장음표시 사용
511쪽
imo destrui pulposa illa mollissima substantia, licet involuera nervi appareant ita
laesa; adeoque tolli omnes iIlae functiones, quae a nervorum, in majori hoe ne vo collectorum, integritate pendenti Patuit noc in experimento Vasalva, citato in commentario 276. m. s. Dum enim cani nervos cardiacos filo constianxie
arere . Ec mox iterum solvit ligaturam, periit hoc animal post aliquot dies e dem modo, ac si nervi illi abicissi fiussent ε, dc post mortem tamen nulla sentabilis laesio in his nervis apparuit. Ligatura nempe uc compresserat ipsam pulposam nervem substantiam, ut liber spirituum influxus per hos nervos penitus intercia
Quare autem post nervum majorem destructum , dc imprimis sie laesa medulla spinali, sequatur nulla arte curabilis gangraena. dictum fuit in commentariis Lis1. 3c ibidem casus memorabiles allegati fuerunt, qui hanc rem confirmant.
s. 327. TMO saepe ipsa viscera corrumpit, tumque horum Inflam matto , iuppuratio, gangraena, scirrhus, functio laesa.
Quanta mala fiant aliquando post validas capitis eontusiones, ipso cerebro etiam inde laeso, dictum fuit in vulnerum capitis historia. Pectoris cavis contenta vis cera tuto reconduntur arcuatis costis, sterno, Sc spina dorsi, undique defensa rtamen mirabilis casus , 3. 323. recensitus , docuit, aliquando a contusionibus Schaec viscera laedi posse, dum costae fragmentum extimam pulmonis membranam laceraverat; unde mirabile illud Emphysema, & mors sequebantur. Abdominis viscera facilius contusionibus laedi pollunt, cum mollibus tegumentis pro maxuma sui parte tegatur abdomen : Lien tamen, & maxima hepatis pars, costis spuriis defenduntur. Contusonibus tamen vallias haec viscera aliquando fissa fuisse, eum morte subita inde secuta, patuit observationibus Medicis recensitis F. I7 . n'. 3. Neque hoe mirum videbitur, si consideretur , hepar dc lienem adeo tenera esse, ut non nisi cum prudentia possint integra eximi de cadavere. Unde validae abdominis contusiones toties adeo subito lethales fuerunt. Narrat Paraeus sa), quod, dum bini pugiles certarent, quorum unus parvae staturae , sed robustus & qu dratus , alterum procerum valde in terram projiceret, ille iratus prehendit positea adversarium , de cubito cordis scrobiculo innitens toto pondere sui corporis, prosternens miserum occidit illico. In eadavere copia maxima sanguinis emisi inveniebatur in thoracis aeque ac abdominis cavo. Innumera apud auctores occurrunt observata, quibus constat, validis contusionibus sic laesa fuisse vatia viscera, ut inde mors vel pessima mala secuta fuerint. Frangi enim sic possunt vasa, de effundi humores, qui extravasati de corrupti vicinas paries rodendo iterum peia sima mala exestare poterunt. Inde enim inflammatio 3c omnes ejus sequelae, iudipuratio nempe , gangraena Scc. sequi poterunt. Et cum a vasorum integritate , α debito fluidorum per tae motu , omnes viscerum functiones pendeant, pateς iterum, de illas laedi, imo integre aboleri posse. a Euvies d Ambroi se Parε. , ApoIoris ae Voyages pag. γε .
512쪽
'. explicatio tot mirabilium & miserabilium malorum, quae ex contusione f3 2 r. sequi solent, praedici possunt, tam Acuta, quam Chronica, certe infinita.
