Gerardi Van Swieten,... Commentaria in Hermanni Boerhaave Aphorismos de cognoscendis et curandis morbis..

발행: 1746년

분량: 904페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

461쪽

moriendum sit, iunior seniore citius perit. Accedit quod juniores mobilissimum ha

beant totum systema nervolum; unde etiam levioribus de causis adeo facile coi velluntur ; ideoque a capitis vulneribus in hac aetate majus periculum imminer. In senibus vero tardior separatio ossis astecti, de dissicilior regeneratio perditi ob servatur semper : quia minor numerus vasorum vitalium in ollis substantia in hae aetate ; imo saepe integra diploc, quae tota fere vasculosa est in summo senio evas nescit. . Temperies vulnerati dupliciter considerari potest : vel enim est temperies fana . vel morbo a. V nicuique enim homini privata & propria sanitas est , quae tantum ratione hujus singularis corporis talis dici potest: & videmus diversissima in soli dorum compage de fluidorum attributis corpora tamen sana es Ie. Haec vocatur sanitas temperiet , quam in calidam de frigidam, humidam & siccam &c. distinxe runt Veteres Medici. Patet facile inde magnum discrimen obtinere in omnibus vulneribus , de imprimis capitis; in calidis enim & biliolis hominibus longe valiadior inflammatio, & multo major depeneratio humorum extra satorum ex spe tanda sunt i in frigidis, mucosis, debilibus hominibus, contrarium obtinet. Te peries autem morbosa ex Praedominante cacochymia cognoscitur: pessima autem in capitis vulneribus illa temperies morbosa, quae Offa inficere dc corrumpere solet; uti scorbutica , rachitica, Venerea &c. s. Si mus aestus, & glaciale frigus, semper capitis vulneribus noxia; vernus tepor imprimis prodest. IEstivos tamen calores hyemali frigore magis noxios damia navit Hippocrates c a , dicens : Et beme diutius vivet hamo quam astate , si quis ceteroquan periturus sit ex vulnere, quacumque demum capitis parte vulnus habeat. Et alibi b θ , postquam signa recensuit, quibus cognoscitur , capite vulneratum peia riturum esse, dicite astate ante septimum diem, hyeme ante decimum quartum pereunt Longe etiam facilius aere frigus accenso foco temperari potest , quam intenses calor. Forte de ob hanc causam in calidis regionibus capitis vulnera dissicilius curari observatum fuit e sic in Italia hoc constitiiIe Ludo Picus Duotus monet. Alia ta men & hujus rei ratio data fuit in commentariis *. I. s. 6. Dictum fuit in commentariis g. 1 s. aeris; imprimis frigidiusculi , liberum accessum capitis vulneribus nocere: & in commentariis ad 9. 1 oo. demonstratum fuit, purum aduem , saepe renovatum , & ab omnibus putridis exhalationibus luberum , omnibus vulneribus tam pulchre prodesse. Unde post constichiis bellicos, qui frequentissime aestivis caloribus contingunt, dum in nos omiis ingens vulne ratorum numerus decumbit, tot exhalationibus putridis repletur aer , ut plurimi pereant; imprimis illi , qui ex capitis vulneribus decumbunt. Unde peritissimus Chirurgus Bello e inter utilitates praecipuas , quas pulchra ejus methodus minutis terebris calvariam nudatam & male assectam persorandi, descripta L 2 1 1. 1 1 3. habet , recenset, quod vulnerati sic longe citius curentur; nec cogantur diu lan guere, in no conatis , ubi a malignis illis exhalationibus robustissima etiam corpo ta pessime assici, quotidianis experimentis constat: & assirmat, se centies vidisse . sanatos iam , & abitum meditantes, putridis febribus, haemorrhagiis, diarthoe &c. correptos periis te e .la De Capitis vulneri cap. 4. Charier. l b Ibid cap. I. pag. a . Toni. XII. pag. iiD ι c Bellosi e Chiturg. THOpites. pag.

