장음표시 사용
491쪽
1. VULNERA AB DOMINI ς 3. 3 riti
tem ex illarum partium laesone immineat periculum, demonstrant illa, quae di ta sunt in commentariis j. i q. n'. 3. Ibi enim constitit ex Ru chii observati nibus, vulnera mesenterio inflicta, sine laesone aliarum partium, post enormes dolores abdominis , intra duos tresve dies fuisse lethalia: simulque apparuit, ata modum probabile esse, a nervis mesenterii laesis omnia haec mala orta fuisse. CetasM a inter signa vulnerati jecinoris recenset punctiones, doloresque usque ad jugulum, junctumque ei latum scapularum os , intentos. I ii renibus vulneratis dolorem ad inguina & testiculos descendere monet: Percussa vulva d lorem in inguinibus, coxis , dc seminibus esse dicit &c. FEBRIS. Quae , si non ex animi perturbatione ortum duxerit in vulnera iis, semper vel acerbi doloris comes est, vel inflimmationem natam sequitur ;quae in nervosis illis partibus, mensenterio nempe, intestino dcco semper per iaculosa.
INFLA bl M A T I O N I S sic NA. Horripilatio nempe, illamque sequens calor febrilis , sitis , anxietas, respiratio laboriosa, pulsus durus, linsua sicca &c.
Quam funesta autem si inflammatio plurimorum viscerum abdominis, docent Ileus, & herniae suffocatae , a quibus morbis vel robustissimi homines saepe pa carum horarum spatio pereunt. C R U O R. Designat vasa sanguinea malina laesa esse, si cum impetu erumpat.& quidem arteriosa , si coccingo colore fulgeat ; venosa vero , si magis nigricans
I C H O R. Ex variis partibus, per vulnus abdomini inflictum laesis, tenuis talis aquosus liquor prodire pollet. Lymphatica hic plurima vasa sunt, quae talem lympham fundere. possent. Ductus pancreaticus, porus hepaticus , renum pelves, si vulnerata fuerint, possent incressibilem copiam talis ichoris in cavum abdomianis effundere. Imo halitus in abdomine sani animalis , ex vasis perspirantibus expulsus, condensatus frigore admisit acris per vulnus , nec resorptus iterum per venas, hinc collectus, per aperturam vulneris possiet exire saepe satis notabili copia , licet interiora omnino illaesa forent. POTU S, cisus. Haec designant, ventriculum esse laesum: cujus vulnera periculosa semper esse , non tamen absolute lethalia, constitit ex illis, quae dicta sunt in commentariis 3. 1 o. n'. 1. Quibus addi posset & illud, quo habetur in Mil cellaneis Curiosis b , exemplum hominis, cui ventriculus vulneratus per undecim annos partem cibi & potus per vulneris aperturam , callosis factis la-
Diis non consolidatam, emittebat.
CHYLUS. Si pe vulnus exeat, intestina tenuia esse laesa docet, vel ductus chyliferos , in quibus candidissimo colore distinguitur a chylo intestinorum sei per magis gristo, vel & flavescente , si intestinum tenue vulneretur prope illum i cum , in quo bilis chylo miscetur. BILIS. Designat laesionem ductis communis, vel cystici, vel intestinum so
te duodenum vulneratum esse circa illum locum, ubi ductus communis huic in testino inseritur: imprimis autem magna copia bilis in abdominis cavum effuit, si ipsa vesica fellis laesa fuerit. Rarus admodum talis casus habetur in Achis Angli a a Lib. V. cap. 16. pag. 186. l b Decad. a. Aon. V. pag. α
492쪽
caius ta ) de milite, cui vulnere in cavum abdominis penetrante vesicae tueὰ fundus persollus fuerat, absque ulla notabili risione vicinarum partium. Mit, fiatis symptomata secuta fuerunt hoc vulnus e statim enim distendebatur abdomen ac siTympanitide vel Ascite laboraret: neque augebatur vel minuebatur tumor ille ad mortem usque , quae septima diei initio post inflictum vulnus contigit. Nulli tamen ructus, flatus, aut borborygmi aderant, & alVus toto hoc tempore manebat pertinacissime stricta licet acria satis purgantia & clysimata adhiberentur. Sol nus vix ullus aderat, licet optata satis magna. dos exhibita fuitIenti Vulnu, e, ternum flaccidum , pallidum , sine pure. Pulsus erat