Gerardi Van Swieten,... Commentaria in Hermanni Boerhaave Aphorismos de cognoscendis et curandis morbis..

발행: 1746년

분량: 904페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

561쪽

In tali casu eonveniunt illa, quae liquidorum copiam tollunt, & simul nimium iulorum impetum minuunt, vel a parte laeta avertunt. Venae sectio ergo, dc purgantia , quae sine aucto motu agunt, hic conducunt, uti & partior victus, qui suctinendae vitae sufficiat, nec tamen humorum copiam augeat. Lenis frictio partis affectae pariter conducere videtur, ut dissipentur illa, quae nimia hic copia accumulantur ; dc dein major compressio, ut nimis laxa vasa sic firmentur ut non tam fac te cedant impulsis humoribus. Quae omnia pulcherrime apud Celsum habentur a) ; si enim superincrevit nimius callus, ideoque locus intumuit, dicit: Dis leviterque id membram perfricandum est ex oleo ct fale ct nitro , multumque aqua calidas f fovendum, cst imponendum malagma, quod digerat , adstrictiusque alligandum reteribusue, cst praeterea vomitti utendum, per qua cum came cauus quoque extenuatur Iconfertque aliquid de sinapi cum ficu in alterum pariter membrum impositum, donec id paululum erodat, eoque evocet materiam. Ubi his tumor extenuatus est , rursus ad omdinem vita revertendum est. Si vero imprudenti membri fracti usu , antequam satis firmatus fuerit .callus , imprimis in femoris de cruris ostium fracturis , pondere Corporis innitentis expressus callus annulum formet; tune debet membrum imium iterum extendi in debitam lonsitudinem, de externa pressione coerceri callus

exorbitans.

Si vero vel a nimia compressione partis, vel alia quacumque de causa , metuatur calli defectus , contraria medela opus est. Laxior enim tunc fasciarum atastrictio, fomenta emollientia , plenior victus, 3c talia remedia, quae languentem humorum motum excitant, imprimis prosunt. Ob hanc rationem, ut callus nempe felictus cresceret, jussit Hippocrates s bὶ , postquam jam ferulae applicatae fuerant, si solveretur membrum, illud calida perfundi debere, & fascias pauciores debere circumduci, dc lenius adstringi, quam in initio. Et Ga:enus c in Commentariis luis in hunc locum animadvertit, Hippocratem a prima die , usque dum ad ferulas venit, auxisse fasciarum numerum, & validius adstrinxisse; post septimum vero diem appositis serulis reliquisse partem immotam usque ad diem vigeissimum , ut nutriretur callus ; deinde aqua calida assus a ad partem evocasse hue materiam, cum in initio fasciatum numero & adstrictione prohibuisset, ne huc flueret. Pulcherrime haec habet AEgine a s d in dicens : Quadam fractura sine callo

manent , ultra demitum natara limitem; veι ob continuas resolutiones , vel ob immoderatas fomentationes , vel ob importunum motum, vel ob multitudinem fasciarum , uri ob totius corporis atrophiam ; a quibus est tenuius membrum fleri accidit. Oportetigitur est alias occasiones cum dio removere, maxime autem arrophiam: partim calia Horrhκs alimentis materiam attrahentes ad partem , uti ct nAtrimentum fusciens est balnea σ reliquam animi hilaritatem subministrantes Signa vero callo jam firmat rum sens, ct alia quidem , maxime vero fascias mades ere , nullo etiam vulnere oboristo iste. Quid autem sentiendum sit de lapidis Osteocollae de similium Meaeia in hoc casu, dictum fuit in Commentariis F. 3 7. n'. 3. Callus autem, quo olla fracta junguntur, tantem osseam naturam induit dc firmitatem: unde observata docuerunt, partem talem postea facilius alio in loco fractain fuisse, quam in prioris fractatae vestigio relicto. Tamen apud Ruysia

