Gerardi Van Swieten,... Commentaria in Hermanni Boerhaave Aphorismos de cognoscendis et curandis morbis..

발행: 1746년

분량: 904페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

601쪽

, s. INFLAMMATIO. 3. 37s. 37

tantum pulmonalium vescularum membranula interponitur: simul externe talis frigidus aer, allabens non bene tecto corpori, malum auget.

IRICTIO Ni Mi . Quantum possit frictio in resolvendis obstructionibus, dictum fuit in Commentariis F. i 33. n'. 3. Sed ubi vel nimis valida , vel nimis diuturna frictio adhibetur, poterit excitari eriam in frigidissimo hydropico calida febris ; uti dictum fuit in commentariis β. 1 S. ii'. 2. Accelerato enim motu fan guinis venosi, cor fortius & celerius contrahitur, unde augmentum circulatorii motus : a quo, si nimium fuerit, inflammationem oriri, demonstratum fuit in commentariis 3. ioo. Sic & valida frictione videmus, partes corporis calere, rubere, tumere dc dolere ; sed haec omnia veram phlegmonem praesentem demonstrant, cito quidem resolvendam, nisi diuturna adhibita fuerit frictio , vel violenta admodum : Dum enim in navibus, subito vento inflatis velis , rudentes, quos firmiter prehensos manubus tenent nautae, celerrime trahuntur , a validissinio hoc attritu ingens dolor, & calor tantus fit, ut uno momento in gangrmnosas vesiculas attollatur Epidermis. Si iam simul consideretur , per frictiones rubram partem sanguinis pelli in plurima minora vasa, in quibus naturaliter nui quam haeret, uti Zocet rubor omnem frictionem fere sequens) patebit adhuc melius , per frictiones nimias inflammationem excitari polle. OMNES c Ausa vuLNERUM, coNT V sION UM &c. De his omnibus antea jam actum fuit.

g. 3 76. τοῦ AN DEM producit. 2. quidquid meatus obturat. ', acriaque applicat simul, sive intus , sive extus , ut

oleo a salina, acria.

Totum corpus in sua superficie externa Sc interna perspirabile esse novimus quam certissime; per minimas nempe fistulas arteriosas, extrorsum patentes, o ni momento vitae sanae tenuissimus expellitur halitus ; qui polita lamina meta lica , vel speculo frigido , repercussus , condensatur in tenuissimam lympham . quae tota exhalat sine ullis foecibus residuis. Si jam a quacumque causa obturentur illi meatus , per quos perspirabile illud tenuissimum expellitur , dilat buntur vascula illa tenuissima a liquido impulso; & sic dilatata erassiores h mores admittent, unde obstructio & stagnatio necessario sequentur. Sed, minum is exhalantibus vasculis sic obstructis , proxima his magnitudine vasa, cum non possint prioribus tradere partem tenuissimam fluidi, quod continent, pariter dulatabuntur ; sicque malum propagari poterit a tenuissimis his exhalantibus ad sat guinea vasa usque. Cum autem tenuissimum illud exhalans omni fere dote aquam referat; oleum vero ingressiim aquae in tenuissimas fistulas vitreas impediat, vel saltem reddat dissiciliorem; hinc forte ab oleis applicatis cuti externae toties Erisipelata & inflammationes oriuntur. Oleo sic inuncta fuisse Athletarum corpora , ne nimio sudore diffluerent, legitur: post balnea vero unctiones adhibitas fuisse , ne humiditas in balneis acquisita evanesceret, nec reseratis a balnei calore meatibus nativa caliditas exspiraret ca . Multis hominibus , post applicationem pinguis Em-c a Hier. Mercur. de arte Gymnastica Lib. I. cap. VIII, pag. 36. II.

602쪽

INFLAMMATIO.

plastri vel unguenti, statim cutis inflammatur : imo videntur & quidam in int 1ioribus iste similem dispositionem habere; dum a pinguioribus assumptis , imprimis a lardo , statim febricitent. Si jam oleosis his & Pinguibus corporibus acrimonia simul inse, pertinaciissimae inde inflammationes nasci poterunt. Oleum amygdalatum . quod re ens pretium adeo blandum est, aestivo tempore paucorum di tum . ratio rancidum ne, dc tantam acquirit acrimoniam, ut Parca etiam copia aegluti tum statim fauces inflammet. Idem in butyro, rancido facto , vel in lartagine nimis diu frixo, verum est. Acre autem pingui naistum plus nocet, quia