462쪽

3. 1 dic. 19 . VULNERA CAPITIS ., g. ry6. I cruor , pus sordes sub membrana latentes deprehen o dantur post perforatum cranium , audacter incidenda,

pertundendave erit membrana coCrcens. Per rata calvaria exitus quidem patet humoribus effvss inter hane & duram matrem ; sed si sub dura matre extra fata liquida haeserint, facile patet, haee non possie educi, nisi discindatur vel pertundatur dura mater. Verum qui in est quod omnes Medici de Chirurgi semper sollicitissime caverint, ne modioli den tes , dum calvaria perterebratur, duram matrem laedant; inde enim graves inflam mationes cum periculo mortis oriri testatur Celsus ain: led aliud quid est dentibu, serrae lacerare hanc membranam , aliud cuspide lanceolae acutissimae prudenter per tundere. Nee aliud in tali casu superest : sic enim relinquantur haec extrava fata ii, quida , corrumpentur, & destruent teneram encephali fabricam , vel dura mater corrupta Sc gangraenota facta secedet; qualem casum refert Scultetus b). Videtur autem hoc satis tuto fieri polia, cum constiterit observatis, magna etiam par te durae matris rescissa in periculosissimo vulnere, profunde in ipsam substan clani cerebri penetrante , sanatum fuit se aegrum. Illud patuit in mirabili illo eas u me morato in commentariis 3. 18 . ubi bis applicato trepano ingens pars calvariae exscindebatur, & simul dura mater diisecabatur per omnem ambitum tam magni foraminis. Dum vero sanguis emussis coagulatus naeret sub dura matre, saepe color niger per hanc membranam pellucet; de dum forcipe tollere vellet grumum sanguinis Chirurgus , arriperet duram matrem. Si de hac re dubitatur, digito sali va madido leviter tantum fricetur ille locus ; colore enim sanguineo digitus tin getur , si thrombus coagulati sanguinis nudus ibi haereat si vero sub duta matre recondatur, non colorabitur digitus. Ubi vero pertusa fuit dura mater, ex ante dictis patet, periculum esse, ne fungus cerebri nascatur; quod erso idonea pies sione praecavendum erit. Si autem humores effusi non Laesierint inter duram Aepiam matrem, sed profundius in ipsis v. g. cerebri Ventriculis locentur, nulla medela superest. Quis enim auderet cerebri ipsius fabricam pertundere 3 Unica spes est, pressione encephali, calvariam semper exacte replentis, alibi haerentes effusos humores posse sensim forte derivari versus aperturam factam.

UULNERA THORACIS.

s. to . r ULNERA Thoraci inflicta, nec in cava penetran V tia , cognoscuntur aspectu, stylo, ac re nulla arte exi liente, injeciae repidae repulsu, corporis situ, ut in accepto vulnere, eodem, signis certis ad nati pulmonis ad illum locum pleurae,

quem transit ictus. Thorax vocatur illa pars trunc; corporis quae anterius sterno, posterius dorsi

463쪽

.s VULNERA THORACI S. s

vertebris duodecim . a latere arcuatis costis is superius costis binis superioribus terminatur, & inferius per diaphragma a cavitate abdominis separatur. Cum autem diaphragma arcuatum fornicem faciat & oblique positum. sic ut anterius satis aute assurgat, posterius autem profundius descendat, patet, thoracis cavum versus posteriora multo amplius esse. Interne tota haec cavitas membrana politissima, pleura dicta, undique investitur, quae binas quasi cavas vesicas formans, uti di

tum S. 3 o. u'. 6. sibi mutuo accumbentes prope sternum, thoracis cavum bifariam dividit. Inter binas illas pleuras locatur Pericardium una cum corde incluso, quot tertiam thoracis cameram constituit. In omni vulnere thoracis primo quaeritur, an in cava thoracis penetret, an non ubi instrumentum vulnerans pleuram membranam, vel pericardium, perforaverit,etune dicitur in cava thoracis penetrasse, aliter non. Plurimae autena laedi possunt Partes, dE quidem magno cum periculo , licet vulnus thoraci inflictum non psaretret in ejus cava. Utriusque enim lateris pleura . ubi pervenit ad laciis columnae vertebrarum utrimque, Ieceiuit a finibus ultimis costarum. & assurgens inde spatium satis amplam relinquit, quod cellulosa membrana occupatur , per quam sopbagus , aorta , ductus thoracicus &c. pergunt. Omnes ergo partes hic positae pollunt laedi, licet vulnus non penetret in cava thoracis. Rarius tamen hoc feri posse facile patet, quia a parie posteriori vertebrarum columna tuto dela duntur. Vulnus autem in pectoris cava non penetrasse, sed sola externa laesisse. cognoscitur sequentibus signis. ASPECTU. Si nempe vulnus satis patulum fuerit. & recta penetr

verit.

STYLO, ex plumbo vel argento mollissimo. sine ulla vi adhibita per

vulneris aperturam introffucto. Sed facile patet, mutatum litum corporis, pii guedinem vulnus obstruentem , thrombum sanguinis &c. stylo viam facile sic impedire posse; ut resistentia inveniatur, quamvis vulnus in cavum thoracis p

netret.

