장음표시 사용
611쪽
persarum , dolorem excitare debere talem , ac si in puncto minimo corporis haereret ; hicque dolor punctorius vocatur. Sed talis minima arteriola rubra plurimum adhuc excedit magnitudinem serose aut lymphaticae in quibus tamen ab inflammatione similis distractio, & dolor nascitur, minori adhuc spatio haerens Unde & , centenis talibus vasculis inflammatis, dolor apparet, quasi in uno puncto fixus haereret; tantum inde ortus , quia liquidum a tergo majori impetu impulia sum vascula se distendit, ut fibrae nervosae, horum vasculorum latera constituet tes, rupturam minitentur. Unde simul ac in saevissima etiam pleuritide Venae sectione tantum sanguinis educitur , ut aeger jamjam in animi deliquium cad Iet , cessat integre, vel saltem plurimum remittit, dolor. . Sanguis noster, dum qaiescit, separatur in binas partes, rubrum nempe concrescens, & serum fluidum , cui illud rubrum innatat. Binae autem imprimis causae sunt, quae concretionem sanguinis impediunt; perpetuus nempe motus, & t nuioris liquidi interpositio inter globulos rubros , per quam a mutuo contactis removentur. Ubi autem rubrum illud immeabile haeret vel in vasis sanguiferis,
vel & in minoribus dilatatis, quiescit, & fluidissima pars exprimitur; uti dictum
fuit n'. r. hujus paragraphi : unde fit adunatio & compressio globulorum rubroiarum ad se mutuo ; cumque flexiles sint, mutabitur figura sphaerica , & pluribus in pu iustis se invicem tangent, adeoque eius cohaerere incipient. Unde, pergentubus iisdem causis, accumulabitur in vasis distentis admodum , uti & in cellulosa substantia tunicae pinguedinosae, rubrum illud concretum; atque inde maior durities & renixus partis inflammatae necessario sequentur. Cumque vasa sic distenta comprimant alia sibi adjacentia , angustatis illorum cavis propagabitur malum per totum loci inflammati ambitum. Ob hanc causam duritiem cum dolore saepe posuit Hippocrates pro inflammatione. Sic in Prognosticis sa ade vesicae infla matione Se malis, quae illam sequuntur, agens dicit : αἰ-e δ. τι--δυν ι, at vesica dura ct dolentes &c. Et aliis in locis , uti notavit miserius tb phlegmonen ab aliis tumoribus praeter naturam distinxit duritie & dolore. s. Tenuiori omni fluido ex pretio, solum rubrum in vasis distentis accumulactum haeret; unde caeteris paribus eo major semper rubedo, quo validior adest inflammatio. Cutis autem , quae in pleritque corporis locis laxa semper est &mobilis, a panniculo adipo A fanguine immeabili in faristo dc turgido quam maxume tenditur, unde polita resplendct. Tenta enim cuti semper talis nitor adest; unde pingues nitere dicuntur , distenta nempe cute per pinguedinem accumulatam. Sic perpastum canem macie confectus lupus rogabat se , unde sic nil ret. Quam pulchre resplendet tensa cutis in juniorum fronte, quae in senibus laxa turpibus sulcatur rugis l6. Constat hodie certissimis experimentis , solo tritu corporum ad se mutuo
posse excitari calorem summum, imo vivum ignem sic nasci. Simul etiam evi tum fuit, tanto majorem excitari ab hoc tritu calorem, quo fuerint rigidiora& magis elastica corpora sic attrita; uti etiam , quo majori vi ad se mutuo apprimantur, & quo celerius agitentur d). Vetum quidem est, aquam vel si ua
612쪽
liquidum interpositum inter corpora, dum ad se mutuo atteruntur, impedire, ne tantus calor nascatur, ac quidem ab iisdem, nullo liquido interposito , fieret eunde videretur, ab attritu fluidorum nostrorum ad canales, quibus continentur: non possie facile excitari talorem. Sed si consideretur, sanguinis globulos elasticos esse , & moveri rapidissime per canales elasticos, dc circa ultimas arteriarum sanguiferarum angustias singulos fere tantum transprimi ue adeoque, omni tenuiori fluido iam per laterales ramos dilapso, fortiter ad latera vasorum alteri; patebit facile, ab hoc attritu calorem nasci debere. Unde etiam in robustis, quibus densus