Si iam illa, quae dicta sunt 3. 311. de eontusionis idea, uti & essectus insep
tabiles omnis contusionis recensiti F. 3 1 3. applicentur diversis corporis partibus, quae contusione laedi possunt, patebit statim, quaenam timenda sint mala ; pol runtque illa tuto praedici ex cognitis partium corporis fabrica & usu. V. g. si quis lapsu impegerit duro obtuso obstaculo hypochondrium dextrum , & paulo post insignis navedo in oculis & cute appareat , cognoscitur, bilem retropressam la tuinis massam infecisse, vesiculae ergo sellis regionem, & ipsum hepar, coni hone laesa fuisse. Si jam consideretur, hepatis lubstantiam adeo teneram esse , ut Longiam sanguine plenam reserat, summus metus est, ne fractis vasis in cavum abdominis sanguinis magna copia effluat ; unde convulsiones , animi deliquia . ti mors ipsa saepe brevi sequetur. Si vero levius malum fuerit, & minora tan tum per hepatis substantiam dispersa vasa fracta sint, effusi humores premendo
vicina vasa, vel corruptela nata rodendo , poterunt inflammationem, suppurationem , scirrhum Ecc. in hoc viscere producere , unde lenta, post summas miserias toleratas , mors sequetur. Si valida contusio lumborum regionem laeserit, & mi tus cruentus sequatur , novimus renum vascula fracta elle; unde iterum pessima fient saepe mala. Sanguinis enim coagulati thrombi, in pelvis dc ureteris ang stias delapsi, poterunt intercipere omnem transitum urinae ex renibus in vesicam; unde renum inflammatio, lichuria dcc. sequentur. Imo parvulus grumus sanguinis hic relictus basim poterit dare, cui circumaccrescet calculus , unde iterum n va malorum origo. Si iam cogitetur , in aliis visceribus idem malum accidere
se , patebit facile, innumera sequi posse mala, quae vel cito necabunt, effusis moribus, vel destructa fabrica partium, quarum integritas ad vitam absolute requiritur , aut laesis functionibus quibusdam vita quidem manebit, sed a sanitate multum deficiens; unde chronici quam maxime , & saepe simul nulla arte super biles, morbi orientui. Tristis casus hoc docuit in strenuo belli. Duce , cui, dum hisci vectus equo in adversos ruit hostes, accidit, ut equus vulneratus subito se erexerit, unde ephippii nodus validissime ventriculi regioni allidebatur. Statim
sequebatur copiosus sanguinis vomitus ; cumque nobilis vir non satis servaret m erratum vitae regimen, & strenue debaccharetur , imo omnino negligeret tam prave malum, aiu quidem supervixit, sed tota vita enormes dolores ventriculi passus fuit, postea vomitum molestissimum , dysenteriam dcc. donec tandem tot miseriis mors finem imponeret. In eadavere hepatis magna pars, & totum pan creas cancrosa inventa fuerunt. Sic pessima mala fiunt a testiculorum contutioni bus : Vidi testem scirrhosum ab hae causa factum , imprudenter dein emollientubus & suppurantibus tractatum in tam enormem molem excrevisse, ut scrotum una cum testiculo incluso genu eiusdem lateris proxime attingeret; qui deinde horrendo cancro exedebatur, & post diras calamitates mortem induxit in corpore
513쪽
secta pars I. conspectu, tactuque. 2. Effectu doloris, stuporis, gravitatis, coloris mutati in rubrum, fuscum , plumbeum nigrum, flavum, viridem, ha: morrhagi , gangr nae, 23. 314. 313. 316. 3170 3. Compara ione C uissi mora: , figuratae, cum parte laesa.
In hae patagrapho agitur de illis signis, quibus cognoscitur, contusonem adesse. Et simul getegitur pars affecta. i. Fractis enim vasis sub cute integra, effusi humores panniculum adipusum
replent de distendunt, unde tumor dc mollities partis contusis conspectu de tactu deteguntur, omnium maxime lar capitis contusionibus, quia durum calu riat os suppositum facit, ut effusi humores cutim magis elevent, unde tam enormes saepe a contusionibus tumores hic tam subito uriuntur, Quod elegaliter expressit T
rentius ca), ubi pro meritis suis pessime ab adolescente mulctatus leno dieit:
- - - mnes dentes Iabefecit mihi IPrauerea colaphis tuber est totum caput.