AERE NULLA ARTE Ex II. DENTE. In commentariis , I ci. n' . d

monstratuin fuit, quamdiu thoracis cavum clausum est, pulmonem pleurae semper exacte contiguum eise,nullumque omnino ac rem inter pulmonem & pleuram haerore: ubi vero instrumentum vulnerans Pleuram praetravit, aer ingredi potest, pulmo illius lateris collabitur; & spatium sic natum repletur aere ingressi . Ille aer auistem , calore rarefactus, iterum per vulnus pro parte exibit, novus aer iterum ingredietur , sicque ibit & redibit hanc viam; imprimis si vulnus pleurae non nimis patulum fuerit; tunc enim aliqua adhuc dilatatio pulmonis ab acre per glo iidem ingresso fieri poterit, uti latius dictum fuit in loco modo allegato. Omni iam cura petiti Chirurgi in vulneribus thoracis inquirunt, au aer cum impetu pecvulnus exeat, imprimis sequenti modo. Postquam Chirurgus pollice vel digitis vulneris labia sic compressit, ut nullus aer ingredi vel cxire possit , jubet vulneratum valide inspirare acrem, & inspiratum acrem in pulmone retinere, clausalarynge e deinde, antequam exspiret vulneratus, Caudetulam ceream prope vulanus ponit, tuncque subito labia vulneris diducit: si jam aer cavum pectoris in fressus fuerit, ille cum impetu efflabitur de vulnere. & movebit flammulam cλnaetulae cerae. Dum enim aer, pertusa pleura, in cavo pectoris haeret, clauso vulnere , a corporis calore rarefiet, simul, si valida inspiratione adhuc parum dilatari

464쪽

tantum possit pulmo illius lateris aer in pulla sone, clausa glortisse, retentus &rarefactus expandet pulmonem; hinc urgebitur eo magis aer in cavum pectoris ingressius; qui ergo, simulac aperto Vulnere libera datur via, cum impetu & sibilo exibit. Facile autem apparet, certissimum quidem esie, si per vulnus inflictum

hac methodo aer exeat, quos vulnus in caVum thoracis penetraverit; interim

tamen accidere polis, quod thorax quidem perfossus siit , & nullus aer tamen in grelius sit, pinguedine, imprimis post mutatum corporis situm , replente statim viam instrumento vulnerante factam ; vel etiam, licet pauculum actis sic ingressum fue tit, ille non facile poterit iterum exire per Vulnus ob eandem causam. Imprimis. autem hoc fiet, si angustum vulnus in thoracis cavum penetraverit. Ex his ergo, apparet, qualem hoc signum certitudinem darci possit. INJECTAE TE DAE REPuLs V. Tutissima videtur haec methodus, Momnium certissima. Exploratio enim per stylum facta saepe fallere potest, cum aliquando mutato corporis situ , imprimis in obesis, membrana cellulosa viam impediat, quo minus stylus immisius ad fundum vulneris possit pertingere. Ali quando etiam insigni longitudine stylus poterit immitti, nec tamen penetrare in pectoris cavum, vulnerante instrumento supra costas per pinguedinem adacto , uti constitit observatis Chirurgicis. Studiosus in singulari certamine gladio sic vulnerabatur in dextro thorace, ut vulnus , quod obliquo corpore a latere inflictum fuerat , in sinistro thorace exiret , nec tamen periet raret in pectoris cavum , ense supra costas gliscente. Aqua tepida syringa. per vulneris orificium lenivi injicitur : si insigitis aquae copia sine resistentia sic immitti possit , nullusque tumor in viciniν partibus a collecta aqua in membrana cellulosa oriatur,. novimus aquam in pectoris cavum per viam vulnere factam intrasse ; si vero statim magna re sistentia sentiatur, & redeat aqua injecta per vulneris orificium , contrarium pater. Neque ullum inὸe metuitur malum , licet aqua tepida per siphonem injecta in pectoris cauum sic delabatur. Facile enim inde poterit educi idoneo situ corporis , vel aliis methodis , de quibus dicetur F. 3o3. Imo, licet ibi relinqueretur, vasis bibulis vetanosis, omnem thoracis interni dc pulmonum superficiem occupantibus, resorbebitur. Sic eni in contenta in thoracis cavis liquida dissipari polle, frequentissimae docuerunt observationes. In Empyemate, pus resorptum per sputa , urinas , vel alvum , evacuatum fuisse aliquando constat; oti & idem pus , venas ingressum , sanguini mistum , metastasi ad varia corporis loca delatum fuisse. Dum ex amaris