fortis , aequalis, tardus.nti die ante mortem leviter subinde intermittens ; mens constabat ad mortem usu uelevis singultus & nausea adfuerant quinta die post vulnus inflictum. Ex liac lii licria patet, pessimum signum esse , si bilis per vulnus abdominis exeat. PUS. Designat factan jam suppurationem internarum partium a vulnere inflicto; nisi forte praeexstiterit vomica purulenta instrumento Vulnerante nune aperta URINA . Si exeat ex vulnere, pelvis, ureterum, vel dc vesicae tasonem si gnificat, uti facile patet. STERCUS, saeto R. Constat ex Physioloῆicis , ingesta alimenta actio ne ventriculi & intestinorum tenuium sensim sic emulgeri, & per bibula venarum me feraicarum & vasorum lacteorum oscula resorberi partem maxime solubilem ut circa finem intestini it ei sota fere foeces non solubiles residuae in caecum dictum intestinum delabantur ; inde per totam coli intestini longitudinem sensim propuliata ad rectum intestinum perveniunt, & alvo excluduntur. Simul Observatum fuit
nullibi percipi foetorem illum stercoreum, incipientis putredinis inlicium nisi ii
caeco , colo , dc recto; nunquam autem in tenuibus intestinis. Ideo in caeco intes tino sedere stercoreum fermentum , corruρι ianis Uus , non nutritionis, dixit Helmon
tius b ὶ. Ubi erpo stercus exit per vulnus inflictum, vel foetor talis de vulnere exspirat, concluditur, crassa intestina tasa esse. Unde Celsus c) postquam diYGrat, communes esse notas jejuni intestini & Ventriculi vulnerati, subiungit Casiara inresina icta Oel stercus , vel eius odorem exhibent.
mentum , quo vulnus inflictum fuit, si haberi possit, sepe docet, quo usque
vulnus penetraverit, si comparetur cum vulneris inflicti amplitudine : simul patet multum differre vulneris in nicti naturam pro varia directione , qua instrumentum vulnerans in cavum abdominis penetravit, sursum, deorsum , ad latera &e. sed praeterea abdominalium viscerum situs multum disterre poterit, pro varia positura corporis , quam vulneratus habuit illo tempore, dum vulnus infligebatur, uti
etiam aliis de causis. Sic notavit accuratissimus Anatomicus Winsi V s d ὶ he par in homine ligamentis suis quidem sic firmari , ut non facile ab uno latere in aliud dilabatur , neutiquam tamen ab his suspendi, sed sustineri a ventriculo Aeintestinis ; imprimis quando haec viscera repleta sunt. V nde post diuturnam in diam proprio pondere depressum hepar trahit diaphragma, dc molestum senium
493쪽
ήν : VULNERA AB DOMINI s. s. 3 ix. sis a
quem ventriculo male adscribi credit idem auctor. Unde si, vaeuo ventri-cul hianti homini vulnus infligatur ad binorum digitorum distantiam sub costis spuriis lateris dextri, poterit laedi hepar in tali casu ultra costarum limbum pro minens: quale Exemplum refert Garengeot ta ) hominis sic vulnerati, in cujus cadavere apparuit abscessiis in hepate a vulnere inflicto natus. Idem jam vetum est de ventriculo, qui repletus admodum satis profunde saepe descendit.
PALLOR, su DOR FRIGIDUS, IN QN IETUDO, ANIMI DELI MI IA, puLsus DEFECTU s. Omnia haec signa vitam deficientem denotant,& plerumque largam sanguinis jacturam sequuntur : unle , licet nihil sanguinis per vulnus est uat, si haec signa adsint, de interna HaemorrLagia cogitandum est .& magna vasa sanguinea laesa esse concluditur: sansuine enim sic in cavum abdo minis em uente, parca copia tantum ad cor reait: hinc ejus vires imminuuntur . unde pulsus incipit vacillare , intermittere, dc tandem penitus deficere in perfecta syncope. Inde dc pallor collapsis vasis sanguine vacuis, & frigidus sudor, resolutarum virium certum indicium. Incipit tunc illa lucta vitae cum morte , quam agoniam vocaverunt: anxietas nempe summa , dc inquietudo, sic ut continuo situm cor Poris mutent, quantum vires permittunt; tandemque animi deliquium, vel de mors ipsa sequitur. Videantur oc illa , quae dicta sunt in commentariis f. 3o1.
