum in sella stabili collocari; & dum alter
manus tenet, Medicus agitato humero auscultet, quonam in latere affectio str pitum edat. Eandem methodum adhibebat, ut detegeret latentem in pectoris c
vis Hydropem b ), & determinaret locum , quo aperto accumulatum in pectore serum educi posset. Apparet autem facile, hoc lignum aliquando fallere polle. dum sanguis extravasatus in pectoris eavis colligitur, ille enim stagnando grumescit.
475쪽
, g VULNERA 'HOR ACIS. f. 3ΟΣ:
& hine dissicilius ejus fluctuatio pereipitur: praeterea si magna copia cruoris re pletur pectus , ob plenitudinem nullus audietur, concusso morace, sonus : Unde prudenter hoc monuit Hippocrates laὶ dicens : Quibus supκratis, dum comeutiuntur humeri , multus strepitus sit , minus puris habent, quam quibus, difficilius spirantibus f melius eo oratis, ex guus. Quibus autem strepitus nullus sit , valida tamen spirandi dissicultas adest, re ungues lividi , pleni sunt pure , re perniciose h -
6. Dum enim locum vulneris & viam instrumenti vulnerantis per partes novimus , ex Anatomicis scitur, an magnae arteriae vel venae sint, an non. Sic trunci majores arteriarum intercostalium prope marginem inferiorem costarum decu runt : Mammariae internae ad latus sterni utrumque , transversi digiti villantia ab hoc osse, pone costarum Cartilagines ponuntur. Magna vena AErgos ad dextrum latus vertebrarum dorsi locatur &c. Ex quibus omnibus bene cognitis majus munusve periculum vulneris determinatur.
. Sunt homines tam pusillanimes aliquando , ut, dum alienum vulnus vident , in animi deliquium cadant: talibus vulneratis etiam levissime omnia haec symptomata accident. Sed facile in tali casu ad se redeunt aqua frigida respersi, vel stimulante cardiaco exhibito , neque adeo diu durat debilitas inde orta. Ubi vero post vulnus in thoracis cavum penetrans ingens debilitas contracta & pallida facies, oculi pallidi languidi, sudor frigidus guttatim in cute collectus haerens , imprimis in facie & pectore , pulsus vix observabilis, deprehenduntur; tunc novimus, disicissis vasis tantam copiam sanguinis effundi, ut vix ullus ad cor redeat, sed omnis fere extra corpus profundatur , vel in cavis pectoris collectus haereat. Unde tunc summum periculum imminere monendum est; saepe enim subito tunc mois riuntur. Pulchre hoc monuit Hippocrates bὶ dicens : Ianguinem profundenita cumfudatiunculis vulnera maligna. Tales enim loquentes κακιιe pereant. In Coacis Pra
notionibus t e) idem pronunciatum habetur , praeterquam quod loco ,δρομα ibi legatur ἐπι μως τα ; sed & alibi rigores succedere largis haemorrhagiis monuid d), ω dixit, rigorem sanguinis fluxionem sistere: sed patet in hoc loco ex praecedentibus, quoa de natium haemorrhagia ibi agat. Ubi autem in thoracis vulnere magna vasa, cordi adeo vicina, laeua fuerint, patet facile, rigorem quidem largam haemorrhagiam sequi posse, sed non ideo sanguinem sisti in hoc catu. 8. Vasa sanguinea maxima hic sunt , & cordi admodum vicinat hinc illis
laesis, perget sanguis emuere in thoracis cava: unde compressio pulmonum, anxi ras , dyspnoea &c. augebuntur perpetuo , donec minutis viribus vulnerari, vel contracto vase discisso, cesset effluxus sanguinis. Multa etiam symptomata adHQpossunt vulneratis in hoc casu a comitante terrore, ira &e. quae sensim minuuntur ; illa' autem mala, quae ab est iso sanguine fiunt, pergent, quamdiu durat Haemorrhasia ; dc ideo symptomatum augmentum perpetuum recensetur merit inter illa ligna, quibus cHgnoscitur , sanguinem in thoracis cava effundi. Ubi. autem signa docent, vulnus in corporis cava majora penetrasse, & simul merito metuitur, ne vasa discissa pleno rivo sanguinem effundant interius, licet nulla
476쪽
Haemorrhagia externe appareat, semma cautela opus est in Prognosi determinat da , ne fama Medici vel Chirurgi periclitetur, si nihil metuendum pronimciaveritu:
si e enim tales vulnerati inopinato pereunt, & mors vulnerati eorum ignoran. tiae imputabitur ab his, qui illius , qui vulnus infiixit, causam defendunt. Quanta autem cura attendendum sit ad omnia phaenomena, ut determinari rite possit. an cruor extravasatus in thorace haereat , an non ; patet inde , quod & peritissimi aliquando hic decepti fuerim. - αὶ ingenue fatetur, quod in iuvene. cui ense vulnus inflictum fuerat parti anteriori & superiori brachii dextri, jam
tribus horis post vulnus inflictum tot viderit & tanta symptomata , ut non dubitaret , quin pectoris cavum cruore extravasato plenum foret, unde de paracen- tesi thoracis instituenda serio eositabat. Postea tamen eventus docuit, nihil talefactum fuisse, cum octidui spatio perfecte , sanatus fuit vulneratus. Admodum autem verosimile videbatur , tendinem pectoralis musculi laetum fecit te dolorem sin aum pectoris, respirationem dissicillimam &c.