sanguis, major calor observatur : dum vero dissolutus sanguis plus vergit in aqu.unon elasticae indolem minor semper calor adest. Ob eandem causam major c , lor comitatur velociorem sanguinis per vasa motum. Neque obstat, quod in loco inflammato immeabilis sanguis in vasis obstructis Iaaerear. Geuis enserebi enim experimento, in Commentariis β. I 32. allegato, constitit, immeabilem talem in Ieculam illo tempore, quo cor non agit, arteriae contractione retropelli , mox cordis systole expulso sanguine in arterias p pelli iterum ad priores angustias: Unde patet , ire & redire polle sic moleculam obstruentem in canali obstructo. Cum funem ex modo dictis constitit, tenuiora liquida exprimi, crassum imme bile accumulari de condensari continuo, simulque motus velocitatem augeri in parte inflammara , patebit ratio , quare tantum sequatur necessario caloris augmentum. Sed vicina vasa, nondum obstructa, ab inflammatis vasculis dilatatis comprella angustabuntur; unde & in his major attritus fiet, partim ob majorem angultiam, partim ob auctum celeritatem liquidi transiiciendi. Si enim ex centum vasculis quinquasi lata fuerint impervia ; per reliqua, nisi stagnatio fiat, tanto majori v locitate debebunt transire fluida. Omnia ergo illa concurrunt, a quibus constat per experimenta posse nasci majorem calorem. Sansuis enim, liquidissima parte expressa. Concrescit in solidam fere massam, quae valida actione vasorum, & imp u liquidi a terso urgentis , Omni momento condensatur , angustata a vicinis tumentibus vasa fortius applicantur ad liquida contenta. motusque fluidorum per vasa acceleratur. Unde patet ratio, quare inflammatio , ob causae & effectuum simili tudinem ab igne nomen habeat, uti dictum fuit f. 3 o. . Cum totum corpus in omni fere puncto arterias habere hodie ex Anat micis constris illaeque omnes eodem tempore , dum cor est in systole, dilatentur , Contrahantur autem momento sequenti, dum cor est in diastole, patet, omnia fere corporis puncta pulsare omni momento vitae. Sed illos motus, qui semper eadem lege fiunt in corpore nostro . non animadvertimus, licet etiam validissimi fuerint. Simul ac vero a consecto ordine deviant, statim illos percipimus. Sic cordis pulsus adeo validus , tam facile, manu pectori admota , percipiendus , non sentitur ab homine sano i simul ac vero a conlueto rIthmo recedit post animi affectus, motum corporis velociorem dcc. ilico cor palpitare dicitur. Non miaxum ergo est, pulsum in parte inflammata sentiri, qui antea non adfuisse vide batur. Sanguis enim, vi cordis projectiis in arterias obstructas circa fines suos, omnem suum impetum impendit his dilatandis; unde necessario latera arteriarum magis recedunt ab axi sui canalis: cessante autem cordis actione arteriae tanto majori vi reagunt, quo plus distentae fuerint. Pulsus ergo augetur in parte inflammata , & , suo robore de velocitate auctis superans naturalem , percipitu
613쪽
8. Quando arteriarum fines obstructi sunt, liquida venis contenta,quae his arteriis relpondent, redeunt ad cor : sed postea haec corde expulsa non poterunt pelli per arterias obstructas , sed debebunt transire per arterias reliquas liberas tanto majori velocitate. Non minuitur enim copia liquidi per vasa transjiciendi
len minuitur numerus vasorum transmittentium ; uniue patet evidenter debere augeri velocitatem fluidi per reliqua vasa aperta movendi. Sed simul apparet, abnac causa non polle nasci majorem velocitatem in fluidorum motu Medico cita servabilem , nisi pars affecta habuerit talem magnitudinem, ut numerus vasorumam perviorum , comparatus cum reliquis vasis apertis, insgnem disterentiam facere pollit : si enim nullesima pars arteriarum sic nata inflammatione obstruatur au-ῖmzntum cclcritatis requilitum, ut per reliqua vasa aperta moveatur sanguis non videtur facile observara polle. Ergo alia debebit cile causa, quare natam inflammationem febris comitetur saepe, vel sequatur; licet in exigua admodum parte colporis i 'serit morbus. Sic enim in Paronychia v. g. dum inflammatio ex guum tantum corporis locum occupat, tamen saepe valida febris adest. Ideo intextu additur a Fin Ris i R RiTATis. Ubi de doloris estectibus aetebatur in
Commentariis F. 116. fuit demonstratum , a dolore febrim nasci: sed 'dotituissi mas inflammationes valida ob hanc causam comitatur febris ; si vix vel parum coleant, saepe sine febre sunt. Unde ab irritatione fibrarum nervearum. Per vata Inflammata , vel vicinas partes, ab his prellas vel dstractas, dispersarum Lotissimum febrIS excitari videtur. Revera autem adesse talem irritabilitatem 'in vasis