Aliquando forte de haec symptomata oriri possunt a nervorum i per viscera abdominalia dispersorum , laesione. Magnum enim hos nervos habere imperium in vutales functiones docent subitaneae mortes, etiam ita fanissimis & robustissimis homi nibus ab herniis suffocatis, intestinorum susceptionibus &c.: in quibus morbis omnia haec signa apparent, dc paucarum sepe horarum spatio mors 1 equitur. Ut de de Celsus b); signa ventriculi vulnerati enumerans, dixit: Venarum motusaeianguescunt , sudores tenues oriuntur , per quos extrema partes frigescunt. Et statim addit, communes jejuni intestini & ventriculi vulnerati notas eiIe. Ex his omnibus 'nis cognoscitur, partes abdominis cavo contentas laesas esse ;& saepe ex iisdem satis evidenter patet, quaenam partes laesae fuerint: unde ex his Diagno iis horum vulnerum habetur. Sequens paragraphus Prognosin docebit.
f. 3i3. U M infinita mala sequuntur , partim, T. a natura I viscerum, tenui vasculosa, non musculosa , dissicilli mae circulationis, nec nisi clauso abdomine absolvendae. 2. a functione laesa vi flagris. 3. ab effusi cruoris copia, corruptione. 4. ab auris ingressi , rarefacti, prementis, actione
1. Constat ex Physiologicis omnia viscera abdominalia , quae chylopolesi inserisuiunt, venosum suum sanguinem deferre ad linum venae portarum, qui dein in ramos divitus per omnem hepatis molem venosum hunc acceptum sanguinem di tribuit sic , ut non amplius ab angustis ramis in latiores fluat, sed ut in arteriis alatiore bali in angustos fines pellatur. Unde patet, dissicillimam hic humorum ci culationem cise , cum sanguis venosus, qui maximam partem motus, a corde dc a Traite des operations de Chirui L pag. 34 s. Lib. V. cap. 26. Pag 187.
494쪽
arteriis accepti, aini sit , hic iterum per angustias convergentium vasorum transire debeat. Sed circulum humorum juvat actio diaphragmatis de musculorum abdomi natium , per quam omnia viscera abdominalia premuntur alternis vicibus : Inspirationis enim tempore diaphragma deorsum tendens cavum abdominis arctat, & omnia contenta comprimit, exspirationis vero tempore contracti musculi abdominales eodem modo reagunt. Hinc omni vitae momento alternis his pressionibus promovetur sanguinis circulatio per abdominalia viscera. Unde in illis hominibus , qui oti tam vitam degentes salubre corporis exercitium negligunt, toties circa hepar & alia abdominalia viscera dissiciles nascutitur obstructiones, & pessimi morbi chronici. Ubi ergo per vulnus laeditur vel turbatur actio diaphragmatis vel musculorum abdominalium , patet, tolli hoc adminiculum, quod requirebatur omnino ad expeditam humorum circumductionem per abdominalia viscera. Hoc apparet evidenter in vivis animalibus dissectis: dum enim cani decussata sectione dis lecamur musculi abdominales & petitonaeuna, post aliquot momenta venae omnes viscerum abdomi natium apparebunt distentissimae, quia non potest commode sanguis venosus per hepatis angustias pelli, deficiente actione musculorum abdominalium. Facile inisterim patet, non ab omnibus abdominis vulneribus hanc noxam exspectandamelle , sed tantum ab illis , quae diaphragmatis vel musculorum abdominalium a tionem insigniter laedunt. Accedit, quod per patula vulnera aer illapsus insolito frigore quam maxime nocere possit abdominalibus visceribus ; & a binis his causis videtur deduci posse , quare Omentum, vel intestina, extra vulnus dilapsa tam facile gangraenescant.1. Singula haec viscera proprios usus habent ad chylificationis opus conspirantes runo ergo , vel pluribus laesis , turbabitus chylificatio. Sic v. g. intestino tenuidissecto prope priorum, omnis chylus in cavum abdominis decidet, vel per vulunus exibit, nutrimento tuo defraudabitur corpus, & vero peribit alarasmo. Fellis
