장음표시 사용
521쪽
CONTUS A. 3, 33 C.&e. de quibus omnibus videantur illa , quae dicta sunt in commentariis F. 191.
Si omnia haec dicta de victu & auxiliis pharmaceuticis & chirurgicis observeniatur , felix semper erit successus . si curabile malum fuerit. Reliqua illa iactata spe
citica remedia ad contusiones non tantam fidem merentur, ut nis solis cura comis
mitti posset. Pleraque quidem sunt innoxia, & adhiberi possunt; modo non neglia gantur emacissima modo enumerata auxilia. Sic hirci resechis testibus manantem cruorem siccari jubet mimontius sa), illumque vult dari ex alto delapsis, ut contulione grumefactus cruor dispersatur. Sperma Ceti, rubiae tinctorum decoctum , laudant alii &c.
g. 33 7. O I vero magnitudinem resolvi non potest, dc manubus' accessus datur, scarificatio, apertura, suppuratio succe
dunt, simul actis, quae dicta s33 j. Si magnitudine mali pars jam
mortua integre, aut Bc talis, ut inde certo ptae videantur dolores inatolerabiles, inflammationes, suppurationes, atrophiae, febres, mors,
exstirpanda, si fieri potest 6 . ad ψ73.2
Si tanta fuerit magnitudo mali, ut nullo modo sperari possit, extravasatos humores posse auferri sine laesione ulteriori vasorum superest unicum hoc, si maniabus accessus detur ad locum contusum , ut apertura facta detur exitus effusis h moribus , & benigna suppuratione deparetur locus, & ad conditionem vulneris p ri redigatur. Nisi enim hoc fiat, extravasati humores , premendo vicina vasa, ininflammationem , imo suffocationem omnis vitalis motus, id est gangraenaa, facere poterunt. Si vero corruptela simul accesserit, pejora adhuc sequi poterunt mala. Locus tunc contusius integre discinditur, vel lanceolis scarificando pluribus locis pertunditatur, ut via pateat libera extravasatis humoribus: partes tunc vivae suppositae, hac pressione liberatae, separabunt & expellent omnia illa, quae per contusionem sic destructa fuerunt, ut circulationis legibus obedire amplius nequeant. Imprimis autem hoc fit, si magna mala metuenda sint a partium vicinarum inflammatione, aut erosi ite, uti dictum fuit in vulnerum capitis historia β. 2 3. 2 4. 2 8. Neque tamen in hoc casu negligenda sunt illa auxilia , quae F. 33 . enumera ta fuerunt. Si enim nimis valita fuerit inflammatio in parte contusa , loco benignae suppurationis gangraena nasceretur: unde Venae sectio & purgatio antiphlogistica hic conducent summopere , uti & fomenta illa, quae omnςm pux redinem arcent. Simul etiam tunc proderit, largam copiam decoctorum resolventium dare, ut omne illud, quod ex corruptis humoribus, vel ex pure hinc nato, bibulis venis r sorptum sensuinis mastam infecerit, per diaphoresim, vel urinae vias, educatur de corpore. Uti enim constitit ex Praemisiis . polle extinu fatum cruorem sic attenuari, ut resorbeatur venis bibulis ; lic etiam poterit pus, vel corruptus ichor , eadem via sanguini misceri, & pessimam cacochymiam producere: undς iterum varia ma. la sequi poterunt. Si vero per validam contusionem sic lata sint maxima vasa, vel eo usque destruc. a Ortus Medi c. ia Capit. Pleura furens pag. 31 I. n . 314
522쪽
ta fuerit partis fabrica, ut nulla amplius humorum vitalium circumductio per par tem fieri possit, perfecta fit nec rosis, & corrumpentur omnia. Unicum tunc superest ut exstirpetur haec pars, dc ita vita servetur. Cognoscitur hoc malum adeste, si nullus calor & nullus sensus in parte contusa supersint, licet profundis scarificationibus dii secetur, & brevi post nata putredine foetor cadaverosus oriatur. Nisi tunc subito exstitiaeet pars affecta, proserpente vlaacelo brevi pereunt. Qualis casus contigit petitis limo aurigae, qui, dum habenis as Iuefacere vellet indomitos equos, iisdem in furibun dum eurium concitatis de curru decidit, dc crura rotis implicata miserrinae contrita habuit; sic ut nullus amplius sensus vel calor in his partibus superesset. Cum autem necessariam hic exstirpationem admittere nollet, quarta die periit. Idem verum ests valida contusone offa sic fracta sint , ut in minutas festucas dissilierint ι qu pungendo dc irritando partes nervosas dolores summos , inflammationes validissumas, dc quae inde sequuntur mala facere poterunt. Homini dextra manus ab illa bente cado , vino pleno, sic fuerat contusa, ut ossa metacarpi, quae digitum an nutarem , medium, dc indicem iusti ent, penitus contrita fuerint, una cum mu culis ac vasis adjacentibus. Monebat Celeberrimus Chirursus, nil superesse nisi exstit- pationem partium sic conti