장음표시 사용
61쪽
. MORBI FIBRA RIGIDAE, ET ELASTIGAE. 3.37. 38. g. 37. UR. pueris, foeminis, otiosis laxitas 3 contra vero adultis, u viris, exercitatis, fibrarum , adeoque omnium solidarum partium rigiditas , & solutarum valida contractior
CUR Put Ris. Vide g. 3o. nondum enim in his fibrae &vasa callosa facta sunt, quod vitae actuostate postea fiet. F a MIN IS. Ab Anatomicis confirmatur, foemininum corpus , caeteris pariabus longe mollius elia corpore virili. Hoc autem a Creatoris instituto pendet, qui sic fecit corpus Remininum, ut, sine multo malo possit distendi quam maxime; ut neminpe scitum possint locare & nutrire, & menstruam plethoram accumulare. Multum etiam huc confert, quod plerumque minus validis laboribus exerceantur, quam viri. OTIOSIS. Vide j. 21. n'. 2. 6c f. 3 4 CONTRA v ERO A Dux Tis. Quia quo diutius vixit homo , eo virex consolidantes saepius & fortius applicatae fueruut fibris : hinc crescente aetate cretacit fibrarum robur. Puer omnia habet flexilia & obsequiosa membra, decrepitus vero senex in omnibus rigescit . nec ratio dari potest, cur hoc in viris eius fiat, caeteris paribus, quam in sceminis, nisi ex primogenita corporis fabrica ao instituto Cre toris pendente. EXERCITATIS. Quid corporis exercitia possint in roboranda fibra nimis derubili , dictum fuit F. 18. n'. 1. Illud enim, quod vocamus tenacitatem in partibus firmis, est continuatae vitae effectus: sed quo minus quis motum animalem superaddit motui vitali, eo solida debiliora manent. Qui nullum opus manibus exercet, habet manus molles & teneras ; qui valide i Ilis operatur , easdem habebit duras & callosas; tandemque immobiles & rigidas. ET soLu TARUM &c. Quando unitatis solutio fit in parte solida ni corpore vivente, semper partes solutae retrahuntur a se invicem, quia vis illa, qua coli rent fibrarum elementa, necessario retrahit utrumque extremum : quo ergo haec vis fortior est, eo major fiet hiatus partium separatarum: hinc vulnus in eorpore laxo statim coalescit; in corpore rigido plus hiant vulnera inflicta& dissicilius cons lidantur.
. 38. I T A SOR U M minimorum , ex fibris simplicibus t et r. x y.
V applicatu, intertextu, vel intortu . adunatis , factor urnmorbi ex iisdem causis eandem indolem , esectum , S curationem
habent , ergo ex dictis sab a I. ad 3 p. 2 intelliguntur.
Morbis fibrarum consideratis, hincque etiam omnium partium solidarum corpo
62쪽
ι8. ιρ MORBI VASORUM MINIMORUM, ET MAIORUM. .,
ris, quatenus fibris constant, apparuit, ad qualem simplicitatem potuerint reduci hi morbi, qui in omnibus partibus solidis occurrunt. Sicut jam elementa sibi mutuo applicata rabram solidam constituunt, sic possumus concipere fibras minimas sibi mutuo apponi in omnibus punctis laterum contiguo rum , quando sic cohaerent secundum longitudinem tantum. Si duae tales fibrae sibi mutuo applicentur paralelo ductu, erit membrana omnium minima, si millenae juxta se invicem positae uniantur, erit membrana latior, non crassior. Hinc membrana simplicissima concipitur constare fibris secundum longitudinem adunatis. Robur jam fibrarum pendebat a cohaesicine elementorum; sed singula elementa fibrae , membranam simplicissimam constituentis , cohaerent cum elementis binarum fibratum proximarum utrimque , hinc duplo majus robur fibrae aliis fibris utrimque iunctae , respectu roboris in fibra simplici. Hi ne fibrarum robur crescit, dum in membrana smplicissima adunantur. Fibrae autem , quae ultimos limites membranae simplicissimae constituunt, cum tantum ab uno latere contiguam aliam fibram habeant, tantum dimidio majorem vim coli sonis suorum elementorum habent, quam fibra simplex. Dum jam intertextis , vel intortis inter se , fibris membrana constat; multiplica tis punctis , quibus se contingunt, augetur fibrarum , talem membranam consti
Hinc patet, illam partem membranae simplicissimae facillime a eohaesione eum reis liquis polse separari, quae marginem constituit. Si jam concipiatur talis membrana simplicissima convolvi in vas cavum , tune omnes fibrae inter duas alias fibras positae sunt, de nulli tune habentur margines ;sed omni una fibrarum , constituentium membranam simpIicissimam , in vas cavum convolutam , cohaesio duplo fortior est, quam in fibra solida simplici Illud jam vas, ex tali membrana simplicissima convoluta factum , vocatur vas
Sed omnes morbi talis vasculi minimi tantum pendent a nimia , vel nimis parvaevi, qua fibrarum elementa cum se invicem M cum vicinis cohaerent. De illis autem iam actum est in morbis fibrae simplicis
V vel intortu , unitis, conflata habent duo diversa morborum genera. Horum prius pendet ex morbis minimi canalis 38 ὶ majorem hunc componentis, adeoque origo, natura, efficacia, curatio ejus inde s 38 ὶ peti debet. Posterius vcro pendet, i. a Vi, quas uidum, per majorem hunc canalem fluens, ejus latera extendendo premit: quae latera , ex aliis minoribus canalibus constantia, hac pressione orbantur suo liquido, uniuntur quoad latera concrescunt innbrae ixi. 23. ὶ solidae sed crassioris , speciem : potestque idem & vi cinis communicari vasculis i. a liquido cum valculo proprio concre
Uti jam fibrae, adunatae secundum langitudinem , faciebant membranam ,
63쪽
.6 MORBI VASORUM MINIMORUM, ET MAIORUM. f. ια.