vesicula laesa , ut dictum fuit praecedenti paragrapho, bilis, In cavum abdominis decidebat, & alvus manebat pertinacissime stricta nullis remediis auscultans, cum subita & permanente abdominis inflatione : Quae mala non facile quis praevidisset futura a tali vulnere. Unde limul patet, quanta sit bilis necessitas ad abdomina lium viscerum plurimorum actionem. Sed bilis ex sanguine venoso viscerum chy lopoleticorum , in singulis forte diverso ; & mire mutato per hepatis fabricam conficitur; unde laesis visceribus abdominalibus saepe tolluntur quaedam requisita ad bonae bilis secretionem ; quae ergo a naturali sua indole degenerans chylopole sim miris modis turbare poterit. Sic hepar & lien quasi spongiae sanguine plenae apparent: ab horum ergo laesione copiola cruoris effuso , inflammatio , suppura tio in amurcam quasi horum viscerum substantiam convertens &c. exspectari po
3. Discissis vasis sanguineis, quae tam numerosa & fatis ampla per abdominis viscera distribuuntur, ingentem languinis copiam in cavum abdominis polle emuniadi , facile patet. Ille copia sua premendo viscera nostre potest, uti & nada corrupte la : imprimis , si simul acr libere accesserit, tabefacere Pollet omnia. Modicam vero sanguinis effusionem , sine visceris ullius nobilioris laetione ; & impedito libero ae iis accessu , non adeo periculoiam credidit Ruyichius a), edoctus experimento
495쪽
in vivo animali capto. Cani enim mediocris magnitudinis , prius ligatis vasis spisnicis , lienem exsciderat : neglexerat autem ligare arteriolam Epiploicam, quae tania tam tamen sanguinis copiam fundebat , ut jamjam moriturus canis videretur. Hanctanten arteriolam sine ligatura abdomini intrusit, ubi procul dubio perrexit fanguinem fundere: sutura vulnus abdominis univit, & vulnere intra lex septemve dies consolidato canis convaluit. Ex hoc experimento conclusit, sanguinem ex tr vasatum in cavo abdominis , modo secludatur aer, posse resorberi sic, ut nihil indomati postea sequatur. . . Si per vulnus Ecr in. cavum abdominis intraverit, & interim ejus exitus a pinguedine, vulneris orificium obturante , vel alia quacumque de causa , impedi tur , calore corporis rarefactus aer distendere poterit abdomen in molem immensam : sed & simul eadem vi comprimet omnia contenta abdominis cavo viscera ; primis autem ventriculum & intestina , illaque penitus complanare poterit: unis de miserrima mala, sola eductione rarefacti aeris Lananda.
g. 3r . π TNDE lethalia saepe sunt. At intestina laesia, & pertrac l. I tationi oblata , consuenda , si magnis , sibi linquenda,
s parvis v v. neribus laesa sunt, & reliqua peragenda, ut 3IIJ. dictum est.
Ex omnibus praedictis patet, quantum discrimen sit vulnerum in cavum abd minis penetrantium , una cum laesione contentorum vasorum vel viscerum. Si iam simul considerentur illa , quae de vulnerum lethalitate dicta sunt j. I o. 11'. 3.& 1. uti & illa mirabilia mala , quae diaphragmatis laesionem sequi observata fusrunt, de quibus ibidem ii'. . agebatur; patefit eicile, mortem inevitabilem se Pe vulnera abdominalia sequi. Sequitur jam , ut consigerentur illa , quae fieri debent in cura abdominalium uulnerum, si intestina laesa fuerint, & manubus pertractari possint. Hippocrates s a) tenuium intestinorum vulnera lethalia pronunciavit: Galenus tamen in suis commentariis non quaelibet vulnera tenuium intestinorum lethalia esse voluit, sed rarissime sanari dicit illa quae in cavum usque intestinorum penetrarent. In alio Aphorismo b ὶ Hippocrates dixit, non coalescere intestinum tenue dissectum. Celsus se) pariter dixit: Si tenuius intestinum peσoratum est , nihil profici Rosse. Latius
intestinum sui potest : non quod certa Mucia sit, sed quod dubia spes certa desperatione
sis potiore interdum enim glutinatur.