itarum; & secutura pessima symptomata , si hoc neglia geretur. Noluit tamen Vulneratus hoc pati, & licet selectissima applicarentur remedia , duorum triumve dierum spatio, dolores acerrimi, inflammatio validissima tumor immanis, sangraenam brevi futuram demonstrabant; exstirpatis statim par tibus illis contulis, feliciter sanatus fuit a ). Quantum autem possit etiam in desperatissimis casibus intrepidus animus, una cum summa peritia dc dexteritate , docet sequens historia apud eundem autorem b . Capitaneo navis bellicae , ii istissimo insortunio, totum brachium ad humerum usque miserrime contusu fuerat, sie ut nullus omnino sensus Vel calor in tota hac parte superesset; dc quam vis verus sphacelus jam ultra humeri articulum proserpsilet, jamque cadavero foetore totum brachium corrumperetur, arte sua dc aegroti magnanimitate fretus egregius Chirurgus certae morti incertum remedium praeposuit, de immediate sub articulo partem exstirpavit; idoneis dein remediis adjuta natura separavit reliquum, quod jam corruptum erat; dc intra bimestre spatium incolumis ad suos rediit ex ipsis orci faucibus ereptus aeger,
g. 33 8. D LURA tamen methodus dicta 33r. 331. 333. 3 3 . 1 3 31 praestat, quam credi fere possit, quum natura egregie separet sponte, aytenuet, resolvat, dissipet, de expellat.
Non tamen facile , etiam in gravitanis casibus, ad exstirpationem veniendum est i obsetvata enim fidelissima docuerunt, sanata fuisse aliquando talia mala , de quibus omnino desperandum Videbatur. Hinc videtur semper prius tentanda esse methodus numeris nic citatis descripta ; cum hoc tuto fieri polsit, de ii uerim cognita sint in arte talia remedia, quibus partes etiam mortuae condiri possint, ut
son facile proserpat nata jam putredo. Alliaria, scordium, marrubium, salvia , a De la Mone , TraiiE complet de Chi- l b Ibid pag. or.
523쪽
tuta &e. aquae infusa , addito sale, aceto & vino, vel vini spiritu, dant lamentum quod noctes diesque calide applicatum omnem putredinem certissime prohibet , si que tuto per aliquot dies exspectari potest, an forte natura hic aliquam leparationem
moliatur, vel redeant in parte contusa renascentis vitae ligna. Sic solebat hac o casione auditoribus suis narrare Celeberrimus auctor, quod Nobilem Germanum selinius Academiae civem, hac methodo curaverat, cui de curru excussa rotae supra crura transeuntes miserrime confregerant utriusque cruris tibiam & fibulam , cum horrenda dilaceratione partium vicinarum, licet incipiens gangraena iam oecuparet
partes. Mirabile exemplum habetur in observationibus chirurgicis modo laudati auctoris ta): Iuveni fuste tam valide percutiebatαr anterior dextri cubiti pars, ut Leubito au carpum usque ingens contuno cum dolore intolerabili appareret : appliciae miser parti contusae linteum spiritu vini madidum ; sed vix ullum levamen indersentiens Chirurgum consuluit. Cum iam dolor in manu fere evanesceret, ei rea cubitum vero augeretur , manus affecta pallida apparuit , Rigida omnino. & , digitis extremis cutis rudius attacta secedenati Scarificationibus profundis lanceolae factis in manu nullus percipiebatur dolor , imo per manum transadacta lanceolane quidem gutta sanguinis exibat , dc pergebat haec insensitas & tagus ad mediam longitudinem cubiti usque. Spiritu vini cum tale & unguento AEgyptiaco fovebaturiars; simul applicabatur cataplasma ex farina hordei, fabarum & lupinorum, ataitis aromatibus & vsno, & bis remediis calor & sensus redierunt ad carrum usque, tota manu adhuc manente frigida dc sine sensu ; quae tamen quinque dierum ira tio nee foetebat, nec nisticabat. Scarificationibus de novo in manu institutis institilabatur oleum terebintninae ἔ sicque reliquis eodem modo applicatis per alios qui clue dies , omnia manserunt in eodem statu . inneque sensim calor & vita redi runt & sine exstirpatione partis senatus fuit aeger: sic tamen, ut bini digiti eo tracti manerent, & reliquos dissicilius movere posset. Cum ergo in tam desperato casu pars contusa adhuc servari potuerit, videtur prudentis Medi ei de Chiruigiesse, ut non, nisi omnibus aliis meassim adhibitis, ad exstirpationem conia fiant. Si enim sanguinis impetus per venae sectionem M alia auxilia sic compescatur , ut nullus metus ia inflammationis vel gangraenae ab hac cause, & externoesmul applicentur talia , quae omnem putredinem arcere valent , ' tenui msimul diaeta & minime putrescens adhibeatur 1, magna spes est , posse separari co rupta a vivis , dc postea recrescere Perdita.
