장음표시 사용
581쪽
LUXATA. 116 c. cat, lacessendum non est : ubi finita est, tentandum es in his. membris, qua id patiuntur. In commentariis f. 36 . talis casus habetur , quo constitit , pessimam gansraenam secutam fuisse, dum cubiti luxatio reponebatur , postquam inflammatio valida partem jam occupaverat. Iii tali ergo casu differri debet luxato rum reductio ; & monendi sunt aeger ejusque amici , instare pessima mala, si hoc tentetur; difficilem autem postea curam fore , nec integram saepe r ne mala secutura imputentur temere postea Chirurgo vel Medico. Licet enim luxata quam citissime restitui debeant, si nihil vetet; ramen observata docuerunt, non de perandum esse omnino , licet articulus elapsiis diu remanserit. Humerus enim luxatus , cum valita inflammatio accessitIet , non potuit reponi nisi post bino menses elapsos ; & tamen integra fuit sanatio tam diuturni mali ta . Quam laetiosa autem mala sequantur articulorum jam inflammatorum extensiones, pluribus Exemplis demonstravit Hildanus ).
CONVULSIONE, ET RELIQUI s s YMPTOMATIBUR Convulsionem luxationi aliquando succedere in commentariis f. 36 . dictum fuit ; imprimis ob doloris vehementiam , & mulculorum aut tendinum distorsionem aut distractionem validam. Quanta autem mala convulsionem sequi pollini, dictum fuit in commentariis S. 13 3. Facile autem patet, laxatorum reui tutionem tentari non polle, ubi convulsio adest, quia & dolor immaniter augeretur, & valida deberet fieri partium omnium distractio ; adeoque convulsionis causae augerentur. Adeo autem metuebant convulsionem Veteres Medici in hoc casu , ut& Hippocrates se , de post illum Celsus dὶ dixerit: si quoque reposito osse, nemidistenduntur, rasus id protinus expellendum est. Videtur & alibi se ob hanc causam Hippocrates dixi me , quod in tetanis & opisthotonis inax illae luxatio lethali sit. Non potest enim haec luxatio restitui, quia tetanus prohibet; &, nisi cito restituatur, mortis periculum adest, uti dictum fuit in Commentariis 3. 36 . Si jam praeter modo recensita symptomata , valida febris , animi deliquia ,singultus &c. adsint, patet facile, tuto non pollie tentari luxatorum reductionem ;adeoque difficilem Prognosin et se.
PARTIBUS A ME iENTIBUS TENUIORIBUS , CRASSIORIBUS.
Dictum fuit ex Hippocrate in Commentariis β. 363. carnosis articulos minus facile excidere , sed & difficilius reponi, si elapsi fuerint. Hinc periculosae imprimis luxationes majorum arriculorum, quos validi musculi ambiunt, & fortissima ligamenta coercent. Non enim possunt nisi a validissimis cautis tales articuli
suis sedibus expelli s unde periculosa saepe synaptomata solent sequi. Ob hanc causam Celsus f), agens de illis luxationibus, quas vulnus comitatur, dicit.
His vero ire ingens periculum est, ct eo gravius, quo majus membrum est, quove validioribus nervis aut musculis continetur. Ideoque ab humeris , fmoribusque, metus mortis est; ac si reposita sunt ossa, spes nulla est non repositis tamen, nonnullum perietilum est. Et ubi de femoris luxatione agit , dicit : Magnum autem fe
582쪽
mori periculum est, ne vel disculter reponatur , veι repositum rursus excidat ste. cum ibi salentismi nervi muscutique sint, si suum robur habent, vix admittere ut re nantur , si non habent, repositum non continere a . V nde patet, etiam ad haee in Prognosi attendendum esse. LIGAMENTIS DE s TR UcTIs, VEL MODO ELONGATI s. Si per luxationem factam ligamenta, articulum cocrcentia, sic distracta fuerint, ut patiantur elabi os tua leae, line ruptura tamen, restituto OIIe sensim contracha poterunt iterum pristinum robur acquirere. Si vero disrupta fuerint ηMagnum petuculum est , ne cruda haec labia ipsi ossi vel vicinis partibus accrescant; vel cica trix sanati vulneris ligamenta minus flexilia faciat : unde postea impedietur a ticuli facilis mobilitas. Si v. g. vix potest concipi luxatio ossis femoris a vi ex terna subito facta sensim enim debilitatis vel elongatis ligamentis, a causis in so cavo articuli haerentibus, fieri polle luxationem, certum est in quin simul dis