Hodie tamen plurimis, illisque fidelissimis, observatis constat, intestina tenuia etiam integre discissa fuit se, & tamen luperstites suille vulneratos. Si ergo intestunum laesum fuerit, neque vulnus adeo magnum sit, ut patula via contenta in te
lini cavo in abdomen delabi possint, sibi relinquenda sunt; sponte enim tunc solent sanari. Simulac enim intestina per vulnus abdominis erumpunt, solent valide distendi flatibus, si integra fuerint , de tunc tenuia & membranacea apparent: ubi vero in naturali statu considerantur, fatis crassa dc solida apparent ; unde parvum vulnus non adeo nocere poterit. Exemplo hominis Maniaci, de quo dictum fuit
496쪽
S. 1 4n'. s. θ qui octodecim vulnera proprio abdomini inflixerat, constitit, se
nati sponte tales intestinorum etiam tenuium laesiones , uti docuerunt cicatrices lanatorum vulnerum in cadavere postea repertae. Dum cani majori uti idem dictum fuit in intestinum tenue secunaum longitudinem dillecaretur, nulla sutura intectini in abdomen retrusi facta, animal tamen convaluit. Imo observata docuerunt laruga satis intestinorum vulnera, per quae contenta exibant, sponte lanata fuisse. H
mini globo plumbeo majori vulnus inflictum fuerat in cavum abdominis penetrans cum insigni laesione intestini coli; sic ut per bimestre spatium excrementa per vulnus exirent: tandem tamen sine ullo artis adminiculo illud vulnus consolidatum ,& homo fanatus fuit a . Insigni decoctori vulnus abdomini infligebatur cultro , sic ut acies penetraret in latius dextri lateris intestinum; quod, licet ultra triginta horas pependerit extra corpus, jam abunde refrigeratum , reductum tamen fuit in locum tuum sine ullo malo. Profluebant quotidie per vulneris hiatum Reces alvinae, & licet perditus helluo nullam diaetae rationem servaret, felicissime tamen intestini vulnus consolidabatur , uti post sextum annum a vulnere inflicto in cadavere apparuit b). Ubi autem vulnera intestinis inflicta tam magna sunt, ut inde jure metuendum sit, ne contenta in cavum abdominis delabantur , ibique accumulata & putrefacta corrumpant omnia ; tunc , si detur manubus pertratiandi tale intestinum vulneratum occasio , haec consuenda sunt. Solent Cnirurgi in tali casu uti sutura , quam pellionum vocant: quia solent pelliones laceras animalium pelles tali s tura unire. Maec autem sutura fit, dum ambo vulnerati intestini labia simul acu pertunduntur , quam sequitur filum sericeum planum: dein lequens punctura similiter fit ad distantiam binarum linearum a priore, semper ab eodem latere intestini incipiendo: hoc repetitur, donec labia vulneris contigua sint: Sic spirali circumvolutione filum continet vulnerati intestini labia, & fili pars fatis longa ex vulnere pendula relinquitur , ut postea consolidato intestino commode ed ei possit. Ob hanc causam etiam majoribus intervallis puncturae faciendae sunt, nec
fili extrema subducenda spiralibus gyris ejusdem fili per intestini labia circumductis,
ut multi autores voluerunt: tunc enim postea non posset protrahi filum sine corrugatione violenta intestini consuti: unde acerrimi dolores , inflammatio, gangraena&c. sequerentur. Videatur de hac sutura Garengeos se) ubi optima methodus hanc perficiendi describitur. . Patet facile, nonnisi urgente necessitate hanc suturam instituendam esse, cum requirat intestini extra abdomen protracti satis longam moram in acre externo, Ecrudiorem ejusdem intestini pertractationem. Unde & notaverunI autores , saeps funestum eventum sequi. Exempla tamen illa , quae in commentariis f. I o. 11'. s. allegata fuerunt, ubi ipse ventriculus, vulnere divisus , confitebatur ; uti & illa, quae dicentur postea in commentario ,. 3i . probant satis, non posse hanc op Iationem tanquam damnosam aut inutilem repudiari. a Belloste Chitvlgien TH4pital pag. Σεε. e Traire des operations de Chirurgio
ο ὶ Τulpii Observat. Medicar. Lib. III. cap. l
497쪽
g. 3IJ. I per latum vulnus illaesum intestinum exit , fovetur animalibus vivis disiectis applicatis, vel fomento ido. neo ; reponatur , fiant reliqua, ut i 3 i i J.