s. 33y. I unius ossis partes vi a cohaesione solvuntur in magnavis fragmenta , Fractura dicitur.
Hactenus dictum fuit de solutione eontinultatis in partibus mollibus eorporis humani : sequitur jam constaratio ejusdem mali, quando in ossibus obtinet. Ubic a J De la Μοue, uri Mmplet de Ctirurgis, Tom. I. Pag. MI.
524쪽
autem in osse unitatis solatio est, recepto in arte nomine Latini stacturam dixerunt. Graeci nar a . In cartilaginibus autem facta continui solutio proprium nomen non obtinuit, sed sub fracturae nomine comprehenditur: saltem Hippocrates de fractura auriculae agens b , quae tota cartilaginea est, idem nomen usurpat, dicens: αν δἰ ae &c. Usu tamen receptum fuit, non quamcumque continui solutionem in osse fracti ram vocare, sed illam tantum, quae vi externa fit uti monuit Auincla scin dicens: In universum ainem fractura est divuso ossu, veι rvtina, vel discisso a quaaam vi externa factae sic enim fractura distinguitur a carie ossis. Praeterea in definitione hae dici tur , fracturam tunc vocari, si unius ossis partes a cohatione separentur; ut distin Matur a laxatione, per quam ossa, coutigua naturaliter, separantur. Ut autem fractura a contusione distinguatur, quae attritum solidorum supponit cuide ,. 3 11 .alditur in definitione, fracturam vocari. si ossis partes in magna fragmenta sol vantur. Τamen & apud Veteres ossium comminutio in minima fragmenta ad fraciaturam referebatur. modo a vi externa fieret; tuncque vocabant hanc speciem fracia
s. 3 o. AE si sola , & una, simplex , ubi multiplex, Coni in posita, si stipata vulnere, contusione, inflammatione ,
ulcere, pliarious fracturis, complicata vocatur. Solent Chirurgi dividere fracturas in tres species; simplicem nempe, compositam , & complicatam. Simplex dicitur, quando os unicum uno tantum in Ioco fractum est, sine magna laesione partium incumbentium vel vicinarum. Ubi autem talis fractura contingit illis corporis locis, ubi bina ossa majora sibi mutuo accumbunt, ut v. g. in cubito, si lotus rassius fractus fuerit, ulna illaesa , tunc vocatur & tae species fracturae apud Chirurgos incompleta ; quia non adeo multum mutatur situs paritum, & eadem longitudo membri manet. Ubi vero ulna &tadius simul fracta fuerint, vel Sc tibia dc fibula in crure, solet vocati fractura completa , vel etiam composita: licet etiam videatur compositam fracturam dici posse, ubi unicum os pluribus in locis fractum fuerit. Ubi autem praeter fracturam unius vel plurium ossium talia adsunt Symplomata, quae peculiarem curam requi.