562쪽

chium sa) habetur quod invenerit gallinae ossa fracta a nanira ferruminata futile lic, ut sola ossea spongiosa substantia renata foret, deficiente lamina exter na ossea, quae sua duritie naturaliter priorem defendit & firmat. Satis autem patet , facillime osIa sic consolidata iterum frangi potuiste; idemque aliquando humanis ossibus fractis accidis Ie credidit, quae inde levissima de causa iterum frangebantur. Aliud satis mirabile habetur apud eundem auctorem b ὶ observatum , quo patet , saepe summas molestias & dolores fracturam tequi polle, licet optima cura fuerit adhibita. Servabat enim duo femoris ossa , quae post fracturam curata fururant tam infeliciter , ut fragmenta se mutuo superscanderent. Sed quod notandum est , invenit varias exostoses, quarum nonnullae acutae & tenues vulnerare potuerant vicinas partes : & hae exostoses non tantum circa callum in fracturae ambitu reperiebantur, verum etiam supra fracturae locum e parte sana emers rant; viditque illas enatas fuisse ex illis foraminulis, quibus tendinosae fibrae solent infigi , hisque fibris in fractura vel luxatione evulsis credidit enasci tales exotatoses. Hanc autem opinionem confirmant similia observata in aliorum animalium rassibus , quae ibidem enarrantur. Licet autem similia mala nec praevideri facile, nec curari possint, tamen sic discimus, non temere optime saepe meritis Chirurgis imputare illa damna , quae etiam sollicitissima arte curatas fracturas sequi pol Tunt , nec ulla influstria praecaverL

dimento.

V X A T I O est recessus extremi ossis mobilis ex

cavo , in quo naturaliter movetur , cum motus impe- Luxatis , quae & delocatio se in dicitur, uti etiam ditacatio , uotat ossis em

tionem ex illo loco, quem naturalier occupabat. Hacque significatione quamcumque situs naturalis ossium mutationem designaret. Obtinuit tamen usu, a quo praeci pue vocum significatio pendet, hoc nomine tantum intelligere ossium articulat ram recessum ex loco, quem naturaliter occupabant. Celsis d J tamen de lux tionibus agens illas bifatiam distinxit, dicens : Moventur atitem ea sedibus fuis duobur modic. Nam modo, qua functa sunt, inter se dehiscunt ut cum latum os se putarum ab humere recedit, or in brachio radius a cubito, re in crure tibia a sura ;9, interdum sartu , calcis os a talo i quod raro tamen Ν : modo articuli suis sedibus

563쪽

Cum ergo iuratio proprie dicta in ossibus articulatis tantum obtineat, definitatio hic data optime convenit. In omni enim articulo consitarantur bina, os re cipiens , & os receptum. Ossis recipientis partem illam cavam , quae ossis alterius

caput recipit, κετιλουν vocaverunt; ossis vero recepti partem, quae hoc cavo conditur, αρθρον, sive articulum, simpliciter dixerunt ta . Unde optima etiam desinitio luxationis habetur apud Alinetam bin, nempe, quod sit elusus articut ex prFrio cadio in alienum , a quo motiis arbitrarius impeditar : Nisi enim simul, . ad ut motus impedimentum , non potest proprie luxatio vocari , licet ossis mobialis extremum exeat suo cavo , in quo naturaliter movetur. In mirabili enim maxitalae inferioris articulo observatur, capitulum hujus ossis locari quidem in linu saris profundo , in ossis squamosi parte ima ad exortum procelliis Zygomatici ii sculpto, tamen ope lamellae cartilagineae elasticae interpositae potest maxillae capitulum tuo sinu exire, & in illum redire iterum sine motus impedimento. Quinimo ad varios motus maxillae inferioris perficiendos requiritur, ut articulus ille sic possit suo cavo exlae.

Facile concipitur, ossis articulati caput posse vel omnino elabi ex suo eavo . quo naturaliter continetur; vel sic a naturali situ dimoveri, ut partim in cavo suo, partim extra illud haereat. Tamen hoc in omnibus articulis fieri posse n Cavit Hippocrates ce). Humeri enim & femoris articulos, cum rotundi omnino sint, & D milibus cavis recipiantur , non posse pro parte tantum elabi conesiuit , sed necesse esse, ut vel toti exeant suo cyo , vel pro parte elapsi reVertantur.