Intestina , quam diu in abdomine luerent, semper undique tepido rore exhalante hutnectantur, & simul pingui subtilissimo lubricantur ; uti solus etiam attactus docet in animalibus vivis dii Iechis. Ubi ergo per vulnus inflictum intestina evolvuntur , carent blanda & tepida atmosphaera ; unde refrigerantur, siccantur.& satis cito stipe in mortem tendunt: quod imprimis mutato colore cognoscitur. Pulcherrime hane rem expressit Celsus dicens: Protinus considerandum es , an integra ea sint; deinde , an his color suus maneat σα Tum , si utrumlibet intesinum era sum nempe ct tenue in lividum , aut Pallidum, aut nigrum est; quibus illud quoquo necessario accedit . ut sensu careat, medicina omnis inanis est. Si vero ea adhuc jkicoloris fiant, cum magna festinatione succurrendum est et momento enim alienantur, existemo ct insueto spiritu circumdata a). Quod autem pulchre intellexerit Celsus , intestina naturaliter irrigari non tantum tenui lympha sed & pingui simul oleo. patet evidenter, quia paulo post addit sequentia : ac , si jam sicciora sunt intesina , perluenda aqua funi, cui paululum admodum olei sit adjectum b . Ubi ergo patulo de vulnere intestinorum orbes evolvuntur, statim reponenda sunt, sitnondum refrigerata vel exsiccata fuerinr. Multum facilitatur haec repostio intά inorum, si tali situ ponatur vulneratus . ut contenta abdominis non urgeant propria gravit te locum vulneris; unde resupinandum hominem , coxis erectiori laus, voluit Ceia sus e . Hac enim positura corporis contenta abdominis cavo viscera diaphragma premunt in thoracis cavum , iicque abdominis capacitas augetur ; unde facilius pollunt egresIa intestina recondi. Ita hac repositione intestinorum iterum pulchre
monet Celsus s/: quod Medicus priora semper intesina, qua posteriora prolama sunt, condere debet se, ut orbium singulorum ιocum fervet. Repositis omnibus leniter homo concutiendus est . quo sit , ut per se singui intestina in suas sedes rericantur , ct in hiseonsidant. Nisi enim soc observetur, tormina validissima, & plurima alia mala sequi possent. Aliud adhue monitum , & satis magni momenti, habetur apud Garengeot c e); nempe quod si vulnus esset in abdomine medio sub umbilico, per rectum abis dominis musculum in alterutro latere penetrans , tunc intestinum, vel omenti pars θprolapsa saepe .pol Ient recondi sub inusculo recto, inter hunc & eius vaginam tendineam , quae musculum sub umbilico admodum laxe ambit ; & male cred retur , haec reposita ei se in cavum abdominis. Facile patet , a tali errore pessinin mala sequi debere; intestini nempe, sic valide a musculo incumbente pretii, inflammationem , dolorem &c. Ubi autem intestina prolapsa jam refrigerata fuerunt, vel & ab aere exsiccata, tune omnium optimum est , s blando prius tepore foveantur x humectentur simul. Nihil a A. Corn. Celsi. Medicin. Lib. VII. cap. d Ibidem. pag. 4s31ε. pag. 4 r. l le raite des operistions de Chirurgie. ι Ibidem. t Tom. I. pag. Ioa.
498쪽
tunc melius excogitari potest, quam si abdomine discisso vivum de sanum animal imponatur elapsis intestinis; tunc enim naturali quam maxime fotu calescunt δ: humectantur. Unde etiam in Ileo , terribili adeo morbo , saepe tantum solamen habetur, uti de in herniis incarceratis reducendis. Si viva animalia praesto non fiat ad hunc usum , aqua calida cum lacte dulci & pauxillo olei blandi, deeochum carnis vitulinae subpingue; decocta emollientium herbarum Sc c. adhiberi possuntia eosdem usus, modo semper tepida retineantur. Verum quidem est, quod ii testina prolapsa & refrigerata, si recondantur abdominis cavo, ibi calescent de humectabuntur; sed debemus prius certi esse, antequam haec reponantur, vitani rediisse in his partibus , jam refrigeratis & semimortuis : Aliter enim, si jam gai graena adellet, pessima corruptio exspectanda foret; &, licet separatio corrupti fieret, contenta intestinati fistula in cavum abdominis delaberentur: unde post luim
mas miserias toleratas tandena mors sequeretur.