. L. Dolor fere in omni contusione adest i ubi autem validissima eontusio seredestruxit omnia vasa , tunc vel nullus, vel admodum obtusus dolor est; ses tune adest stupor 3c gravitatis sensus in parte affecta , quae denotant nervos sentientes
in parie contusa destructos esse, vel ab effusis humombus, aut a causa contu dente sic compressos, ut non sentiant. Cum autem sub cute, plerumque intepra, colligatur efiulus sanguis, mutatur color partis contusae pro varia quantitate estoli cruoris , uti dc pro vario tempore elapso post contusionem factam. Levem enim contusionem ruber color sequitur, minoribus vasis fractis pauisculum sanguinis fundentibus , qui tamen post aliquot horas jam magis obscurusset de as nigredinem verget. Post validam contusionem saepe cito partis astectae color mutatur in plumbeum, lividum, imo saepe nigrescentem, dum concretus cruor sub integra cute magna copia haeret. Et licet in initio ruber color fuerit. tamen postea, difflata vel resorpta parte tenuissima sanguinis extravasati, residuum nigrescit, Nec tamen nimis terrere debet plumbeus ille de lividus color parcis
conruis ; non enim semeer gansraenae est indicium : quod facile distinguitur, quia .s a gangraena p/rs liveicat, frigus, & elevatae epide idis bullulae, ichore plenae, discrimen faciunt. Ubi coneretus cruor incipit resolvi sensim & diis pari , tuno
plumbeus ille vel de niger color sensim dilutior fit, incipitque in rubedinem vergere , dc circa margines loci contusi flavas, vel δέ leviter viri descens, color adiparet , parte rubra sanguini a sensim resoluta & dissipata et quod designat, extra-vasatos humores de concretos incipere dissolvi. Not am est, dum sanguis de vena mittitur hominis sani, quod paulo post separetur in binas partes, terum nem limpidum flavescens , dc partem rubram concretam huic sero innatantem. Si omne serum effundatur, post paucas horas iterum notabilis copia apparet, immia nata sensim parie rubra concreta, dc in forum deliquescente : sic uti saepius eia
514쪽
fundendo serum, tandem tota pars rubra concreta fere evanescat. Idem videtur& hic obtinere in contusionibus, quod nempe concretus cruor sensiin resolvatur
in serum tenuius , unde illa mutatio coloris in loco contuso, quando incipit fieri attenuatio & dissipatio extravasati sanguinis. Pulchre hoc notavit Hippocrates ta . ubi de calcanei fractura agit. Inter optima enim signa, & quae omnem metum recidivae tollunt, numerat se fusi nes ταὶ ct nigredines. 2 cireumam bientia loea subviridescam , sis duritie. Optimum illud tesimoniam in omni se .sione &c. Nisi autem simul satis patulo vulnere cutis divisa fuerit, raro contusionem v lida Haemorrhagia sequitur: sanguis enim fractis vasis exiens, in panniculo adi-poso collectus, grumescit, & viam occludit sanguini egressuro. Sed si viscera, vel vasa majora, contusione laesa fuerint, poterit ingens copia sanguinis in cava corporis iter uti v. g. si hepar sic laesum fuerit: sed tunc pallor, frigus extremorum , debilitas suinma, syncope &c. internam talem haemorrhagiam satis designant. Ubi autem per vaticiam contusionem sic destructa sunt omnia vasa in parte quadam corporis , ut omnis influxus & essiuxus humorum in hac parte tollatur , tune sangraena adest , sive mors partis. 3. Si novimus corpus durum. obtusum, motum , impegisse parti corporis, vel
artem corporis motam offendisse ad durum obtusum tale obstaculum , scimus contusionem adesse. Unde & vulnera, nisi acutum fuerit instrumentum vulnerans.
saepe comitatur contusio. Simul & indoles & situs partis aesae consideranda sunt: sic v. g. viscera thoracis non facile contusionibus laeduntur , viscera abdominis vero facilius &c,
g. 33o. T bene scitur I. Internam, masnam nobilium visce. rum contusionem curatu impossibilem , morborum causam & mortis esse a. ossium valde periculosam, curatu dissicilem,
imprimis circa juncturas ,& medullam , 3. Cranii pellimam, ut historia praemissa docuit, ob viciniam Cerebri , 4. Glandularum majorum , ad aures, axillas, mammas , pancreas, inguina , uterum, mi nitari scirrhos, cancros, & mala inde sequentia.