In aliis autem articulis hoc fieri posse , satis patet. In Luxationum definitione hinc dixit AS ineta dὶ. Disserentias alias dicere non habemus, nisi suum illam ,

qua secundum majus ct minus contingit. Omnino enim eluso articulo communi generis nomine dicitur; leviter vero dimoto, vel usque ad supercilia cavit ris ρ lusi, παραρθρ.ua. Obtinuit enim usu , praepositionem παρα , 'ocabulo

praefixam, leviorem affectum designaret unde parapoplex iam pro leviore apoplexia, Paracynanchen pro leviori cynanche dcc. dixerunt Medici. Ideo non ita exactenis vocabulis videtur usus suisse Vesalius se , dum dixit, luxationes, quae ab influxu humoris in articulum fiunt, vocari; vero , si ab impuliu fiant. Patebit enim ex sequentibus, veram de completam luxationem fieri posse ab humoribus in cavum articuli delapsis. Solet autem luxatio talis , quae pro parte tantum elapso articulo fit, vocari subluxatio, vel & distorsio. Tamen de distorsionis nomen musculorum tendinumve a vi externa mutatum situm designat; uti Sc ligamentorum distractionem a simili causa intorquendo quasi fac-x belgice Vesuychen . Unde minus ambigua significatione luxatio talis ii completa dicitur subluxatio.

564쪽

5. 16o. JR E SsIM A , quae epiphrsi ab corpore o Tis soluta accidit.

In ossibus majoribus, quae mobili articulatione aliis junguntur, v. g. in semoris ossibus, obtervatur, quod extrema utraque a reliquo ossis corpore distincta sint; quod omnium pulcherrime in recens natorum & abortuum ossibus videri potest. Olla enim haec quondam fuerunt tota cartilaginea, & in illorum media longitudine primo incipit granulum rotundum osseum apparere, quod cito in longitudinem utrimque se diffundens cartilaginem in os mutat sa). Sed extrema utraque manent diu cartilaginea, in quibus interius incipit pariter cartilago in os mutari, quod se sensim per totam fere horum molem diffundit. Diu tamen maianet inter corpus ossis semoris v. g. dc utrumque ejus extremum aliquid cartilaginis , qua tanquam glutine extrema ossis reliquo corpori agglutinata videntur, d nec tandem, dc hac cartilagine ossea facta, extrema cum ossis corpore reliquo in unum continuum os concrescant b) ; sic tamen ut extrinsecus aliquamdiu nota divisionis maneat, quae tandem etiam deletur se . Vocaverunt jam haec extrema ossis femoris, ab ejus reliquo corpore intermedia hac cartilagine, vel duvisionis remanente nota, distincta , Epiphyses. In junioribus animalibus hae Epuphyses levi vi a reliquo ossis corpore separantur , uti quotidie in mensis apparet. Illo autem in loco , ubi Epiphyses junguntur ossis corpori, enascuntur ligamenta , quae articulos undique ambiunt, dc firmant : atque ideo hunc imprimis usum esse appendicum-ὶ Columbus voluit d), ut ex illarum conjuncistione cum olle ligamenta proditent, quae nulli alteri parti continuata observantur, sed in his locis ex ipso osse natiuntur. Notavit etiam Cission Hadieri se , suti dictum fuit in Commentariis 3. 3 3. in illis locis, ubi ligamenta ortu tur , periodium hactenus ossis omnem ambitum tegens ab illo secedere, ligamenta hic nata superscandere, sicque ad aliud os pergere. Si ergo epiphysis k corpore ossis solvatur , patet facile, motum articuli talis turbari. Non tamen adeo proprie luxatio dicenda videtur , quia extremum ossis mobilis in cavo suo manet, in quo naturaliter movetur ; Sed in definitione data F. 318. ille recessiis extremi ossis mobilis ex suo cavo luxationem constituebat : Unde forte potius ad fracturas referri pollet hoc malum. Videtur Galems illud numeralse inter fracturam species fὶ , vocans αααγμα cum reliquas fracturas generali nomine core prehenderet: monuitque, illud vocabulum M dicis Proprium esse, aliis vero plerisque hominibus inusitatum. Significabat autem illam fracturae speciem, dum ostis finis, qua parte maxime cum alio osse articulatur, abruptus est. Quia autem saepe talis fracturae species pro luxatione habetur, ideo solet de hue referri. Imprimis autem hoc observatum fuit accidere

in luxationibus femoris se dictis , quae saepissime epiphysi soluta a reliquo osse, vel Se ipsa cervice ossis semoris, quae tenerrima est , tracta fiunt gὶ. Narrat enim