paratum medicamentum injiceret thoracis cavo Paraeus , ut detergeret & manda rei haec loca ab extravasato &. corrupto sanguine, mirabatur, paulo post vulneratum percipere summum amarorem,& vomendi conatum a ;ideoque postea ab his abstinuit: CORPORIS si τυ δce. Quantum usum habeat in determinanda vulneris inflicti natura, & praesagio malorum, quae a vulnere metuenda sunt, cognoscere situm corporis, quem habuit vulneratus , dum vulnus accepit , dictum fuit in commentario f. t 6 3. n'. i. Saepe enim omnino impossibile foret indagare viam , qua instrumentum vulnerans penetravit inter corporis partes : nisi in eodem stureponatur vulneratus, quem habuit, dum vulnus i pii inflictum fuit. Varia enim musculorum actio miris modis mutare potest partium situm; uti pulcherrime e pressit Eustachius in tabul s suis Anatomicis: ibi enim trigesima tabula dextrum

brachium elevatum, flexo cubito, apparet, sinistrum vero extento cubito deor a ) Les Oeuvies d Ambro se Pari Liv. X, Claapit. I i. pag. 13I.,

465쪽

.s VULNERA THORACI s. S. 19 . 1 ρε

sum porrigitur. Si in hac figura conseratur dextrum thoracis latus cum sinistro . patebit insignis disterentia in positura partium. SIGNIS c ERTis ADNLTI DULMONIs dcc. Cum pulmo toto vitae tempore pleurae contiguus maneat , & in inspiratione pariter ac in exspiratione, uti ex Phyliologicis constat; tamen naturaliter undique liber est in pectoris cavo, ase Perae arteriae cohaerens per vasa sua aerea, vasis vero sanguineis cordi unitur; ca tu i ni in nullo puncto pleurae adhaeret. Praecipua autem causa , quare non concrescant hae partes inter se, videtur esse haec, quod in omni puncto Pleurae & pulm nis fistulae minimae arteriosis omni vitae tempore exhalent tenuissimum rorem, qui impedit, ne pulmo cum pleura concrescat. Quam rem Hippocrates concinna brevitate , ut solet, pulcherrime expressit, dicens : Omne enim non concretum , sive cute , sit e carne tegitur , cavum est , impleturitie fanum quidem spiritu , infirmum vero ichore t a J. Ubi autem, inflammatione distentis vasis majoribus, minima haee compressa non emant tenuissimum illud liquidum, siccae superficies concrescunt inter se fatis cito; unde post Pleuritidem, Peripneumoniam , Empyema, toties invenitur pulmo pleurae accretus. Si ergo constet, vulneratum hos morbos palliam fuisse, de hac re cogitandum est. Si enim vulnus infi ctum fuerit tali loco, ubi pulmo cum pleura concrevit, poterit instrumentum vulnerans pulmonis substiniatiam penetrare , nec tamen intrare pectoris cavum. Cognosci poterit, si aqua per sphonem injecta in vulneris orificium tussiculam excitet, dc per speram a teriam expellatur, tunc enim vulnus in pulmonem quidem , sed non in pectoria

cavum penetravit.

Haec liint illa signa , quibus solet concludi, vulnus sola externa laesisse , non autem penetrasse in pectoris cavum. Accidere tamen aliquando Potest, ut omnia haec , sollicitissime quamvis observata, fallant tamen; imprimis ii angusto instrumento vulnus inflictum fueriti tune enim educto instrumento poterit pinguedo sic obturare vulnus factum , ut nec aeri, nec stylo , nec aquae injectae pateat via,& tamen pulmonis vasa laesa v. g. poterunt effundere sanguinem in pectoris cavutatem. Unde simul attendendum est, an respiratio laesa fuerit: si enim vel aere ingressio , vel cinguine extravasato, pectoris cavum angustetur, semper erit diffisci lis respiratio : quae ergo si obtervetur post vulnera pectoris, semper videtur periculum indicare, quamvis nullo alio signo appareret, vulnus ad interiora in racis penetrasse. Summa enim in his cautela opus est , ne famae detrimentum accupiat Medicus vel Chirurgus, dum periculosum de saepe lethale vulnus leve de nullius fere momenti habuerint.

g. 198. CI obliqua descendunt illa sa97. ὶ supra, vel Intra coLO ras, saepe dein pleura erosa in cava Tboraci, pus deponunt , maxime , si puri ad externa egressuro via quacumque arte impeditur. Tumque Empyema fit, & inde multa mala.

Licet jam constiterit, vulnus non penetrasse in pectoris cava, tamen inde petasma mala oriri possim t. Si enim vulneris fuerit talis conditio , ut ejus orificium altiori loco ponatur, interim fatis profunde later mulculos Micensat; humores

ta Hippocrat. de arte cap. 8. Charier. Τom. II. I g. I .