Quaenam prognosis ex cognita parte laesa per contusionem habeatur, patet persequentia. 1. Vel enim fractis vasis lethalis nec compescenda haemorrhagia sequetur, vel contusae partes debebunt suppurando separati a partibus sanis , uti Hippocrates in loco allegato in commentariis F. 3Σ3. monuerat; sed a suppurationibus internis viscerum tabes frequentissime oritur, quae lenta morte miseros perimit. Praeterea , cum singula viscera suam symbolam conferant ad ianitatem perfectam , post suppurationem cepe sic turbabitur visceris laesi functio, ut vita quidem supersit. sed morbosa , & misera. Cum autem tales laesiones per contusionem imprumis in hepate & liene frequentius obtineant , ob friabilitatem magnam horum
viscerum, patet facile, pessima quaevis exspectanda esse, & curam fore dissicillia
515쪽
mam , imo rarissime integram sanitatem restitui posse, cum fere semper seirthosiq uid remaneat tota vita, quod functionem visceris laesi turbabit. 1. Fractis enim vasis, quae ossis lamellis vitam & nutrimentum praebent, illae morientur & separari debebunt : si vero fiat talis contusio in majoribus imprimis ossibus circa juncturas, nulla fere separatio sperari potest : in his enim lo cis lamellae olseae a se mutuo secedunt, & cellulas formant, in quibus vasa n metolis sma sanguinea, uti & talia , quae oleum tenuissimum continent; quae e go destruentur, & estusi humores stagnantes pessime corrumpentur : unde caries ossis, & omnia, quae inde sequi poterunt mala. Si vero medala ipsa sic laesa fuerit, pessima mutatio in rancidam acrimoniam, ossis erosio, incumbentium omnium corruptio &c. sequentur. Confer illa, quae dicta sunt in commentariis 3. 3as. Accedit , quod circa juncturas ossa contundi non possint, quin simul laedantur ligamenta, quae ossa articulata nectunt; unde dolores summi, ancnyloses &c. fieri pollunt. 3. De hac re dictum fuit in vulnerum capitis historia. . Confer illa, quae dicta sunt in commentariis 6. 31 . In omnibus autem locis hic recensitis insignes glandulae locantur, a quarum contusione pessima mala s pe sequuntur. Ex decem casibus scirrhus mammarum & cancer novies forte Acontusione oritur. Vidi sic miseram mulierem, cui in eodem lecto dormiens filia cubito mammam contuderat, dum somnolenta toto pondere corporis sui
mammae matris innitebatur, corpus circumvertere tentans) paucarum septimanarum
spatio habuit se totam mammam scirrhoiam & mole immaniter auctam, quae potatea in horrendum cancrum degeneravit. Similia mala circa parotides, glandulas axi lares, & inguinales observata fuerunt a contusione orta fuisse. Uterus vero in non impraegnatis mulieribus pelvi ossea undique satis tuto defenditur, unde non facile
contundi potest ; sed in gravidis , supra ossa pubis fundo suo assurgens, facile laedi poterit; uti & ab imprudenti obstetricis contrectatione, vel & a Partu dissicili; post
quem toties uteri scirrhi, in cancrosa ulcera degenerantes, oblemati fuerunt.
suppuratio, inagis vero gangraena.
Cum in contusione solidae eorpotis paries attritae & ruptae sint , & liquida
effusa occupent loca aliena, ad curationem requiritur, ut tollantur extraVasati humores , & uniantur partes solidae nunc separatae. Omnium felicissime hoe o tinebitur , si concretis humoribus reddatur nuiditas : tunc enim vasis bibulis r sorpti movebuntur cum reliquis humoribus. Haec vocatur cura per resolutionem.
Suppuratio autem , si fieri possit, hic cavenda , quia semper sie multum de suta
stantia partis contusae perit, dum separatur omne illud, quod circulationis i gibus obestire nequit amplius ; unde turpes saepe postea cicatrices remanent, Maliquando post validas suppurationes, consumta tunica cellulosa, musculi tenduneique vicinis accrescunt partibus ; unde illorum usus turbatur , vel & penitus aboletur aliquando. Verum quidem est, non semper impediri posse suppuratio nem ; sed hoc certum est , applicatis illis remediis , de quibus dicetur F. 3 . 3 - , saepe resolvi possie talia , quae iisdem non , aut tardius , applicatis in suppurati nem certo tenderent. Facile autem patet, longe magis vitandam esse gangr-
516쪽
nam, quia per hanc vitalis influxus & effluxus humorum in partem assectam tolia litui ; & postea totum illud mortuum per suppurationem a vivis partibus vicunis debebit separari.
