Gerardi Van Swieten,... Commentaria in Hermanni Boerhaave Aphorismos de cognoscendis et curandis morbis..

발행: 1746년

분량: 904페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

541쪽

adhibita suit ossa reposita loco moventur, & de novo reponi debent. Quod irrse ipso doluit factum fuisse Paraeus sa), dum quadam nocte dormienti tanta victus fractum subliliit, ut olla tracta loco moverentur; unde debebant post extensionem factam iterum restitui : quod longe majori cum dolore fiebat, quam pria

ma vice.

3. Demonstratum fuit in commentariis q. 3. 3. recrescere ossa fracta & uniritater se , non interposito glutine, quod separata ossis extrema tua vilcositate re-rincret, sed vera unione substantiae, suo ii modo ac in vulneribus partium n. Otalium resenerabantur perdita, & unicbantur divisa. Unde facile apparet, artem hic nihil facere posse, sed solam corporis humani fabricam totum hoc opus a solvere , dum liquida bona per vasa proportionalia apto impetu & debita copia ad locum laesum seruntur. Omnia ergo, quae in diaetae regimine in vulnerum cura generali dicta sunt, hic conveniunt. Haecque est ratio, quare in junioribus tam cita consolidatio ostium fractorum obsiet vetur, in decrepita senectute tarde, vel non omnino, hoc fit : Quo enim propius tuae origini est corpus humanum, eo velocius observatur incrementum. Unde merito dixit Hippocrates bὶ: Aiantur quedam .id incrementum , ct ad essenti. im . quadam au essem iam Iolam, ut senes: quadam praterea Vr ad robur. Hinc facile patet, nihil ad colli generationem facere alimenta viscosa, ex cerealibus fari nolis in aqua coctis, & glutinosis animalium partibus, quae laudavit Fabricius ab Aquapendente se . Imo haec data potius nocebunt, cum assurrita

dissicilius digeramur; imprimis quiescente corpore, & glutinoso spontaneo in primis viis , & ὸeinde in sanguine, originem dabunt; uti demonstratum fuit in con mentariis f. 69. Et Hildanus d) dicit, se observasse in homine quadragenario & bonae temperiei, cui ab Empirico victus talis ex viscosis praescriptus fuerat, quod in ca ellex iam inciderit; unde ichero laboravit, aliisque malis , tandemque hydropicus periit. Nec plus exspectandum est ab usu laudati adeo ad calli generationem lapidis Osteocollae, qui cavum in medio habens , quale pro medulla 'ocanda in majoribus ossibus corporis observatur, ossibus specificum remedium credebatur; cum & dura fragili substantia constaret & figurae quandam similitudinem haberet. Tuto dari

polle iners & terrestre hoc remedium certo constat; vires autem habere tan-ras in calli generatione, nondum probatum est. Hildanus se in quidem vires ejus extollit, & curae felicem successum in homine quadragenario cacochymico, cui Mirumque cruris os fractum fuerat, usui hujus lapidis interno & externo adscribit; & in puero quatuordecim annorum sanissimo & sanguineae temperiei nimiam calli luxuriem imprudenti ejusdem lapidis usui tribuit. Sed certe & sine hujus lapidis usu pulcherrime in adultis fracturae etiam difficiles sanantur; & in juni tibus callus abundat. Ubi vero in senili corpore deficiens natura languet, non confidebat Hildanus solius hujus lapidis usui, sed alia certe magis, efficacia auxilia adhibuit. licet prosperum successum soli lapidi osteocollae attrisuerit f . Seni nempe septuagenario & decrepito baculi ictu circa carpum manifesta & completa ossium fractura facta fuerat, & jam ante multos annos paralysi ejusdem Lateris

542쪽

s. 3 7. 3 t. - OSSA FRACTA, siue

laboraverat, neque integre ab hac restitutus fuerat. Repositis ossibus fractis, cum iter suscipere cogeretur Hildanus, curam domesticis suis reliquit: Post mensem rediens, dum examinat fracturae locum, invenit ex collisione ossium callum nondum factum esse. Optimo & quam maxime nutriente, non viscoso tamen , victu