ruptum fuerit ligamentum illud teres ex cavo Coxae enatum ,& femoris ossis c piti insertum. Unde in hoc casu curae difficultas patet : rarissime enim retro- tracta haec ligamenti rupti extrema iterum recrescent; unde repositum os postea facilius excidere poterit. U bi autem luxata ostii, ligamentis penitus destructis, per vulnus integumentorum exeunt, difficillimus casus est. Et quidem eo usque, ut Hippocrates aesperaverit de curatione talium luxationum. Dicit enim cbὶ i uibus autem cruris osbus luxatis , ct vutuus facientibus , penitus excia dianι articuli , qui circa pedem sunt , si e in interiorem , si die in exteriorem paniatem . tales non sunt reponendi , sed sinendum est , ut ille Medicks, cui hoc placet, reponat. Scire enim licet . quod moriatur , se Nysti serventur , ct paucarum dierum vita fiet. Pauci enim septimum diem excedunt. Convulsione enim occidit. Unicam salutis spem superesse monet , si non reponantur articuli sic luxati;
nam tunc adhuc servari poterunt: si tamen ut turpis claudicatio tota vita maianeat. Idem etiam obtinere periculum monet, si brachii ossa cum vulnere luxeniatur. Omnium pessimas tales luxationes osse monet, quae robustioribus ossibus a
cidunt. Unde, si femoris os circa senu luxatum vulnus faciat, repostum adhue citius occidet, quam in reliquis calibus ; dc , licet non reponatur , longe tamen majus periculum , quam in caeteris imminet se . In solis digitis pedum & ma nuum luxatis, & per vulnus factum eminentibus , curam tentari posse voluit ;sed non nisi summa cum cautela. Plerumque enim de haec otia repolita postea abs cedere monet: unde dicit, nisi metus ellet, ne Medicus a vulgo imperitus ha beretur, neque etiam in his casibus repositionem tentandam este. Rarus tamen casus docuit, non semper desperandum esse , saltem si circa inferiores artieulos talis luxatio una cum destructione ligamentorum contigerit. Foemina agilissima ex altissima, quam conscenderat, arbore delapsa directe pedibus suis terrae impeg rat i Unde in sinistro crure valida ecchymosis 1 pedum digitis usque ad femo tis mediam altitudinem facta fuit. Sed pes dexter, solo impingens , circa mal leolos sic invertebatur, ut tibiae os, ruptis intesumentis , ad trium quatuorve di gitorum longitudinem non tantum emineret, sed terrae infixum haereret. Simul fibula fracta erat ad binorum circiter digitorum distantiam ab articulatione. Ii a Ibid. eap. 1 o. pag. ss . t Ibid. pag 44s, 44s.
b De Articulis Chari. I om. XII. pag. 4 ' s. l
583쪽
gens contusio & pessima dilaceratio partium faciebant, ut in consilium vocati Chirurgi expertissimi concluderent, exstirpationem partis debere fieri. Cum tamen in flore aetatis esset, robusta & optimae temperiei foemina, malumque circa inferiorem partem esset, tentata fuit reductio ossis laxati, & fracturae : tuto enim exspectari poterat, an aliqua sees affulgeret curae, cum raro tam cito gangraena, quae metuebatur merito, prolerperet, quin exstirpatio adhuc cum fructu otuisset postea institui. Praeter spem tamen fere omnem, optimis remediis ata ibitis , dolore.leniti fuerunt, nec ullae convulsiones sequebantur : & per ex foliationem separatis partibus ossis fibulae & tibiae , quae acri nudo expolitae corruptae fuerant, a tam periculoso malo emersit haec mulier; sic ut incedere potuerit , & solita perficere oeera, rigido tamen manente articulo pedis sa . ,atis tamen patet, quam difficiles degamentis contingunt.