xunt, uti vulnus , ulcus &c. tunc vocatur complicata; quia in curatione talis fraciaturae horum comitantium malorum ratio habenda est. Facile autem patet, non dici
posse fracturam complicatam, nisi satis valida talia mala adfuerint; non potest enim fractura fieri sine aliqua saltem contusione , & sere semper levis inflammatio fra turas sequitur : Unde tunc solet fractura complicata dici, quando haee mala comutantia tanti momenti sunt, ut requirant alium apparatum & curandi methodum ,
uam quae in fractura simplici vel composita lassicerent. Sic v. g. si insigne vulnus racturam comitetur, non potest talis deligatio fieri, ac in fractura simplici, quae saepe per plures septimanas relinquitur, sed requiritur talis apparatus, qui sine periculo imparationis ostis fracti & repositi solvi queat saepius , ut vulneris cura haberi possit.
at Galen. Method. med. Lib. VI. cap. s.
bὶ Hippoerat. de Articulis Text. 41. Charister. Tom. XII. pag. 3s r. e Lib. VI. cap. 8'. pag. 36. versa.
525쪽
g. 3 r. UIN etiam pro Vario situ fracturae transversa, ob II e tua , longitudinalis audit , & ratione fragmentorumsbi innitet uium, aut juxta latera sibi mutuo applicatorum, vel eminente spina emergentium, Varia nomina, naturam, medelam a cipit.
Pro vario autem fracturae situ iterum varia nomina imponuntur. TRANsvrxs Adicitur , quando sectione perpendiculari ad ossis longitudinem os divisum est. Haedest illa fracturae species , quam Chirursi nostrates solent vocare radusseest e dc simili vocabulo apud veteres Graecos designatur a fracti caulis similitudiness, ν - α μα a); ubi nem ne transversa fractura partes ossis fracti omnino a se mutuo separatae sunt, & nullibi amplius cohaerent. Unde& apud PDinetam tb italis fractura etiam & σικωδίν a similitudine fractae radicesae & cueu metis dicitur. Hinc & vocabulum ἀποκαυλισο, ναι apud Hippocratem eὶ hoe sensu
videtur usurpari, dum dicit: νν 1 γ α ε, η, μὰ ἀποκκυλισθοῦ π νεα- πάσιν, το ιςζον &c. Si vero inferior maxilla frangatur, nec autem om
xino transversim stacta fuerit, sed cohareat os cs c. ubi apparet manifeste , quod
O B LIMI A. Quando nempe divisio ossis non perpendicularis est ad ossis lotissitudinem , sed ab hac illave parte a perpendiculo declinat; unde major fracturae
superficies, & difficilior retentio fragmentorum , ubi reposita fuerint. LONGITUDINALIS. Quando nempe secundum longitudinem os fissum est, unde potius fissura esset vocanda , quam fractura ; quia partes se astecti ossis non omnino separantur a se invicem, sed veluti per rectitudinem finduntur : quod genus fracturae veteres ideo vocaverunt σπε ακηδο d), sive ossis divisionem secundum longitudinem te . RATIONE sRAGM ENTORUM &c. Possimi enim ossis fracti exite ma in eodem situ remanere , quem naturaliter habebant , imprimis in fractura transversa : possunt etiam parum loco moveri, sic tamen ut sibi mutuo adhuc pro patie innitantur : possunt denique fragmenta penitus a solito contactu removeri ,& ad latera utrimque delabi, quod sere semper in fractura obliqua fit, & aliquando etiam in transversa. Denique si fragmenta acuta fuerint, possimi spinae instat per integumenta emergere , quae certe pessima fracturae species est. Omnia autem haec ledulo considerari merentur , non tantum ut vatus nomini bus distinguantur fracturae, verum etiam quia pro his fracturarum varietatibus diaverta requiritur curatio, & melius in prognosi distingui potest, quaenam indem tuenda sint mala.
at Galen. Method. medendi Lib. VI. mp. Charier. Torn. x. pag. I 43. b Lib. VI. cap. 19. pag. 96. versa.
ς γ De articulis Textu XXV. Charier. Tom
526쪽
s . 3 i. V p F E C T U S ejus varii, pro vasa Indole ossis fracti,
pro modo fracturae vario , pro varietate fragmentorum
quoad situm, fguram, numerum, magnitudinem, pro varietate denique loci, in quo, vicinorum, circa quae , fi v.
