장음표시 사용
591쪽
sic comburi, ac si igne actuali hoc factum futilat; uti in earbonibus pestilentiali bus patet: qui suppuratione in omni ambitu facta postea excidunt: perfecte eodem modo, ac solet fieii , dum ferro candenti pars corporis exusta fuerit. Sic sapiens
antiquitas sola observatione effectuum merito ab igne nomen inflammationi dedit. cum dc causae de effectus omnino respondeant: δc hodiernis observatis circa ignis naturam haec omnia pulchre confirmentur.
g. 37 i. S T Q U Esanguinis rubri arterio si in minimis canalibus
C. stagnantis pressio & attritus a motu reliqui sanguinis moti, & Fer te brim fortius acti.
Datur in hac paragrapho definitio inflammationis, sive Phlegmones, proprie
dictae ex suis causis , quam Veteres dederunt ex phaenomenis. Definiverunt enim phlegmonem , uti patet ex illis, quae ex Galeno praecedenti paragrapho fuerunt allegata j quod sit tumor praeternaturalis, renitens , durus, ruber, calens, cum dolore punctorio, dc febre plerumque comite. Notandum autem est, definitio nem hic datam tantum respicere inflammationem , quatenus haeret in illis vasis . quae naturaliter sanguinem rubrum continent, vel quae saltem dilatata illum a mittere pollunt. Quid autem fiat, ubi simile malum in tenuioribus vasis haeret.
dicetur postea j. 3 ρ. 38o. His positis datae definitionis explicatio dari poterit.
Bina hic occurrunt, quae simul unita inflammationis naturam constituunt: obstructio nempe, de sensuinis in locum obstructum irruentis aucta celeritas. Stagnat enim sanguis in inflammatione, dc transire nequit per vasorum angustias, lucet a tergo impulsus liquor urgeat: adest ergo obturatio canalis transitum tollens
liquido per illum tranjiciundo. Sed ex illis, quae dicta sunt 3. io . patet, obstructionem adesse, his positis. Materia obstruens est sanguis ruber sed arteriosus; quia, in solis arteriis obstructionem proprie dicta locum habere posse, demonstr
tum fuit in Commentariis F. iis . Loca obstructa sunt minimorum catulium angustiae ; quia, ut facile patet, immeabiles moleculae per latiorem vasorum amplit dinem transire adhuc poterunt; circa fines vero convergentium vasorum haerebunt. Non autem hic intelliguntur minimi totius corporis canales , sed tantum angustiis mi rami maximorum vasorum , quae nempe crassitsimam partem humanorum liquidorum , sanguinem rubrum continent. Unde canales illi minimi quidem dicet di sunt ratione maximorum vasorum, sed maximi sunt inter minimos. Ultimus enim finis arteriae rubrae major semper erit arteria serosa inde orta , quae omne r brum suae diametri parvitate naturaliter excludit. Sic Sc pariter ultimus finis arteriae serosae ob eandem causam semper major erit arteria lymphatica inde orta Sec. V nde patet, veram phlegmonem fere tantum in arteriis rubris minimis , vel in serous dilatatis haerere; ideoque else illam, quae 9. 121. dicebatur inflammatio primi generis. Ubi autem in angustiis convergentium vasorum immeabiles mol culae haerent, liquidum vitali motu a tergo urgens necelsario comprimet easdem ;& quidem satis magna vi, cum cordis de arteriarum actione sanguis ruat in loca haec obstructa , tali quantitate motus, qua potuisset ad extrema corporis usque fatis magna adhuc cum celeritate pervenire; unde magna pressio erit, de renovata singulis cordis de arteriarum contractionibus vide commentaria 3. aio. ). Cum a
592쪽
tem immobiles haerere videantur moleculae obstruentes, minimorum canalium angustiis impactae , non ita apparet prima fronte , quare attritus fieret, qui itum quemdam & reditum harum molecularum supponere videtur. Sed si considerentur illa, quae dicta sunt in commentariis β. 131. n'. a. patebit, obstruentes molec las non semper immobiles haerere, ted nunc arteriarum contractione retropelli versus latiorem locum , nunc iterum cordis , arterias implentis, actione protruis di in easdem angustias; unde verus attritus hic locum habet. Hactenus autem dicta omnia conveniunt aeque obstructioni, in minimis c nalibus a sanguine rubro arterioso stagnante factae, quam inflammationi: V nde in definitione inflammationis additur, PER FEBRiM FORTI Us AcTi. Ubi valida i flammatio notabilem corporis Partem , vel viscera quaedam occupavit, febris tunc