MU SCULIS ANNEx is ετ si Mahi Bus. Si enim circa articulum luxaiatum validi musculi haeserint, non poterit luxatio fieri , nis a seriissimis causis. unde saepe sse distrahi poterunt musculi, ut postea vel nullo modo, vel saltem non intes re , pristinas vires recuperent ; ideoque postea in motu partis luxatae semper defectus supererit. Sic v. g. ex Anatomicis notum est, alterum bicipitis brachii musculi tendinem, ex superiori & exteriori parte sinus scapulae sin quo caput ossis humeri locatur ) ortum, in caesa articulari haerere. super caput ipsum ossis humeri procedere ad sinum , ibi loci insculptum ; sicque ex articuli cavo
emergere, & dein in carneum ventrem intumescere, alterique ejusdem musculi capiti uniri. Si Jam humeri ossis caput versus anteriora luxetur, patet facile magnam vim sic inferri posse huic bicipitis tendini ; unde postea in motu membri defectus sorte supererit. Sic indicatis praecipuis fontibus . unde Prognosis luxationum deduci posset, s
quitur. ut de curatione agatur.
I. 367. Α D quam requi itur I. luxatorum redaptatio. I. repositorum in suo loco ad sanationis finem retentio.
Si omnibus bene ponderatis constitit. nulla adesse talia symptomata, quae Velinutilem redderent, vel impossibilem, luxationis restitutionem, haec tentanda est . In praecedentibus monitum fuit, diu factas luxationes restitui non posse, quia plerumque articuli cavum k concretis humoribus , vel luxuriantibus parii bus a pressione ossis elapsi jam libetis , repletum este solet. Pariter monitum fuit, non posse tentari curam , si valida iam adfuerit inflammatio, tumor ingens, vel co vulsio uti etiam, si haec eerto brevi adfutura praevideantur e tunc enim curam differri prudentia jubet. Ad curationem autem requiruntur bina sequentia. I. Hoc per se pater. a. Ligamenta, quae ossa articulata inter se nectunt , praecipuam firmitatem a riculis praestant. Sed luxatio non potest eontingere , nisi haec ligamenta vel rupta fuerint, vel sic elongata , ut patiantur articulum sua sede elabi. Dictum autem a De la Motis Trait E eomplet de Chiturgio Tom. IV. pag. 43 s. st periculo lae sat luxationes, quae destructis li-
584쪽
fuit in commentariis M. 363. distractione valida sic posse debilitari partes firmas corporis, ut multum de suo robore amittant. Unde , licet luxatorum restitutio facta fuerit, nondum tamen ligamenta pristinam firmitatem habent, ideoque saepe facilis foret elapsio articuli, nisi arte caveretur , ne hoc fiat. Quam facile autem iterum luxari possint articuli post reductionem factam , docet casus, quem narrat saepius laudatus Chirurgus a J. Ingenue enim fatetur, sibi accidis ledum restituis let laxatum humerum , nec caveret , ne aeger brachium elevaret, ilico iterum elapsum futile articulum ; quem tamen tanta cum cellaritate ruduxit, ut nec aeger, nec famuli, qui ipsum adiuvabant, hunc errorem animadverterent. Requiritur ergo ad luxatio is curationem, ut olla reducta in suo situ retineantur,
tamdiu, donec debita firmitas redierit ligamentis; sic ut motus, in sanitate exe eeri soliti, sine periculo luxationis iterum fieti possint: ille enim finis curationis est. Tempus autem, quod requiritur, ut ligamenta iterum debitam firmitatem recuperent, non adeo exacte limitatum itisenitur apud Auctores. Interim certum est, illud varium esse, pro diversa magnitudine luxationis, & articuli, pro varia aegri temperie . & symptomatibus magis minusve urgentibus , quae luxationem comitantur. Luxationis magnitudo , uti dictum fuit paragrapho praecedenti, mensuratur distantia ossis elapsi a cavo suo, quo naturaliter continetur; ex facile patet, eo majorem vim in serri ligamentis & reliquis ambientibus , quo plus a loco suo naturali distet articulus elapsus; adeoque eo longius tempus ad integram curationem requiri. Prout jam majorem minoremve vim sustinere debet articulus in sanitate , eo diutius iterum cura protrahitur : sic femoris, & tali, luxatio diuturnam quietem requirit, monente Celso b) : Digiti vero articulum decimo quarto die confirmatum esse, dixit Hippocrates cc . Quantam autem hic differentiam faciat diversa temperies, monuit iterum Celsus, dicens se corpιο ι vue , si humidum est, si ne mi in mi, expeditius os reponitur ,' sed ct multo facilius excidit, er minus Meliter eonιinetur. Qua contraria his sunt, melius continens. : sed
id , quod expulsum es . dissiculter admittunt d . Similia his & aput Hippostatem
habentur se . Syptomatum autem numerum dc vehementiam protranere sepe curam, satis patet. Tamen Hippocrates monuit, levem inflammationem post restitutam luxationem potius prodesse , quam nocere , cum & dolor tune
membri usum prohibeat , dc tensa per inflammationem ligamenta fortiux retineant articulum in suo cavo. Dicit enim sy ὶ in loco citato quem & alia ocCasione allegavi ἔ- χΣ . n'. 3. Qui reposito articulo , PAErribus ambientibus sella inflammatione assectis, protinus humero uti sine dolore possunt, hi nulla cura sibi opus osse arbitrantur. Sed Merici licium est praesagire contra illorum opinionem, si quiadem his rursus prolabitur magis, quam quorum nervi inflammatione tentantur. Non nocebit unquam parum diutius cavere, ne validi motus membro , luxationem passo, exerceantur ; modo caveatur simul, ne nimis diuturna quiete obrigescam articuli. al De la Moue Trait E eomplet de Chirur-
XI pag. 34 e De Articulis textu 27.18. Charier. Tom. XII. pag. 3οε. 3.7.