noliris per quam acceleratur humorum circuitus , docent plurima observata. Dunam morbis acutis soluta morbi materia per vasa fluit, per metastasim saepe deponenda ad alia loca , vel criticis evacuationibus expellenda de corpore Quantae saepe oriuntur turbae In corpore, quam miris modis saepe acceleratur & turbatur pulsus. Dum ab Ingestis majori copia cibis , vel iisdem non assuetis & d rioribus aut acrioribus, factus chylus una cum sanquine per vasa fluit, nascitur febris. De his autem agetur postea in febrium listoria, 1ssicit obiter haae n talle, ut conitet fibrarum irritationem febrim producere poste Natam vero febrim comitantur praecipua ejus lymptomata , ITIs, CALOR 'Vici LIAE, &c. de quibus singulis postea peculiari Capitulo dicetur. Notandum autem , non quamlibet inflammationem comitari haec mala, sed tantum, ubi tota sanguinis in alia inflammatoriam illam spissitudinem habet, qua non nisi disticulter per minima vasa transire potest. Constat enim , in sanguine sano esse natu ralam proclivitatem in cohaesionem , & quidem eo majorem , quo homo fuerit robustior. Quamdiu autem viscerum & vasorum esticacia potest superari nixus ille in concretionem , qui in sanguine adest, tamdiu vita manet incolumis. Videmus autem quotidie in morbis acutis sic degenerare sanguinem ut tandem vix amplius fluidus maneat, & concrescat ilico, simulac cessat vasorum attritus illum a concretione impediens. Sic in febre ardenti stilla: sanguinis de naribus protexi ates ilico in solidas massialas concrescunt imo sepe solutas nasi interni arterias sic obturant statim , ut salutare illud naturae molimen , toties profusa Haemorrhagia hos morbos solvere tentantis , impediatur omnino. Unde merito
pocrates in Coacis pramotionibus taὶ minimas illas sanguinis stillas damnis
614쪽
, 382. 333. 38. INFLAMMATIO. 19
vit : & alibi sa) trium aegrorum exemplo lethalem eventum probavit, quibus quarto de quinto die pauculum quid de naribus sic stillaverat. Dum ergo incupit auseri haec proclivitas sanguinis in cohaesionem , patet facile, dissicilius tra 1ire illum per minimas arietiolas , hinc cordi oritur major resistentia : & eum pulmo statim debeat excipece, & per arteriae pulmonalis minimas angustias trania mittere , sanguinem corde dextro expulsum , minimum vitium incipientis talis in meabilitatis in pulmone perc)pitur, unde aucta respiratione nituntur sic affecti viam parare sanguini per pulmonem transjiciendo. Tunc nascitur illa Mox EsT 1 A, quae in omnibus morbis acutis, inflammatoriis imprimis, malum signum dat; l boriosa fit de difficilis respiratio , & continuo mutato corporis situ anxietatem suam aegri testantur. Haec est illa δυσν 'α Hippocrati dicta , quae, licet etiam ab
aliis causis nasci possit, uti postea dicetur 9. 63 i. & sequentibus) frequenter tamen sanguinis immeabilitati ortum debet. Ex omnibus ergo, quae hac Paragrapho dicta sunt, patet Phlegmonen his tagnis cognosci quoi sit tumor ruuer , cum dolore punctorio , durus & splendens , calens de pulsans, quem febris in toto, via in parte saltem, comitatur.
H AE C specles s 381. est morbi nondum adultI.
omnia autem signa praecedenti paragrapho recensita observantur in phlegmone, quae nondum ad apicem sui incrementi pervenit, sed adhuc in ascensu est. Tria enim in omnibus morbis stadia observant Medici, incrementum , statum , descet sum. Incrementum vocatur, quaindiu omnia symptomata augentur : status, ubi haec ad summum pervenerunt fastigium, neque sensibile horum augmentum vel
decrementum animadvertitur : decrementum vero , quando Ac vehementia dc ii
merus symptomatum minuunt . Ubi enim phlegmone ad statum pervenit , tunc incipit disponi ad varios exitus vel in sanitatem, per resolutionem nempe ; vel in alios morbos, suppurationem, sangraenam , sphaceium , scirrhum ; uti statim dic tur. Sed tune simul mutantur plurima ex illis phaenomenis, quae phleSmonen nondum adultam comitabantur; δc succedunt nova , quae priuS non aderant. Sic v. g. rubedo , tensio, dolor, durities, quae in phlegmone observantur, ubi illa infansraenam tendit, incipiunt minui; imo tandem omnino cessant: Zc contra sei us nebes, color pallidus, cinereus, fuscus , flacciditas, pustulae ichore plenae &α succedunt. Sollicite ergo in Phlegmone, uti & in aliis morbis, haec stadia disti suenda sunt, ut aliquia certi in Diagnosi , Prognos,& indicatione curat otia de te
minari possit. s. 38 . ρ'' U M cruor emissiis pleno saltu ex vena late aperta pelvit exceptus, frigescens format albam, duram, crassam, rigidam pellem instar corii fere porcini.