semper adesse deprehenditur : led si in minima corporis, imprimis externi, parte inflammatio haereat, an tunc dici potest ; semper adesse febrim Ophthalmiae, a giliae quaedam inflammatoriae &c. toties observantur, licet nulla in pulsu mutatio appareat. Pulchre hoc explicuit Galenus a , dum pulsu uin naturam describit, qui
inflammationem comitantur: Incipiente enim inflammatione pussus major est, quam fecundum naturam , ct vehementior, ct celerior ct crebriori Aucta inflammatione omisnia hae increscunt, ct manifeste durior si ore. Paulo potest autem subjungit: Hae
inflammatio habet, qua pulsum per totum corpus immutat, sive ob magnitudinem, sive ob principem partem , in qua consistit. Si vero universum corpus non asciat, pulsus in parte inflammata talis erit, qualem diximus. Sub hac ergo limitatione accipiendum est, quod febris sit omnis inflammationis comes ; nempe, si non in t to , saltem in parte inflammata, pulsus robur & celeritas augebuntur, tuncque febris quasi partis ipsius est, uti iterum alio in loco pulcherrime monet Galenus b . Postquam enim dixerat, plurimas esse inflammationis differentias, illis tamen omnibus febres solere accedere notat. Deinde primam inflammationis differentiam ponit, quod humida vel sicca sit. Humida quidem, qua ex calida fluxione partem obsidente sit : sicca autem , quando sine ulla fluxione conatam calorem accendi conis tingit. Hoc autem quodammodo velut febris partis ipsius est. Antiquissimorum etiam Medicorum opinione confirmatur, quod auctus motus inflammationem semper comitetur, Celsus enim in Praelatione o, ubi varias Medicorum sectas & dogmata recenset, sequentia habet. Si sanguis in eas venas, qua spiritui accommodata sunt ,
transfunditur inflammationem, quam Graci ελεγμον is nominant, excitat, eaque
inflammatio talem motum escit, qualis in febre es, ut Erasistrato placuit. Ubi notandum , non dici simpliciter, quod febris fiat, dum inflammatio adest , sed tan-rum , talem motum fieri, qualis in febre est. Inde saluberrimum in Praxi Medica monitum posuit Simsonus din, ne decipiantur Medici , credentes nullam inflammationem adesse , s febris adsit. Cum smpe fixos dolores intestinorum de ventriculi inflammatio producat, licet nulla fe-Dris observetur, pulsu explorato : imo pleuritides spurias Epidemicas se vidisse asserit , quae sine ulla febre pluribus mensibus amigebant aegros, nisi statim Venae
sectione, & aliis inflammationi debellandae aptis remediis, curarentur. a De Pulsibus ad Tyrones cap. XII. Char- e Pag. s. ter. Tom VIII. pag s. s. din The System os the Womb 3tc. by Th
bin De Methodo Medendi ad Glaucon. Lib. mas Simson pag. Ic6. IOI. II. cap. I.Charier. Tom. X. pag ,οI.
593쪽
Ex modo dictis simul apparet, obstructionem plurima habere communia cum inflammatione; nulla enim inflammatio concipi potest, quin simul adsit obstrue tio : Praeterea in Commentariis 3. ixo. demonstratum fuit, validam obstructi item augere velocitatem liquidi transmittendi per vasa libera ; id est, febrim fiacere. Sed simulac febris obstritistionem factam comitatur, alest inflammatio et qua ergo posset vocari obstructio cum febre vel in toto, vel saltem in parte.
g. 37 a. OU OD ergo fieri potest vel in finibus arterio sis , vele in vasis serosis lymphaticis aliisve minoribus arteriosis, dilatatis osculis admisios globos rubros , aut alia fluidi elementa
crassa , per fines transmittere non potentibus. Si sanguis transfunis ditur in eas venas, quae spiritibus accommodarae, innammatione inexcitat. Cels. F.