565쪽

Ru chius, celebrem Chirurgum octies aperuisse anuum claudicantium cadavera. semperque invenisse cervicem ossis femoris fractam suisse , nunquam vero ad fu illoe luxationem. Cum autem junioribus epiphyses leviori vi solvantur a reliquo olIe, ideo frequentius illis hoc malum accidit : imprimis, dum ulnis gestantur, si in fantes subito corpus retrorsum projiciant, magnum periculum est , epiphysem ossis femoris solvi, vel ipsem cervicem hujus ossis frangi posse; unde tota vita claudi manent , dum ossis corpus, a capite suo articulato solutum, musculorum vi su sum trahitur. Mira tamen in similibus casibus observata fuerunt naturae molimina , quibus hunc desectum sarcire nitebatur. Invenit enim Uchius in cadaver vetulae, tale malum passe, collum ossis femoris totum defecissie , & naturam hic substitutile varia ligamenta dura, crassa, teretia , quorum ope caput ossis lana ris uniebatur reliquo ossi a . Majorem longe dissicultatem in curatione hujus mali esse, quam in luxatione proprie dicta, facile patet et ossa enim luxatae . an naturalem situm reposita , modo quiescat pars, facile retinentur; ubi vero epta physis a corpore reliquo ossis soluta fuerit, musculi ossi assi xi propria contractione illud ex naturali situ removebunt : unde tunc fere semper sequitur membri accurtatio , & depravatio motuS

A USA vis externa extendens, intorquens, eX pellen S.

Nulla luxatio fieri potest sine vi externa, si articuli & ligamenta, illos firmantia , se habent ita , ut naturaliter esse solent: imo in aflultis & fortibus satis magnavis requiritur , ut articuli excidant : uti facile patet ex ligamentorum articulos firmantium robore. Vis autem extetna applicata tribus modis hac paragrapho recensitis agit.

f. 362. U T interna , cavo innata, extrudens. I.igamenta, quae articulata ossa nectunt, ex illis locis , ubs epiphyses reliquo

ossi iunguntur, enata, capsulae cavae instar totum articulum ambiunt, sicque locum omnino clausum constituunt; neque aliquid foris ingredi, vel intus elabi patiuntur. In cavo interno omnis articuli continentur bina extrema ossis excupientis & excepti, cartilagine undique incrustata in majoribus articulis glar, dulae fati insignes, Haversanae Lictae a primo inventore. Unica talis magna glai dula in femoris articulo; quatuor vel quinque minores in articulo genu conspiciuntur tb . Praeterea plurimi folliculi minores internam ligamenti articulum ambientis superficiem occupant. Per has glandulas , quas in ianuaeris vasculis constar injectiones Anatomicae docuerunt, secernitur mucus, instar album inis ovi se , sapo- iis salsi. Cartilaginosa autem ossium extrema articuli cavo contenta, quantum hodie novimus , nullo etiam perichondrio tecta , videntur transsudare tenue

566쪽

oleum medullare, quod in cavernosa parte ossium circa articulos haeret satis copio sum. In ossibus equinis majoribus nudo etiam oculo conspicuos vidit Haversias aὶ tales poros, per quos oleum medullare in cavum articuli transiret. Confit mant hanc rem plurima alia experimenta. Dum enim articuli cadaveris integri servantur, donec omne mucilaginosum sensim dispareat, tresorptum forte in inve nitur tu illorum cavis merum pingue oleum, quod etiam in digitorum articulis observavit idem autor b). Post validos motus & diuturnos mactata animalia pa rum medullae in cavis majorum ostium habent; cum contra in quiescentibus &faginatis medulla abundet. Ex quibus omnibus statis constare videtur, medullam ostium etiam huic usui servire, ut per ossium articulatorum extrema exsudans miseratur mucilagini a glandulis secretae ; sicque ex his simul unitis fiat illud linimentum, quod ossium articulatorum extrema inungit, & lubricissima reddit . ut sine multo attritu ossium ad se invicem articuli moveri possent. Et ob li,ne causam, ubi pingue oleum corporis consumitur nimiis laboribus, senio, vel mortabis , erepitus articulorum oritur, dum sicca nimis Ostium extrema ad se mutuo alia teruntur. Simul & in cavum articuli ex ultimis arteriolis exhalantibus tenuis ille ros expellitur, quem in omnibus cavis corporis minoribus aeque ac majori bus adesse novimuS. Triplex ergo in articulorum cava concurrit humor; universale perspirans, oleum