praescripto , dedit lapidem os eocollam mane & vesperi , addito cinamomo; deinde totum orachium unguento aromatico stimulante perunxit quotidie, & post in uiae tionem emplastro limili, cui lapidis oste2collae pulverem addebat, texit; hisque auxiliis intra paucos dies nulla aderat ossium crepitatio, & quatuor septimanarum spatio fractura curata fuit. Felicem curam lapidis osteocollae viribus adseriabere placuit Hildano : sed victus optimus languentes vires excitabat, stimulantis unguenti & Emplastri aromatici essicacia motus major in parte astecta nascebatur; hisque simul conlpirantibus integra sequebatur curatio. Quantum autem po sit levis talis irritatio partis cujusdam corporis humani, ut deficiens nutritio in hae parte restituatur, dictum fuit iii commentariis 3. 3 s. n'. 3. Ubi vero vel vitio fracti ossis, vel totius corporis languore, deficit illa vis, qua corpus hum num perdita regenerat, S unit separata , frustra datur osteocollae lapis; uti i sus etiam Hildani testimonio patet. Fatetur enim candide sa), se frustra hune lapidem exhibuisse , & externe loco fracto applicui ita in muliere gravida ; post Iartum vero curam optime successisse. Ex his credo satis apparet, similia retne ia quidem sine noxa adhiberi polle, sed regenerationem perditi, & unionem separati, tam in partibus mollibus, quam in ossibus, exspectandam esse a natura

corporis humani, quae sibi soli lassicit.

f. 3 8. O I Dacta situm proprium retinent, prima Indicatio cessat. o Si parum divergunt in latera, requiritur extensio parva.

Si omnino juxta mutua latera pertracta sunt, requiritur ingens extensio, ut intercepta removeantur , & ut debita longitudo & ad aditatio fiant. S 1 τα Aer A si Tu M &e. Accidit aliquando, imp imis hyemali tempore rquando major fragilitas in omnibus corporibus observatur, lapsu vel alia de causa frangi ossa, sic tamen, ut fragmenta maneant in situ naturali; talis fractura cog Doscitur imprimis ex causa satis valida praegressa, dolore profundo, & dum, ab utraque parte loci laesi prehenso manibus membor, sentitur aliquis motus & crepitatatio. Si tunc, comparatione instituta cum parte simili fana, nulla mutatio figurae deprehendatur poset enim circumtorquendo partium stus mutatus esse, licet pragmenta contigua ement), patet facile, nullam extensionem nec repositionem hic locum habere, sed tantum requiri ad curationem, ut fragmenta in hoc situ retineantur. SI p ARUM DIVERGUNT &c. Fracto osse fit saepe, ut fragmenta quidem adhuc fibi mutuo innitantur, tamen utrimque pars eorundem ad latera emineat. Vel etiam, licet sibi mutuo in omni fere sui iacto contigua manserint, tamen sic intoriata fuerint, ut partium , ossibus his affixarum , situs & directio mutemur; quod ex laesa figura apparebit. In his casibus non requiritur valida extensio, sufficit enim

543쪽

talis, per quam fragmenta parum tantum a mutuo contactu removentur, ut sine attritu superficierum possint in debitum situm reponi. SI OMNINO 3ux TA MUTUA LATERA &c. Tunc enim longitudo membri in tantum minuitur, quantum fragmenta supra se mutuo ef eruntur; unde requiritur, antequam resti lucio fieri pollit, talis excensio , per quam partes omnes ultra naturalem longitudinem parum distrahuntur, ut sine partium vicinatum interceptione, & sine attritu ossium ad se mutuo, fragmenta reponi possint. V nde

Cessivis , postquam descripsit fgna, quibus talis fractura cognosci potest, dicit iErgo ,s hoc deprensum est, protinua id membrum oportet extenae . Nam nervi musculique , intenti per ossa , contrahuntur : neque in suum locum veniunt, nisi illos pertim ali ais intendit ca . Et postea addit : Ubi vero paulo logius, quam naturalia ter esse solet, membrum vis fecit, tunc demum ossa manibus id suam sedem compellenda funι cte. Neque adeo facile in nimia extensione peccatur, imprimis si m jora ossa fracta fuerint. Sic Hippocrates bὶ de femoris osse fracto agens, valliadam extensionem fieri jubet; additque, non laedi partem, licet plus justo intendatur. Et alibi sc) monet, plerosque minus extendi quam decet; puerum vero se vidisse plus justo intensum. In juniori aetate enim molliora omnia sunt; hinc validissima extensione ultra naturalem longitudinem multum distrahi possent. quod in adultis non facile timendum est; imprimis si majora ossa fracta fuerint. Validi enim musculi & tendines nimiam dictractionem facile impedient. Praeterea peritus Chirurgus manibus palpando locum fractum poterit detegete, an sussicit extensio facta, an vero adhuc validior requir tur. V nde omnes Chirurgi in similibus fracturis vallidam extensionem jubent : & Palaeus d , dum crus ejus fractuni debebat reponi, sollicite monebat Chirurgum , ne sibi parceret;& rogabat, ut hoc tempore oblivisceretur, se amicum curare. Quam valida autem requiratur aliquando extenso in dissicillimis casibus , sequens historia docet. Juveni cruris dextri tibia & fibula prope talum sic fracta fuerant, ut ossium extrema ad binorum circiter pollicum longitudinem per integumenta eminerent Per septem horas sic jacuerat miser, antequam Chirurgi adede poterant; unde summa jam membri fracti accurtatio , & tumor vicinarum partium , aderant. Ma num simul vulnus hanc fracturam comitabatur, & ingenue fatetur celebris Chi rurgus se), quod tantam extensionem fecerit ad reponendum ossa fracta , ut alter, qui ipsi opem ferebat, Chirurgus moneret saepius, caveret, ne pedem avelleret. Quomodo autem extensio membri fracti commode fieri possit, & quibus legibus, sequens docebit paragraphus.