Inflammatio ergo proprie dicta sive Phlegmone, uti patet ex definitione data raragrapho praecedenti, tantum locum habere potest in vasis , quae naturaliter sanguinem rubrum habent; vel & in illis , quorum initia per morbos sic dilatari
observantur , ut partem rubram sanguinis possint admittere. In reliquis minorubus vas s fluidi tenuioris elementa concreta quacumque de causa potiunt paruter haerere immeabilia , potestque fluidum a terso pariter urgere loca haec ota structa malori velocitate : cum tamen nullus rubor tunc appareat in parte sic a Diacta, non vocatur Phlegmone, sed Erysipelas, cedema calidum dcc. uti dicetur,. 379. 3to. Quo usque autem rubra pars sanguinis penetrare possit, & quot d crescentes vasorum series ingredi, si illorum initia praeternaturaliter dilatentur nondum per experimenta adeo limitari potest. Interim hoc constat, sanguinem rubrum in morbis non solum ingredi polle vasa serosa, quae sanguineis magniatu dine proxima coloratum fluidum, serum flavum nempe, continent: sed etiam longe minora adhue, quae pellucida fluida naturaliter tantum habent. Album oc ii, in omnibus sanis margaritarum splendorem fere aemulans, nata inflammatione saepe totum rubet, & innumeras vasculorum ramificationes exhibet, quae sanguine rubro distentae nudo oculo distinctissitne conspici polliint, cum in statu naturali nihil colorati liquidi habeant. Imo vidi aliquoties in pessimis ophthaliniis, per ipsam corneae tunicae adeo pellucidam substantiam transire vas sanguine rubro plenum, nudo etiam oculo conspicuum. Sed tenuiora adhuc vasa elle co neae, quam adnatae, nullus dubitat, cum una cum contentis fluidis ii 3 sanitate pelluceant omnino, & inflammatione valida hic nata, diu circa limbum corneae undique appareant rubro sanguine distenta vascula, nullo adhuc vitio in ipsa cornea apparente ; donec tandem vi & duratione morbi sensim dilatata cornem ivascula sanguinem rubrum etiam admittere possint, Ex quibus patet, ver m phleg- monen sive inflammationem sanguineam aliquando etiam in minutis admodurn vasculis obtinere posse.
Quod ad locum attinet ex Celso in hac paragrapho allegatum, cujus jam ob
aliam causam in praecedenti paragrapho meminimus; constat, antiquissimos M dicos venarum nomine comprehendisse aeque illa vasa, quae hodie arterias voca
mus , quam venas proprie dictas. Erasistrati, & plurimorum postea ejus sectae addictorum .
594쪽
3. 372. 3 3. 374. INFLAMMATIO ινν
addictorum, opinio fuit, non contineri venis pulsantibus, arteriis hodie vocatis, sanguinem , sed spiritum , qui pulsum faceret in his vasis. Galeni tempore adhuc plurimi, huic sectae addicti, audacter idem dixerunt; imo quidam promiterunt, se demonstraturos, ipsam aortam sanguine vacuam esse ; quos Galenus salse deridet, & pulcherrimis experimentis falsa dixisse evicit sa). Unde ex Erasistrati opinione secundum Celsum saltem hoc patet, quod credide sit , tunc inflammationem adesse, quum sanguis ex venis in arterias, naturaliter sanguine vacuas, iret ; id est, in locis alienis haereret. Hodie, cognita sanguinis circulatione , his meliora novimus ; tamen quodam sensu tolerari posIet hoc effatum, cum & inflammatio fiat, si tinguis talia vasa ingrediatur , quae
naturaliter tantum tenuiores humores capiunt.
Videantur etiam illa, quae in commentariis g. 111. dicta sunt de inflammationum variis speciebus, quatenus in diversii decrescentium diametrorum seri bus vasorum haerent.
s. 3 3. U RGO ejus sedes omnis pars corporis, In qua reticu - lares arteriarum distributiones , vel Lymphaticorum
arteriosorum Orrus. Postquam Rassinus pulcherrima sua arte detexerat, ubique fere in corpore a terias in minutissimos ramos divisas distribui, de in omni fete puncto ramulos ex majoribus truncis emissos communicare cum vicinis; obtinuit usu apud Medicos , has arteriarum distributiones reticula vel plexus reticulares appellare , quia relicta inter concurrentes & sibi mutuo implexos ramulos interstitia reticuli naIIassatis apte referunt. Dumque tot annorum spatio sedulam operam huic arti navavit magnus ille vir, invenit saepe uti pauim in ejus operibus occurrit J r licta spatio la inter reticulares plexus, quae vasis carere videbantur, postea feliciori succellu repleta innumera iterum vanula exhibuisse, simili fere ordine distributa, ac in majoribus ramulis observatum fuerat antea. Sed ubicumque arteriae in minimos ramulos divisae observantur, poterunt haerere fluidi moleculae , concreti
ne , vel mutatione fisurae , factae immeabiles : vel & angustatione horum vase lorum , minuta capacitate, impediri poterit liber transtus liquidi naturaliter per 4lla fluentis ; unde obstructio , & aucto motu liquidi a tergo impulsi inflamma tio , nasci poterit. Cum etiam in omni fere corporis loco ex arteriis sanguineis Heriventur ramuli, qui sua parvitate partem rubram sanguinis excludunt; pol fit , horum vasculorum initiis dilatatis , per erm rem loci rubra sanguinis pars vinora vascula ingredi, de in illorum angustiis haerere immeabilis : unde it rum fient omnia similia mala.