585쪽
Simul in cura attendendum est, ut idoneis remediis & victu debito leniantur illa semetomata , quae maxime molesta his in casibus eme solent; vel & praecaveantur futura. Praecipua sunt, dolor , & inflammatio , cum omnibus , quae ex his
sequi poterunt, malis. De his jam dictum fuit in praecedentibus partim , & etiam
partim in sequentibus dicetur. Facile autem patet, eo plura & graviora symptomata exspectanda esse , quo major fuerit articulus luxatus; quia non nisi a tortioribus causis tales articuli suis sedibus expelli pollunt, & validam pariter extensi nem requirunt, ut reduci posssint. Unde Hippocrates sa in monuit: In omni articulorum repositioite maximam abstinentiam imponendam esse, ubi maximi fuerint articuli, & difficillimi ad reponendum : minimam vero , ubi exiguus est a ticulus, & facile reconditur.
g. 368. H EPOSITIO si I. firmando corpus a grI. a. movendo partem, ut directe respondeat suae cavitati. 3. introducendo per intorsionem, trusionem, pulsationem.
I. Cum enim extensio major minorve ad luxationem restituendam requiratur ἰneque illa sine dolore fieri possit, patet facile ob rationes dictas g. 3 9. n'. a.
requiri, ut sic firmetur aeger, ne turbare operantem possit. Praeterea hoc requi itur , ne totum corpus sequatur , dum pars astecta trahitur. a. Prudenter monuit Galenus bin, de generali cura omnium luxationum agens
quod necesse sit, ut id , quod in antiquam sedem reversutum est, unde excessit, rursus idem iter faciat. Confiderato igitur in singulis luxatis, unde coeperit articulus expelli, qua processerit, & ubi constiterit, oportebit elapsionis finem principium esse revertendi, atque inde rursus ad principium elapsionis procedere :deinde hoc alterium exemplo humeri in priorem partem elapsi illustrat. Quantam vero utilitatem habeat hoc monitum ad felicem luxatorum restitutionem . facile patet. Os enim sua sede elapsum viam sibi fecit vicinas partes removendo ; facillime igitur redire poterit per viam jam fustam, minime per alienam 2 imprimis autem si ligamentis ruptis articulus excesserit; nisi enim eidem directe loco iterum occurrat, non poterit in suam sedem redire. Requiritur jam, ut ho fieri possit, extensio , magis vel minus valida, prout major vel minor fuerit a ticulus luxatus ; simulque ne partes vicinae forte intercipiantur , dum articulus elapsus in suam sedem revertitur. Manubus sufficiens extensio fieri plerumque poterit in minorum articulorum luxatione; vel & tu iunioribus aut laxae temperiei hominibus , etiam in majoribus articulis si vero validior vis requiratur , laqueis& machinis saepe opus erit. Plurima pulcherrima circa horum usum & fabricam apud Hippocratem in ιibro de Articulis habentur, quibus & alia addiderunt recentiores ; videantur δc illa, quae de hac extensione dicta sunt in comment His f. 349
3. Ubi jam articulus elapsus debita extensione.& justo motu, sic dispositus fuit, ut respondeat suae cavitati, reliquum satis facile perficitur. Unde de luxa,
b Commeur. r. in Hippocr. de articu- l .