medullosum , & mucilago a glandulis hic positis secreta ; ex quibus simul milli, nascitur lubricum illud linimentum, quod calore , & attritu osium ad se mutuo attenuatum iterum resorbetur tali copia , quali aggeritur : si vero a quacumque causa deficiat, vel minuatur, resorptio liquidi hic effiasi , & pergant interim eau sae secernentes ot expellentes illud effundere, accumulabitur illud , ligamentarem capsulam distendet, dc debilitabit; unde facilis prolapsus ossis articulati ex suo

cavo ab hac causa nascitur. Ingentis molis tumores circa articulos nasci ab haesaepe causa testantur observata practica satis frequentia. Oleum vero medullare per poros extremorum cartilagineorum ex ossis cellulari substantia in articuli e vum expulsum, satis etiam in concretionem pronum esse, si non attenuetur motatu & attritu ostium articulatorum ad se invicem, docet Hores se P. Dicit enim se in saginatis animalibus quae plerumque etiam Validos motus non exercent saepius invenisse concretam pinguedinem in poro, per quem exsudare solet hoe pingue , haerentem, quam primo aspectu pro ξlandula quadam habebat, postea

tamen nil esse praeter oleum concretum invenit. Pulcherrime etiam hanc luxationis causam, & alia plura circa hane rem habet Hippocrates d); de articulis enim agens dicit: Mucus omnibus natura inest , s pιum parus fuerit, sani sunt articuli, ideoque facile moventur, utpote lubrici inter se. Loboρ autem st dolor oritur, quando a carne laborante fluit humor. Imprimis quidem rigesis articulus, non enim lubrica est humiditas ex carne amens. Deinde utpote copiosa cst valde dispersa, neque ex carne irrigata, semper resiccatur; quumque illam ob multis Anem articulus capere non possis, esuit, maleque concrescens nervos , quibus articulus

Tom. VII. pag. 1.

567쪽

sso. I. V X A T A. 3. 3ς 1. 363. . illud magis minuDe fit. Et alibi cain. Quibus ab Ischiade diuturna dieritis Uuium

excidit, ct rursus incidit, iιlis muci innascuntur. Si jam simul attendatur, polse hic nasci inflammationem. cum innumeris a teriis ligamenta & glandulas articulorum irrigari constet ex Anatomicis; pote tit & sequi luppuratio , puris fracti in cavo articuli accumulatio &c. adeoque omnia mala similia produci poterunt, ac a naturalibus articulorum humoribus hie collectis nec resorptis iterum. Satis autem frequentes fieri ab hac causa lux tiones , docuit Petitus b ,δc ingenue fatetur, se hoc didici isse propriis erroribus. Dum enim a lapsu v. g. vis valida trochanterem majorem ostis femoris urget. facile patet, caput ossis femoris fortiter apprimi suae cavitati, qua continetur; unde glandulae hic loeatae, & ligamentum teres validam contusionem pati pote

runt , quam saepe inflammatio, suppuratio, & puris vel mucilaginis accumulatiosequentur. Distracta sic & debilitata ligamenta non amplius retinebunt caput ossis moti, in suo situ , sensim illud expelletur ex suo cavo , musculi affixi sua contractilitate sursum trahent os femoris, & immedicabilem postea claudicatio nem facient. Difficile cognitu hoc malum in initio , cum luxatio diu post sequatur. Si cognoscatur, talem causam praegressam fuisse , & dolor molestus in articuli loco adsit. Venae sectio, tenuis dista, & cura antiphlogistica requiruntur , ut inflammatio futura caveatur. Vel tollatur, si jam adsit. Quies simul par tis affectat, & idonea fomenta applicata Proderunt summopere; sicque poterit praecaveri luxatio, ab hac causa nascitura ; quae, si jam nata fuerit, immedicabilis

videtur.

causa.