loco . cui applicatur, tenacissime adhaeret, neque aquosis facile se ablui patitur. Baecae Mezeraei ossicinarum , Thymelaeae Lauti tollo temper virente fructus , digitis presse meram pingue oleum iudant; quod gustatum primo saporis lenitate fallit; sed

mox fauces inflammat adeo, ut me incautius gustantem fere praefocaverit; nec potui , per integrum biliorium continuo fauces eluens posca cum melle, tollere penitus molestissimam hanc acrimoniam. Sic etiam olea illa acria Empyreumatica valido igne ex cervorum cornibus . Ligno G jaco,& similibus, ex prella, quae ad rigidulates articulorum ab infarcta materie immeabili sanandas adeo commendantur j im prudentius cuti inuncta pessimas inflammationes, imo gangraenam ipsam aliquando pro dux ille, observatum fuit. In his enim maxima tenacitas Oleosa , qua meatus Obsiniunt , dc valida simul acrimonia, qua vasa irritata constringuntur, deprehenduntur.

S. 377. 3. MNIA, quae sanguinem cogunt, ut coeat; mO Irus nimius, derivatio tenuioris partis ex sanguine pec sudores , urinas , salivas , diarrhinas, coagulantia.

In historia obstructionis dictum suit, illam fieri ab excessu molis transiturae

supra capacitatem vasis transmittentis ; adeoque ejusdem generales cautas esIe . angustiam nimiam vasorum , vel auctam magnitudinem molecularum fluidi transmittendi; vel denique ubi haec bina simul concurrunt. Binis autem praeceden

tibus paragraphis dictum fuit de causis, stagnationem producentibus in minimis

arteriis sanguiferis, quatenus illa fit ab arctatione horum vasorum: hac autem paragrapho agitur de illis causis, quae, manente licet eadem vasorum capacitate, sic sanguinem coire faciunt, ut per ultimas minimarum arteriolarum angustias

transire nequeat. Inter has autem numeratur primo

MOTUS NIMI Us. In commentariis F. io o. ubi agebatur de illis, quae fiunt ab augmento motus circulatorii ut causa , demonstratum fuit, sanguinem a motu aucto sic disponi, ut facilius concrescat. In sanguine enim semper est nixus in concretionem ; qui tamen eo validior est, quo vasorum fortior est actio in sanguinem contentum. Robusti hominis sanguis de vena missus concrescit st tim , & in quiete relictus plurimum conereti rubri, parum autem fluidi seri exhibet e contrarium in debilis puellae crure obtinet. Totum autem hoc pendet a magis minusve essi caci actione va orum In sanguinem. Sed per motum auctum vasorum actio intra idem tempus & saepius de hortius agit in fluida contenta ;unde major eorundem condentatio sequitur. Praeterea aucto motu dissipantur fluidissima, quia organis secernentibus & excernentibus intra idem tempus major

copia fluidi a sanguine separandi applicatur; unde iterum sanguinis concretio a Duiligod by Corale

603쪽

getur. Aecedit etiam, quoiu auctum motum sequ tur calo is augmentum , a quo pariter sanguis sic inspissatur, ut per minimas arteriar m ansustias amplius traii lire nequeat. Unde in morbis acutis, dum calor ausetur plurimum , statim e lebri actiones laesae , & rei piratio dissicilis docent, in languine nasci talem im . meabilitatem , ut non possit amplius libere transire per minima horum visee

rum vasa.

κ ε s. Docuerunt observationes s uti dictum fuit in commentariis f. 93. in sal guine humano crassistimam partem esse globulos rubros ; plurimum autem teianuioris liquidi illis interponi, per quod a mutuo contactu & facili concretione impediuntur. Simulac ergo quacumque de causa de sanguine tollitur tenuis illa& fluidissima pars , moleculae crassiores contiguae factae, de circa ultimas arteriarum angustias maxime prellae , adunantur & concrescunt unde canalium obstructio , dc liquidi stagnatio, sequuntur. Sic phthisicis , dum nocturnis sudoribus dissivunt, incipit circa culanea vascula immeabilis sanguis haerere , & pustulas inflamma torias facere. Ob hanc causam sudores in morborum acutorum initiis damna vit Hippocrates : dc Sydenhamus in variolis nocuisse observavit, si in initio morisbi sudoribus diffluerem aegri. URINAS. In hystericis de hypochondriacis saepe incredibilis copia urinae,