s. 3 7 . T T IN C arteriae ipsae, venae, nervi, membranae, mucI 1 culi, glandulae, ossa, cartilagines, tendines, viscera
ca De Analom, Administrat. Lib. VII. cap. I 6. Charier, TOM. IV. pag. Is . &e.
595쪽
1 NpLAMMATIO. I. 37 omnia, adeoque totum fere corpus, sed nusquam frequentius ictenacius, quam in adipe.
Cum ergo ex hodierna Anatome constet, omnes sere corporis partes vasai habere , quae demonstrari ad oculum possunt; patet, inflammationem in toto fers corpore , obtinere polle , omnibusquc cjus partibus, quae hac paragrapho en
ARTERIAE, v ENAE. Tunicae horum .vasorum componuntur ex aliis miti ribus vasis , uti in majoribus horum truncis ad oculum demonstrari potest me injectiones Anatomicas. Et in animalibus, post diuturnum & velocissimum cur sum mactatis , saepe tota aortae externa superficies fere nigra apparuit, ob distet ta nimio sanguine vascula , quae mirabili textura per membranas magni huius vasit; distribuuntur. De hac re dictum fuit in Commentariis f. II 3. n'. a. ubi t
mor vasculorum minorum, majorum vasorum membranas constituentium, res
rebatur inter illas causas, a quibus majorum canalium capacitas minui poteratis NERVI. Duplici modo possunt considerari nervi, vel quatenus cerebri, c rebelli de medulla: l inalis propagines tenerrimas continent, vel quatenus vaginis tenacibus, omni valorum genere donatis Vide commentaria F. it i. in constant; quibus vaginis tuto mollit luna & pulposa eiicephali & medulla: 1 pinalis substa tia ad quasvis corporis partes defertur. An tenerrima illa & omnem sensum s gientia vascula, quae proprie dictam nervi substantiam constituunt, inflammei tui aliquando, non adeo patet. Tamen cum dc per haec fluat tenuissimum flui dum a cerebro, cerebello , dc medulla spinali tuti dictum suit in ejusdem 3. 181. commentariis) non videtur adeo absonum dc in his vasculis tale quid obtinere posse. In majoribus autem , dc per injectiones Anatomicas tam evidenter demonstratis, vasculis , quae sua textura vaginas S tunicas nervorum constituunt, ii flammationem veram obtinere polle, facile patet. MEMBRANA . Nam per injectiones Anatomicas hodie novimus, soliditasimas etiam, Zc exsangues omnino habitas veteribus, membranas nil aliud esse,
nisii meram vasorum texturam. MUS C.U LI. TEN Di NEs. Innumeras arterias muscularem carnem undiaque perreptare , hodie constat ; imo dc solidissimos apparentes & penitus albi cantes tendines artificiosa injectione penitus rubescere novimus; non tantum obvala illa repleta, quae vaginas tendines investientes constituunt, sed etiam plurima similia inter ipsas sibi mutuo accumbentes tendinum fibrillas decurrere cestum est. Unde & nic inflammatio locum habere potest; Sc in pessimo Rheum tismo musculis inflammatis saepe tam enormes dolores fiant, dum vel levissimus
G L A N D U L AE. Sive hae sint meri vasorum convolutorum glomeres; sive eaUi solliculi, per emissaria collectum cavis suis humorem eructantes, qui a vataculis innumeris membranam folliculorum talium perreptantibus secretus in cava eorum infunditur, res omnino eadem erit. Nam in utroque casu innumera vatacula arteriola fabricam glandulae constituere alleritur; unde δc in nis inflammatio nasci poterit: uti quotidiana observata testantur in parotidibus , glandulis su maxillatibus, axillaribus, inguinalibus dec.