g. 331. D E SOLUTIO fir , dum extrava satum aufertur sine
Liquidum extravasatum tollendum esse generalis indicatio in omni contusione iubet : sed si v. g. discisso loco contuso, exitus detur effuso cruori, non dice tur haec resolutio , quia nova laesio facta fuit. Idem verum est , quando per suppurationem cura perficitur : tunc enim vasorum laesorum fines suarantur, & cum Iiquidis effusis sub forma puris exeunt. Sed ad resolutionem requiritur , ut nulla fiat ulterior laesio, dum interim tamen extravasatum liquidum tollitur. Hoc est illud. qaod Hippocrates vocavit exsiccare , & resorbere estulam sanguinem : sa in dum enim agit de illis malis, quae sequuntur carnium contusionem circa costas, sine earundem fractura, postquam debita auxilia praescripsit, addit, idoneam ligatu-
Quomodo autem de per quae haec resolutio obtineri poterit , dicetur in sequentibus.
s. 333. TD autem contingit. r. Id reddendo fluidum. 2. Iax an do vasa vicina. 3. agendo fluidum in vasa . ea evacuando vel fricando.
i. Sanguis essu sus extra vasa concrescit statim, sicque ineptus fit, ut per munima vasa sanguinea fluere possit , vel de venarum osculis resorberi: Primum ergo, quod requiritur, est, ut fluiditas concilietur concretis humoribus. Si enim possit illud extrava tum ad aquae tenuitatem reduci, certissime dissipabitur , m
do corpus caeterum sanum fuerit. Carnes attractrices ex cavo, ct extrinsecus dixerat
Hippocrates ibin, qui exspirabile & inspirabile totum corpus esse agnoverat. Unde venae bibulae, in omnibus corporis cavis majoribus Sc minoribus patulae, resorbebunt illid extrava satum ; modo sic attenuatum fuerit, ut illarum Olcula possit ingredi. a. Omne illus, quos attenuatum jam resorbebitur, debet ingressi vasa minima venosa bibula; deinde deferri in majores ramos. Constat autem experimentis ce tissimis, canales minimos ex vitro purissimo ad lampadem ductili factos , uno extremo suo immersos liquido cuicumque , illud attrahere in suum cavum ; Mquidem eo altius ascendere liquidum in hos tubulos , quo arctiores fuerint, uti etiam quo magis a perpendiculo versus horigontalem lineam declinent, omnium maxime si deorsum descendat alterum extremum ; tunc enim Iondus liquidi adjuvat vim illam, qua liquidum in hos tubulos trahitur. Simili actione videntur extravasati humores, prius attenuati, tenuissimas fistulas venosas ingredi. Val vata autem, in minimis venulis lymphaticis visibilibus conspicuae, efficiunt, ut
517쪽
liquidum his sustentatum non resistat liquido ingressuro. Sed canales flexiles eo
facilius implentur, quo latera eorundem minus resistunt : hinc laxatio vasorum vicinorum efficit, ut tenuissimae fistulae resorbentes facilius tradere possint absorditum liquidum majoribus ramis venosis , quod hic requirebatur.3. Fluida sic resorpta tenuissimis fitans Venosis eo facilius pergent per majores ramos venosos, quo minor est copia liquidi movendi, si reliquae cause sat
guinis venosi motum promoventes, maneant eaedem. Praecipuae autem illae sene adjacentium venis arteriarum pulsus , & muscularis motus e turgentibus enim mucculis, dum agunt, comprimuntur venae vicinae, & pellitur sanguis per illas cor
versus. Si ergo moles movendorum minuitur, dc causae moventes maneant aeque
validae, patet, celerius depleri venas , hincque facilius ingredi resorptum miniamis bibularum venarum osculis fluidum. Experimenta autem hanc rem confirmant. Dum flagrante sub sole iter conficerent homines, squalidum corpus, Mos aridissimum haberent, & ardentissima siti cruciarentur, mirabantur, post bauneum , stim exstingui , os humectari, & totum corpus molle ac humidum fac. tum priorem depoluisse squalorem. Hoc exprimentum Galenus saὶ adfert, ut probaret, totum corpus ini pirabile esse. Per validos enim motus in magno aeris calore dimantur plurima de corpore; unde illud siccum & bibulum redditum avisdis. sime resorbet contiguam externae etiam suae superficies aquam. An non etiam ob hanc causam, post magnas sanguinis iacturas, corpus repletur aquosis humoriabus , dum venulae minimae absorbentes facillime evacuare possint resorptos h
mores in vacuas venas malores Interim vires debilitatae , & minutus ealor faciunt, ut tenue illud aquosum accumuletur in cavis corporis majolibus & min