Ubi valida inflammatione laboranti homini sanguis secta vena educitur, miru
ca Epulem. I. Textu . Charier. Tom. IX. pag. 63.
615쪽
fatis apparet in sanguine phaenomenqn. Notum est, sanguinem vena exsilientem, puro vase exceptum , paulo post coagulari; deinde separari in binas partes, tenue nempe flavescens liquidum, serum aictum; S partem rubram concretam, huic sero plerumque innatantem ; quae insula solet aici. In morbis autem inflammatoriis pletisque superior pars insulae tegitur alba subcaerulescente pelle, saepe alia quot Iineas crassa, quae tiriliter insulae rubrae cohaeret, & saepe talem tenacitatem habet, ut novacula te vix dividi patiatur. Quia autem in pleuritide laborantium sanguine frequenter talis coriacea cuticula observatur, ideo talem sanguinem pleuis riticum dixerunt Medici, licet & in aliis morbis saepius observetur. Mira satis habentur apud auctores de hac re observata; sic Syrinhamas ca) notavit, quod, si sanguis de vena secta non recto flumine versus Horizontem prosiliat, sed percutim repens perpendiculariter di manet, licet satis celeri se proripiat gradu, non nascatur tunc talis coriacea in sanguine pellis ι & ingenue fatetur, se hujus rei causam nescite. Observavit simul, in tali casu aegros non perinde levari, quam si pleno rivo sanguis effluxisset , & hanc pellem habuisset. Praeterea monet, 1 quocumque alio obstaculo , quo impeditur liberrimus sansuinis de vena secta exitus, impediri hujus pellis generationem , & minus levaminis inde aegros percupere. Et, quod magis mirum videtur, licet patulo de venae vulnere liberrime e suxerit sanguis, modo agitetur digito immisso, non nasci illam pellem obsere vit. Satis ergo videtur Obi cura elle origo hujus pellis in sanguine vena educto An seri sanguinis productum est , per morbum ipsum in majorem concretionemproniὶ sed certe haec pellis ipsius insulae, quae sero innatat, summum locum o curat semper. An chylus, in sanguinem perfectum nondum elaboratus, recru deicens ὶ sic voluit acutissimus Si onus b ): Obstare tamen videtur, quod chylus sanguini permistus , neque adhuc subactus, fluidus sero sanguinis innatet, non vero cohaereat insulae. Dicit idem autor, si brachio aut femori vinculum arctum injiciatur , deinde post tres quatuorve horas incidatur vena, sic ut sanguis libere prosiliat, hanc pellem semper adesse ; uti etiam in sanguine mulierum gravidarum et caulamque posuit, quod sanguis aliquamdiu obstructis vasis remoram patiatur post
ligaturam injectam , & circa uterum in gravidis stagnet, vel saltem lentius move tur. Ut verum fatear, anceps haereo, quid de hac pelle tenaci, sanguinis rubrae parti semper arctissime cohaerenti, statuendum sit. Voluerunt magni nominis in arte medica viri, fieri hanc crustam, dum aucta circulationis velocitate densatus sanguis magis in concretionem pronus fieret; adeoque non esse causam praedisponentem , sed potius effectum , morbi. Sed vidi, dum sanissimis hominibus vena
1ecaretur quotannis verno tempore, sepius talem crustam adesse. Imo in homine
debili, cui ad Haemoplysin praecavendam , qua laboraverat , sanguis mittebatur singulis tribus mensibus, vidi semper crustam illam adesse. Adfuit ergo talis sanguinis diathelis, licet nulla inflammatio adesset. Et contra in validitariis inflammatoriis morbis aliquando nulla talis crusta sanguine apparuit , quod tamet irro malo omine semper habitum fuit. a) De Pleuriti de pag. 333, 33 . t b De re Medic Differt. quatuor, pag. m ' Disilired by COOR
616쪽
s. 381. TNCRESCENTE malo, eadem adhuc t 381. 383. I 38 . , sed aucta , separatur expressa lympha, densatur
sanguis Iulia e r. omnia illa, quae hactenus enarrata fuerunt, symptomata ortum ducebant ex eo , quod immeabile fluidum in angustiis conniventium arteriarum haereret; simulaque in peius sanguinis, velocius a tergo impulit, urgeret haec loca obstructa. Si ergo augeatur tenacitas materiae obstruentis, Vel & in pluribus vasis idem malum fiat; & increscat momentum liquidi a tergo urgentis, patet facile, omnia haec mala augeri debere. Hinc major tumor partis inflammatae, color prae summa rubedine in purpureum vergens, calor urens, dolor immanis a fibris distractis jam rupturae proximis, splendor tensae partis summus &c. Et cum sanguis pulsus in vasa obstructa transire nequeat, tenuissima pars per lateralia vasa exibit ι rubrum solum immeabile manebit; applicabitur materiae obstruenti, & vi sanguianis a tergo urgentis ad illam compingetur; unde continuo augebitur copia imme hilis materiae, adeoque major ditacultas tollendi haec obstacula nascetur.