g. 3o3. τοῦ ST QUE rum illico educendus. r. stu, motu, nixu- que corporis. 1. suctu per tubum flexilem , ad latera perforatum , obtusum ad finem 3. injectu liquoris diluentis, resol
ventis, depurantis. 4. dilatatione vulneris. s. alia apertura inter secundam & tertiam costam veram inferiorem, ad diltantiam quatuor digitorum a vertebris, & ab angulo inferiori omoplatae, facta instrumento secante , sectione costis parallela , inter has media , deorsum directa acie.
Postquam eonstitit ex signis praecedenti paragrapho recensitis, sanguinem eri r vasatum in thoracis cavis haerere, indicatio curatoria quidem iubet, Illum to tendum esse ilico, ne compressione, vel corruptela, noeeat; tamen simul quam maxime notandum est, illam sanguinis effusi eductionem fieri non debere, antequam constiterit, vasa laesa non amplius sanguinem tandere. Quid enim proderit ducere cruorem, si motu corporis, ilictu, injectione &c. se irritentur vasa laesa
adhuc patula, ut pergant sanguinem fundere. Si jam pulsus sit satis fortis & aequabilis, calor ad extrema corporis usque adsit nullus lingultus, nulli spasmi appareant , & virium simul adsit constantia , novimus cessare internam Haemorrha-giam , & tuto tentari posse illa artis molimicia , quae requiruntur ad eductionem sanguinis in cavis thoracis haerentis. Dubitari praeterea posset, an semer arte educi debeat sanguis extrava satus cum fidelissimis observatis constiterit, sanguinem , pus, aquam &c. ex thoracis cavis evanuisse sensim, resorpta in venas , & per sudores, urinas &c. deinde excreta. Talis casus recensetur ab Hieronymo Fabricio ab Aquapendente ib). Amicus ejus thorace vulnerabatur tam angusto vulnere, ut stylo non potuerint detegere Medici, quod in thoracis cavum penetraret ε, illud tamen paruit ex sputo sanguinis , ponderis sensu diaphragma prementis , tussi , labri, respiratione impedita &c. Cum
a Aeadem te des Scienees Ian iri 3. Me t l, Opera Chirurg. pari. I. Lib. II. Op.