596쪽
O S S A. In vulnerum capitis historia in commentariis s. 2 9. 1s 2. 113. Ω-tis evidenter, ut puto , probatum fuit, Vasa ex peri Oileo ad os delata , inter ejus lamellas decurrere ; alia etiam per singularia foramina ad diploen cranii, in aliis vero ossibus ad medullam , pertinsere : unde & separatio corrupti, & renti tutio perditi, vasorum per ipsam ossis labitantiam disperiorum esticaciae adstriubebatur. Ergo & hic inflammatio potest nasci, vel in vasis arteriolis decurrentibus inter medias lamellas osseas , vel in ipsis medullae vasculis; unde dolores
profundissimi Sc pertinacissimi simul, spina ventosa &c. uti postea in Capitulo
de morbis ossium dicetur. Ossibus autem inflammationem etiam aliquando accidere posse jam Galenus sa) notaverat. Postquam enim dixit, ipsas etiam vas rum tunicas inflammari posse, uti & membranas . nervos & tendines , addit :s uamobrem ossa quoque nonnunquam inflammatio attingit , uti ct ex usis primo Assectis aliquando prorumpit ἰρυοῦσαι . Ex illis autem , quae praecedunt locum ali gatum . facile patet . quod voluerit Galenus, partibus incumbentibus inflammatis malum ad olssa pertingere possie non tantum . sed etiam inflammationem in iplis ossibus primo natam ad reliquas partes pergere aliquando. CARTILAGINES. Ossibus certe proximae sunt cartilagines, & plurimae tandem in ossa mutantur; uti ex Ost genia apparet. Cum autem tu ossibus, quae quondam cartilagines fuerunt, vascularis structura deprehendatur, uti modo dictum suit, admodum probabile videtur, similem fabricam praeexstitii te in cartilaginibus t sed etiam subtilissimorum Anatomicorum industria vasa in cartilaginibus detecta fuerunt. Sic in cartilagine Thyroidea se centenos poros vudit Ie assirmat Cluton Havera bὶ quorum quidam vasa ex perichondrio ad cartilaginis substantiam pergentia admittebant, alii ab eadem redeuntia transmitte- hant. In juniorum cadaveribus felici injectione vidit Ruyschius se), vasa san- suinea penetrare per patellae corpus, atque immenso numero in ima ejus se a dere meditullia. Et alibi d) hanc rem confirmat. dicens, se oculis demolistrare posse , vascula sensui fera vera dari in ipsis cartilaginibus ; seque haec detex ille iacartilaginea superncie capitis ossis femoris , & etiam ad margines cartilaginum
mobilium , quae inter ossium articulatim commissorum extrema ponuntur. Cum autem haec vasa ex osse contiguo in cartilaginem tendant, mirabatur , quod ad duarum tantum linearum altitudinem procederent, nunquam autem emergerent
in supremam cartilaginis superficiem. Ex his ergo patet, in cartilaginibus, aeque ac in ossibus, inflammationem fieri pol se.
VISCERA OMNi A, ADEOQNE TOTUM FERE cox pus. Mirabili vasorum textura, & in singulis fere diversa , constare vi lcera, hodie certo novimus. Et acuti morbi viscerum postea pertractandi docebunt evidentissime , inflammationem & omnes ejus sequelas , suppurationem, gangraenam , icirrhum &c. aliquando in his observatas fuisse; ne quidem ipso corde excepto, quod tamen solum viscerum vitiis non macerari, nec supplicia vitae trahere, sed laesum mortem ilico adferre Plinius voluit vide commentaria f. so . in. Nam mulieri, suppurata cordis pulpa, per multos dies urinam purulentam effluxisse, & in cadavere ejusdem , quarto mense mortuae, calculos & ab stelliis in corde repertos fuisse,
ain De Tu moribus praeter naturam cap. 1. Charier. Tom. VII. pag. 31 s.
597쪽
testatur Holierius sa). Unde merito concluditur, totum fere corpus inflanam tioni obnoxium esse, cum omnes fere ejus partes vasculosas elle hodierna An
NUSQUAM FRE Q. υ ENTIUS ET TENACIUS, MI A M IN ADIPE.