336. C I per parvum exeuns foramen , tumens flatu, inflam O matu, foece , reduci non possit 3 fotu, puncta, dilata.
Quando amplo vulnere abdomen perfossum est, intestina facile evolvuntur; sed etiam tunc sine magna difficultate reponi pollunt. Ubi vero per angustum vulnus ears intestini exprella fuerit, longe periculosius malum est. Intestinum enim egrenium comprimetur vulneris ambitu, de inflammabitur, & brevi tumebit distentum flatibus , vel Jc ingestis alimentis motu peristallico huc pulsis, nec redire potentibus , ob intestini angustationem in vulneris loco. Unde suffocatio & gangraena fatis cum sequuntur; uti in herniis incarceratis toties visum fuit. Facile patet, non posse reduci intestinum , nisi minuatur illius distensio , vel dilatetur vulnus. Prius semper tentandum est, quia dilatatio vulneris non sine molestia fieri poterit. Fomenta
illa , de quibus dictum fuit praecedenti paragrapho, calide applicantur ; dein lenia
ter manubus palpando tentatur, an flatus vel contenta in tubo intestinati possint iterum propelli per vulnus, tunc enim detumescet intestinum, & reduci poterit. Si autem statubus distentum fuerit, & per aliquot horas fomenta talia frustra a plicata sint, tunc acu hinc inde pertundendum est intestinum distentum , ut flatus exire possuri. Neque aliquid metuendum videtur ab his vulnusculis , nam flatu ex pullo contrahetur intestinum, de dii parebunt parvulae tales aperturae, nihilque contentorum intestini per illas poterit egredi. Tales intestini puncturas se felici cum succesIu instituisse dicit Paraeus sa). Ne tamen ignaris detur occasio cuisandi hancimestinorum perforationem , praestat hoc clam perficere; quod facile neri poterit. Funestus enim talis vulneris eventus aliquando alscriberetur Chirurgo, licet ex arte hoe fieri debere in tali casu satis pateat. Si autem ne sic quidem detumescat intestinum, sola dilatatio vulneris superest ; quam Cellus etiam in hoc casu commendavit dicens : Si angustius Tu nus es , quam ut intestina commode refundantur, incidentam est, donec satis pateat b . Summa autem cautela hic opus esse facile patet, quia intestinum elapsum in loco vulneris a) Liv. X. Chapitre 3ε. pag. 2 6.
499쪽
si VULNERA AB DOMINI s. g. yrg. striarctissime comprimitur a peritonaeo & integumentis, unde facile laedi posset. Uε hoc evitetur , specillum sulcatum introducunt in abdominis cavum , parum etiam protracto, si opus sit, intestino; tunc ut Chirurgus certus sit, intestinum non essa interceptum inter specillum & vulneris marginem , parum adhuc protrahit intestia Dum ; deinde cultellum sulco specilli imponit, & caute discinait peritonaeum rhoc facto elevat specillum una cum cultello jam in ejus sulco haerente & discindie integumenta abdominis, donec pateat satis vulneris ampIitudo, ut commode ii testina piolapsa refundi possint in cavum abdominis. Si vero tanta sit strangulatio intellini prolapti, ut impossibile sit specillum sulcatum introducere, tunc indicis. digiti pulpa premitur intestinum , ut parum recedat a vulneris margine, & de indoesupra unguem ejusdem digiti indicis parum discinduntur integumenta dc perit naum, ut via fiat specillo lulcato introducendo- Ut quam tutissime hoc fieri eosset, pulcherrima instrumenta excogitaverune celebres Chirurgi Sic specillum sulcatum habetur, quod crena sua ab Icondit cuia tellum , presse e latere pro lubitu Chirurgi emergentem, cujus fisura habetur apuariet Drum saὶ. Solo cultello recto, obtuso apice instructo, utebatur Petitus, cuini us cultelli acies obtusior erat: cultellus ille perpen1iculariter abdomini immerge-vatur , nec poterant inde laedi viscera, quia globosum habebat apicem , & vicscindere poterat; sussciebat tamen cultelli acies, ut discindere posset tensa admodum abdominis integumenta b Simplicitas hujus methodi placuit multis talii Chirurgi maluerunt prioribus uitia Dilatato sic vulnere, repositisque intestinis elapsis, omnia illa dein fieri debent,qua: F. 3x I. dicta sunt
f. 317. I vulnere , suppuratione, gangraena, intestinaro pars ablata est, pars supelior se offerens, vel Pr
denter adducta, assuenda foramini vulneris..