f. 3 9. FP XTENSIO fit. i. apprehenso osse prope fi acturam

', manu vel laqueis. x. firmato aegro. 3 disposita parte In situ naturali. 4. distractione lenta, recta , partium fractarum ea vi, eo usque prout vis contractorum musculorum requirit. s. vi& applicatu instrumentorum mechanicorum , si robur manus deficit.

r. Si nihil impediat, prope locum fracturae manubus prehendendum est memin a A. Corn. Celsi Medicin. Lib. VIII.

544쪽

brum assectum. vulnus, ingens contusio , musculi loco suo moti, & miro saepe modo mutantes partis figuram , aliquando vetant, ne in vicinia fracturae ulla vis adhibeatur. Cum autem Chirurgus , qui olla tracta reponet, non pollet ipse extensionem membri fracti simul facere, nisi in minoribus ossibus, ut v. g. digitorum phalangis &c; indiget ad hanc rem ministris, qui hanc extensionem facient, dum lite ossa fracta in situm reponere tentat. Chirurgi peritissimi in gravioribus easibus ideo alios Chirurgos in auxi sum vocant imprimis , ut debita e tensio ab exercitatis fiat , qui noverunt hanc quam aequabili isime perficere ; illud enim quam plurimum ad felicem restitutionem facit. Quia autem pars saepe satis diu debet extenta retineri, antequam in dLbitum situm olla fracta reponi pocsnt, ideo illi , qui partem extendent, debent sic locari, ut satis diu sine molestia in eadem corporis positura manere possint; aliter enim turbaret ar oper tio. Omnium optimum est manubus extensionem facere, quia melius sie dirigitur, &facilius percipitur, si a rectitudine deviet: si autem crassities membri fracti impediat , quo minus manubus firmiter prehendi utrimque posse , uti v. g. in fra tura ossis femoris ; tunc laqueis utrimque prehensam partem extendete oportet. Ideo Celsus saὶ dixit : Intendere aureis, digitum veι aliud quodque membrum , si

adhuc tenerum es , etiam unus homo potest, cum alteram p. rtem dextra , alteram Itantura prehendit. Valent ιus membram Aobus eget, qui in dιversa contendant. Si firmiores nervi sunt, ut in vιris robustis, maximeque in eorum Ieminibus 2 cruribus evenit , habenis quoque veι ι ineis fasciis utrinque capita articulorum deliganda, ct perplures re in diversa ducenda sunt.1. Nunquam debet tentari repositio ossis fracti, nisi aeger vel ligaturis vel a ministris idoneis retineatur immobilis. Nec confidendum hic facile magnanimitati& robori aegri, cum cepe dolor acerbus ab extensione membri fracti ortus cog ret vel fortissimulo quemque, ut invitus resisteret & impediret operantes. 3. Situs naturalis partium dicitur ille , qui in homine quiescente adest , de

imprimis in dormiente; tunc enim omnes motus voluntarii cessant , & partes sua sponte maxime naturali situ disponuntur. Nunquam tunc articuli extensi sunt, nunquam omnino inflexi, sed leviter tantum. Dum autem partes in hoc situ naturali sunt, musculi omnes minime tensi sunt : si ab hoc situ, etiam contra voluntatis imperium, pars removetur musculi illi, qui per voluntatem sic poterant mutare situm partis, turgebunt. Sic v. g. validus musculus Delloides brachium elevat ; si vero brachium cujultam ab altero homine attollatur , turgebit mania feste idem musculus , licet non tam fortiter , quam si per voluntatis in perium brachium elevaretur. Sed dum extendetur membrum fractum, ut ossa reponi possint,