Constat certissime, cellitiosam dictam tunicam ubique fere in corpore inveniri, quae diversa nomina acquirit, prout diversam materiam continet. Si enim alba, granulosa, non nisi calore tuli lis , materia cellulas hujus membranae reeleat, adiaposa tunica dicitur : quando vero materia in hac membrana contenta fere sponte diffluit, pinguetudinosa vocatur. In illis vero corporis locis , in quibus tenerriama invenitur hujus membranae fabrica , ejusque cellulae tam parVae, ut pingue contentum oculos fugiat, simpliciter cellulosa dicitur; uti v. g. in dorso manus , fronte &c. Quam late autem hujus membranae dominium pateat in corpore humano , apparebit, si consideretur , omnes mulculos tendinesque investiri tali cellulosa membrana non tantum , sed omnes musculorum fibras , quousque oc lorum acies. & subtilis smorum Anatomicorum dexteritas & patientia , penetrare
tuerunt, similibus vaginis cellulosis tegi. Vasa sere omnia in tali cellulosa suta ancia decurrunt; imo & ipsam valorum & viscerum fabricam talis cellulosa substantia pro parte constituit. Unde patet, frequentissime in hac tunica , cellulosa dicta . vel pinguedinosa aut adio osa , inflammationem posse contingere ; dc ubi in hac parte narret, tenacissima elle solet, saepe non resolvenda sed in se purationem vel & gangraenam frequentissime tendit. Cum enim arteriae, per hanc membranam dispersae, pingue oleum , vel simile unctuosum smegma lubricandis I artibus inserviens, in sanitate secernere soleant, & in cellulas , tam facile duatabiles , hujus membranae deponere, videtur, his vasis dilatatis vel ruptis per
inflammationem , ipsa rubra pars sanguinis trantsudare quasi & accumulari in his cellulis ; unde tumor ruber & durus, veram phlegmonem comitans , oriri videtur, qui fere semper tantum in hac tunica cellulosa haeret. Pulcherrime hanc rem Gaιenus b) expressit, squem locum antea etiam in commentariis F. II 8. alia occasione allegaviὶ dicens : uum Janguis calidus copiosior in aliquam animalis partem trocubuit, majora ejus vase protinus asenduntur, qua plenitudinem non ferunt pab his deinceps qua minora sunt. Mox ubi nec in iis fatis continetur . exsudat foras in illa ampla spatia , qua inter vasa sunt , sic ut etiam omnia , qua in composita cara
ne habentur, loca occupet. Per carnem autem hic intellexisse Galentim membranam
illam adiposam , vel cellulosam , satis patet ex illis , quae ultimo Capite ejusdem
libri scri Duntur. Praeterea per inflammationis eventus optime confirmatur, illam frequentissime in membrana cellulosa haerere. Si enim validam inflammationem stippuratio vel gangraena sequatur , pus collectum, vel gangraenosus tabus, pertusa cute, in membrana adi posse semper haerere observatur. Sic vidi, dum terribialis gangraena totum crus a genu ad apices digitorum pedis usque fere occupa
set, secessisse magna panniculi adipoli frusta subiectis musculis & tendinibus
omnino illaesis. a In Commentariis in Coae. Hippoer. pae . t ibi Method. Med. Lib. X. cap. c. Charier si . t Tom. X. pag. 233.
598쪽
INFLAMMATIO. 184 g. 3 1. T T A N C Stagnationem c 3 i. essicit In arteriis minita XI. mis i. Quidquid premendo, distrahendo , intorquendo , rumpiando, contundundo, urendo, erodendo , Crispando, vasorum fines ita arctat in conicis, cylindrici sue, ut diametsir aperturae fiat diarnecio sphaerae sanguinis minor. Calor , motuS vehemen S, infixa, ligaturae . pondera incumbentia, acria ingesta vel applicata, frigus acre, frictio nimia , omnes cauis vulnerum, contusionum, erosionum , fracturarum , luxationum , Obstructionum, huc pertinent.
In Definitione inflammationis q. 3 i. bina considerabantur: stagnatio nempe sanguinis rubri arteriosi in canalibus minimis , & dein pressio & attritus, sanguine a tergo urgente majori impetu in loca haec a stagnante sanguine obstructa. Enumerantur nunc hac paragrapho illae caulae, quae hanc stagnationem efficere pot- sunt in arteriis minimis, quae tamen per ultimas suas anguitias naturaliter partem rubram sanguinis transmittere poIIunt. I. Arteriae, quae rubrum sanguinem vehunt, postquam per laterales ramos tenuiores pars inde secesserit ad varios usus, rubram sanguinis parrem , quae m lecularum suarum determinata magnitudine minora vasa ingredi naturaliter non potest, tradunt venis, cum quibus continuum canalem faciunt. Ubi ergo arteria talis minima desinit, ibi incipit vena : arteria autem ex majori amplitudine semper in suo decursu masis & magis angustatur ; vena autem in initio angustissima toto suo decursu amplior fit. Hinc in arteriis liquidum a basi coni verius vertucem , in venis vero a vertice versus basim movetur : unde & venae , aeque ac arteriae , canales conici dici pollunt. Circa illum autem locum , ubi angustissima jam facta arteria venulae minimae continuatur, per aliquam saltem longitudinem videtur canalis cylindricus else , cujus latera nec conversunt, nec divergunt :si plus procedatur versus arteriam vel versus venam , jam iterum coni vel directi,
vel inversi, figuram canalis habet. Sed circa hunc locum, ubi arteria sanguinea desinit, & vena minima huic continuata incipit , maxima est angustia ; unde omnium frequentissime moleculae sanguinis, quacumque de causa immeabiles fa tae, hic haerebunt. Si jam concipiatur, vasorum fines arctari quacumque ratione, stagnatio fiet liquidi, quod per has angustias transire nequit. Simul ex dictis pa
tet ratio, quare in textu dicatur : I N CONICIS, CYLINDR. Is V E.