tenuis instar aquae , emittitur , si animi quodam astectu graviore turbati su tint : sed sanguine sic diluente suo vehiculo orbato , crassior pars concrescere in cipit , & aliquando pessimae inflammationes sequuntur; vel sanguinis crattamen tum, circa abdominalia viscera depositum , pertinacissimas obstructiones producere solet. Unde toties passionem hystericam vel hypochondriacam atra bilis sequitur. SALIVAS . Si examinetur saliva, quae homini sano aperto ore sponte eia fuit , fatis tenuis est , s motu enim linguae & vicinarum partium mucus oris de faucium , salivae mistus, magis tenacem efficit & chemico examine fere totam aquosam esse constat ; cum ex sexaginta unciis salivae fere quinquaginta dc novem unciae leni igne abstrahi possint, quae omni dote aquam referunt. Saliva pariter non concrescit in aqua ebulliente ; unde sero sanguinis tenuior est. Copioso ergo salivae essi uxu tollitur plurimum tenuis liquidi de corpore; unde hoc oris batus sanguis immeabilis fit. Ob hanc causam illi, qui, vel ex mala consuet dine , vel ni cottanae abuta , quotidie magnam salivae copiam perdunt, toties

pessimis abdominalium viscerum obstructionibus laborant. Postquam densis aphthis omnes oris interni partes diu tectae fuerunt, his postea deciduis, incredibilis c pia salivae exit per dilatata vasa. Nihil idoneis auxiliis tollatur immodicum illud salivae profluvium, exhausti saepe pereunt, vel postea diuturnis morbis conflictantur ; dum tenuissima parte sanguinis sic deperdita difficillimae obstructiones naia euntur. Nec obstat, quod salivatione mercuriali, per plures saepe septimanas pro tracta, quotidie ingens liquidi copia is perdatur , absque eo , quod sanguis inde inspissetur : nam tunc non exit saliva proprie dicta , sed soluti omnes humores corporis per vim argenti vivi putridae aquae specie exeunt : unde tunc non fit iactura tenuissimae partis sensuinis, manente parte crassa immeabili; sed vera dissolutio ipsius etiam partis rubrae sanguinis; ideoque hoc ferre possunt , modo bono victu restituantur novi humores, dum evacuantur illi, qui ante aia

fuerant.

604쪽

DI ARRHSAS. Per illam pariter tenuiorem sanguinis partem de corpore subduci posse, satis patet. Ideo in febre ardente, si alvus cum impetu pro rumpat, Iethale dixit μνος ter in Coacis Praenotionibus, & alibi. Cum enim in hoe morbo ianguis iam immeabilis haerere incipiat in minimis arteriolis, sub ducti, stois alvi fluxum liquidis tenuioribus, immedicabile malum redditur. o AGU LANTIA. Videantur de his illa, quae dicta sunt tu commen-

g. 3 8. T FFICIUNT eam in vasis symphaticis arteriosis r. Ita omnes causae , quae initia horum latiora ampliant, ita

ut in ea intrent partes sanguinis crassiores , quae propulsae ulterius occurrunt angustiis conniventibus, ubi tum patiuntur eadem, quae

exposita s 37 . ὶ, talis est laxitas vasculi in suo principio , motus violentus liquidi arterio siue a. omnes causia alteri inflammationi communes 3TI. V76-2.

Hactenus consideratae sunt illae causae, a quibus liber transitus crassissimae samguinis partis rubrae nempe in per minimas arterias sanguiferas impeditur : quae vel agebant vasa angustando, vel fluidum transmittendum reddebant immeabile. Sed praeterea observatur vera inflammatio rubra in illis vasis, quae naturaliter excludunt sanguinem rubrum angustia sui cavi. Evidens hujus rei exemplum habetur in Ophthalmia, in qua saepe tota adnata, imo & ipsa cornea, rubet, vasculis rubro sanguine repletis nudo etiam oculo conspicuis; cum tamen naturaliter nihil sanguinis rubri in his vasculis contineatur. Debuerunt ergo talem inflammationem praecessisse quaedam causae , per quas dilatata haec Valcula admittere potu runt iansuinem rubrum. Facile autem patet, rubram sanguinis partem , semel ii gressam naee vasa tenuiora, obstructionem facere debere, cum continuo occurrat maioribus angustiis canalium convergentium. Unde in hoc casu stagnatio naticitur, licet maneat eadem amplitudo canalium, neque augeantur moleculae fluidi transmittendi. Aptissimo nomine vocatur error loci tale malum , cum sanguis r ber , minora vasa ingressus, immeabilis haeret, non potens transire per ultimas horum vasorum angustias : totum enim malum pendet tunc tantum ab eo, quod sanguis ruber alieno loco haereat. Videantur illa , quae circa hanc rem dicta sunt in Commentariis S. 118. ubi simul probatum fuit, vitium illud obtinere nosse in omnibus illis locis corporis, in quibus minora vasa, tenuius fluidum vehentia , ex majoribus derivantur. Adeoque error loci nunquam poterit obtinere invasis sanguineis rubris , cum nulla particula observetur in sanguine fano , quae sua magnitudine globum rubrum superet: sed in reliquis decret centium vasorum seriebus adelia poterit. Quousque jam rubra pars sanguinis aliquando penetrare potuerit, nondum certo per experimenta constat: hoc tamen novimus, quod in morbis minora longe vasa saepe ingrediatur , quam sunt illa, quae serum sanguinis continent; uti statim patuit, dum ipsa corneae tunicae vascula quandoque ingredi potuerit. Cum autem omne illud fluidum, quod in sanguine sano rubris di serosis globulis tenuius est, lympha vocetur generali nomine ; hinc δc vasa,