debebunt elongari musculi, quod ergo longe minori vi fiet, si musculi flaccidi fu rint , & contra longe validiore distractione opus erit, si iidem musculi turgeant. Praeterea, si distensio membri fiat, dum illud non haeret in situ naturali, debebit postea repositis ossibus in situm naturalem reponi, quia in alia positura non poterit diu manere sine dolore r sed tune mutabitur situs partium , & saepe ex suo loco ossa herum recedent. Hoc valuit Hippocrates b ὶ, aum dixit : Ex quiescema .ero ac remisso re Iiιudines i ἐλώρια spectanda Iunt , velut in manu. Et Gaienus

545쪽

in Commentariis suis in hune textum Micit: Quibus in figuris, quum otiamur, parates habere consuevimus , ha in carationibus eligenda sunt. Et paulo post pro exemplo manuum situm naturalem describens addit : Itaque, si homines otiari consideraveris , Plerumque manus inter summam extensionem 2 extremam flexionem non plano

medias reperies , sed qua ad extensionem propendeant. In ipso vero initio libri de frae turis Hippocrates ain, postquam monuit, de re Medicum tum luxationum , tum fracturarum, intensiones quam rectissimas facere, agens de manu fracta, dicit iPIerumque nihil peccare illos, qui nihil praemio consilio faciunt, ipse enim deligam das manum poririgit, ita coactus a iusta natura; solos autem illor peccare , qui sibi plus fuere videntur. Postea satis prolixe improbat illorum opinionem , qui manuin pronam deligabant; & longe magis culpat illos, qui supinum manus situm et iugebant , cum longe adhuc magis incommoda sit haec positura. Monet deinde pulcherrime , quod dum quidam extensam manum deligaverant, plures alios dot res, ipsa laetione majores, excitaverint; dumque postea flectere jubebant, nec ossa, nec nervi, nec carnes eodem habitu amplius consisterent, sed superata vinaculi firmitate in situ mutarentur. Et alibi b) de fractura brachii asens dicit iSi autem quis brachium extendens in illa postiura deliget, brachii musculus tensus alligabitur , postea autem , ubi sic deligatus cubitum flexerit. muscului brachii aliam posituram habebit Patet ergo, quanti momenti sic haec regula in fracturis curat dis. Sic v. g. ossis humeri naturalis positura est parallela corporis trunco, dum

nulli musculi agunt : ubi ergo illud fractum fuit, tali in situ debet poni dum

extendetur. Si olla cubiti fracta fuerint, cubiti artetulo leviter flexo, manus si tus inter pronum de supinum medius esse debet. Idem de reliquis verum est. . Festinatio hic semper nocet: requiritur enim, ut fragmenta ossis , quae juxta mutua latera pertracta fuerunt, sine ulteriori partium lanione iterum in situm suum redeant. Nisi autem recta extensio fiat, fragmenta haec laedent magis vicinas partes. Distractio autem haee lente debet fieri, quia musculi contracti, & s,pe contorti, non possunt simul & semel elongari valida vi sine convulsionis metu. Ut de extensio membri fracti sensim augeri debet quam aequabilissime; sic enim partes contractae omnium tutissime elongabuntur. Ideo Hippocrates sc in restitutione brachii fracti voluit, ut ligno vel alio simili fulcro sub ala tranti Di tib homo fere suspendatur; saltem sic eonatur, ut vix sedere possit, deinde cubito sic flexo, ut rectum angulum cum olle humeri faciat , lorum molle circumponatur, & indo pondus grave suspendatur, quo moderate extendi posset pars a flecta : deinde addit , quod robustus homo ponderis vicem supplere pollet, deorsum trahens partem affectam. Facile autem patet, quod homo partem trahens imitari debeat, quantum possibile est, aequabilem illam vim, qua pondus appensum partem elongar. Limes autem extensianis est, quando paulo longius, quam naturaliter ella

debet, membrum vis fecit, uti dictum fuit ex Celyo in praecedenti paragrapho;

tunc enim poterunt fragmonia in situm reponi sine ait citu ad te mutuo, vel inte ceptione partium vicinarum. Neque facile peccari polle nimia extensione, in primis in majoribus ossibus fractis, ut femoris v. g. ibliem ex Hιρνα te pro batum fuit. Majori autem minori ve extensione opus erit, plout validioris muc