Dictum fuit in commentariis f. ii 1. yarticulas minimas liquidorum circulanistium in animalibus , per microscopia visibiles , sphaericas apparuille, 8c circa uia timas vasorum angustias singulas fere tantum moleculas , & saepe adhuc cum quadam difficultate, transire potuisse : unde facile patet, aretatis a quacumque causa canalium angustissinis finibus , impediri liberum transitum , & obturari canalis cavum ; dum magnitudo moleculae transmittendae capacitatem vasis tran milibri excedit : Fit ergo obstructio, cuti ex ejus definitione data j. io . patet quae omnis inflammationis semper comes est. . Cum autem, tuti dictum fuit in commentariis f. io'. in canalium nostrorun, sectio perpendiculatis ad axim sit circulus, illeque inter figuras Isoperimetras omnium maximam habeat aream; patet iterum, omnem cautam, quae valet --
599쪽
tare figuram canalium, facere stagnationem liquies transnittendi per ultimas c natis angustias. Praecipuae tales cauis hic enumerantur , quarum plurimae antea. explicatae jam fuerunt. PREMENDO, DISTRAHENDO , INTORQUENDO. Videantur de his illa, quae dicta sunt in commentariis f. m. n'. I. 2. 3.
RUMPENDO. Vasorum discit Ibrum orificia sponte contrahi, 3c liberum exitum fluidis, naturaliter per illa circumductis, impedire, demonstratum fuit in commentariis F. I 3 9. uti & S. I s 8 n'. 2. & .: simulque patuit ex illis, quae
dicta fuerunt ibidem n'. e. tunc veram inflammationem ab nac causa sequi. CONTUNDENDO. Cum contulionis idea accumulationem vult ulculo
rum involvat, uti dictum S. 3χχ. patet ex modo dictis , quare stagnatis liquia tum inde fiat. Accedit, quod contuso semper fiat, a duro obtuso corpore partes corporis nostri laedente, quod sine compressione fieri non potest. URENDO, ERODENDO, c RisPANDO. Omnibus enim his modis vel destruitur pars corporis integre, ut vivo igne vel fortissimis eausticis fit; unde vasis vivis ad limites talis mali positis obstaculum nascitur; hinc stagnatio, &inflammatio sequuntur : vel si mitior fuerit horum actio , contractis lolidis, &inspissatis fluidis, immeabilitas tamen nascitur in pluribus vasis; unde iterum e dem mala fient, uti postea latius in Capitulo de combustione dicetur. CALOR . Si nempe multum excellerit gradum illum , qui in homine sano naturaliter observatur. Demonstrabitur autem postea, quando de calore aucto, tanquam febrium symptomate, agetur, quod librae solidae inde siccentur , rigudaeque & contractae reddantur vide j. 689.ὶ sed , aucta rigiditate fibrarum ,
vasorum ex his conflatorum contractilitas augetur ι adeoque cavitas eorundem minuitur, unde obstructio fiet; uti demonstratum fuit in commentariis F. II 3. Si jam simul consideretur, nimior calore dimari tenuissimas fluidorum partes , fanguinem autem & ejusdem serum concrescere in malIas solidas, vix resolubitales postea ; patebit evidenter, calorem auctum merito inter inflammationis causas recenseta.