pollumus concipere, v istula minima , ex simplicissima membrana convoluta facta , tibi mutuo applicari, & facere membranam ; quae iterum convoluta faciet vas , non minimum, lea majus jam; non ex libris , sed ex vasis minimis librarum loco conflatum
Cum jam vasorum horum minimorum sectio perpendicularis ad axim sit circulus , non poterunt singuli circuli adjacentium sibi mutuo vasorum se tangere nisi an puncto: hinc vascula vicina se mutuo tangent per lineam , i. e. per fibram simplicissimam : ergo in illis locis contactuum iterum augebitur robur talis membranae ex vasculis minimis loco fibrarum conflatae. Vas ergo minymum constabit ex fibris in membranam adunatis : vas huic proximum magnitudine, sive penultimum simplicitate erit, si ejus membrana constet ex vasculis min' is loco fibrarum: vas antepenultimum simplicitate non construitur ex vasis minimis, uti penultimum , sed ex vasis minimis & penultimis; dc sic porro , donec ad maxima corporis vasa perveniatur, quae CX Omnium vasorum seric bus , quae in corpore inveniuntur , fiunt. Aorta, maximum vas, per injectiones demonstrata fuit constare membranis ex minoribus vasis, sed adhuc magnis, conflatis: horum vasorum aordae membranas constituentium , membranae iterum aliis. sed minoribus, constant vasculis ; εc sieporro, donec ad ultima perveniatur. Simplicissimas olim habitas & solidas membra nas innumeris constare vasculis, docuit arte sua Ruyschius.
Hinc ex multiplici concretione laterum robur continuo augetur in vasis majoribus ; & sic incipimus intelligere, unde robur & firmitas corporis humani pendeant. Quaeritur jam , quinam morbi in vasis majoribus oriri pollini, non respectu fluudorum contentorum, sed quatenus solida sunt haec vasa Apparet primo quod pati
possint omnes moibos vasorum missimorum, ex quibus componuntur; sed de his a tum est. POSTERIUS VERO PENDET. 1. Dum aorta a sanguine ex corde simi tro expulso distenditur, canales constituentes ejus membranas comprimuntur : dum iterum cessat cordis actio, contrahens se aorta liberat hos canales ab hac compressione. Sed dum omni momento sic comprimuntur vascula minima constituentia membranas majorum vasorum, haec sciam sic incipiunt orbari suis liquidis, ut vix detur tempus innuxui: tunc concrescunt latera inter se, & aboletur cavitas, & fit membraiana, sed crassior& fortior: colursio enim membranae in vas convolutae erat duplo fortior, quam cohaesio fibrae simplicis , sed dum vas complanatum concrescit, tunc odi positae fibrae concrescunt, & fiet talis membranae, ex vase complanato concreto factae, cohaesio adhuc sortior, quam antea.