Dissiligo: by Corale

546쪽

s. 3 ρ. OSSA TRACTA. odi

oli ossibus fractis affixi fuerint; ab illorum enim contractione accurtatur membrum. Unde de femoris ossis fracturis dixit Cessus : Neque tamen ignorari oportet. si s mvir fra tum est, fieri brevius, quia nunquam in antiquum satum revertitur :summissae digitis postea erinis ejus insi i : ex quo multa debilitas est; foedior tamen, ubi fon mua neglistentia quoque accest AE . Posset tamen aliquando nimia extensione , imprimis si instrumentis mechanicis fiat, laedi partis ut iis , nimis dithractis mustaeulis; unde illorum debilitas saepe nasci posset, uti probatum fuit in Comment riis S. 11. n'. 3. Dum autem peritus Chirurgus locum fractum manibus ran git , cum extensio fit, facile poterit percipere an extenso facta tussiciat, an vero adhuc validior requiratur. s. In olIe femoris fracto reponendo in hominibus adultis & robustis saepe de ficit manuum robur, unde ab omni tempore machinas tunc adhibuerunt. Hippocrates ipse b) varias describit. ut cruris vel femoris olla restitui polIent . ubi manibus hoc perfici non poterat : monet tamen, inanem ostentationem elle uti machinis, si res non exigat. Variae tales machinae apud Paraeum, Fabriciuis ab A vendente, in Actis Academia Rexia Scientiarum oeci depinguntur , in quia bus omnibus fere partes firmatae cochleis circumductis elongantur pro lubitu. R quiritur in his, ut aequabilissima tractio fiat, non per subluitus , & directio talis sit, ut secundum rectitudinem agere possint.

g. 33o. H UAE 3 3. 349.ὶ quum sne vi & dolore saepe vix I fieri queant, ubi partes jam inflammatae, saepe omitti

debent, uotiec sedata inflammatio. Aliter convulsi moriuntur, vel gangraena correpti.

Si diu fracta fuerint ossa, solet magnus tumor nasci, quem dolor acutus de valida inflammatio comitantur saepissime. Sed omnis extensio membri fracti, sive manubus sive machinis fiat, requirit satis validam vim, & rudiorem attactum partis assectae. Crudele autem foret, partem jam inflammatam valide & dolen tissimam sic vexare, cum ob doloris acerbitatem summam convulsiones metuet dae sint, & a partis inflammatae rudi ori tractatione sangraena exspectanda. Unde prudenter monuit Celsus sc) , postquam jusserat membrum, fractum debere extet

di: Rursus, si nimis diebus id omissum est, inflammatio oritur, sub qua st disseile

ct periculose vis nervis adhibetur, nam distentionem nervorum vel cancer sequitur. vel certe, cum mitissime agitar, pus. Itaque, si ante ossa reposita non sunt , post eam reponenda sunt. Et Hippocrates dὶ de ossibus fractis , quae per cutiin emers rant, restituendis agens, pariter monet, non lacessendas esse partes, ubi inflammatio adest ; unde eodem die vel postridie hoc tentari posse dixit: sed non ter tio , quarto, vel quinto die ; tunc enim major metus est convulsionum , si os re rituatur, quam si relinquatur. Simul addit, admodum angustam spem supereiso, si reposito osse convulsio succedat ; tuncque praestare dicit, ut iterum os expeti a A. Cota. Celsi Medie. Lib. VIII. cap. c γ Lib. VIII. cap. Io. pag. 131. o. pag. 337. l id De Fracturis Charier. Tom. XII. pag. ε ὶ De Fracturis Charier. Tom. XII. pag. t a 2. a s .

547쪽

tur, si sine magna molestia fieri eossit. Voluit tunc exspectandum esse , donee septem vel paulo plures dies trantierint, tuncque tandem, si febris & inflamma tio abstat, tentanaam esse repositionem. Et in alio ejusdem libri loco sa) agens de illis fracturis, in quibus femoris humerive os excessit, monet, sic nervos umnas & musculos lacerari; Sc quod, si reponantur , soleat convulsio sequi; magis