Effectus fracturae primo est laeso omnium illarum sanctionum , quae ab ossis in tegritate pendebant: deinde simul turbatur actio partium vicinarum , quae a fragia mentis ossis comprimi vel laedi possunt. Hinc facile patet, magnam polle esse m lorum varietatem, quae a fractura ut causa sequuntur. Di verutas haec primo pei
VAR1A INDOLE ossis FRAc TI. Ossa V. g. majora, ut os femoris, humeri &c. cavum habent, in quo medulla reconditur; claviculae, costae , ossa
carpi & tarsi non habent tale cavum medulla plenum. Unde a majoribus his ossibus fractis saepe medullae laesio contingit , a qua pessima fieri Possunt mala. MODO FRAeTUR . v Axio. Traia versa enim fractura optima est , cum fragmenta sibi mutuo inniti pollunt: obliqua pejor, quia facilius fracti ossis extrema juxta se mutuo delabuntur. Unde Hippocrates a , de clavicula fracta agens, monet, illam facilius curari, si in totum transversa fracta fuerit; si in longitudinem vero , aegrius. Multum etiam auget curae disti cultatem, si valida con
tutio aut vulnus fracturam comitentur. PRO v ARIETATE FRAGMENTORUM QUOAD sITUM. Dum in fra
tura transversa ossis fracti extrema in eodem situ manent, non laedentur inde pariates vicinae: si parum ad latera divergant, sic tamen ut fragmentum inferius ac uesustineat superius , non fient inde magna mala. Sed si fragmenta ex situ naturali remota juxta latera sibi mutuo applicentur, necessario vicini musculi, tendines &c. prementur, & longe major requiretur extensio ; ut iit situm naturalem iterum rediagantur fracti ossis partes. F I G U RAM. Quo enim magis acuta fuerint haec fragmenta, eo plus la dent partes vicinas. V nde Celsus bὶ varia fracturae genera recensens dixit : -- ne igitur os , modo rectum , ut lignum in longitudinem finditur: modo frangitur transve sis me interdum obliquum r atque id Vsum nonnunquam retusa habet capita , nonnumquam acuta, quod genus pusimum est : quia neque facile committuntur, qua nulli
retuso innituntur ; ct carnem vulnerant, interdum quoque nervum aut musculum.
NUMERUM, MAONlTUDINEM. Quo in pleura fragmenta os lia tum dissiliit, eo majus periculum laesionis partium vicinarum , & dissicilius repotata ossa in situ naturali retineri pollunt. Quo majora fuerint fragmenta, eo factilior erit, caeteris paribus, curatio. PRO VARIETATE Loci IN Q υ o. Ossa majora in medio densissima sunt :circa juncturas , secedentibus lamellis osseis , cellulosam substantiam habent: si ergo circa luncturas os frangatur, non poterit hoc fieri sine destructione cellulosa illius fabricae; unde plurima mala ab humoribus extravasatis & corruptis nasci poterunt. Sed & ligamenta , quae ossa articulata nectunt inter se , prope juncturas a De Articulis Texti LXIII. Chuter. Tom. Il. pag b Lib. VIII. eap. I. pag. sa
527쪽
inseruntur unde & horum ineammatio & anchyloses sequi poterunt. Dictum fuit in commentariis F. 2 18. n'. 6. arteriam latis notabilem tibiae partem posteriorem dc superiorem perforare : & saepe ad pollicis longitudinem per ipsam ossis substanariam decurrere : si ergo fractura fieret in illo loco, ubi arteria in canali olseo limret, posset funesta Haemorrhagia sequi , si simul cum fractura vulnus adesset; vel aliter, estuso sub integra cute tanguino , An rusma spurium, & omnia, quae ii de sequuntur , mala heri possent. VICINORUM , c c A a. Si enim cIrea stacturae loeum intagnes nervi, aut vasa arteriosa vel venosa , decurrunt, patet facile, quantum p riculum sit, ne haec comprimantur , vel laedantur a fragmentis; imprimis si illa acuta fuerint. Plurima etiam mala metuenda sunt , si fracturae loco tendines valiadorum musculorum aExi fuerint. De his omnibus in prima deligatione cogitandum est i unde minime festinare debet in his Medicus nec Chirursus. sed bene eousiderare locum fracturae, Sc comparare cum optimis Eustachii Tabulis. Nisi enim tune moneatur, quaenam mala metuenda sint, omne damnum, quod postea sequetur. imputabitur illis, qui curae praefuerunt. Si v. g. ollis humeri fracto prope numeri articulum, compreui vel laeti fuerint magni trunci nervosi hic decurrentes, poterie sequi paralysis, stupor, marcor. 6cc. 'uae nulla arte superari poterunt. Sollicite hoc monuit Hippocrates ain agens de illis fracturis, in quibus fragmenin per c tim emergunt, escens : quibus vero femoris veι humeri os excessis, fere non re dunt, sunt enim ossa hae magna, ct multum medulla habent, σ multa ac magna simul laeerantur, nervi, re vena ct m culi. cuia si reponantur, fiet nervorum distensio supervenire ι si non reponamur, febres acuta re bilios, ct singultuosa cte. Magis adhuc evadunt, quibus inferior pars ossis , quam quibus superior excessi oec. Multum quoquo dissert, si versus interiora os brachii vel femoris excesserit: malia