ribus , quae in sanitate quidem spiritum , in morbis autem ichorem habent, ut dixit Hippocrates loco allegato in commentariis 3. 313. Forte & inde deduci posset ratio, quare Hydropici, eductis omnibus aquis Paracentesi vel alio quocumque modo , tam cito iterum tumeant, licet a potu abstinuerint. Quamvis enim inicavis corporis hydropici maxima copia aquae collecta sit, tamen vasa reliqua collabuntur & deplentur, unde reliquum corpus decrescit tanto plus, quo magis distenditur abdomen in Ascite; ideoque magis bibulum fit. Frictiones autem, leni compressione , imprimis in venas agunt, quia debilio ribus tunicis instructae sunt, quam arteriae ; unde venae deplentur: sed quia in omnistichione fit alterna pressio 3c relaxatio partium, ideo venae, leni hac premone deplέα, statim iterum implentur; unde per frictiones simile quid fit ac per evacuationes; venis nempe depletis facilis ingrellas conciliatur fluidis absorptis per minima bibularum
venarum oscula. Accedit quod extrava satus sanguis & concretus per ipsam frictionem attenuetur & resolvatur. Si enim hominis fani de vena mimis sanguis, iam concretus in aere aperto, teratur in mortario vitreo, iterum resolvitur in spumescens coccinei
coloris liquidum. Unde summus usus frictionum in contusionibus sanandis patet.
g. 3 34. T I N C larga missio sanguinis, mox data purgatio fota
X I iis, nec inflammans, fomentum penetrans, laxans , resolvens parti impositum , frictio calida ad partem , interna resolventia, sudorifera , diu retica , prosunt.
a Commentat, in Lib. 6. Epidem. Uppocr. Charier. ibid. pag.
518쪽
Recensentur jam hac paragrapho essicacissima auxilia, quibus satisfieri possit ii
dicationi curatoriae praecedenti paragrapho propositae. LARGA Missio SANGUINI s. Summum enim hoc est in omni contaiasione remedium , modo vires constent: unde & audacter initi tui debet, & repeti, si opus videatur. Sc enim impeditur febris & inflammatio valida, hic quam ma xime metuenda. Tollitur enim sic crassissima liquidorum humanorum pars, rubet nempe sanguis , vata deplentur, facilisque datur aditus tenuioribus liquidis inne stis. Simul etiam , per venae sectionem depletis majoribus venis, facillime po*e runt minimae venae bibulae absorptos humores majoribus ramis venosis tradere; unde promptior fiet dissipatio extravasati sanguinis. . MOX DATA PURGATIO FORTIS, NEC INFLAMMANS. Medicamenta , quae purgantia dicuntur , non tantum evacuare illa , quae praeexstiterant talia in corpore , qualia excernuntur, sed solvere humores canos, & solutos per alvurnducere, probatum fuit in commentariis q. 2oi. Unde Erasistratus , & qui ejus opunionem sequebantur, optime concluserunt 2 Purgationes e se evacuationes una cum corruptione ct immutatione illorum , qua evacuantur sa). Galenus quidem in alia opinione fuit; sed revera res se sic habere videtur. Sanissimo enim homini datum escammoneum sic solvit humores canos, ut fusi in aquam tenuem incredibili copia alvo excernantur; & , si saepius repetatur hujus medicamenti usus, totum coriapus emaciatur, vala collabuntur, de debilitas 1umma fit. Quae omnia satis evincunt , non fuisse evacuata liquida morbosa praeexistentia, sed fanos humores, pha maci vi solutos in aquam tenuem foetidam , exivisse de corpore. Per haec ergo remedia deplentur vasa, & solvuntur humores; simulque quam maxime bibulae redduntur venulae, in omni superficie interna aeque ac externa corporis hiantes, uti pulchro constitit experimento. Adolescenti febricitanti accesserat diarrhoea , cum extremo stupore sensuum. Cum nihil omnino ore haurire vellet, interimque febrili calore areiceret totus , julsu Medici pedes ejus tepidae aquae immerguntur. Hoc facto, protinus mirum cernitur aquae in vase decrementum ; & deinde ejusdem vix coloratae impetuosa per anum effasio b J. Unde patet, optime satiς fieri indicationibus primi & secundi numeri praecedentis paragraphi per purgat
etia talia r solvuntur enim humores, evacuantur vasa, dc augetur vis illa , qua bibulae venae humores 'contiguos absorbent. Simul tamen notandum, non conducere in hoc casu illa purgantia, quae in
jori motu excitato agunt, ut Colocynthis , Tithymali aut Euphorbii succus de similia; sed illa tantum, quae, efficacissima quamvis solvendi vi praedita sint . tamen sine tantis turbis excitatis effectum suum praestant: uti sunt Scammoneum . Ja lappa, Senae solia &c. ex quibus variae formulae paratae in Materia Medica