g. 386. I humor fluens blandus, motus eius sedatus, causa obiaci struens non nimis solidata, obstructio parva, eaque im-rrimis in arteriis, vel in initiis lymphaticorum, canales mobiles, di
uens vehiculum, reducto fluore concreti, motu stagnantis , solvitur inflammatio resolυendo.
Omnis morbus exit in sanationem, alium morbum, vel mortem. Generalis haee regula etiam in inflammatione locum habet : unde varii ejus exitus considerandi
sunt. Dum solvitur inflammatio sic, ut nihil mali superlit, & omnes functiones partis affectae ad pristinam redierint integritatem, sine ullo alio morbo secuto; tune dicitur sanatio. Si vero inflammatio in suppurationem abeat, tollitur quiadem inflammatio . sed ejus loco alius morbus, abscessiis nempe, sequitur. Idem vetum est, si inflammatus locus in scirrhum induruerit. Ubi autem inflammatio validissima omnem influxum & em uxum vitalis liquidi tollit in parte affecta, cessat haec quidem , sed sequitur gangraena, & post hanc sphacelus, qui vera mors partis est.
Omnium ergo maxime optabilis inflammationis exitus erit ille, qui resolutio 'Medicis vocatur. Quando nempe a vita superstite, & idoneis remediis adhibitis, immeabilis materia, in vasis obstructis haerens , sic solvitur, vel vasa, in quibus haeret, sic disponuntur, ut transire possit illud immeabile in venas, vel retr pelli in majora vasa; sic ut, manente integritate vasorum , liber restituatur per vasa , antea impervia , circuitus humomm , & concretum fluidum nune soluistum humoribus circulantibus mistum , sine impedimento transire possit per illas angustias, quas secundum sanitatis leges pervadere debet. Ubi haec obtinent, tunc dicitur inflammatio sanata esse rejolvendo. Inquirendum ergo est in illa signa, ouae docent, possibilem esse hanc resol tionem ; haec autem omnia hac paragrapso enumerautur. Longe enim diversa meis
617쪽
dela requiritur, si constiterit, inflammationis alium exitum exspectandum esse, uti patebit in sequentibus.