466쪽

est usi hic colligentur, mora & stagnatione acriores fient, sinus formabunt Varios ;tandemque poterunt, erosa pleura , in pectoris cavum delabi : quotidie ex tali stanuoso ulcere collectum pus depluet, augebitur cavo thoracis contentorum liquidorum copia , fiet Empyema, pulmo maceratus pure, quotidie acriori facto, tabefiet ; unde post si immas miserias toleratas tandem mors ipla sequetur. Omnium molestissima haec mala iunt ., quando fistulosae tales cavitates pone costas descet dunt ; tunc enim nec dilatationi, nec compressioni ullus fere locus superest. Pr terea sterni & costarum substantia ossea vel cartilaginea Laesa si fuerit, poterunt ii de multa mala sequi, & curatio saepe erit dissicillima; uti patebit, ubi de ossium morbis agetur. Memorabilem historiam , quae haec confirmat, habet Galenus f a J. Ita palaestra puer ictus fuerat in sterno : neglectus primo fuit, nec postea pulchre curatus. Post menses quatuor pus in parte percussa apparuit: Medicus incidit locum. α satis cito , ut credebat, ad cicatricem perduxit. Postea nova inflammatione orta iterum sectus fuit puer , nec potuit amplius ad cicatricem deduci factum vulnus. Galenus postea, cum pluribus aliis Medicis advocatus, invenit sterni os sideratum ;cumque omnes recusarent curam aggredi, Galenus sterni partem corruptam exscidit, subjecti Pericardii partem putridam invenit, & nudum cor vidit; & tam ea brevi satis tempore puer sanatus fuit. Et de hoc casu videtur etiam locutus fuisse

in ipso initio libri primi de Placitis Hippocratis & Platonis s qui liber primis quatuor capitulis truncus tantum habetur ), dum dicit, se in tali puero tam aperte cor vidille , uti in animalium dissectionibus, ubi consulto Si data opera id gen datur ; additque , puerum hunc servatum fuisse; ib). Omnium maxime haec mala metuenda sunt, quando vel vulneris situ, vel perversa arte, impeditur exitus puri.

.ersus exterior

6. a 99. UARE In curatione abstinendum ab omni tur unda , emolasticis comprimentibus; contra depurantibus balsamicis, plumaceolis , levi ligatura utendum, & situ eorporis

apro. Cum ergo tot & tanta mala Osiri possint in thoracis vulneribus ab humoribus extravasatis retentis in vulneris cavo. ibique novas saepe vias tibi facientibus per membranam cellulosam , patet evidenter , liberum exitum his procurandum esse omni modo. Quondam communi omnium fere Chirurgorum usu plerisque vulneribus, & imprimis thoracis, immittebantur tu rundae ; ut scilicet impediretur orificii vulneris subita nimis consolidatio I nondum concreta interna vulneris superficie ;& ut facilis esset exitus corporum heterogeneorum in vulnere relictorum ; & simul ut facile ad fundum vulneris usque venire possient remedia vulneraria. Peritissimus Chirurgus Belloste cui etiam praecipue debetur pulchra illa methodus ossa perioliateo suo nudata minutis foraminulis perterebra adi, uti dictum fuit 3. 21 1. 162. ὶ huic torrenti se opponere ausus fuit, & solidissimis argumentis demonstravit noxium tutundarum usum, imprimis in thoracis vulneribus c : simul pulcherrimis exemia

c a De Analom. administri Libi VII. cap. l I. cap. s. Charier. Υ m. U. pag. 78.

467쪽

., o VULNERA THORACIS 3. 1yy.