605쪽

, tr INFLAMMATI Q. F. 3 8. 3 s

per quae hoe tenuius fluidum movetur, lymphatica dicuntur; quae vel venae sunt. vel arteriae. Sed probatum fuit in CommentaIiis S. 11 9. obstructionem locum habere non posse in venis, nisi ab externa earundem comΡxessione transitus im peffiatur liquido : unde errore loci partes fluidi crassioris inimim in arterii, lymphaticis haerere poterunt; sub quo nomine comprehenduntur Om s arteriae, quae naturaliter globos rubros & serosos excludunt, tenuiora autem stat

mittunt.

Requiritur ergo ad errorem loci , ut initia arteriarum lymphaticarum sic dia latentur , ut rubram sanguinis partem admittere possint. Sed Gemonstratum fustin Commentariis 3. 16. vasorum amplitudinem pendere a binis divellis causis. resistentia nempe laterum vasorum, & momento liquidi impulsi; adeoque mensurari ratione composita ex ratione directa impetus liquidi impulsi, & ratione inversa resistentiae laterum. Si ergo laxitas major oriatur a quacumque causa in

vasculi lymphatici initio , manente quamvis eodem impetu liquidi impulsi, illud dilatabitur ; dc vicissim aucto impetu liquidi impulsi, manente quamvis eadem filiamitate laterum , idem fiet; omnium ergo maxime , si binae hae causae simul concurrant. Videantur dc illa, quae de laxitate valorum, ut causa erroris loci, dicta sunt in Commentariis f. ii 8. Quare vero aucto motu liquidi arietioli vasorum initia amplientur , dictum fuit in Commentariis j. Ico. Experimenta autem coi firmant modo dicta. Pars enim corporis exposita vapori tepidae aquae tumebit,& rubebit, magis solito, ob sanguinem rubrum laxata vasa minora ingrellum. Et post validos cursus videmus totam cutim externam rubere, & oculos quali

sanguine perfundi, ob sanguinem rubrum aliena ingressum vasa, quae majori impetu fluidi impulsi dilatata fuerant.1. Ubi jam sanguis ruber lymphatica vasa ingressus fuit, patet facile, quod

omnes illae causae, quae angustare poterant majorum vasorum cara , applicatae his minoribus, idem faciant. Illae autem recensitae fuerunt in numeris hic citatis.

f. 3 79. T T N D E & similis morbus In omni vase conico, ubi fluit ex lato in angusta liquor, obtinere potest; ut enim in sanguine rubra, sic in Lympha alia est forte pars crassior reli

quis.

In languine sano , recens de eorpore educto per minimum vulnusculum, tubulisque vitreis minimis excepto, microscopia diversias partes distinguunt; uti etiam in pellucidis animalium viventium partibus, in quibus motum humorum per vasa observare licet. Conis iciuntur enim globuli tenuiori peIlucido fluido innatantes, in quo nihil ulterius Ketegere pollamus , cum pelluciditas faciat , ut homogeneum tantum fluidum videatur. Omnino tamen probabile videtur, in lympha tenui pellucida sanguinis esse quasdam partes crassiores reliquis , quae determinata suae molis magnitudine continentur in vasis proportionalibus , neque naturaliter i nuiora his vascula ingredi poterunt. Nisi enim globuli rubri tam magni forent, ut in lanitate serosa vasa, & his minora, ingredi non possent, facile pater, quod omnis sanguis derivaretur in minora vasa ; unde majora omnia exinanurentur. Idem yerum est in vasis serum sanguinis vehentibus, & reliquis mino*