vero evadere illos, quibus nequidem tentatur horum ossium repositio. Ubi ergo vel ob ingentem lacerationem partium vicinarum , vel ob nimiam moram , antequam cura adhiberi potait, magnus tumor, dolor, & valida inflamismatio partem occupant; certi sumus , rudi ori tractatione gangraenam vel convulia sonem metuenda esse. Antequam ergo repositio tentari possit, requiritur , ut haec symptomata tollantur , vel saltem mitigentur plurimum. valida tunc venae se tio, fomenta vel cataplasinata mollissima parti laesae applicata, interna remediae antiphlogistica, largus satis diacodii usus , hac spe adnibentur, ut minuantur dolor & inflammatio, & tumor partis subsideat. Pro re nata haec auxilia repetu tur , donec esseetiis respondeat medentium votis & tunc tandem, non prius, repositio tentari potest. Si vero his omnibus adhibitis symptomata maneant mque vehementia, vel de augeantur, prudentia postolat ut ni nil tentetur talterius . sed tunc sola exstirpatio membri superest, ii metuatur sphacelus et vel reli quenda sunt ossa fracta , totumque opus soli naturae committendum est. U nde . uti dictum suit in commentariis b. 3 3. Hippocrates monet Medicos , ut fugiant tales casus , si sine ignominia possint. Si enim non reponantur ossa fracta, artoe destitutus Medicus videbitur; u vero reponantur, aegro magis ad interitum, quam ad salutem est.

Quamvis autem ossa fracta, si fieri possit, quam citissime reponi debeant, is meia etiam post plures dies non desperanda est illorum reductio. Hippocrates c, Ide fractura ossium cubiti agens, dicit, postquam methodum deligandi membra fracta descripserat r quod septirna die locus fractus iam adeo gracilis fiat, suta sidente omni tumore, ut ossa fracta facillime moveri Be in debitum situm redig ipossint, si inde recesserint, vel non bene adaptata fuerint in initio. Unde patet. post tantum temporis intervallum adhuc dirigi polle dc consolidari ossa fracta.

I. 3 I fragmenta libera, eximenda, si facile fieri queat. Si

acumina eminentia extensionem plane prohibent, dc patent, exscindenda , si latent, incisione detegenda prius. Si fra tura composita valde dc complicara, imprimis cum ingenti simul conat usione, ossium contritu, vasorum magnorum destructione, requiri

tur ilico, si nihil vetat, exstirpatio.

Magnam molestiam in fracturis curandis Detunt fragmenta de festucae osseae imprimis si acutae laedant vicinas partes. Satis frequenter hoc accidit, ubi tibia

de fibula simul fracta sunt; & satis patet, pesma inde fieri posse mala, si extet

dendo membrum fractum his aculeis irritentui musculi vicini, vel tendines. Ut a Ibid. pag. ιγ De Fracturis Text. XLI. Charier. Tom.

I XII. pag. 378

548쪽

de merito concluditur, haec tollenda esse, imprimis si undique a cohaesione libera fuerint; tunc enim instar corporis heterogenei curationem impedient. Semper tamen prius examinari debet, an eductio talis fragmenti sine dissicultate & magna irritatione partium fieri possit: aliter potius relinquenda forent, sponte enim posteae haec leparabuntur & expellentur. De his agens Celsus caὶ dicit : Si id maius est. membranulisque cingitur, sinere oportet has sub medicamentis resolvi. Illis autem celerrime abscedere haec fragmenta monuit Hippocrates b , quibus celerrima suppurationes fiunt , ct quibus celerrime ac optime caro increscit : Etenim increscentes carnes in parte vitiata ut plurimum ossa attollunt. Et in alio loco ceὶ agens de illa