enim ct magna ven4 per interiorem partem feruntur , quamum nonnulla vulnerata h minem jugulant: per exteriorem vero parrem pauciores incedunt. In ejusmodi ergo Ia
sionibus non oportet oblissi periculi . illudque in tempore pradicere. Sic a fractis cos. tis summa saepe fiunt mala, dum fragmenta pleuram lacerant. imo aliquando ipsos pulmones laedunt; unde saepe Empyema , & inde nata immedicabilis phthisis sequitur. A fractura calcanei, cui validissimus tendo, Achillis dictus ; accrescit. sequuntur febres admodum acutae , continuae, cum tremore, singultu, dc Mentis
alienatione , qua paucis diebus hominem de medio tollunt b .
f. 3 3. o R. I M A R. II ergo sunt destructio muneris fulciendi, x sustinendi mustu os & dirigendi eosdem , musculorum
contractio membri accurtatio, musculorum ex debito loco deturbatio, membri intorsio, ejusdem deformatio , periostet externi, vaso sulorum cellulas occupantium , periostes interni, membranae medulatosae, medullae ipsius lacerario , contusio, corruptio ι luxuries vacculorum osseorum , unde calli inaequalitas , tumor, membrique deformatio ι mςmbranarum, tendinum . nervorum distractio, lace-
528쪽
ratio', irritatio , compressio , convulso ; vasorum vicinorum mutatio, destructio , obstructio, inflammatio, dolor, ecchymo sis , marcor . suppuratio, gangraena, mors partis di saepe totius , contusio fere semper. Enumerantur hac paragrapho praecipua mala, quae ossium fracturas solent sta
qui. DESTRUCTIO MONER is νυ ficta Noti Dum pedibus insistimus veIllicelimus , totum pondus corporis nostri ossibus femorum δέ crurum sustinetur ;unde in Rachiticis pueris nimis flexilia haec ossa a pondere corporis innitentis i curvantur. Ubi ergo per fracturam ossium intefritas sublata est , deficit, statim illud fulciendi munus , nisi fractura transversa tuerit talis, ut nondum fracti ossis extrema locum mutaverint, sed adhuc sibi mutuo insistant i brevi tamen post, si in tali
casu homo pergat movere partes fractas fragmenta a contactu mutuo removebunatur , ει deficiet fulciendi vis. Paraeus sa j a calcitrante equo pereussus , dum reatrocedere nititur, ut evitaret ulterius malum , mox concidit, & sinistri cruris os,sa utraque fracta , pondere innitentis corporis pressit; emerserunt non tantum percutim, sed & ocream ipsam perforaverunt, cum intolerabili dolore. SuSTINENDI Musco Los, ET DIRIGENDI EO DEM plerique musculi nostri corporis ex osse oriuntur, & in os inseruntur: si siphinchea res & musculares vasorum & viseerum fibrae excipiantur, vix reperiuntur musculis quin saltem uno suo extremo ossi assigantur. Ossibus ergo fractis tollitur illa moiatus directio , & turbatur miris modis musculorum his ossibus assi xorum actio. Dum patella, quae tendini , ex musculis extensoribus cruris nato, accrescit, & hyp mochlii instar hune tendinem elevat & sustinet, frangitur statim turbatur horum musculorum directio Ac eficacia. 1dem in reliquis verum est. MUSCULORUM CONTRAc Tio, MEMBRI ACCURTATIO. Notavearat iam suo tempore Galenus , , musculis inesse hanc vim, ut sponte contrais hatur illorum caro; neque illud pendere ab animali facultate musculum move te, probabat ex eo, quod etiam post mortem, transversim disiecto musculo, utrumisque extremum retrahi videret. vesalius sej in vivis animalibus experimenta instituens hanc rem pulcherHme confirmavit. Dum enim musculi ventrem prorsus dividebat, musculum ad insertionem suam una parte , alia vero ad exortum , colligi & retrahi observabat. Dum alterius musculi tendinem praescinderet, musaculum versus exortum suum convelli cernebat: si caput musculi divideret, verissus insertionem suam contrahebatur. Dum autem de musculi caput & Insertio nem una truncaret, tunc musculus ad suum ventrem illam ciue sedem , qua maxume carneus est, conglobabatur. Ossa autem, quibus musculi assiguntur, retinent eosdem in illa distensione i unde his fractis spontanea contractione musculi breviores fiunt, & ossis partem, cui adhaerent, retrahunt, unde membrum brevius fit.