606쪽

, 3 9. 38o. INFLAMMATIO. ,s,

bus. Unde , simulae in morbis tanguis nimis fluidus fit, dissiantur omnia de eo pote vel in cavis majoribus A minoribus corporis fluida accumulantur, ut in Hydropicis fieti oblocvatur; sed tunc semper vasa majora collabuntur, defectu eo piae erassiori V sanguinis , qui illa distendere solebat. Idem iam videtur verum este in t uis decrescensium Vasorum seriebus , a maximis sanguineis ad sutatilis na usque ; quod nempe singulis vasorum seriebus propria sint fluida, quae

cam crassas moleculas continent, ut proxima minoris magnitudinis vascula in gredi nequeant, sed propriis vasis coerceantur. His positis , si a quacumque causa minuatur canalium talium convergentium cavum, vel adunentur moleculae, quae

solitariae per ultimas horum angustias transeunt, inflammatio sequi poterit; non rubra, sed pellucida in tenuissimis his vasculis. Praeterea, si sequentis magnit dinis vaseuli orificium, sive a laxitate , sive a nimio motu, sic dilatetur, ut proxumae magnitudinis vasis crassissimas moleculas admittat, simile malum fiet ab e rore loci. Quot ergo intercurrunt vasorum series inter vas maximum & miniamum , tot poterunt en diversae inflammationes; & quidem in singulis dupli ces , vel a proprio fluido, immeabili facto ob molecularum auctam magnitu dunem , vel angustiam vasis; vel errore loci, ob moleculas crassiores ex vasis maioribus initia dilatata vasorum minorum ingressias. In maxim Is tamen vasis sa guineis error loci nunquam inflammationem facere poterit, cum nulla crassior pars globulo rubro in sanguine deprehendatur. An Rheumatismus, Arthritis, Podagra , a minimorum vasculorum inflammatione fiunt videantur illa, quae dicta sunt in Commentariis 3. - 2.

f. 38o. quibus vera diversitas Phlegmones, erysipelatis, ce-C, dematis, scirrhi, cum inflammatione liquet.

' PHLEGMONES. Licet veteres quamcumque inflammationem hoc nomine quondam vocaverint, obtinuit tamen usu postea uti dictum in Commentariis 3 o. & Galeni dc. Adineta testimoniis confirmatum fuit in se vocare tumorem praeternaturalem , rubrum, renitentem , calentem, pulsantem & dolentem , in parte molli, quem febris in toto vel in parte comitatur. Fit autem a sanguine rubro stagnante circa arteriarum fines, dum reliquus sanguis , cordis & arteri rum viribus pulsus , majori impetu a terso loca haec obstructa urget. Potest emophlegmone haerere vel in angustiis ultimis arteriarum rubrarum , quod rarius hi, vel neri a sanguine rubro impacto per errorem loci arteriis serosis vel lymph ticis , quod longe frequentius observatur. Patuit autem ex illis , quae dicta sunt, in Commentariis 3. 37 . veram Phlegmonen potissimum haerete in membrana adiposa.

ERYSIPE LATIS. Sic definitur a Galeno saὶ Erysipelas, quod verae phleg- mones aemulum malum omnino videtur. Si ex sanguine ct flava bile justo ealia distribus fluxio misa fuerit, aut ex sanguine quidem , sed semido , ct substamia tenuissimo , EIsipelas vocatur ille afectus , multo calidior instammatione, ct aspectu savior. Et si tetigeris, sanguis facile subfugit, rursusque assuit, exquisite tenuis O raberi a Lib. II. Method. Medend. ad Ut cm. cap. I. Charier. Tom. X. pag. 368. 3 6'

607쪽

1NFLAMMATIO. g. sto.

anarem. Non eamen similiter dolet Eri et w ας inflammatis r neque βα--κllam inflammationis speciem aut pulsum , κης compressionem , aut distensionem simialem adfert. Verum aliquando moderate omnino i δμt, ct m xime, quando circas iam cutim dispersum est , minime Iadens subje tam c mem. Et iterumque tale sit .

Ur illud est exquisitum Erasipelas. Et eaulo post dicit: Exquiptum LV,'rias se

Iius cutis astitus est. Cum autem Erysipelato ii loci color aliquid flavel co eis eu bro naisti haberet , bilem, tanquam causam praxipuam Erysipelatis , incusaveruta veteres Medici. Sed novimus hodie, serum sanguinis naturaliter flavescere; unde. ubi pauculum rubri cum multo sero haeret in vasis serosis obstructis & instam Matis , color ille ex rubro flavescens in parte affecta oritur. Simul etiam apparet , quantam affinitatem inter se habeant Eryspelas & Phlegmone, cum tantum differant magnitudine molecularum obstruentium : in Phlegmone enim pars rubra sanguinis in vasis distentis N obstructis accumulatur; in Erysipelate serum sanguitanis imprimis cum pauco rubro intermisto sic immeabile haeret: Phlesinone potis limum in membrana adiposa liaeret; Erysipelas integumenta corporis Externa, Vel & membranaceas partes internas , oblidet. Atque etiam patet, Erysipelas in Phlegmonen degenerare polle , dilatatis vasis majorem copiam rubri sanguinis admittentibus , maloque propagato ad membranam adiposam : & aliquando nasci polle inflammationem, quae inter Erysipelas & Phlegmonen quasi ambigat; tun