586쪽
tione ossis semotis versus interiorem partem agens Hippocrates saὶ dicit : si bene extensum fuerit, femoris caput e regione pristina sua sedis attolletur, eumqtie As blatum fuerit, non facile prohiberi poterit, quominus in suam sedem revertatur , sicut quavis impulsio ct directis sinciat. Sed dociant in extensone, idcirco majoram
molestiam habet repositio. Ligamentorum enim elasticitas, dc musculorum robur.s,pe tunc sussiciunt, ut redeat in suum cavum elapsus articulus. Cognita autem
articulationis luxatae fabrica facile docet peritum Chirurgum , quid ulterius faciendom sit, si, eost extensionem debitam, e regione sui cavi locatus atticulus Iron revertatur in tuam sedem : Tunc enim levi intorsione, trusione, pulsati ne &c. reliquum perficietur. Imo in multis luxationibus restituendis extenso dcreductio fere eodem tem Pore fiunt ab exercitatis Chirurgis. Sic de maxillae lux tae restitudione agens Celsus bin, postquam monuerat, quomodo aeger disponi &firmari deberet, dicit : Ubi vehementer maxilla apprehensa es, si una parte procidit, concutiendum mentum, ct ad guttur adducendum es : tunc simul Gr caput adprehen- lendiam, ct excitato mento, maxilla in suam sedem compellenda , ct os ejus comprimendum est, sic ut omnia pene uno momento fiant. Dum suspenso sub axilla homine , supra portam scalam, &c.ὶ luxatum humerum reducere tentant Chirurgi, valida tractione penduli brachii deorsum facta, saepissime ilico in locum suum redit articulus elapsus. Quantum autem intersit Chirurgo ad curae felicitatem in dissicilioribus casibus peritos habere adiutores, facile patet. Rediiste autem in antiquam sedem luxatum os , cognoscitur plerumque ex sono quodam, qui auditur illo momento, quo reductio sit. Monuit autem Celsi sc) quod caput humeri impulsum in suam sedem, modo cum sono, modo sine hoc,
compellatkr. Fere semper tamen talem, obscuruin saltem , senum audiri, omnes
fere Chirurgi observant. Multum mali ab hoc sono videtur timuisse Hieronymus Fabricius ab Aquapendente id): credebat enim fieri, dum caput ossis allideretur situs superciliis ; unde haec rumpi possent, & cavitatem subire , antequam caput ossis ingrederetur; adeoque integra reductio fieri non posset : aut putabat strepitum illum nasci, quia caput ossis sinum contundit ; unde postea pessima quaeque timebat mala. Sed fidelissima optimorum Chirurgorum & quotidiana observata docuerunt, satis inanem hunc metum esse, cum plerumque talis strepitus percipiatur, & raro tamen talia mala sequantur, quae his causis adscribi merito postent. In Commentariis j. 3 6 s. dictum fuit , inter signa Diagnostica luxationis praecipue numerari partis vitiatam figuram , & cavitatem circa sedein articuli tumorem autem in loco alieno : bene repositis ossibus luxatis, apparet, haec omnia iterum abesse debere. Simul dolor recens factam luxationem semper comitatur, ob validam distractionem ligamentorum & aliarum partium ambientium ; reposito autem articulo. statim ille dolor vel omnino cellat, vel insigni ter saltem minstitur : solet enim aliquando superesse aliquis dolor, optime etiam facta reductione, ob vim, quam pastae fuerunt partes ambientes & a luxato osse,& ab extensione ; quae saepe satis valida requiritur , antequam reductio fieri possit.