ec quidem eo plus, quo plures & vaIidiores musculi fragmento inferiori assiguntur. Sic si os numera frangatur supra Illum locum, cui delloides musculus allia
529쪽
oitur, retrahetui satis valide versus superiora os fractum, & accurtabitur. membrum. Nam nervi mus lique , intenti per ossa, contrahuntur sa . Idem etiam in osse femoris verum est : ideoque unanimi consensu omnes Chirurgi testantur . fracturas ossis femoris raro sine claudicatione sanari, si in parte superiori prope coxam fuerint : si autem in medio vel circa genu idem os fractum fuerit, longo major felicis curationis spes superest. Videtur autem inter alia hoc etiam inde heri , quod quo altiori loco fractum fuerit femoris os, eo plures musculi inferius fragmentum sursum trahunt; cumque illi simul validissimi sint, requiritur fortis. sima extensio, ux iterum reduci possint i lc dissicillime in unione retinentur. MUSCULORUM Ex DEBITO LOCO DE TURBATI O. Plerique musculi ab ossibus originem ducunt, & in ossa inseruntur, imo & quidam satis nota bili longitudine ossibus adhaerent; si ergo ossa fracta loco suo mota fuerint, tu habitur situs & decursus musculorum vicinorum , qui ossi fracto inseruntur, vel inde originem ducunt. Praeterea ossis fragmenta ipsa poterunt & deturbare alios musculos, licet in hoc osse nec originem nec insertionem habeant, quatenus nempe alienum locum occupantia premunt & repellunt partes vicinas. Sed hanc mus culorum ex locis propriis deturbationem semper comitantur. MEMBRI IN TORs Io, EIUSDEM DEFORMATIO. Externa superficies eorporis humani varias eminentias habet, & varia iterum loca, quae magis d pleissa sunt, quod imprimis a musculis vario modo positis, & pro varia actione eorundem nunc tumentibus, nune subsidentibus, fit. Hoc autem imprimis in to rosis, & non nimis obesis , viris patet; in foeminis longe minus , quarum corpus semper magis aequabile apparet ; uti pulchre Pictores & Statuarii observant, dum Herculis vel Laomedontis validos lacertos, aut Veneris molle de glabrum eo pus sua arte exprimunt. Simul ac ergo fractis ossibus musculi ex naturali situ deturbantur, mutatur figura partium, & naturalis membri forma perit. V nde petiti Chirurgi, ut certi sint ossa fracta bene reposita esse, comparant v. g. br chium vel crus laesum cum altero brachio vel crure sano, de summa cum cura attendunt, an ubique similes eminentiae & cavitates appareant. Possent enim v. g. brachii fracti partes adaptari iterum sibi mutuo, licev non omnino in eodem situ repositae essent, quo naturaliter antea cohaeserant: sed deformatio membri in tali ea su semper hunc errorem deteget. Omnium maxima talis deformatio post fracturam apparet cubiti ossibus fractis; tunc enim musculi sapinatores & prona tores manus solent miro modo figuram naturalem partis mutare. Sequuntur jam illa mala , quae ossibus ipsis post fracturam accidunt.