que composito nomine ex utroque allectu vocaverunt tale malum veteres M

dici. Illis enim, quae modo allegavi, statim iubjungit Galenus ca) : Quemadmodum id, quod subjetiam carnem attingit, neque ex tenui omnino fluxione sit , non flum Erysipelas est , sed mixtus assectus ex Erysipelate 2 Phlegmone, in quo qua doque propria Erysipelatis sumptomata pravalent, Ur a recentioribus Medicis vocatur ralis asseritus E Deus Phlegmonodes s Quandoque autem phlegmones , ct dicitur ideo Phlegmone Lysipelatodes. Viiod si neutrius θ tomata in evidenter praevalent, sed aqualia videamur, Phlegmonen 2 Erysipelas missa esse dicuntur. FDEMATIS. oiI.μα , uti dictum suit in Commentariis S. m. M. I. simpliciter sgnificabat tumorem : postea tamen hoc nomine plerumque intelligeb tur tumor mollis , non dolens , & digito tangenti facile cedens, sine mutati ne coloris in cute, qui tumor plerumque ab aquosis humoribus panniculum adiapo sum distendentibus fit. Illud vero cilema , de quo hic agitur, longe alterius

naturae est, &, ut distinguatur a vulgari Odemate, calidum solet vocari. Demo stratum enim fuit in Commentariis 6 3 9. in minoribus etiam vasis arteriosis, quae sua angustia serum dc rubram partem sanguinis excludunt, veram insta mationem contingere posse. Tumor ergo dolens, calens , non ruber, parum fi vescens, imo aliquando penitus albus, vocabitur Odema calidum ; quod tantum

ergo differt ab Erysipelate, quia in minoribus longe vasculis haeret. Solet vocari & adema Erysipelatosum, quia quam proxime ad Erysipelas accedit. In facie& Capite frequenter observatur ; tuncque vulgo rosa bullata de heimos dici-rur. Videtur jam apud Galenum s b) aliquod talis cedematis vestigium reperiri; quamvis enim illo nomine quemvis tumorem vocari asserat, vel magis particulari usu frigidos tumores postea sic dictos fuisse moneat alibi, tamen de curationu

608쪽

Erysipelatis agens, sive simplicis, sive cum aliis affectibus j uncti, dicit : Quemad

modum autem spe phlegmona is tur Eras et 4 , ita etiam aliqMando aedemati r aevocetur, quod ex ambobu/ r m est Ut tum , EIsipelas aedemHUMm. Quod autem non intellexerit Mum casum , quando distentarum frigido tumore partium cutis Erysipelat fit, evidenter patet ex illis, quae sequenti Capite subjungit dicens: ψὸm.amodam autem ex biliose su ione EIsipelas, ita ex phlegmate sis aedema, . rus quidam ac indolens tumor. Equidem scio aliter quoque aedemata provenire cim ea pedes in hydropicis affectionibus, phihi ηι , AEliisque pravis, qui vehementes sunt. habilibus. Atque in illis quidem aedem plenitudinis hominem prementis est L '

ma, nullam seorsum propriam curationem requirens stc. Licet autem ex praecoi tepta opinione indolentem tumorem dixerit, quem a pituita ortum credebat. tamen ex remediis , quae ad hanc indematis speciem commondat , patet facile,