MOTUS v EuΕMENf. Videantur illa, quae dicta sunt in commentariis f. 1 oo. ubi probatum fuit, a solo aucto motu obstructionem , inflammationem, o nesque ejus sequelas nasci. INFIXA. Dum acuta quaevis corpora partibus infixa haerent , laedunt vasa ἰ& comprimunt vicina ; simulque dolorem & irritationem continuam faciunt; unde facile patet, inrammationem debere sequi , imprimis si circa partes satis acuti sensus haeserint: tunc enim non solent sedari haec mala, donec suppuratione facta natura expulerit illud molestum. Mirum talem casum habet Rausebius ta . Puella insciis parentibus aciculam deglutiverat. Postea tumor durus & inflammatorius in inguine oritur cum febre & dolore satis valido; Applicatis mollissimis cat plasmatibus ad suppurationem perducebatur tumor , quo deinde lanceola discisso
una cum pure copioso acicula aerugine obducta prodiit, non sine excrement rum alvinorum commixtione. Ad felicem tamen curam perductum fuit periculosum hoc malum, Plurima tamen observata docuerunt, aciculas & similia acuta
corpora diu rerere posse in panniculo adiposo sine magno malo. Tornionem sic
600쪽
novi. qui jam a sex annis festucam ligneam infixam gerit illi manus loco, qui inter
pollicem & indicem digitum medius est ; quam ibi haerentem facile talistere licebat . coniuetos tamen labores exercebat quotidie sine ullo fere incommodo , unde no luit pati unquam ut educeretur a Chirurgo , licet pessima quaevis ipsi omina retur. Aliud vidi simile exemplum, quod hoc probat. Puella conquerebatur de dolore quodam punctorIo circa humerum ἰ dum partem omni modo examin bam , nihil potui detegere mali , licet etiam undique attrectarem , dixitoue se
non semper, test aliquando tantum, dolorem illum percipere. Jussi' ex ealbano factum emplastrum applicaret , & post aliquot dies rediret. Cum nullum inde
levamen haberet, rurius omni cura dum partem at sectam attrectarem sensi digitum pungi , vidique acutum apiccm eminere per cutim laesam : eduxi forci oeacum , una cum parte fili sex pollices longa ; moxque agnovit, se illam acumdum operi suo Intenta ellet, ante sex circiter septimanas perdidis te. 'LiGATURAE Vasa comprimendo illorum cavum arctant : maxime autem agunt in venas; quia Sc minus firmas tunicas habent, quam arteria: ε & pleraeque magis versus superficiem corporis locari solent. Ubi autem fortius adstrin guntur ligaturae, tunc una cum Venis & arteriae comprimuntur. In venae secti nis administratione quotidie hoc apparet et si enim modice adstricta fuerit heatura, pertus a vena Languis cum impetu exsilit; si nimis fortiter adducta fuerit coni prella simul arteria, nihil fere sanguinis emuit: quod ubi vident Chirurei'
laxato vinculo, sanguinis emuXum Promovent. Videantur & illa, quae dicta sunt in commentariis g. ii 2. n'. 4. ubi simul explicatum fuit, quare PONDERA iNCUMBENTI A externa vasorum compressone obstructiones pariant ACRI A1NGEsTAvEL APPLICATA. Videtur omnibus fere partibus corporis nostri, tam externis quam internis, haec proprietas inesse , ut ab acrium applicatione contrahantur ; dc Plurima experimenta hanc rem evincunt. Si eutatula aceti oculo inspergatur , lic contrahuntur palpebrae invito etiam homini ut nulla. fere vi diduci possint; acria venena ingesta ventriculum & intestina con trahi faciunt ; unde ab acre retento & calefacto inflationes summae oriuntur
Dum vivi canis nudo intestino olei vitrioli guttulam penicillo applicarem vidi illud statim sic contrahi, ac si laqueo injecto constrictum fuillet. Verosimile iam videtur, etiam in minoribus vasis acria, si illuc veniant, similes constrictiones
facere possie , unde obstructio accedente motus circulatorii augmento inflammatio nasci poterunt. Sic dum acida labes sanguinem ipsum infecerit, pruritus obstructiones, pustulae, ulcera circa Vasa culanea observantur , uti dictum fuit s. 6 . Dum stagnans serum, Hydropicorum crura distendens, acre fieri incipit cutis inflammatur saepissime. Si autem tanta vi praedita fuerint acria , imprimis externe applicata, ut vasorum continuitatem solvere valeant, patet facile ex praedictis , longe adhuc magis inflammationem eroducere posse.
FRIGUS Ac RE. Constat certo, per frigus solidas partes corporis in omni dimensione minui; ergo & arctari vasorum cava. Simul probatum fuit in commentariis f. ii . sanguinis moleculas frigore adunari r utroque ergo hoc effecta
frigoris obstructio & inflammatio nasci poterit; imo saepe satis subita stanet nauti dicetur postea 3. 1 - ss. An non inde patet ratio , quare tam frequens' pleuritis siequitur, dum sudantes a laboribus agricolae se frigori incautius evn
nunti Aer enim inspiratus frigidus fere tangit intercinalia loca, dum tenerrima