plis ostendie, rerum usum confirmare illa, quae ratio dictaverat. Turundae enim, ex linteis caretis contortis vel similibus paratae, vulneris orificio immis Iae, e musis humoribus retorptis tument, & , nisi tenaci emplastro vel ligatura firmentur , exinpelluntur brevi: si vero coerceantur sic , ut exire nequeant, turgentes lenta dilaceratione vulneris orificium dilatant non sine magno dolore & irritatione partium& simul, dum vulneris orificium obturant, impediunt exitum puri aliisve liquidis effusis ; quae ergo novas sibi vias facient, & vulnus in ulcus pessime sinuosum po terunt convertere: imo & , pleura ero se , poterunt delabi in pectoris cava ; unde tristissima fient mala. Praeterea singulis vitae momentis mutatur thoracis capacitas , moventur costae illisque affixi musculi, etiam in placidissima respiratione; unde nunquam quiescit tale vulnus , & continuo vulneris labia tu rundae amicantur ;unde dolor, inflammatio, & tandem callositas nascitur in labiis vulneris, quae postea tolli debebit, antequam ad consolidationem vulnus deduci poterit. Ex quibus omnibus satis apparet, nihil boni a tu rundarum in vulneribus thoracis usu e spectari posse. Forte tantum prodessie pollent, si vulneris orificium nimis angustum dilatari deberet, quamvis tamen, uti dictum fuit j. Σ38. cultro facilius hoc fiat & si huic usui inservire debeant tu rundae, uno alterove die applicatae hoc essicere poterunt, neque ideo necessie sit illas toto curae tempore applicare. Quin imo tuis runda ex spongia rite praeparata suti ibidem dictum fuit in orificio vulneris immissa paucis horis poterit insignem dilatationem facere. Ob eandem rationem patet, quare & tenacissima Emplastra hic nocent: quia nempe liberum humorum per vulnus effluxum impediunt. Optime ergo vulneribus thoracis applicantur plana pi maceola, balsamo vulnerario, vel pro re nata mollissimis digestivis inuncta di his dein imponitur Emplastrum non nimis tenax, foraminulis plurimis pertusum ; & idonea dein applicatur ligatura , si opus videatur ; hac cum cautela, ut spleniis applicatis vel alio quocumque modo impediatur, ne fasciae circumductae, vulneris aperturam

comprimendo , exitum extravasatis humoribus impediant. Monuerat Hippocrates aὶ: Quicumque thoracem vulnerari externa parae vulnearis fanati sunt, interna non, periclitantur, ne suppurati flant. Quibus autem debilis intus facta fuerit cieatrix, facile disrumpitur. Unde apparet, summam cautelam adhibendam eme , ut interna vulneris superficies consolidata fuerit, antequam externum ejus concrescat orificium. Hinc forte videretur concludi posse, quod et runda , impediens concretionem orificii externi, prodesse pollet. Sed si consideretur, tu rundam sic vulnus obturare, ut pus collectum in cavo vulnere exire ne queat; patebit impediri concretionem vulneris interni, dum pus retentum in vulnere 1 contactu removet partes uniendas, & idem copia auctum novas vias sbi

faciet, & sic augebit vulneris interni superficiem. Non autem fuisse Hippocratis

mentem, ut tu rundis occluderetur in tali casu vulneris orificium, ex alio memor

bili loco ejusdem autoris patet, qui pulchre Coacam Praenotionem modo allega tam explicat. Dicit enim : Quicunque a vulneribus puralenti sunt ubi eodem v cabulo δι νι ει utitur, ut in Coaca Praenotione, illudque vocabulum frequentissime sumitur pro collectione puris in thoracis cavis in sitie hasta , vel pugione , vel iaculo tutus vulnerati sunt, quamdiu quidem ulcus foras res irationem kιbeat per antiquum vulnus , hac frigidum in se attrahat, calidum vero a se emittat, tum pus facile ,

tum sane si quia aliud expurgatur. Et si quidem interna ct externa pars simuι fanes

468쪽

eant, omnino sanus evassit. Sin vero externa quidem pars sanescat, interna vero non, parulentus f ἐμπο et fit. At vera si simia tum interna tum externa pars fanata sint, cicatrix aviem intus debilis aspera ct livida existώt, quandoque refricatur ulcus , ct ab hoc purulentus evadit a ). Ex quo loco satis patet, non per tu rundas tentari debere curam, ut interna &externa aequabiliter & firmiter consolidentur; sed situ corporis tali , ut contenta cavo vulneris liquida proprio pondere versus aperturam externam delabantur ; &ubi fundus vulneris demissior est ejus orificio, nec tamen situ vulnerati hoc corrigi possit, tunc spleniis, vulneris fundo applicatis, & idonea ligatura poterunt pellinumores contenti versus vulneris orificium, & sic uniri partes in vulneris fundo , liquidis expulsis, ut contisuae factae concrescant facile. Interim pus, continuo exiens per orificium vulneris, facile impediet, ne illud concrescat, antequam inisteriora sanata fuerint. Si autem vulneris interna superficies, sordida facta , prius requirat depurationem , antequam consolidatio exspectari possit; tunc applicari pollunt illa auxilia , quae 9. 2o7. enumerata sunt ; de quibus etiam postea dicetur in Fistularum curatione. In horum usu Pergitur , donec pus album, blandum , viscidum , laeve, aequale , inodorum adsit; & postea leni compressione , sensim a vulneris fundo ad ejus orificium procedente, tentatur cons

Iidatio puri jam vulneris.