E causae f36i. 361. in juvantur extensis, laxatis, rupintis ligamentis, sive id ab externa, sive ab interna

Sola ligamentorum cohaesio essicit . ut ossa articulata suo loco maneant: in quia bus ergo requiritur flexilitas quidem, ut cedere possint variis articuli motibus ;sed de simul talis tenacitas, ut non patiantur facile nimiam elongatiovem. D monstratum fuit in commentariis 3. 21. n'. 3. nimiam distractionem merito numerari inter illas causas, quae partes solidas corporis debilitant; unde nimia e tensio ligamentorum , licet non statim secerit luxationem , poterit tamen sic disponere articulos, ut postea facillime luxationem patiantur. Idem verum erit, si vela nimia laxitate totius solidae compagis corporis, vel a peculiari ligamentorum debiliatate, illa non satis resistant causis distrahentibus. Ideo Celsus O generales omnium luxationum causas describens dicit : omnes articuli, cum validis nervis eo reben duntur, excidunt aut vi exρμs, aut aliquo insu nervis vel ruptis , vel infirmatis ; facialitisque in pueris ct adolescentulis , quam in robustioribus. Iii juniori aetate omnes partes solidas molliores esse, & facilius distrahi posse, omnibus notum est. Sed Min quibusdam hominibus, adultis quamvis & satis robustis , mira laxitas ligamentorum in omnibus sere articulis Onservatur. Aliquando enim publico spectaculo a in Sect. I. Aphor. n'. s'. Cfarier. Tom.

r) Lib. VIII. cap. XI. pag. I.

568쪽

se exposuerunt histriones, qui omnes fere articulos corporis sola musculorum vi luxare , atque iterum reponere noverant, & cereum quasi corpus in quasvis fere figuras flectere. Merito hinc monuit Minocratei a ), quod in luxatis facile resia tuendis multum natura a naturis disserant , ct multum cavum a cavo distet : namhoe quirim facilius, illud dis iter superatur. Multum etiam disra nervorum eorullatio , quibusdam ιaxa, quibusdam reno ctc. Complures autem videre licet, qui ita humidi sunt, ut, ibi velint, sine dolore arriculos juo loco moveant, ct sine d lore restituant. Postea etiam addit, quod carnosis articuli minus facile excidant, sed & dissicilius reponantur, si elapsi fuerint; contrarium vero obtinere in in cilentis. Deinde hanc rem boum exemplo confirmat, quibus ultima hyeme em ciatis femoris articuli facillime excidunt. Si autem vi externa rupta fuerint ligamenta, vel suppuratione , erosione See. s luta laetit illorum cohaesio, facile pacet, levi etiam de causa articulos excidere posse.

s. 36 . T π INC figurae in parte mutatio , tumor, cavitas, elon-A I gatio, a C curtatio membri, immobilitas, distractio mus culorum , torpor subjacentium , paralysis, vasorum vicinorum comis pressio, dolor, privigilium, inflammatio , cede ma , ancylosis, convul

sio , marcor, mors partis , vel ec totius. Recensentur hac paragrapho illa phoenomena , qaae luxationem factam comitari solent, vel sequi.