Quo jam vis cordis major gst, & diutius egit, eo pauciora numero vasa, sed soristiora solida sunt. Hinc ultima senectute robur solidorum fit immensum s & tandem, cum nimis resistentes canales non patiantur se extendi amplius a liquidis impulsis, fit quies omnium, & fatalis, sed placidissima, in summo senio mors. Hinc nimio labore exercitatis animalibus cita venit senectus, callosis factis ante aetatem omnibus
Ridendi ergo sunt jactatores illi, qui rusas & gravem senectutem se avertere ponse clamant, paucis Elixiri guttis quotidie sumtis, dum inevitabili vitae sanae effectu .
callosis factis omnibus vasis, ad fatalem ducimur terminum. Sapientius certe Medeae institutum, quae balneis fovebat exsucca haec eo
64쪽
3. 39. o. i. MORBI VASORUM MINIMORUM , ET MAIORUM. ιν
pora : hinc credebatur senibus juventutem reddere. a A LI U ID Oeu M v Ascutio &c. Quando liquidum contentum, parte liquidissima orbatum , tandem concrescit cum proprio vale. Ab omni aevo observatum fuit, quod in morbis , in quibus t ut dicebant veteres calidum innatum praevaleret humido radicali, sive ubi vis vasorum vim liquidorum distendentium excederet , sanguis fiat talis, ut concrescat in pellem novacula vix discindendam : ce te plastica est in liquidis nostris indoles, nec ingesta fiunt humores nostri , antequam illam induerint naturam : Ruysthius bὶ ex suo sanguine, simplici agitatione r mulo plantae Africanae, fecit membranam densam cohaerentem. Hinc facile intelligitur, sanguinem, inflammatoria densitate in morbis acutis iam nimis in concretionem pronum , orbatum adhuc plus parte liquidissima per morbi vim, posse concrescere cum vasis continentibus. . Sed evidens habemus exemplum , quod vasa majora etiam cum liquido contento eossint concrescere : magnus enim ille canalis, qui, dum utero materno latebamus se languinem ex placenta in hepar deserebat, postea concrescit, non in complicatum canalem , quod fieri debuisset, si solo collapsu concrevisset, ted in teretis & solidi funiculi speciem mutatus evidens dat argumentum, quod cum contento liquido con
I ii vasis ergo majoribus triplici de causa robur nascitur ; i. a fibrarum robore i. a vass collapsis vel compressis in membranas concretis ; 3. a. vasis concretis unae cum liquido contento.
f. o. TNDE vasorum debiliras, laxitas , robur, rigiditas , elasti-I citas, de quibus multa imperitis memorantur, clare intelligi possunt. Et meretur dignitas horum pertractationem.
Omnia haec jam explieata sunt, recensentur tantum hac paragrapho , ut exhiabeant quasi summarium omnium illorum, quae ex simplici hac doctrina intelligi possunt: lequentia capitula docebunt, infinitos morbos uade possie cognosci & curari.
MORBI VISCERUM DEBILIUM ET LAXORUM.
f. i. TASORUM ,&viscerum debilitas vocatur Illa partium V α 3. 38. 39J, haec constituentium, cohaesio , quae tam levi motu tolli potest, ut imparia sint iis efficiundis , quae Sanitatis& Vitae ratio ab his postulat.
Viscus solet plerumque definiri, quod sit pars organica corporis , quae humores allatos per suam fabricam plurimum mutat, sic ut haec mutatio prosit totius corporis vitae δc sanitati. Sic pulmo viscus est, accipiens omnem sanguinem , dc muton
a Palaephatus de incredib. Hi l . cap. 44. c. Thesauro Sexto a'. 7. & Thesauro 7. 2'. 3'.
65쪽
.a MORBI VISCERUM DEBILIUM ET LAXORUM. F. r. h. 3
sic , ut aptus evadat fluere per omnia corporis vasa. Sic etiam cor omnem sanguianem recipit , & mutat in motus directione & misceta : idem de reliquis visceribus
Constat jam per Anatomicas injectiones omnia viscera constare vasis innumeris , Wario ordine in variis visceribus dispositis ue & ab his vasis viscerum actionem pendere , qua mutant allatos humores. Si ergo haec vasa debiliora sint, quam requiritur ad ianitatem , minus agent in contenta fluida, minus illa mutabunt. Sic debitis nimis pulmo non eoterit chylum mutare in bonum sanguinem. Si nimis laxum hepar fuerit in suis vasis, sanguis per illud viscus sine bilis secretione fluet & refluet. ω nascetur hydrops : Dum nimis debilis ventriculus languet, totum chylificationis
s. i. O UAE alia aetate, atque sexu alia, sunt.