potius calidae quam frigidae indolis fuilla : paulo post enim addit: At si ex piatuitose humore tu partem influente aedema constitit, abunde aliquando fatisfacit Domata sola, qua ex aqua, in qua sit aceti aliquid, maduerit oec. Cum ergo illud cedema calidum vera sit inflammatio , haerens in arteriis lymaphaticis minimis , semper metus est, talem forte natam esse diathesim in tenuitatim a sanguinis lympha, qua immeabilis facta sua vascula obstruit; unde cereis bri imprimis functiones, a Iibero circuitu humorum per minimas arteriolas pei dentes , turbari poterunt; sive simili malo etiam in encephalo nato , sive per metatatasin ab exterioribus versus interiora delato. Accedit, quod, si vehemens fueri cille morbus, destructis tenerrimis vasculis, satis subito in gangraenam tendat. SCIRRHI cu M iNFLAMMATIONE. Scirrhus est tumor durus , scaber . vix dolens , circa loca imprimis glandulosa haerens. Qui, si confirmatus fuerit,& diu haeserit, tali constat materia , quam nulla arte Lactenus resolvi posse conia stat, neque unquam benigna suppuratione a partibus sanis separari. Unde patet οῦ quam periculosa sit inflammatio in scirrhi vicinia , vel in integumentis ipsum tegentibus , nata; cum cito in cancrum tunc degeneret, uti postea latius dic tur , quando peculiari Capitulo de Scirrho agetur. Optime Galenus a in scirrhi duritiem a phlegmones resistentia distinxit dicens : Phlegmone namque non durum σαλαροψ sed resistentem tumorem escit ceriso. , perinde atque uirra sunt liquidamateria aut aere pleni.

S. 381 U OTIES autem causae hae s 37 1. 3 6. 377. 3 8. E 3 9.ὶ produxere stagnationem hanc s 3TI. 371. 379. in Vasi 37ι. 373. 374. 378. 379.2, tum vis acti sanguinis a vitauperstite producit effectus quosdam, qui simul fgna Inflammationis.

Bina in omni inflammatione, in quaeumque demum vasorum serie haereat, o turrunt observanda : Liquidi nempe immeabilitas, facta angustatione vasis, vel concretione molecularum fluidi, vel denique errore loci ; & vis vitae a tergo u gens velocitate aucta propulsos humores in vasa impervia. Haec si concurrant,

adest inflammatio; si sola immeabilitas ; liquidi adsit, obstructionis idea habetur rc a Commeati in Textum XXX. Epidem. Hippoc. Lib. VI. Charier. Tom. IX. pag. 3 1

609쪽

quae ergo causa proegumena est inflammationis , procatarctica autem causa est mo tus auctus urgens locum obstructum. Dum autem Iaaec fiunt, nascuntur quaedam mutationes in parte inflammata , quae observatae dant Veram Diagnosin inflamma tionis piaesentis. De his autem agitur paragrapho sequenti, ubi P line enumerantur.

g. 381. I. A RTERIAE minutae vixque visibiles obstruetia iam

a sans uine distendente augentur r inde tumor ruber. a. vasa Lymphatica arteriosa , ante pellucida, & invisibilia , eadem patiuntur; inde augmentum rubedinis, praecipue dum vasa tenerrima, & vesiculae, in panniculo adi posse, plena sanguine in trucso, crasso , liquidiore parte orbato 3. distenta vascula, rupturae propinquant in fibris minimis , inde dolor punctorius. 4 compinguntur valde liquida dc solida, hinc durities, renixusque partis. F. a rubro accumulato, & valido impulsu, rubedo splendens. 6. a renixu, pulsu,

compactu, vasorumque adhuc meabilium angustatione a tumore ob

structorum, attritus fit ingens partium liquidi inter se, in solidum , solidi in illas , inde calor, & aeitiis, T. & quia pulsi a corde sangui

nis impetus exceptus finibus vasis obstructi latera dilatat, fit Pulsa tio. g. a fibris irritatis, & sanguine celerius per aperta acto , quia venis revehitur, sed arteriis in multis prohibetur, acceleratur Pulsus ,

fit febris, sitis, calor, vigiliae, debilitas, molestia.

i. Demonstratum fuit in Commentariis 3. 1 1 o. ubi de illis emectibus ageba tur, qui obstructio nem ut causam sequebantur , quod vasa obstructa necessarici deberent extendi & dilatari. Illa enim vis , qua cor pellit sanguinem in arterio , facit recedere illarum latera ab arcii canalis, quia plenae sunt, dc convergunt se sim angustiores factae. Resistentia ergo circa fines arteriarum, & plenitudo illarum , praecipuae causae sunt, quare a sanguine impulso dilatentur: sed in cana libus obstructis resistentia summa est, & simul maxima plenitudo , quia nihil per fines illorum transire potest; maxima ergo necessario debebit sequi dilatatio. Si jam simul consideretur , inflammationem comitari auctum sanguinis motum , patebit evidenter, adhuc magis debere extendi canales , dum inflammatio adest, quam in simplici obstructione. Dum autem haec dilatatio fit in illis arteriis, quae naturaliter sanguinem rubrum vehunt, vel saltem dilatatae jam illum admittere possunt, evidens est, tumorem , ab extensis vasis natum , rubrum esse debere : si enim in minimis vasis haereat obstructio aut inflammatio , posset etiam in maxuma dilatatione, quam sine ruptura ferre possent, adhuc excludi pars rubra sanguinis, uti dictum fuit ,. & 38o. Imo & concipi potest , tale malum in vasculis adeo exilibus haerere, ut illorum tumor, ab hac dilatatione factus, nequidem sub sensus caderet. Videantur de hac re illa, quae dicta sunt in Commentariis h. Iaa. Vera autem, proprie sic dicta, inflammatio sen.per in talibus vasis haeret, quae sanguinem rubrum admittere possunt , vel naturaliter , Vetgilatata, uti ex definitione 3. 37I. data patet.