FIGURAE MUTATIO , TUMOR , CAVITAS. Sis a communia, quae quamvis luxationem comitantur , describens Cessus cbὶ dicit : Siquidem se .rea parte tumor est, in quam os prorumpit i ea sinus, a qua recessi. Imprimis autem insolitus talis tumor, & praeternaturalis cavitas apparet, si articuli luxati satis ii di fuerint, ut v. g. in humero & cubito et in femoris enim articulo , ob copiosam pinguedinem dc plurimos musculos circumpositos , dissicilius hoc detegitur. Ut autem certo constet, an articulus luxatus fuerit nec ne, pulchre monuit Hidi pocrates , partem laesam debere conferri cum parte sana. Ad exemplum enim impegri aestimare vitiatum oportet, neque spectare alterius bominis articulos, i qMibusdamen,m hominibus magis prominent articuli , quam aliis) sed 'sius laborantis , an im eger vitiato di milis sit te . Non autem solam figurae mutationem sussicere , Ut constet arisulum quemdam excidisse, pariter monet, dicens s d): multis enim articuli pra dolore, aut alia de causa , licet jsis non exciderint. nequeunt tamen eo modo , quo in sanis corporibus, figurari. Inao, licet cavitas praeternaturalis appareat circa articuli locum , nisi & tumor insolitus in alio loco adiit, ob caput articuli alieno i co positum , turpis poterit error committi, imprimis circa articulum humeri. Hippocrates c e in dicit, se plures novisse, nec ignobiles, Medicos , qui credebant, hunieri articulum luxatum eisse , dum divulso acromio humeri superior commissura deprellare cava appareret. Et Galenus D in Commentariis in hunc textum Hippocratis

569쪽

LUXATA.

narrat, sibi simile quid acciditis. Dum enim in palaestra aeromium ipsi diductum

suillet, palaemae magister cavitatem praeternaturalem videns credebat, humeri e put in alam prolapsum fuit se, unde valide extendebat brachium , & deinde esapiatum atticulum repellere nitebatur, sed frustra. Dum aliis etiam adjutoribus adhubitis validissima heret extensio, Galenus ipse, digitis alterius manus alae lateris affecti immii Gis, tentabat reducere luxatum articulum ἔ cum autem nihil praeter naturam in alae cavo inveniret Galenus, monuit, ut ab ulteriori extentione abstinerent: illo tamen invito perrexerunt distendere , credentes , doloris acerbitate victum Galenum iussisse ut cest arent , dc nisi alter accedens prudentior cohibuisset, mutaculum avulsissent. Perversa tamen hac arte convulsionis periculum instare sei sit Galenus , quod non nisi continua olei calidi perfusione evitare potuit; uti alia occasione dictum fuit in commentariis j. 6 . V nde apparet, quanta cautela opus sit, ut constet de articuli luxatione, cum peritissimi etiam aliquando sic errave rint. Vidi sic misero rustico totum brachium ad humerum usque gangraena correptum fuisse, dum phtesmone vera tumentem cubitum luxatum crederet, &validis, illisque saepe repetitis, extensionibus vexalset rudissimus homo; qui tamea ignarae plebeculae persuaserat, se in luxationibus & fracturis curandii omnes an

tecellere.

ELONGATIO. AccuRTATIO MEMBRI. Dum articulus suo cavo, quo naturaliter continetur, excidit, musculi os Ii astixi propria contractione illud tu lum ducunt ; unde plerumque luxatum membrum brevius fit, simili modo ac in commentariis f. 34 3. dictum fuit, ossibu= fractis membra accurtari. In quibus.

dam tamen casibus, licet rarius , membrum luxatum elongatur : si nempe caput articuli elapsum sustineatur sic, ut a musculis attrahi nequeat. Sic v. g. maxilla inferior , si utrimque luxetur, totum mentum inclinatur, ct in exteriorem partem promovetuis , inferioresque dentes longius , quam susterioreι excedunt, intentique temporum mustili apparent c a). Ultra enim tubercula, quae ante cavum articuli ponuntur ,

prolapsa maxillae inferioris capita non potiunt retrotrahi a musculis assixis , de ideo in tali casu maxilla inferior sena per ultra superiorem eminet. Et Hippocra-tὸ, t b ὶ, de semoris luxationibus agens, inter illa signa, quae docent, femur in interiorem partem prolapsum esse, numerat, quod pars affecta longior sit, si cum altera conferatur. Os enim , quod a coxa surgum procedis ad pectinem ,

femoris caput inhaeret , ct cervix articuli cavo fustinetur. Ob has autem binas caulas femur luxatum longius fieri voluit. Accurtatio orgo membri luxati frequentius quidem accedit i Elongatio tamen ciuidem etiam aliquando locum habet. Rarius tamen accidit , partem luxatam eandem longitudinem retinere cum parte lana: illud tamen contingere monet Hippocrates, ubi femoris luxati caput in anteriorem partem erumpit, & simul addit, raro talem luxati nem fieri.