SI HUMOR FLUENS BLANDus. Omnes humores nostri sani. exceptis eracrementitiis & bile forsan, adeo blandi sunt & lenes, ut oculus, & nervi nudi iacrudo vulnere, sine dolore horum attactum ferant : & hoc requirebatur, ut per tenerrima vasa valido fatis impetu in sanitate transire possent, nec laederent tamen. Cum ergo resolutio inflammationis 1 upponat motum stagnantis liquidi, Mrestitutum fluorem concreti, sine ulla destructione vasorum, patet facile, nullam acrimoniam notabilem hic adesse posse. Dum enim premitur in vascula obstructa , valida vi cordis , sanguis, ibique a vasorum actione retropremitur , dum cor est in diastole; omni momento quali affricatur horum vasculorum lat ribus ; si ergo sanguis scateat acribus, evidenter apparet, tenera haec vascula d bete solvi de destrui. Haec est ratio, quare in scor buticis v. g. ne levis quidem inflammatiuncula, licet ab externis cautis in cruribus nata , resolvendo curari possit, sed fere semper in ulcerosam diathesim degeneret. Idem etiam in aliis omianibus cacochymiis, quae acrimoniam comitem habent, observatur. MOTUS E ius sEDAT us. Demonstratum fuit in Commentariis 3. o nata obstructione, a liquido vitali urgente extendi vas obstructum, dilatari, attenuari, de tantem solvi. Sed tunc aderat tantum talis humorum celeritas, qualis in sanitate esse solet. Facile autem apparet , aucto impetu humorum in locum obstructum citius adhuc debere solvi vasis obstructi cohaesionem. Sed ad resolutionem inflammationis requirebatur, ut manerat vasorum integritas. Ubi ergo velocissimus motus humorum comitatur in dammationem, nulla re tolutionis spes est CAUSA OasTRUENs Nou Ni Mis soLi DATA. Velocior motus humorum non tantum nocet, quatenus vasa obstructa per hunc frangi pollent; verum etiam, quia tanto majori. vi compinguntur moleculae obstruentes ad se mutuo. Ad resolutionem autem inflammationis opus erat ut obstruens concretum resolveretur iterum in illas moleculas, ex qu bus adunatis concreverat. Quo autem magis expressum fuerit liquidum tenuius classiores moleculas a mutuo contactu
impediens, quo plus hae ad se invicem prellae dc adunatae suerint, eo firmius cohaerebunt, & difficilius iterum dissolvi poterunt. Sed dum augetur circulationis velocitas, dissipantur tenuissima, & adunantur crassiora, uti demonstratum fuit in
commentariis f. io o. & simul causae, compingentes ad se mutuo moleculas immeabiles, in obstructo vase haerentes, intra datum tempus eo frequentius his applicat tur. Haec est ratio, quare in pleuritide & sinsilibus morbis, ubi validissima febris per duodecim horas v. g. adfuit, desperent perlii Medici de resolutione, & omnem curae scopum ad coctionem & cxcretionem materiae inflammatoriae ὸitigant.
OBSTRUCTIO DARVA, EAQUE IMPRIMIs IN ARTERIIS UEL IN INITIIS LYMPHATICORUM. Parva obstructio dicitur- vel ratione loci,
quem occupat in vase obstructo ; vel quia in paucis tantum vasis partis assectae tale malum haeret. Si enim v. g. in vasis sero si initio dilat to globulus ruber haes rit immeabilis, longe facilius poterit tolli haec obstructio , quam G ad ultimas an iustias talis arteriae serosae penetraverit. Sic si maxima pars vasorum in loco quo-am corporis obstructa fuerit, singula haec dilatata prement & angustabunt vicina; unde disti cilior resolutio semper erit talis obstructionis. Omnium autem facillime , caeteris paribus , obtineri poterit resolutio inflammationis , si malum i serit ii,
618쪽
majoribus vass : Venae sectio enim, & pleraque alia inflammationis remedia in majoribus vasis potissimum esticaciam habent. Sic si v. g. rubra pyrs sanguinis immeabilis haeserit in arteriae sanguiferae maxima angustia , vel errore loci ingressi fuerit vasa serosa, vel proxima his magnitudine lymphatica, debebit illu .l obstruens sc lolvi, vel vas obstructum sic Iaxari, ut trani ire pollit; vel debebit ex his angustiis retropelli in latiorem locum. Sed globulus ruber ex Geuisenlioeckii observatis in serosos, ex quibus componitur, facile dissiliti sic & globus serosus in alios minores solvi poterit: ergo obstructio talis, si haereat in arteriis sanguia feris , serosis, vel lymphaticorum initiis, sic resolvi potetit. Sed si minora longe vasa in luis initiis dilatata , ingressus fuerit globus ruber sanguinis , licet
in serosos solveretur , vel & in minores, nondum tamen posset angustias ultimas talis vasculi superare; unde patet in hoc casu resolutionis difficultas. Alterum remedium, in resolvendis inflammationibus siminae essicaciae, erat, ut per largam sanguinis missionem sic minueretur coria, & debilitaretur ii inpetus liquidia. wrgo urgentis , ut contractione propria vatis retropelleretur' obstruens ex augustia in latiorem locum c vile g. 1 i. . Sed tota haec actio pendet a reactione