FOMENTUM p pNxYRAMs 3ce. Haeret in loco contuso sub cute plerumque integra effusus cruor coagulatus i ille fluidus reddi debet sic, ut simul putredo caveatur. Dum enim sanguis coagulatus acri aperto exponitur, sensim deliquescit, sed putrescit simul. Unde in his fomentis una cum vi resolvent requiritur etiam talis proprietas, ut omni putredini resistant. Sal ammoniacus, vel & marinus, in aquae vigecuplo solutus, addita quarta parte vini & octava
519쪽
parte aceti, fomentum tale dat, quod calide applicatum omnibus illis inlicatio
bus respondet. Laxat enim ratione aquae; sal, acetum, vinum Optima resolven
tia sunt, & simul omnem putredinem arcent. Urina lani hominis, aldita aliqua aceti quantitate, simile fomentum stat , quo felicissime dissolvuntur tubera , a contutione capitis in juniori aetate adeo frequentia. Possunt etiam aquae infundi plurima simplicia medicamenta, in quibus vis illa re solvens adest, & formula talis fomenti in Materia Medica habetur. Hule scopo etiam inservire possunt Emplastra varia ; pariter in Materia Medica ad hune n merum recensita : quae . dum tenacitate lua cuti adhaerent, exhalans subtilissimum fluidum coercent, & repercutiunt quasi ad partem, cui applicantur : unde pars affecta in proprii quasi vaporis balneo haeret, laxantur Vasa ; & his laxatis, arct matum his Emplastris adni istorum fragrantia se insinuat, unde sepe pulcherrimi usus sunt. Fomenta enim , nisi semper calida retineantur ad partem assectam,
FRICTIO c Axio A AD p AR TE M. Simulta inflammatio, nec magnus d lor adsint in parte contusa, frictiones summum usum habent; sed blanda . Lentenim hac agitatione atteritur concretus sanguis & dividetur, sicque aptus retaditur , ut possit ingredi minima bibularum venarum oscula. Simul etiam venae evacuantur : unde facilis iterum motus resorpti humoris per depletas venas ; uti dictum fuit in commentariis patagraphi praecedentis. Sic homini , cui a mal
votis pessime excepto tota facies contusa in tumorem elevabatur horrendum, una
cum talibus fomentis continua & levi frictione distipatus fuit sine ulla suppuratione omnis ille tumor , & pristina rediit forma , quod vix sperari posse vid
INTERNA REso xv ENTIA &c. Illa, quae partes olim fluidas, nunc conis
cretas iterum reducunt in illas moleculas , ex quibus concreverunt, vocantur P
solventia. Inter haec aqua calida praecipuum locum habet; partim quatenus diluendo se interponit inter mas Iulas concretas; partim etiam quia aliorum solventium medicamentorum vehiculum est : de quibus videantur illa, quae dicta sunt in commentariis f. s .ia' . Praemissa ergo venae sectione ,& purgantibus illis antia phlosisti eis, quae sine aucto multum motu solvunt potenumine, convenit quam maxime larsam copiam dare talium decoctorum, in quibus m 'gna aquae copia est; & simul talia, quae leni stimulo vasorum actionem in fluida parum augent, ne iners aqua haereat & accumuletur in corpore, elisendo simul talia, quae putredine resistunt. Infusa hinc scordii, rutae, marrubii &c. decocta quinque radicum, Lignorum trium santalorum &c. cum nitro de melle adeo prosunt. Dum enim his calide potatis assiduo replentur vasa per venae sectionem & purgantia prius depleta, & simul fomentis continuo applicatis loco contuso, & per frictiones , horum essicacia derivatur ad locum laesum videantur commentariia in F. I 3 . totum fit, quod ab arte exspectari poterit. Omni enim tunc momento aqua calida , solventi virtute horum medicamentorum dives, alluit humores extrava satos, illos diluit, solvit, & aptos reddit, ut minimis venulis resorberi possint; sicque omne extravasatum auferetur sine ulteriori laesione, quod hic requirebatur. Cum autem omnia haec remedia, larga copia sumta, soleant iterum difflari de corpore per diaphoresin - vel etiam per urinae vias ; hinc pro vario regimine haec vel sudorifera, vel diaphoretica fiunt. Si enim in calida atmosphaera totum cor
520쪽
pus haereat, uti v. g. dum in lecto quis bene tecto corpore decumbit, ab his excit bitur sudor: si vero frigidiusculo in acre versetur talis homo , plerumque ab his
major urinae excretio solet sequi.