IMMOBILITAS. Omnes illi motus, qui requirebant articuli luxati debitam & naturalem dispositionem , vel omnino fieri non pollunt, vel saltem non nisi

sun)ma cum dissicultate : certe nunquam in vera luxatione omnes motus exerinceri possunt, qui integro articulo fieri solebant. V. g. humeri articulo bene constituto, potest homo extenso brachio innumeros conos describero, quorum veta. a) Celsi Lib. VIII. cap. XII. pag. 344m l bὶ De Articulis Charier. Tom. XII. pag.

Coos i

570쪽

lices in articuli cavo eoncipi pollunt, bases vero ab extremis digitis d si ibuntur : si autem humeri ossis caput cavo scapulae elapsum fuerit, numquam hoc fieri poterit. Idem etiam in aliis articulationibus verum ell. Non tamen semper omnes articulorum motus destruuntur luxatione facta; caepe enim quidam supersunt, uti optime notavit Hippocrates a . Postquam enim egit de illis, qui a primo natali die humeros breviores habuerunt, sive ob luxationem in utero jam factam, sive alia de causa, dicit : quibus vero virili atate humerus excidit , nec restitutus fuit,

summus humerus attenuatxr, ct magis excarnis fit i ubi autem detore liberamur , non aeque praestare possunt opera omnia, qua requirunt, ut cubitus a petiore diductas in latera attollatur. Ad ea autem valent, cy cumpιe perficiend.rsunt, hilmero vel in priorem partem, vel in posteriorem ad pectus adducto : nam rerebra , ferra, secure c. utantur, dummodo cubitum non admodum alte attollere necesse sit cro. In aliis plurimis locis

ejusdem libri de diversis luxationibus ejusdem articuli agens Hippocrates monet, quinam motus articuli impediantur, quinam vero superstites maneant. Unde sub hae limitatione immobilitas inter este chus luxationum numeratur. DISTRACTIO Mus cs Lo Ru M. Caput articuli elapsi, alieno loco po- stum, necessario premet vicinos musculos, illosque distrahet: sed praeterea musiaculi olli luxato assi xi necessiario situm suum mutabunt: hinc quidam ex illis elongari debebunt, alii vero e contra laxari. Et ab hac causa etiam pendet mutatio figurae in parte luxata. Dum Petitus bὶ signa enumerat, quibus cognoscitur , ossis semotis caput cavo suo elapsum versus posteriora ivisse, monet glutaeos musculos laxatos eme, tricipitem autem chordae instar validi sine tentae a pubis regione usque ad medium ollis femoris apparere. Duni maxillae inferioris utrumque caput luxatum est, facile patet ex Anatomica cognitione partium, quanta aistractio debeat fieri musculorum temporalium &c. unde saepe convulsiones, & mors ipsa sequuntur. TORPOR susIACENTIUM, PARALYsis. Si nempe articulus elapsus vicinos nervos majores compresserit; vel uti a vertebrarum luxatione contingit, ipsa m dulla spinalis prematur. Ubi de spinae luxatione agit Hippocrates sc) , monet, quod, ubi spinae superior pars introrsum luxatur, toto corpore resoluti & torpidii )fiant. Videantur & illa, quae dicta sunt in commentariis g. I7o. m. I. 1. Si jam caput ossis humeri, in cavum axillae delapsum , magnos truncos nervorum ibi decurrente Omprimat, patet facile. eadem mala in partibus suppositis fieri possie. Quando ossis femoris caput in anteriorem partem luxatur , inter alia signa hujus mali numerat Hippocrates id urinae suppressionem , quia femo--ris caput tunc insignibus nervis adjacet. Videretur autem a compressis nervis p tius debere sequi urinae excretionem involuntariam , quam ejusdem suppressionem.

Sed monuerat Hippocrates alibi se in , si medulla spinae laesa fuerit quacumque de

causi, primis temporibus nec stercus, nec urinam , egeri; vetustiore autem factoviorbo , haec etiam, non urgente homine , prodire : unde patet, a compressis De Artieulis Textu ci. Charier. Tom. e) De Articu is Charier. Tom. XII pag.

SEARCH

MENU NAVIGATION