477쪽
autem nihil ex vulnere poterat educi , Medici statuerant, thoracis Paracentesinsequenti die instituendam. Interea accidit, ut aeger cyathum cruoris plenum in jeret, unde a dolore, febre, & omnibus symptomatibus levatus est. Alter casus similis habetur apud B/tioste sa). Centurioni vulnus inflictam fuerat in thoracis penetrans cavum cum laesione pulmonis, stipatum omnibus symptomatibus, quae s- milia vulnera solent comitari. Dum vena secabatur , loco sanguinis verum pus exivit, cum levamine omnium malorum. Casum hunc sibi a peritissimo Chirurgo narratum, & pluribus fide dignissimis testibus oculatis confirmatum fuisse, testatue auctor. Urinae copiosam excretionem , & sudorem Profusum profuille in similibus casibus , observatum fuit saepius b). Plura talia obiervata occurrunt; sed haec suta ficiunt, ut probetur , miris modis naturam, quae toties sibi soli susticit, sanasse ta
lia vulnera. Tamen rarius haec contingunt, & prudentiae medicae quidem est sedulo attendere, an signa quaedam doceant, naturam tale quid moliri: interim i men , si soli naturae hoc opus relinqueretur , certum est, plurimos perituros , co rupto extravasato cruore viscera vitalia tabefaciente, qui per artem, hoc cruore
educto, servari potuissent. Illa autem eductio tentatur sequentibus modis: 1. Si sanguis adhuc fluidus in thoracis cavo haereat, vulnusque satis patulum non oblique decurrat per integumenta , sed directe penetret ; si tunc vu)neratus ponatur in tali situ, ut propria gravitate versus Vulneris aperturam sanguis descet
dere possit, effluet sponte. Unde & peritissimi Chirurgi in tali casu per aliquot
horas nihil imponunt omnino vulneris orificio, ut sanguis liberrime exire posset. Hominem ense sub mamma dextra thoracem perfossum sic tractavit Dionisius ex Cum enim inveniret pectoris cavum sanguine plenum , dilatato prius vulneris oritacto , tota nocte plagae incumbere jussit, Jc sequenti mane vacuum omni sanguine invenit thoracis cavum ; & optime sanatus fuit vulneratus. Pedibus elevatis , capiate declivi, hominem similiter vulneratum iussit poni Paraeus d), sicque digitis
per orificium vulneris immissis, remoto thrombo coagulati cruoris, eduxit sanguinem emusum , & ab imminente suffocatione liberavit vulneratum. Multum juvatur haec sanguinis extravasati eductio per vulneris orificium , si ata domen fascia lata, vel manubus comprimatur, & inspiratum acrem diutissime r tineat vulneratus ; interimque clausa glottide exspirati is nixum faciat; sic enim dilatato quam maxime pulmone , & sursum presto diaphragmate, exprimitur per
vulneris aperturam sanguis in thoracis cavum e usus.1. Cum saepe incommodum admodum sit in multis thoracis vulneribus aegrum in tali situ retinere, ut propria gravitate extra vasatus sanguis per Vulneris aperi ram exeat, ideo excositaverunt aliam Methodum. Tubum nempe flexilem ex a
ro e ὶ ad latera multis foraminulis pertusum , stylo aureo ejus cavum obturante instructum c ut possit commode flecti sine angustatione sui cavi in caute per vulne. ris orificium dimittebant in thoracis cavum quam profundissime; deinde vel suctu ,
vel siphone applicato extrahebant emisum languinem. Obtusus apex talis tubi requirebatur, ne pulmonem laederet. Similis tubus ex plumbo, uti & ex corio fi xiii & balaenae osse , parari posset in eosdem usus. Tali instrumento in angulum curvato , extracto dein stylo obturante, sine ulla sectione adhibita magnam sei
478쪽
minis extravasati copiam de thorace eduxit Scultetus a . . Facile patet, binas praecedentes methodos tantum locum habere, ubi sanguis extinvasatus adhuc fluidus est: si vero in grumos concreverit, non poterit facile exire per vulneris orificium , multo minus ingredi foramina rubi immissi. Verum quidem est, quod sanguis coagulatus sponte quidem dissolvatur postea, sed tune timui putrescit, quod hic summopere noeeret: dc saepe ob comprellium pulmonem tanta urget anxietas , ut spontanea illa sanguinis concreti resolutio exspectati non possit. In tali casu in thoracis cavum injiciunt aquam tepidam cum melle & salix pauculo , addito sepone Veneto de quibus dictum fuit in commentario g. 1363. deinde illud liquidum immissum respirationis motu agitatur , 8c conteritur quali eum grumis illis concretii , qui sic solvuntur, ut una eum injecto liquido per vulanetis aperturam exire postini. Pro varia iam indicatione liquidum illud injieiendam diversis infredientibus medicatum redditur. Dilutioni Sc resolutioni concreti sanguinis sufficit aqua tepida, cum melle dc pauxillo salis; ubi vero jam putrescere incepit cruor extrava satus , infusum Scordii, Rutae, Marrubii, de senilium antia septicorum,& leviter detergentium, cum pauxillo aceti, convenitis . De hac dictuni fuit 9. 13 8.1. Ubi vulneris talis est confiitio, ut non possint educi per illud collecta hi thoracis cavo liquita, tunc nihil aliud superest, quam novum vulnus facere tali in loco thoracis, versus quem sponte sua ob thoracis interni figuram liquida haee delabuntur. Hoc imprimis requiritur, ubi sueeriori thoracis parti vulnus inflictum fuit, tunc enim vix possibile est, ut effusus languis per vulneris aperturam exeat Cum autem thoracis cavum a posterioribus ob inclinatam diaphragmatis polituram profundius descendat, hinc in posteriori parte thorax perforatur, loco tam dem T.