g. 3 3 1. UO RU M ordo, repetendi necessitas, magnitudo re L e duilita noscuntur ex 33 . , & summo periculo.
Non in quavis contusone adhibentur omnia illa artis molimina; leviores enimeontusiones solis fomentis ex urina, sale & aceto, & similibus facile sanantur. Sed ubi metus est validae inflammationis, suffocationis & gangraenae, tunc omnia illa auxilia adhibenda sunt. Incipiendum tunc a venae lectione, & satis larga quudem , modo vires serendo pares fuerint : deinde exhibentur purgantia illa, ut scialutis humoribus, & debilitata vita , sic disponatur corpus, ut ab instam matione de febre quam alienissimum fiat. Ubi nondum minuitur his applicatis tumor, dolor, ει inflammatio , audacter repetenda sunt; imprimis si contusio interiora corporis
laeserit : tunc enim a suppuratione summa metuuntur mala; vel postea, non ne curato tali malo , poterit manere insanabilis scirrhus; unde cancer de alia trictissima mala fieri poterunt. Ubi autem post haec applicata incipiunt minui sym
tomata; tunc, si manibus ad locum affectum detur accellus, frictio summum t medium est, non prius : tensae enim ab extravasatis humoribus & inflammatae partes a frictione, imprimis rudiori, gangraena citissime corriperentur.
g. 336. CIMUL victus tenuissimus, minimeque putrescens, re-O quiritur.
Requiritur enim, ut omnes humores sint dilutissimi, & vita sustineatur , sed tam debilis, ut nulla inflammatio metuenda sit. Simul etiam, cum extravasati h mores sponte sua in putredinem vergant, in victu eliguntur talia, quae huic humorum degenerationi repugnant. Decocta hinc hordei, avenae, oryzae, panis Msimilium , lac aqua dilutum , poma cocta, fructas horaei maturi imprimis hic eo mendantur ; juscula carnium diluta, cum oryza vel hordeo cocta, addito succo citri, pariter prosunt. Neque ullus metus est, debili tali nutrimento non posse sustineri vitam i corpus enim humanum quiescens levissimo etiam potest sustentari alimento. Hoc in se ipso expertus fuit Celeberrimus Boerhaavius, dum acerbissimis Rheumatismi doloribus excruciatis solo sero lactis per duodecim dies viveret ; & tamen satis fortis maneret ad motus musculares peragendos, nisi dolor impedivisset. Cum autem per venae sectionem & purgantia debilitatum fuerit corpus , non poterit tanta efficacia agere in ingesta, illaque in naturam suam conia vertere : unde alimenta ingesta facilius sequentur suam naturam , & in spont neam degenerationem inclinabunt. Quia autem putredo in extrava satis humoriabus metuitur, ideo praecipue in victu laudantur talia, quae sponte sua in acidum magis vergunt; Sc ob eandem rationem vitantur carnes, ova de pisces. Acria a tem omnia 3c aromata nocerent augendo motum circulatorium; qui in hoc casu
pacatus & debilior potius esse debet. In omnibus tamen illis respiciendum simul est ad anni tempestatem, laesi temperiem sanam vel morbosiam , consuetudinem