casu, ubi praeter exspectationem aliquid abscedet ab osse dicit: signum esse ossis abscessuri, si Di copiosius ex ulcere profluat, ct quasi ad exitum sesinet -09νοί,εται ). In se ipso praedixit Paraeus id) olla abscessura, dum tenuis & cr dus ichor exiret de vulnere, & labia tumerent, carnesque molles instar spongiae apparerent. Quanta autem fragmenta sic aliquando solius naturae ope lep rentur , patuit Exemplo in commentariis 3. 3 3. allegato. SI ACUMINA EM MENTIA &c. Aliquando accidit, ipsa ossis fracti extrema acuta esse, quod genus fracturae peltimum elle merito dixit Celsus se in . quia non facile in situ retineri possinit, ubi reposita sunt, & vicinas partes vulnerant. Si tunc extensio membri fracti ab his acutis eminentiis prohibeatur, nil superest , quam ut sis indantur; si nempe emineant. De his agens Celsus dixit Iὶ : si acutum , anis ammen ejus , si longius est , praecidendum i si brevius , limandum , cr utrumque scalpro lavandum e tum ipsum recondendum est cte. Et Hippocrates cgὶ monuit, eminentia ossa praecidenda esse in fracturis , si nempe noxia sint, carnes vulnerent, aut molestiam afferant, vel nuda sint: deinde dicit : Reliqua vero non multum refert, precidantur nec ne : scire enim certo licet, ossa, qMaex toto carne nudata sunt , ct arida , omnia penitas abscessura : A quibus autem Au ima separabitur, illa pracidere non oportet se. Imo eadem haec fragmenta, si vicinas partes laeserint , & debitam extensionem membri fracti impediant, ii terim tamen sub integumentis lateant, his discit sis tollenda sunt, licet hoc crudele videatur. Vulgo solet credi, Chirurgos, artis suae exercitio induratos, proximi miserias sepe nimis vili pendere, se ferro igneque uti aliquando in ta libus casibus , ubi mitior cura, quamvis forte tardior , atque tuta fuisset. Ubi autem ipsi similibus calamitatibus affliguntur, tunc saltem vix credibile videtur quod crudelem curam mitiori praeferrent, nisi gravissimas ob causas. Sed Paraeus pessimam cruris fracturam pallu ς, expertissimum Chirurgum, qui ipsi aderat, s rio monuit, ne parceret amico , hed vulnus novacula dilataret, ut ossa commodius restitui pollent, & digitis educi fragmenta, quae undique a vicinis partibus libera inveniebantur ch).

SI FRACTURA COM pos I TA v ALDE dce. Si tanta fuerit laceratio & destructio partium , ut omnis vitalis humorum per partes circuitus abolitus sit, nul-

a l Lib. VIII. cap. I s. pag. o. bin De Fracturis Charier. Tom. XII. pag.

34 a

549쪽

a amplius spes superest ; brevi enim corrumpentur omnia: unde tunc unicum yemedium est partis sic assectae exstirpatio ; si spes sit, salva vita illam institui posse.

Omnis enim leparatio corrupti, & unio illorum , quae soluta sunt a cohaesione. a sanis humoribus per vasa bona allatis pendet. Ubi ergo vastis majoribus laesiis . vel destructa per ingentem contusionem partium fabrica, tollitur humorum motatus per partes laesas, nil boni sperari potest. Notandum tamen quam maxime, non tentandum esse ultimum hoc & periculosum adeo auxilium , pilusquam omnino certi sumus nihil vitale amplius in parte superesse. Mirabiles enim easius docuerunt, rediisse aliquando vitam in partibus, quae omnino mortuae credebam tur. Unde praestat saltem per unum alterumve diem exspectare, interimque pariatem laetam fomentis anti septicis sic munire, ut non putrescat. Talia enim habe mus in arte remedia , quibus confidere possumus, uti in cura contusionis dictum fuit. Ut autem demonstretur, etiam in pessimis fracturis non statim ad exstirpatio nem veniendum esse, lassiciet mirabilis casus, cujus facta fuit mentio in Commentariis 6. 3 3. Homini currus aliquot librarum millibus onusti tota supra crustransiens tibiam & fibulam miserrime fregerat, cum tam valida contusione de dii ceratione partium , ut uno alterove forficis ictu tota pars exstirpari potuisset quam facillime. Ossa omnibus tegumentis nuda erant, ingens Haemorrhagla debilitaverat aegrum, omnia vicina pessime contusa tumebant immaniter; vixque ulla spes apparebat, posse sustineri diu vitam in hac parte tam enormit' aesa. Restitutis tamen ostibus sequebatur ingens suppuratio, tumor aderat ingeta. & cadaverosus odor. pessima quaevis metuenda esse indicabat. Unde non sine ratione peritissimus Chururgus in consilium vocatus exstirpationem suadebat. Alter tamen, qui ab initio curae praefuerat, confidens aebri robori & bonae temperiei, cumque simul anni tempestas faveret, nulla febris adesset, neque magnus dolor, distulit anceps hoc de crudele remedium , partemque laesam vino ejusque spiritu continuo severes arcebat omnem putredinem. Post binos menses separabatur ingens portio ossis

tibiae, dum interim fibulae fragmenta consolidata fuerant. Amissa tibiae pars bono callo restituta fuit , & anni spatio integra cura facta suit, post tam enormem laesionem superstite integro partis usu, sine ulla deformitate c a b

s. 3 ESTITUTIO fit partem rite extensam s34'. ,

I & pararam 3 1 r. J, caute, lente, leniter ita in tota quendo . donec os ossi debito in loco occurrat, musculi vero revulsi suo in situ sint repositi, nihilque intercipiatur.