s. 3oo. TN cava Pectoris adire scimus T. considerata causa cum L amplitudine vulneris. 1. Specillo corpori , in situm vulnerandi reposito , applicato. 3. Acris in pulmonem inspiratu forti dum clausum vulnus , mox naribus & ore clausis nixu exspirantis edito, tumque detecto subito vulnere, exspiratione, & saepe sono ejus agitati in cavo pectoris. Φ. Injectione. I. Em physemate, quando acr thoracis cavo contentus , pertu si pulmonis actione assidue auctus; calefactus , rarescens; pressus inspiraru ; exire impeditus litabere ex vulnere; in labiis vulneris actus per membranam cellulosam ;auctus, facit, ut saepe rotus homo , hinc inde ad a l. pollices, tu more pellucido, levi tumeat; solis plantis pedum, manuumque votalis exceptis. Ac. reg. Sc. II 13. hist. p. I S. 18. item A. sq. & I I 9. 11 o. ubi emphysema lethale a costis fractis illaesa cute. 6. cruoris spumosi exitu.

Magna cautela opus est, dum determinabitur , an vulnus inflictum in pecto

ris cavum penetraverit, an non. Nam thoracis cavum anterius multo altius a

cendit , a parte posteriori profundius descendit. V nde saepe turpes errores acciderunt , dum credebantur vulnera thoracem penetrasse, cum tamen in abdominis cavum transirent. Sic habetur apud Ru chium s b , quod temerarius Chirurgus, in loco quodam suburbano habitans, thoracis paracentesin cum instituere vellet,

469쪽

ipsum iii consilium vocari iuiserat; cum autem Ruylchius ob adversam valetudianem venire non pollet, ille Chirurgus solus thoracem, ut putabat, perforavit. Mox hydatides multae eruperunt , quibus vilis territus Chirurgus turundam immusit vulneri facto. Paulo poli misera foemina periit, & aperto cadavere patuit, nuhil liquidi praeternaturalis in thoracis cavis naerere ,. sed ignarum Chirurgum abdomen perforasse, non thoracem , & hepar vulneraisse , quod ibi , peritonaeo a cretum , in hydatides degenerasse visum fuit, quae per vulnus factum eruperant. Unde patet , ex Anatomicis diaphragmatis situm & nexum rite cognosci debete ,

ut certi quid hic statui possit.

Vulnera autem possunt in pectoris cava penetrare, dum abdomini inflicta per diaphragma transeunt: cujus rei certa signa non habentur, & fere tantum post

mortem in cadaveribus hoc apparuit: quales casus enarrati fuerunt in commenia vario j. 17o. n'. . Vel vulnera thoracem proprie dictum perforantia in cava ejus

transeunt, de quibus hic agitur ν illudque cognoscitur sequentibus signis ri. Cum fere omnia instrumenta, quibus punctim vulnera infliguntur, conicae sint figurae; patet, vulneris amplitudinem , collatam cum instrumento vulnerante, docere polle, quousque penetraverit instrumentum vulnerans. Fallere tamen in hoc casu poisset hoc signum , si vulnus supra coltas inter musculos adactum fuerit dipotest enim tunc instrumentum vulnerans magna sui parte penetrasse, nec tamen ingredi thoracis cavum.1. De hac re dictum fuit j. i 68- n'. I. & 3. 197. ibique patuit, mutato situ eo poris musculos alio modo positos , & pinguedinem in vulnus pressam facillime adutum stylo exploratorio impedire Polle. 3. De hoc ligno etiam dictum fuit 3. 19 . Imprimis hic cavendum ,. ne hae e ploratione aer inῖrediatur pectoris cavum : diductis enim vulneris labiis, Se dilat to per inspirationis nixum thorace,. pollet facile ingredi aer, licet huc usque no dum intrasset. I ii obelis enim, inflicto vulnere in cavum thoracis penetrante, pii guedo saepe educto instrumento vulnerante ilico viam sic obturat, ut aer ingredi nequeat. Unde, dum hoc tentatur, primo sollicite comprimenti sunt vulneris labia , deinde forti inspiratione haustum aerem retineat vulneratus ; tuncque nariabus de ore clausis nixum exspirationis edat. Aer tunc retentus', calore expansus,

validissime dilatabit pulmonem ; hinc comprimet aerem, qui inter pleuram S

pulmonem haeret, calore loci pariter admodum rarefactum : detecto tunc vulnere , nullus metus est, acrem per externum vulnus posse ingredi in thoracis cavum,

quia pulmo distentissimus applicabitur undique pleurae , si nullus hactenus ahr in cavo pectoris haerer ; si vero aer jam ingressus fuerit, ille calore rarefactus, a. pulmone dilatato pretius, praevalebit atmosphaerae pressioni, & cum impetu exibit