IO, ac fieri potest sine periculo laesionis diaphragmatis, quod inferioribus costis
adnascitur, δc a posteriori parte thoracis verius anteriora adscendens angulum satis acutum cum vertebrarum corporibus format. Ne autem laedantur validi illi mus
culi, Merolumbalis , Longissimus dorsi dcc. qui ad utrumque spinae dorsi latus positi per lumbos & dorsum adscendunt; apertura illa thoracis quatuor transve iis digitis a vertebris distare debet ad minimum. Plerumque solet haec apertura fi xi inter secundam & tertiam , vel inter tertiam dc quartam costam spuriam, ab inferioribus sursum numerando. Cum autem Diaphrasma m dextra parte altius adscendere in thoracem ex Anatomicis constet bὶ, ideo in dextro latere thora eis dum instituitur Paracentesis , solet illua fieri inter tertiam & quartam costam, in sinistro vero latere , inter secundam & tertiam costam spuriam fieri pollet, ut tmonuit van Solingen sc . Forte ob hanc causana Hippocrates inquirens, cuinam pectoris lateri sectio adhibenda esset in Empyemate , optabat , pus haerere in latere sinistro d . Dionisius etiam inter tertiam & quartam costam hoc fieri jussit e . Unde videtur intextu hujus paragraphi error subreptisse, dum locus inciden
dus inter secundam id tertiam costam veram indicatur, cum δc mos sequentia at Ibid. Observ. 42 pag. 24 a b B. Siegst. Albini Histor. Mustulorum hominis Lib. III. cap I. pag 3oo e Manuale operat ien Sc. tareede Deel
p. I. pag. i i S. ld Hippoerat. de Morbis Lib. II. cap. I 6. Charier. Tom. VII pag. ie Dionis Cours d 'Operations de Chirutagie. Demonstrat. s. pag. 1ν6.
479쪽
locum longe inferiorem indicent , & S. Ityr. ν. ubi de thoracis persoratio in cura Empyematis agitur, indicetur locus inter costam quintam 3c sextam . vel quartam & quintam ab inferioribus numerando; quem locum AEdineta a λetiam in cura Empyematis indicat a quibusdam dillecari, licet ab hac operatione vel subitaueam mortem, vel insanabiles fistulas praesagiat. Unde crederem intextu legendum esse, INTER SECUNDAM ET TERTIAM COSTAM SPURIAM INFERI
κεM : nisi sorte hic intelligeretur perforatio thoracis in anteriori parte facienda, quae certe optime inter secundam εc tertiam costam veram, ab inferioribus numerando , tunc institueretur, uti & habet Dionisius ibin, qui unicum tantum P racentesis in hoc loco institutae commodum memorat, quod nempe vulneratus, a
sente Chirurgo , proprium vulnus curare pollet. Sed major thoracis in posteriori parte profun1itas, & declivis sponte via sanguinis effusi versus aperturam factam, dum decumbit homo, facile persuadent, perforationem thoracis in parte post riori de inferiori praeserendam esse. Hippocrates c de Empyemaris curatione agens, non quidem exacte definivit locum incidendum, tamen determinat, hoe infimo loco , & a parte posteriori, faciendum esse. Dicit enim: At si me erassiariιdine ct copia puris in nullum strepitum ediderit, quo illia deprehendatar sit enim hoc aliqua .do in utrumlibet ιaria intumuerit, ac magis doluerit, illud infima parte secare s oportet ) a posteriori magis tumoris parte , quam ab anteriori, ut facilis tibi sit puris esuos. Secare vero inter costas Erc. Et alibi id) de eodem morbo ageus
dicit: secare aut urere oportet quam proxime ad se'um ιransversum, cavendo tamen
Vsum Ieptam ne laedatur nempe. In pectoris hydrope, dum aqua educenda erat . iubet Hippocates se in tertiam ab ultima costain ad os usque secari. dein terebra acuta perforari , & dum Pe forata fuit , aquae pauculum educi jubet &c. Ex quo loco satis pater, infimum in racis locum elegisse Hippocratem , ut illo perforato contenta liquida educerentur. Locus ille sie determinatus facile invenitur , nudato corpore aegri, costas nuis merando i in obesis autem , uti etiam si Emphysema adfuerit, dissicilius hoc cognoscitur. Vade alia methodo conati fuerunt Chirurgi locum incidendum d terminare. Quidam filum a cartilagine ensiformi recta ad spinam dorsi ducebant, deinde illud filum dividebant in tres partes aequales, & tunc locum determinabant in tali distantia a staeno, quae binas tertias longitudinis fili haberet f). Dion sus mensurabat quatuor digitorum transversorum distantiam ab infimo anguloon optatae, & ad similem distantiam a spina dorsi notabat locum incidendum. Cum autem scapula mobilis sit, & locum mutare possit varia octione musculorum ipsi assixorum, patet, non adeo certam semper elle hanc methodum. Unde emiatat, loco sic invento , digitis pertentare, an quidem costarum interstitio responis
Solet tunc locus incidendus, jam cognitus, atramento notari, ne postea lateat.