vasis, cessante causa distendente e omnium ergo esticacissima erit in vasis max anis, quae firmas & maxime elasticas tunicas habent : in minimis autem & tenerrimis vasculis vix multum boni inde exspectari potest. Patet ergo ratio, quare ad curam inflammationis per resolutionem requiratur, ut oblstructio non haereat iii minimis vasculis. Observata iam practica hanc rem confirmant, & quidem omnium fescherrime in ophthalmiis, ubi Oculis vasta inflammata optime distinguere pollumus. Quamdiu enim vasa adnatae tantum rubent, nullo vitio in pellucida cornea apparente , magna spes est benignae re lutionis sine ullo remanente vitio. Ubi autem tenerrima & adeo peti iὸa vascula corneae dilatata crassiores humores admiserint, nunquam resolvetur integre hoc malum ; sed semper sequetur suppuratio , vel opaca macula relicta corneae nitorem deturpabit diu, imo & saepe
CANALES Mosi LEs. Vasa nostra ut maneat sanitas, debent cedere posse liquidis impullis; & dein , cessante causa distendente , redire ad pristinam magnitudinem. Haec vocatur canalium .mobilitas. Bina jam opposita. Vitia sunt, quisus minuitur, imo & integre tolli potest aliquando , canalium nostrorum debita mobilitas : si nempe horum latera adeo laxa sint , ut facillime ced ant qui dem liquidis vi cordis impulsis, sed, cessante cordis actione . tam parum firmitatis de roboris habeant , ut non possint sua vi propellere sanguinem impulsum. Et contra tanta rigiditas aliquando nascitur in canalium lateribus, ut non patia i tur se satis dilatari ab impulsis humoribus. Prius vitium nimia debilitas; posterius nimium robur vasorum dicitur. Si nimia debilitas peccet, levi etiam vi dilatanda vasa poterunt quidem errore loci admittere crassiora liquida ; sed cum facile cedere possint, poterunt & ultimi fines in hoc casu sic dilatari, ut crastiora
haec ingressa venis tradant; unde tunc facillimo negotio solvitur obstructio. Ac cedit, quod in hoc casu motus humorum langueat semper, atque deficien e vasorum robore nunquam densa Se compacta stat fluida : unde facile patet, raro in similibus corporibus inflammationes naici; natas autem non dissiculter curari posse. Ubi autem nimium robur vasorum adest, compactus semper & dentus 1.nguis
est ; liquidissima dilli pantur ; hinc crassiora uniuntur, & nata instam matio dissicula
619쪽
ter resolvi poterit; partim ob majorem immeabilitatem fluidi densati; partim ob
validam canalium Obstructorum contractionem , qua obstruentes moleculas arcti
sene comprehendunt, dc resistunt suae dilatationi. Quotitie hoc observatur , morbos acutos inflammatorios in foeminis Sc junioribus facillime benigna resolutione curari quam saepissime, in adultis , & duro labore fractis corporibus, raro. Hoc monuerat Hippocrates a P dicens : Corpora exercitata ac densa citius a pleuriticis
or peripveumonicis morbis pereunt, quam non exercitata.
DILUENS vERicu Lυ M. Dum in morborum acutorum initio , per sudorem, alvi fluxum , vel aliam quamcumque evacuationem , disIipantur liquiadisiinaa, semper magnus metus est linistri eventus. Moleculae enim crassissimae sat guinis , interposito liquido tenuiori, a mutuo contactu de concretione impediuntur. Dum sanguis mittitur homini sano, apparet homogenem fluidum. Illud autem sibi relictum secedit in binas partes distinctas et rubrae enim moleculae adunatae concrescunt, secedente sero fluido. Si vero sanguis recens missus bacillo agitetur. donec refrixerit , impeditur illa separatio seri a rubra parte sanguinis , Sc tota massia fluida manet: Unde patet, quantae necessitatis sit diluens tenue liquidum, ut sanguinis concretio prohibeatur. Ob hanc rem Hippocrates in morborum ac torum initio semper damnavit liquidioris sanguinis partis subductionem per sudores, alvi fluxum &c. Sie dixit : I. udor multus, cum febribus acutis obortus, ma-ιus b . In febre ardente ,si alvus affatim moruperit, lethale. cὶ Et Θdenhamus , qui tam sollicite varia naturae molimina in sanandis morbis observavit, notat , quod, si in variolarum initio profusis sudoribus diffluerent aegri . semper auge rentur omnia symptomata cd . Si omnes illae conditiones modo enumeratae, vel saltem plurimae, adsint, tunc exspectari potest resolutio , sive mutatio morbi inflammatorii in sanitatem perfectam ; non expulsa de coryore materia morbi, neque destructis vasis ; sed me bili reddita materie, de vans obstructis reseratis. Si vero quaedam ex lictis coi ditionibus ad resolutionem requisitis desiliu ; tunc per artem conamur supplere hunc defectum. Blando victu & medicamentis mollissimis lenitas conciliatur humoribus : Venae sectione, quiete, ac se frigidiusculo &c. nimia circulationis v locitas sedatur : iamentis applicatis parti affectae vasa laxantur, ut facilius crudere possint: potu tenui aquolo diluens vehiculum suppeditarer; vitando simul omnia, quibus fluidissima humorum pars de corpore subducitur. De his autem omnibus postea dicetur in cura inflammationis.