de vulnere. Si autem vulnus tale fuerit, ut liber satis acri ingressus in thoracis cavum pateat , nec tamen tam patulum fuerit, ut glottidis aperturam multum superet vide g. i o. ia'. .ὶ , ibit Jc redibit aer cum sibilo manifesto per vulneris aperturam : tuncque nullum dubium superest. . De hoc signo etiam dictum fuit 9. 197. s. In 3. 1 . de mirabili hoc symptomate dictum fuit , quatenus vulnera capi tis aliquando sequatur. Longe tamen frequentius pectoris Vulnera , in cavum penetrantia, hoc malum sequitur, & tunc brevi satis temporis spatio per totumgorpus mirus talis tumor dispergi poterit. Dum enim per vulnera ingrestus fuit aer

470쪽

L 36o. VULNERA THORAC, - 13

in thoracis cava, & orificium externum per emplastra tenacia, vel pinguedinem, clausum fuerit; calore loci rarefactus aer viam iis e libi facit per panniculum adipo

sum. Imprimis autem maximi tales tumores oriuntur, si pulmonis vasa aerea per vulnus laesa , inspiratum acrem in pectoris cava deposuerint ; tunc enim omni momento augetur malum. Mirabilem casum habet Paraeus , qui huc referri potest , quem jam memoravi in commentariis 3. 1 9. Ubi constitit, aspera arteria

Iaesa in collo, aurem per vulnus hujus elapsum se insinuat se in panniculum adip sum, de miro modo sic intumuille faciem , ut nasus & oculi penitus disparere noquas. Cumque vulneratus jam pro derelicto haberetur, peritissimus Chirurgus, profundis scarificationibus hinc inde factis , ingresso panniculum adiposuin Aetiviam fecit, & ex ipsis orci faucibus vulneratum eripuit a j. Mirabile emphys ima, post vulnus thoracis penetrans & pulmonis substantiam laedens , habetur in Actis Parisinis Homini triginta annorum, sanguineae temperies, & valde ca

nosi habitus, infligebatur vulnus in pectoris cavum penetrans, a quo quinta die periit. Ante mortem totum corpus miro tumebat emphysemate, exceptis plantis pedum & volis manuum , & capitis vertice. In pectore tumcir ille undecim polli ces eras Ius erat, in ventrC novem, in collo sex , in reliqua autem corporis super ficie quatuor pollices aequabat. Oculi in cadavere pro parte extra orbitas emin bant, aeris magna copia distenti in tunica cellulosa.. Rarissimus alter casus obse , vatus fuit sc , ubi integra cute costis fractis emphysema lethale ortum fuit. Homini sexaginta annorum, carpenti rotis super pectus transeuntibus, quarta Scquinta costa vera lateris sinistri in medio fractae erant: paulo post in loco asiecto, tumor notabilis apparuit ab acre ingrello panniculum adi possim ; qui quotidie una cum difficultate respirationis increscebat, donec quarta die post hoc infortunium mors xutur homo. In cadavere patuit Emphysema totam corporis superficiem occupasse, exceptis plantis pedum & manuum votis. Discissa cute & reliquis integumentis quae incumbebant costis fractis , in musculis intercostalibus parva & vix percepti bilis apertura inventa fuit, sine ulla ecchymosi ; aperto vero thorace , membran externae pulmonem investientis exigua particula lacerata apparebat, quae partim adhuc conaerebat pulmoni , partim affixa erat costae fractae: nihil autem sanguinis

extravasati in pectoris cavo inveniebatur

Ex quibus omnibus satis patet, emphys a pectoris vulnera iapissime sequi

imprimis si vulnus acrem quidem admiserit in pectoris cavum, sed interim qu Eumque de caula impediatur liber exitus aeris ingressi ex vulneris orificio. Omnium autem maximos tales tumores fieri docent haec observata, si simul pulmo laesus aerem inspiratum in pectoris cavum dimiserit; praecipue si simul non adsit magna

haemorrnagia : tunc enim languis, in cavum thoracis delapsus illudque replens impedit, ne tanta copia acris in pectoris cavo accumuletur, quae toti corpori inflandosumceret. Simulque apparet evidens ratio, quare, si vulnus thoracis subito sequatur tale em physema , merito concludatur illud penetralle in pectoris cavum. 6. Hoc signum denotat certo pulmonem esse hesium : sanguis enim tunc , laesis sanguineis vasis emuens in aerea vasa pulmonis, cum ai re mistus spumescit; unde tunc vel per asperam arteriam eructant spumosum cruorem, vel undatim talis.

SEARCH

MENU NAVIGATION