587쪽
g. 369. D E P OS IT A in loco retinentur quiete , fasciis , sitis
Postquam reposita suerunt ossa, quae suis sedibus exiverant, altera pars curationis i j. 36 . 1. superest , ut nempe in naturali situ retineantur. Hoc autem fit II E T E. In omni luxatione ligamenta articulos coercentia vel rupta fusrunt, vel admodum saltem elongata : Nisi ergo quies imperetur, facile iterum elabetur repositus articulus. Praeterea demonstratum fuit ,. 1 f. n'. 3. solidas partes corporis debilitari nimia distractione ; & in 3. 18. n'. s. dictum fuit, augeri vim cohaesionis in solidis , si diu omnes partes in eodem contactu maneant ; & quidem saepe eo usque, ut tandem nimium robur acquirant. Quies ergo semper necessaria erit, ut hrmitas redeat ligamentis nimis listractis, vel ut fiat unio eorundem, si rupta suerint. Cavendum tamen, ne a nimis diuturna quiete rigescant ligamenta, vel ab accumulato linimento articulorum , & inspisIato ob motus defectum, nascatur ancylos s. Unde post aliquot dies elapsos, dum metus inflammationis abest , & omnis dolor sedatus , praestat leviter dimoveret articulum dc mo niter perfricare; uti sollicite monuit Hippocrates de curatione humeri luxati agens ta J. Omnium maxime in cubiti luxationibus hanc cautelam observandam monuit OI b J dicens e Celerius tantum sapiusque id resolvendum est, multoque magis aqua calida fovendum , ct diutius ex oleo ct nitro ac sale perfricandum. In cubito enim celerius , quam in ullo alio articulo , sive extra rema
sit, sive intus revertit, callus circumdatur i isque, si per quietem increvit, flexus iusius postea prohibet. Praeterea dolor aut inflammatio , quae saepe, ob validam vim ambientibus par tibus illatam, etiam post reductionem, luxationis supersunt, quietem postulantis F Α S C II S. Nisi omnino rupta, vel validissime distracta fuerint ligamenta ,
repositum os facile continetur , modo quiescat pars. Unde non semper fascia requiruntur. Sie enim maxillam luxatam dum reposuit peritissimus Chirurgus se), nudas se applicuisse fascias testatur;& tamen optime cura successit. Si vero aliquis metus sit, ne reductum os iterum elabatur, praestat fasciis firmare partem
imprimis si spleniis, vel aliis similibus applicatis, fasciarum pressio maxime d
terminetur ad illum locum, versus quem articulus excessit. Pulcherrime hoc ii lavit Hippocrates de cura luxationis humeri ossis agens d , dicit enim : His ergo me eri oportet cerato Gr spleniis , re multas fasscias circumdare: βρponere a rem axilla lanam mollem puram convolutam , qua cavum taxilla J repleat, ut vi eulum fulciat, ct articulum sustineat. Sic enim cavebitur, ne iterum caput ossis
humeri ex sua sede in axillae cavum delabi possit. Illam enim solam luxationem ossis humeri se novisse dicit Hippocrates s e) ; unde de aliis luxationis modis
non egit. a De Articulis textu 3 . 3I.
Tom. XII. pag. 3 cf. 6 Lib. VIII. cap. is, pag. s tu
588쪽
Facile autem patet, si cognoscatur via, qua os suo cavo elapsum est, in omni luxatione per idoneam ligaturam sic polle praecaveri , ne rurius excidat. Ubi autem sic firmata pars fuit, rarius solvi debet; nisi inflammatio accelIerit: tunc enim frequentius in omnibus luxationibus apparatum debere solvi jussit Hippocrates sin). SITU PAR Tis NA Tu RAhi. Debebit pars affecta diu quiescere: ut autem possit sine molestia sic retineri, requiritur talis litus, quem in homine do miente observamus , dum nulli musculi agunt voluntatis imperio : sed flexores artuum propria contractilitate tunc praeva sent extensoribus musculis ; unde omnes fere articuli leviter inflexi apparent. Videantur, quae de naturali partium situ dicta fuerunt in Commentariis f. 3 9. n'. 3. Generalem ideo hanc regulam in omni luxatione posuit Hippocrates s b): Semper quiescere usum articulum convenit,
O quam optime Murari. Et hinc inde in singularibus luxationibus commodiss-m una situm describit. Sie v. g. do cubiti luxatione agens se in dicit : in curati ne sic disponi partem debere, ut summa manus parum sublimior cubito ponatur; brachium vero secundum latus; sic enim suspensum & locatum sine moleitia ferri poterit Pueορον ), & naturae & usui commoJum erit. His observatis omnibus, felix fatis exspectari poterit curae successus , quando a vi externa sua sede expulsi fuerunt articuli : Ubi vero ligamentorum nimia laxitate elabuntur articuli , longe difficilior cura est. Dixerat Celsus d) : Viii nemorum vitio prol Effunt , compus quoque in suas sedes iterum excidunt. Repositio