480쪽
Sed, cum mobiles costae sint, patev sacile, mutata corporis positura cutis situm etiam mutari. Unde merito monuit Hippocrates saὶ : scuum vero secare auι urere voles, nMa impressa, fac uι eandem Aguram fervenι inter secandum ain urendam, ne fallat cutis Agara mutasione Iursum vel deorsum vergens. Apertura tunc fieri debet instrumento lecante ; non autem pungente , uti fit in para tueu abdominis , quae stylo chalybeo canulae argenteae cavae immillo perficitur; quiae magnum petriculum foret, ne pulmo vulneraretur sic pungendo. Ut autem instrumentum secans peneiatret in cavum thoracis, debent dili ecari cutis, panniculus adi possis, latisiunus dorsi, intercostales musculi & pleura ; quod ut tuto fiat, parum reclinatum versus posteriora corpore aegri, ut cutis laxa sit, digitis elevat Chirursus omnia integumenta
communia, & simul, si fieri possit, lati sumum dorsi; & illa sic elevata limul de
semel satis lata plaga dissecat ad trium quatuorve digitorum traiasversorum longiatudinem. Hoc facto, antrorsum , dc simul parum in oppositum latus flectatur corpus aegri, ut costae a se mutuo plus recedant, & tendantur musculi intercostales tunc Icalpello leniter incurvo, cuius dorso in tota longitudine applicatur digitus index, de simul apex scalpelli digiti extremo te cur, tensos mulculos intercos tales& pleuram dissecat, caute in cavum penetrando parvo vulnere , ne palmonem l dat: simul ac dissecta pleura est, statim pulmo collabitur 3c a costis recedit; unde tunc tuto vulnus dilatari potest. Sectio autem fit costis parallela, & medio inter binas costas loco, acie scalpelli deorsum directa, ut vitentui vasa intercostalia , quae costae superioris imae parti, in sulcum cavatae, adjacent. His cautelis tutissime perficitur haec operatio. Quaedam praeterea monita circa
hanc rem apud auctores occurrunt, quae minoris momenti videntur. Sic Hier- minabricias ab Aquapendente bὰ voluit, illo temporis momento, dum pleura per tunditur , debere exspirare aegrum, ut nempe pulmo a Pleura recedens hoc tempore scalpello non laedatur. Sed ex Physiologicis nodie novimus ,& in inspiratione dein exspiratione pulmonem semper pleurae contiguum esse, illumque pectoris dii tationem sequi. Monuerat Hippocrates se quod, si Emprici, vel hysopici, urui
tur aut secantur , dia pus vel aqua confertim emittatur, moriantur omnino: hine dc voluerunt quidam, non simul & semel omnem extravasarum sanguinem ed
cendum esse, ted partitis vicibus. Sed in Empyemate , vel hydrope pectoris, pulmo
diu maceratus fuit pure vel sero extravasato undique alluente , unge tota hac couluvie simul & semel educta, sanguis subito dilatans fere tabefacta pulmonis v sa , illa rumpere posset, unde subita mors. In vulneribus autem thoracis dum haec operatio innituetur, raro tam diu solet differri, ut hoc metuendum sit: & plu-fimis observatis Chirurgicis constitit, tuto omnem sanguinem extrarisatum sic subito eductum fuisse. Multum facilitat hanc operationem, quod extravasati humores pulmonem comprimendo, & diaphragma suo pondere deprimendo , faciant, ut, pleura pertusa, non adeo facilis nat laesio harum partium. Dictum fuit S. 197. pulmonem aliquando pleurae adnasci: si jam mala fortuna acciderit, illo in loco, ubi paracentesis facta fuit, pulmonem pleurae accrevisse, patet facile , magnam inde oriri difficultatem. Plerique Chirurgici auctores, quiae hac re scripserunt, sibi hoc accidisse testantur; dc tunc jubent, ut Chirurgus