Chirurgus , qui curae praeest, aliis Chirurgis praesentibus, vel ministris, extensi nem partis fractae peragendam quidem tradet, sed repositionem partis rite exteriis ipse perficere debesit. Ab hac enim tota curae pulchritudo pendet. Ideo Hippocrates s b) monuit , ita aegrum collocandum esse , ut pars affecta lumini sic exponatur, ut in extensione partis non lateat manu operantem , num

satis in directum sit posita. Si tune eo usque extenso facta fuerit, ut ossa, quae supra se mutuo efferebantur, possint sine laesione partium vicinarum iterum in

a Traii ε eomplet de Chirurgiis par Μ. de lal f ε De Fracturis Textu I7. Charier. Tom.

550쪽

b. ux. 3s3. OSSA FRACTA , , ,

pristinum situm reduci, manubus oberrando circa locum fracturae illa quae loco mota sunt, dirigit Chirurgus & reponit. Imprimis hic notandum est, non sussicere , ut fragmenta iterum sibi mutuo insistant, sed requiri, ut illum omnino situm o tineant , quem ante fracturam habuerant. Olle v. g. humeri fracto, possent fragmenta sic tibi alapiari, ut penitus intortum esset brachium, & omnium muscul rum adjacentium situs & directio mutarentur; unde magna deformitas de d pravatio usus partis affectae sequerentur. Magna erso hic cautela opus est, ii que festinandum nimis; difficulter enim postea corrigi poterit error semel commissus. Dum autem debita extensio facta fuit, simul ac remittitur pars extensa, musculi ossibus assixi sua contractione solent in debitum situm redigere stadimenta ; vel, si devient aut intorta fuerint, poterit peritus Chirurgus laviter i torquendo vel premendo illud corrigere. Simul notandum est, partem extensam non simul de semel, sed sensim, debere remitti; aliter enim periculum foret, ne aliquid de partibus vicinis forte interciperetur inter ossis fragmenta, dum sibi mutuo applicantur ; unde impediretur fragmentorum cortitus; dolor, inflammatio & alia petana symptomata seqv xentur , uti facile patet.

s. 3 33. T D notescit ex anatomicis, comparatione partis sanar, do-

Alore sublato, longitudine & figura naturali reddita.

Postquam in situm suum reposita esse ossa fracta creditur, antequam deligatio fiet, prius sollicite examinandum est, an quidem repositio sie facta suerit, ut fragmenta & aliae paries vicinae naturalem suum obtineant. Solentque tunc Chiarurgi Medicum praesentem rogare , ut illud examinet. Cognoscitur autem hoc EX AMATO Micis. Inste enim ossium situm & figuram novimus : & in illis locis, ubi ossa nuta facile tangi possunt, v. g. si tibia fracta fuerit, digitis obe xando secundum totam longitudinem spinae ossis tibiae facile detegitur, an ossa racta devient a naturali situ, an non. In aliis vero locis, ubi erassis musculis ossa teguntur , non adeo facile hoc sic determinati poterit. COMPARATIONE FARTis sANAE. Maximi momenti hoc signi- est, Qui confidere licet, ut certa habeatur cognitio, ossa fracta bene reposita elle. Si v. g. cruris ossa fracta fuerint, illis repolitis crus affectum eum altero crure sano conferendum est , dc sollicite examinandum , an in utroque membro iisdem in i cis similes prominentiae , cavitates Sce. occurrant. Musculi enim ossibus assi xi sua mole & politura figuram membri faciunt; quae ergo si eadem omnino appareat in membro laeso 3c sano, certi sumus omnes partes debitum situm obtinere. Hoc etiam videtur indicasse Celsus cai dicens, postquam ossa in suam sedem restituta fue-Κant : At membrum alteri aquarum , involvendtim duplicibus triplicibusve pannis E c.

DOLOR E susi Aeto. Dum fragmenta supra se mutuo esseruntur , non potest hoc fieri, quin vicinae partes premantur, & distrahantur; & si acuta iam vini fragmenta , earundem laceratio & punctura sequuntur necessario : unde facile patet ratio, quare tam enormis dolor fracturam ossium comitetur saepe. Simulca Lib. VIII. cap. X. pag. 131, s II.

SEARCH

MENU NAVIGATION