g. 387. O I humor fluens blandus, motus citatus, obstructio ma
o gna, nec resolvi s 386. , potens , auctis symptomatibust 382. 38 . 38 1.), vascula distenta rupta cum dolore, calore, pubsu , tumore, liquores suos effundunt, lolvunt, putrefaciunt leviser, solida tenera atterunt, solvunt, fluidis miscent in unum similem al-
620쪽
g. 387. INFLAMMATIO. cosbum, spissum, glutinosum, pinguem humorem, Pus dii tum , haec
Suppuratio, alter modus, quo terminatur inflammatio.
Ubi obstruentes moleculae vasorum convergentium finibus adeo impactae limrent, ut non detur aditus diluenti vehiculo, quo solutae penetrent in venas; ii terimque motu citato fluidum a tergo urgens pergit magis magisque protrudere inuneabile illud obstruens in majores angustias valorum; patet, tandem imme bile fluidum , maxime pressum, immobile haesurum penitus in vase obsti uclo, neque retro pelli polle ex his angustiis in latiorem vasis locum. Tota et go illa valis inflammati longitudo omni influxu vitalis humoris carebit; adeoque dcb bit separari a reliquis partibus vivis & fanis. Observatio jam sollicita naturae , morbos curantis, docuit Medicos , suppurationem natam perfectissime separaren vivis partibus de sanis omne illud, quod inflammatione perditum erat. Unde alparet, non adeo metuendam citu suppurationem, nisi in talibus corporis partibus, quarum integritas absolute ad vitam & sanitatem requiritur : ut v. g. in en Cephalo : vel ubi pus natum sine periculo educi non potest, ut in loco tum ii tercostalium inflammatione &c. Quomodo autem per suppurationem separentur omnia illa, quae vitali fluidorum motui penitus inepta facta sunt, pulcherrime patuit ex illis , quae dicta sunt in vulncrum historia : dum receniebantur illa Phαnomena, quae ih omni vulnere in corpore sano, a primo initio usque ad integram curationem , obtervantur c vide Commentaria f. 1 18. . Primo enim san-Qui Sex vasis , a caula vulnerante discillis , effluebat dei. . contractis horum orificiis, subrubellus tenuis ictior; tunc sicca sere fiebat vulneris superficies , & a vitali mota humorum, urgente obstructos jam vasorum fines , oricbatur inflammatio vera; uti docent dotir, rubor, color, tumor, febricula, sitis &c. Postea separabantur extrema vasorum impervia, una cum parte fluidi immeabilis his valorum finibus impacti; apparebat in vulnere liquor tenax, albus , pinguis , pus dictum , quo prudenter deterso omnis vulneris luperficies aequabilis sme la umida apparebat, evidenti, signo, reserata jam esse antea obstructorum vasculorum Oscula separ tis nempe extremis vasorum contractis & imperviis. Suppuratio ergo est salut tare illud naturae humanae molimen , quo omne illud , quod vitali humorum in tui. ineptum factum est, separatur a reliquis partibus vivis 5 sanis. Hinc optume dixit Hippocrates c vide locum citatum f. i 18. n'. 7. & q. quod acuto reto inflictum vulnus possit eurati sine suppuratione; carnes vero contusas & di L. sectas debere putrescere, de in pus versas contabescere. Quamvis autem putredinis vocabulum hic usurpetur , dum de suppuratione agitur, non intelligendaxamen est proprie dicta putredo , quae in cadavere fit, ubi vita nulla est; sed ita degeneratio humorum, quae per vitam superstitem fit. Pulcherrime hoc dil- tinxit GaIenus saὶ de febribus agens. Sedimentum enim urinae album, laeve dc
quale , tanquam optimum signum laudabat, des gnans materiam morbi tolutameVacuari de corpore. Vocavit tamen hanc mutationem sutredinem, dicens : Putredo autem humoram, qua sit is vasis , similis est isti, qua si inflammationibus oeMbscessibus or aliis tuberculis ste. Duo autem genera hujus putredinis esu dicit :Alterum nempe fieri, vincente natura , alterum vero , devicta. Vincente quidem natu-lοὶ De Febribus Lib. I. eap. 7. Chartes. Tom. VII. pag. ras. &iuid cap. s. pag II 6.