talium laxationum facillima quidem est, sed retentio in situ difficillima ; imo alia quando penitus impossibilis. Sola fere spes est, ut diuturna quiete partis, & r borantibus fomentis applicatis, redeat laxatis ligamentis debita firmitas. In similibus casibus pulchrum effectum vidit Petitas se , dum splenia crassa, spiritu vini
aromatico cum aluminis pulvere & ovi albumine mistis malida, articulo lana vis undique applicaret; idonea ligatura circumposita, ut haec applicata manerent. saepiusque de die, non remoto apparatu, & splenia & fascias eodem remedio humectabat. Galenus ) se bis curalla femoris luxationem, ab hac causa factam . offirmat; sed dicit, diu debere articulationem tegi siccatilibus medicamentis, ut
nimia ligamentorum humiditas tollatur. Tantam difficultatem in curatione talium luxationum agnovit Hippocrates, ut ad ultimum artis praesidium, ignem ne pe, in talibus casibus, confugerit. Cum enim multos videret ob hanc calamit rem bellicis certaminibus inutiles redditos, neque ullum illos recte curantem n
visset, fuso satis sermone hane curandi methodum descripsit. Agit autem de illa luxatione ossis humeri, qua illud in alae cavum prolabitur : facile patebit tamen oc in reliquis ejusdem articuli, vel & aliorum luxationibus , illud tentari
posse. Tota autem curationis ratio in eo videtur consistere , ut ferro candenti adusta
cute , & panniculo adipo in illo loco, versus quem articulus prolabi solet, per
cicatrices sanatorum ulcerum sic corrugentur & indurentur integument4 , ut non Patiantur se facile extendi postea ; unae cavebitur, ne hac via elabi articulus pota a) Ibid. pag. 66 4s . ia fine libri. . Ibidem pag. 467. te ) ibidem pag. r. i. Lib. VIII. cap. I r. pag. s. a
f Comment IV. in Hippocrat. de arti
589쪽
sit. Brachio parum elevato nisi enim attollatur , non datur facilis accessus ad alam; si elevetur multum, tensa nimis cutis prehendi non poterit laxam cutim una cum panniculo adiposo digitis prehensam attolli jubet , ut se integumenta quam maxime recedant a glandulis, nervis inlignibus , dc magnis vasis sanguianeis hic locatis. Deinde jubet, ut elevata sic cutis ferro non nimis crasso vel rotundo, ses oblongo potius , quam celerrime trajiciatur ; ideoque ferrum eo usque ignitum. Voluit . ut pelluceat tή δὲ δἰat Maoi καιε , ὶ : deinde cute adhuc elevata , pecbina haec foramina, ustione facta , jubet transmitti debere tenuem 1 patulam si α- ιντρ ν in; quo facto remittenda cutis est, & medio inter bina foramina loco alia ustio facienda est tenui ferro candenti per integumenta adacto, donec subiectae spatulae occurrat. Sic tribus in locis diuinctis iure periculo laehonis suppo sitarum partium ustio fiet. In curatione autem escharae separabuntuc, de deinde integumenta accrescent iterum sibi invicem ; sed, ut facile patet, ob jacturam substantiae igne omnia destruente factam, corrugatae fient cicatrices, & durae L
ideoque monuit, ne toto cyrae tempore multum attollatur humerus, sed modice tantum, quatenus curatio ulcerum postulat : sic enim, non distentis integumentis , firmius 3c arctius accrescent sibi mutuo margines ulcerum. 1mo, uic
ribus jam curatis, voluit Hippocrates, brachium adhuc longo tempore debere lateri alligari, ur firmissimae reddantur cicatrices , dc illud lpatium , in quo1 max me humerus procidere solebat , contrahatur. Bina praeterea adhuc alia loca indicavit , quorum ustio prodesse posset in hoc casu ; nempe ab atroque latere capitis, ossis humeri , inter hoc & magnas chordas , quae utrimque cavum axillae ciunt; tendines nempe pectoralis musculi de latissimi dorsi sa). Simili modo herniarum curam aliquando tentatam fuisse ab Empyrico novi dum herniae locus, reductis prius elapsis visceribus , caustico vel serro candenti profunde satis exureretur; hac spe, ut contracta per cicatricem satis profundam ii negumenta non paterentur facile postea extentionem.
g. 3 o. TNFLAMMATIO, Ignis, Phlegmone, ob causae.
effectuum similitudinem , ab igne nomen habet.