' PERIO STEI Ex TERNI, VAsCULORUM CELLULAS OCCUPANTIUM, PERIOST EI INTERNI MEMBRANAE MEDULLos AE &e. Ossi
omnia incumbentem habent mombranam , quae vasa desert ad ossa, S: inde redeuntia recipit ; vocatur Perio steum , & plerumque ossibus arctissime adhaeret. Τ git autem ossium externam superficiem ubique, praeterquam in illis locis , ubi ita gamenta ex ossibus enascuntur, quae articulationes ambiunt & firmant : ibi enim 1ecedit ab osse Periosteum, pergitque supra ligamenta decurrens, donec alteri ossi iterum inseratur & accrescat: & hoc modo Peri osteum sine continuitatis interruptione ab uno osse ad aliud pergit b . Omnis ergo ossium superficies teguca Celses Lib. VIII cap. ro. par. s 3 a. l ι CIqptoa Haveis OsteoIosi aova pag. 27.
530쪽
tur Periosteo, excepta illa parte, quae capsula articulari, ex ligamentis articulos ambientibus facta , continetur. Sed rarissime, si unquam , ossium illa pars frangitur , quae in hac capsula articulari haeret: fracto ergo osse fere semper periosi eum
externum laeditur. Sed praeterea mira cellulosa fabrica in ossibus plurimis occv Iic ; olla enim minora , quae magnum cavum medullare non habent, ut disitorum rhalangae, ossa metacarpi, carpi &c. per totam suam substantiam cellulis osseis constant. In ossibus maioribus vero, quae magnum cavum in medio habent, in quo medulla locatur, lamellae osseae, in medio ossis arctistime unitae, versus extrema a se mutuo secedunt,& miros cancellos formant, in quibus vasa sangu nea , & loculi medullosi locantur. Si ergo haec os a circa extremitates frangantur,
destruetur cellulosa haec fabrica , frangentur vasa, effundentur liquida, quae sta nando corrumpi possunt, & plurima mala producere. Simul facile patet, ostefracto, internum perios eum , medullae membranam tenerrimam , dc ipsam me dullae substantiam , polle destrui; cum haec adeo tenera sit, ut in annoso etiam bove rudius attrectata digitis in pultem conteratur. Quanta autem possint fieri mala ab oleo medullari corrupto, postea dicetur in morborum ossium historia. Omnia autem hae certissime dilacerantur, si fracti ossis extrema a se mutuo rece serint, & juxta latera sibi mutuo applicentur, tunc enim omnia, quae ossis ca- O reconduntur, certissime rumpuntur. Verum quidem est, pessima inde metuenda mala non semper fracturas sequi; posse tamen haec quandoque contingere,
facile patet. V nde praestat, haec aegrum vel amicos monere , ne talia, si postea
supervenerint, medentium incuriae adscribantur. LUXURIES v Ascu LORUM Oss EORUM, UNDE CALLI INAE MI ALITAS, TUMOR MEMBRI UE DEFORMATI o. In Coacis Praenotionibus
habetur aὶ : Quod mque οι in corpore restitam fierit, aut cartilago , non augetur ;& in Aphorismis bὶ additur , nee coalescit. Postea Sc Galenus dixit, nunquam os possie uniri ossi, nee cartilaginem concrescere cartilagini : sed in ossibus fractis heri unionem per calli nati interpositionem glutinis instar, non Vero per coi cretionem partium separatarum se). In Commentario autem primo , quem scripsit in Hippocratem de se acturis, latius hanc rem deduxit id) dicens : Visum
ossa ob siccitatem natkralem non pομι carnis instar coalescere , quasi vinculum quoddam illorum callus sit, circumcrescens fractura labiis. Originem vero ei sollοὶ d.iasiperfluum iesus vis fracti nutrimentum. Eι quando decumbens non utitur idonea victus ratione, vel etiam plethoricus est, illud superfluum copiosum est , effusumque rotas socias velut e fuso sanguine madefacit. Unle videtur voluisse, quod callus non
foret de ipsa proprie dicenda substantia ossis, sed tantum gluten quoddam , quod
se interponens inter fractum extrema faceret illa iterum cohaerere. Paulo post enim subjungit : Quale enim unitis Ilaenis gluten est, tale inbus fractis callus. Cum autem non posset negati, quod callus ille durillam ipsius ossis tandem ae quireret, & non crederet tamen, eallum ossis naturam induere posse, mira satis
phrasi usus dixit : Quidquid igitur ex eo, dum effundii ur , circa fractura labia comcrescit, illud, tempore mutatum ab osse contigum illi simillimum sit, ct caIlus nomia