Ubi autem intestinum integre dissectum est , vel per vulnus angustum exiens , nec in temPore reductum, gangraena vel suppuratione partem sui amisit, tunc continuitas fistulae intestinatis sublata est, & si refunderentur in cavum abdominis disjuncta extrema, facile patet se estuso chylo intestinorum in abdominis cavum, ibique accumulato 5c corrupto miserrimam sequi debere & inevitabilem mortem. Idem verum est , si intestinum intestum quidem adhuc , sed jam in parte v dam gangraenosum , reponeretur : illud enim postea separari deberet, tuncque omnia eadem fierent mala. Totum fere , quod tune habet ars , est, ut affigat e terni vulneris margini discissi intestini extremum 1 sicque tota vita manebit hic turpis cloaca , quae ani vicem supplebit. Separata enim intestini extrema coales.cere iterum posse, ne quidem sperare quondam audebant Medici de Chirurgi , cum Hippocratis obstabat auctoritas , dicentis: Si intestinum tenue disseretur, nom Wrescit c ὶ. Mira tamen observata docuerunt, non semper etiam de hac con cret one desperandum esse. Homo robustus jam ab octo annis laboraverat hernia .
500쪽
quae tamen ipsi non admodum molesta fuerat; subito intumuit hernia una eum d vitie summa, quam frustra cataplasmatibus emollire tentabat Chirurgus. Tandem
suppurabatur tumor , illoque aperto, partem liuestini putrefacti quatuor digitis longam abscidit Chirulgus ; postea similis longitudinis pars intestini sponte secessit.
Cum iam crederetur, quod noc in loco apertura maneret, quae ani vice funger tur tota vita , praeter omnem exspectationem incepit minui humorum per vulnusessiuxus , & triginta trium dierum spatio percuratum fuit, & sanissimus postea vixit a). Alter casus adhuc evidentius docuit, coalescere posse intestina integre divisa. Homini hernia laboranti tubi intestinatis portio , sex pollices longitudine
.equans, gangraena corrupta perierat. Filo transmisso per mesenterii partem illam, quae intestino corrupto cohaeserat, utrumque intestini extremum in vulneris apertura retinebatur hac spe, ut accrescerent vulneris margini , & extremum intestini superius ani vice fungeretur; altero extremo inutili manente : sed praeter spem mensis spatio sic uniebantur haec extrema , ut ingesta alimenta consueta via iterum Per anum excernerentur e & convaluit somo, hoc tantum habens incommodi,
quod , si nimium manducasset, dolore colico corriperetur, qui a vulneris loco in cipiens sensim diminuebatur. Videtur autem hoc famim fuille, quia in loco, ubi bina extrema concreverant, tubus intestinatis angustior parum erat, & firmioris substatutae, nec tam facile cedere poterat bὶ. Hane rem confirmat aliud mirabile Exemplum. Serenissimi Ducis Brunsvicensis Chirurgus aulicus Ramdobrius sceminae, Post herniam incarceratam sponte ruptam, insignem partem tubi intestinatis co rupti abstulit; deinde extremum superius intestini immisit inferiori extremo, & l vi futura univit, & in abdomen reposuit. Ex ipsis orci faucibus erepta haec foemina postea fana vixit, sed post annum pleuritide correpta periit; atque inciso cadavere pat iit, intestini extrema inter se coaluisse. Intestina haec una cum parte ab dominis , qui accreverant . a dexterrimo Chirurgo dono data , servat Hell-terus scὶ. Facile autem patet, divisi intestini unionem talem fieri non posse, si bina e trema in abdomine fluctitarent a sed requiri ad hanc rem , ut cuidam parti vicinae accreta maneant contigua. Ob hanc causam frequemius haec unio fit in herniis, quia per abdominalem annulum duplicatum intestinum exiens contigua habebit haec extrema , uti pulchre demonstratur, & figuris elucidatur a Celeberrimo Morand din, qui ex structura partium concretionis rationem, & alia inde sequentia solidissime deducit. Ubi simul probatur, semper in loco unionis minorem cise capacitatem tubi intestinatis: quod etiam saepius 'st mortem in cadaveribus illorum , qui has calamitates passi fuerant, se vidille testatur idem Auctor. Ob hanc causam , nisi durioribus eduliis abstineant, nec nimiam ciborum copiam ingursitent, periculum hin, ne haec in illa angustia haereant; unde dolores acerrimi, imo saepe ruptura loci. jam consolidati dudum: Quale Exemplum habetur foeminae ab hac cauta moris tuae, pluribus annis elapsis post integram sanationem : in cujus abdomine & in- Resta alimenta , & medicamenta , est ita reperiebantur , disrupto intestino in illo loco, ubi bina extrema intestini, antea diviti, eoncreverant e . a Aeademie des Selenees rau I 23. liissi i