Praeterea

610쪽

INFLAMMATIO.

Praeterea calar auctus, omius inflammationis comes, uti demonstrabitur statin 11 . augmentum tumoris. Constat e im certis experimentis, corpora omnia expandi in omni sua dimensione per caloris augmentum fa. Arteria serosa ex minima arteria sanguinea derivatur ut ramus ex suo trunco ; ses non possunt arteriae sanguineae latera distendi, quin distrahantur & amplientur orificia arteriarum serotarum , quae ex illis oriuntur ; unde pars rubra languinis haec orificia dilatata Poterit ingredi. Idem verum erit respectu arteriarum lymphaticarum , quae ex serosis arteriis derivantur. Nam & haec uolse dis tendi sic.ut capiant sanguinem rubrum , patet in ophthalmiis , uti iam ante dictum fuit. Hinc ergo manifestum tumoris & rubedinis augmentum Et Neoue tamen ab his omnibus vasis distentis viderentur posse tam enormes tumores oriri quales saepe in validis inflammationibus apparent: sed demonstratum fuit in Com 'mentariis , 3 4. nusquam frequentius & tenacius fieri inflammationem uuam in adipe, dum & tenerrima hujus membranae vascula infarciuntur sanira ine r bro immeabili, & per oscula Vaserum, patentia in cellulas hujus membranae . stilatata pars sangum Is rubra est unditur ; unde tam facile expansilis membra na adi posta mirum saepe in modum distenditur. Pulcherrime hanc tumoris inphlegmone originem notavit Galenus sa). Postquam enim dixerat.nullum tumorem posse nasci , nisi nova substantia parti tumenti accedat , vel a copioso calore partes fulae in spiritum abirent, qui distenderet illam in majorem mol m luti v. g. aqua In vaporeS per calorem resoluta immensum spatium occupate no testo probavit, non heri tumorem in phlegmone ab hac liquidorum rarefactione qua in vapores sive spiritus lolverentur : paret enim , si se ta fuerit pars phte Linone taboras Ganguιι fluens plurimus, ct locus universus sanguine plenissimus auem admodum spongia madeηtes s spiritur a tem neque flatim excidit , neque postea dc in fine ejusdem Capitis addit b): In inflammationibus autem omnia fanσuine reis

plentur, ex vasis per eorum tumcas resutante , in omni vero carnis parte roris instar permixto. Per carnem autem intellexisse Galenum tunicam adiposam patet ex

illis, quae diista sunt in Commentariis L 3 4. uti de ex aliis plurimis apud eui dem locis. Nam & in Capite modo citato sollicite monet. tumorem , qui inflammationem comitatur, diversum penitus esse ab illo, qui aucto corporis habitu fit Ibique . o, υσαρ ine Vocabulo utitur, ut majorem obesitatem significet. Sed dum tenuiora vasa dilatata ingreditur sanguinis rubra pars , simul cum illo serum & tinuior ιynapha in lita vasis haerebunt; sed rubrum illud solum imme 'e Ibi manebit , angustiis conniventium vasorum impactum; reliqua tenuiora inter rei istens hoc obstaculum & a tergo urgentes humores pressa, per laterales ramos derivabuntur; unde magis & magis accumulabitur in vasis obstructis solum rubrum ; atque inde iterum oritur rubedinis in parte inflammata augmentum

3. Cum ergo 'asa immeabili liquido obstructa distendantur impetu fluidi aurgetuis , distrahentur tunicae eorundem ; ergo de fibrae nervosae per has dispersiae; adeoque dolor excitabitur, uti patet ex illis quae dicta sunt in Coni

mentariis f. ino. & 12 . n'. 2. Cum autem maximum vas inter minima sartateriae nempe rubrae angustissimus finis ne quidem decimana partem capilli cra uitie aequet, patet, distractionem fibrillarum nervearum , per talis vasculi tunicas dis

. a De Tumoribus praeter naturam cap. v. l tbὶ Ibid. pag. are.

SEARCH

MENU NAVIGATION