Antequam de morbis acutis dicendum erat, optime historia inflammationis &omnium ejus effectuum praemittitur , quia & magnum lumen his morbis inde a funditur, & inflammationis , partes externas corporis occupantis , successivae m rationes in fanationem , vel alios morbos, distinctius cognosci poterunt; & ex illis praevideri, quid futurum sit, si simile malum internas corporis partes obsideat. a Hippocrates de Articulis textu r. Rc. Chariti; Tom. XII. Pag. I 2.-a .. Diuitigod by Coogle
590쪽
INFLAMMATIO. -3Obtinuit jam communi usu, & quidem in omnibus linguis squantum noviὶ ,
ut huic malo ab igne nomen imposuerint. Inflammatio ite Latinis dicitur, φλεγμ νω, φλε ι σις , Graecis &c. Nec mirum , cum Omnes majorem calorem , quem ab ignis majori copia in loco nasci in Physicis probatur, inflammationi semperati tribuerint. Galenus a sic dicit : Hic vero tumor , assumens pulsum ct igneum a dorem , antea proprie vocatam phlegmonem Persicit. Non amem sic veteres s sed quemcumque ardorem vocabant Phlegmonem, uti suius vobis demonstratum stit. Viri m ab Erasistrati temporibus solitam fuit, phlegmones nomen dici de tuis tumιribus, in quibus non tantum es calor ins .mmans, sed st renixus pulsus, ex nec state vero habent, ct sic vocatum raborem c . Similiter & alibi b ὶ recensens illa signa , quibus phlegmonem adesse cognoscitur, caloris mentionem fecit. Sic etiam AFoiam a s c dicit: Communiter quidem calidos omnes σ ΔIentes cum ardore tumores phlegmovas vocare consueverunt. Pro divestate vero materia , sicientis ipsos, horam quoque diserentiam variare dicunt. Sanguine namque bono ct moderata crassii iei in partem asiquam confertim irruente , ct ob copiam imparito, Aroprie dictam phlegm nem fieri , bile flava autem in quadam parte harente, herpeta ; sanguine vero cum bile flava irruente Erysipelas. Quando vero si anguis influens calidas admodum fuerit st crassus , carbones parere solet. Commune ergo omnis inflammationis attributum calor erat, & nomen omniabus inflammationum speciebus commune ιM4M. , quod postea tamen illi inflammationis speciei tantum datum fuit, in qua una cum calore renitens tumor& rubor aderat ; reliquas autem inflammationum diversitates variis nominibus apia pellaverunt. Ita & apud Celsum legimus: Nota infammationis sunt quatuor, rubor, r tumor, cum calore re dolore d j. Unde constat, & apud Latinos generale ii flammationis nomen certae tantum speciei datum fuisse. In loco autem inflammato majorem ignis coetam adesse, docent thermometra ,& effectus omnino similes, ac fierent ab igne edementari corpori applicato. Dum enim homo sanus dorsum manus v. g. igni admovet, incipiet sentire majorem calorem ; deinde pars incipiet rubere : si propius adhuc admoveat, tumor fiet, &dolor ; si pergat igni admovere manum , dolor immaniter augebitur, Epidermis in bullas elevata secedet, & tandem aucta ignis actione in escharam comburetur cutis quae tunc omnino mortua per suppurationem factam a vivis partibus sepa-xari debebit: sed eadem omnino, de quidem eodem ordine, mala inflammati nem sequuntur. Levis enim calor , rubor , & tumor inflammationem natam in manus dorso comitantur cum dolore ; quae omnia augentur , prout ii crescit malum. Α valida inflammatione, in gingraenam jam tendente , pariter vidermis in bullas elevatur, crustae gangraenosae oriuntur, similiter per suppur tionem tantum separandae a vivis ; & si pergat augeri inflammationis vehementia, omnia ad olla usque nigrescunt, ac si vivo igne in carbonem usta fuissent; tun
que sphacelus adeste dicitur. Hinc ardentem febrim isnem τὸ θ vocavit Hippocrates , quia saepe tantus inde fit calor circa vitalia, ac si verus ignis ibi hae reret; unde etiam tam subita saepe mors. Et in ardentissima febre, peste nempe, dum morbi malignitas per metastasin ad certa loca corporis ruit, obtervatur illa i
a Commentar. 3. in Lib. Hippocrat. de Charier. Tom. VII. pag. 3 I3. Fracturis. Charier. Tom. XII. pag. 236. l cὶ Lib IV. cap. II. pag. σ3. versa
b De Traioribus praeter Naturam cap. a. t id) Lib. III. cap. I . pag. 139.