AETATE. Viscera omnia robur accitiunt, sensim auctum , prout vitae v res diutius in haec egerunt. In prima hinc origine debilissima omnia dimuunt , sensim major accedit firmitas , donec omnia in summo senio rigescant fere. Iam inter m ximam illam debilitatem & maximam firmitatem infiniti gradus medii intercurrunt
SEXU. Vitis enim hanc legem imposuit Deus ' ut in sudore vultus panem l crentur suum ; foeminis vero, ut foetus concipiant, pariant, & nutriant. Apud illas gentes , quae potius naturae consilio quam legibus vitam suam moderantur, idem o tinet : ad haec autem in diverso sexu varium robur requirebatur.
g. 3.ππAEC debilitas oritur i. a debilitate fibrae f1 ὶ ejusque I x causis , si s. x. a debilitate canalium minimorum saῖ , atque causis hujus ; 38.ὶ 3. ab inertia liquidi per vasa majora 3y ὶ
fluentis, quae pendet a minuta copia, fui ditate aquosa aucta, motu musculari torpescente. 4. A numero magno canalium minimorum , pro ratione aetatis, nimis diu remanentium.
Duae priores causae jam sunt explicatae. 3. Tota actio omnium viscerum pendet ab eo, quod liquida, vi cordis pressa dilatent arterias ; hae , suo wbore & elasticitate magentes, promoveant distendet tes humores: sed motum semel impressum servant diutius omnia illa , quae sub e dem volumine plus massae corporeae habent, id est, quae sunt solidiora. Requirebatur ergo in liquidis , cordis vi motis , certus soliditatis gradus, ut m tum impressum non tam cito amitterent. Ubi illa debita soliditas abest, dicuntur ine tes esse humores: sed haec soliditas conciliatur partibus constituentibus nostrorum humorum per efficaciam vasorum, per quae fluunt: sed haec efficacia est illa vis, qua distenta vasa reagunt in humores distendentes. Dum ergo minuta nimis liquidorum copia non satis distenduntur vasa, minus reagunt; hinc languent omnia & debilia tantur. Ob hanc etiam causam . usi per vulnera, vel alias cautas quascumque, ingens liquidorum copia subducta est, ex ingestis non fit solidus ruber sanguis, sed omnia in aquosam degenerant tenuitatem.
FLUIDITATE Dissilired by Gorale
66쪽
ι .. . MORBI VISCERUM DEBILIUM ET LAXORUM. .,
FLUIDI TAT E Aunos Α AucTA. Fuerunt quidam Medici in illa opinione, acs tunc foret omnium perfectissima corporis conditio, quando omnia liquida nostra essent tenuissima, hincciue per omnes canales expeditissima esset via: sed alia lege ne-
tum invenitur corpus humanum : Respondent diversis vasorum seriebus proportionalis crassitiei fluida; Si enim sanguis noller aquae tenuitatem haberet, per patula insuperficie corporis interna & externa vasorum exhalantium orificia dilaberetur, vel replerentur omnia cava corporis loca humoribus, tenuioribus quides , ted non pro-puuis. Sanguinis enim pars crassissima rubra in arteriis & venis maximis, rubris nempe , semper manens in sanitatem, momentum motus ad vitam 3c sanitatem requisiti a binis causis motricibus, corde & arteriis, recipit, & reliquis communicat : ab hac parte rubra, ad sua vasa continentia attrita, calor noster producitur ; simul ac
enim illud rubrum incipit deficere, omnia frigent. Docent hoc leucophlegmatici, α pallido morbo languentes puellae. Hinc adorandus Creator cerebri medullae, collectae in medullam oblongatam , ci
cum posuit majora vasa rubra, ut tenuissima haec vasa, in quibus omnis attritus deiacit, foveantur blando tepore. Ergo inter debilitatis viscerum causas merito recensetur aquosa humorum fluiditas.
Robusti hominis de vena salicias sanguis in scissilem cohaerentem massam statimeonerescit: dum debili puellae sanguis mittitur, subrubella, tenuis, vix concrescens .emuit aqua. MOTU MuscυLARI TORPE sc ENTE. De hac re dictum fuit g. 2 e. lari 1. . Constat certissime, quod in quavis aetatis diversitate requiratur certa callositas. oc vasorum quorundam abolitio. Anatomici observaverunt, injectiones felicissilio
successu semper factas in junioribus. videmus sic, procedente aetate , multa aboleri
- Glandula thymus, adeo insignis in recens natis , in adulto homine adeo decre .cit, ut vix sui vestigium relinquat. Quae plures infantes successive plenis lactei ne taris fontibus nutrivit mulier, annota & strigosa facta, flaccidas , vix mammarum nomine dignas , habet pelliculas. Glandulae vagae mesenterii in provectioris aetatis ho minibus abolentur penitus. Magnum enim robur additur partibus firmis corporis , quando plurima vasa minima compressa concreverunt in fortiores membranas : haec autem concretio nascuetur a valido motu, quo liquida feruntur per vasa majora ; Ergo quo fortior fuerit ille motus, vel quo diutius egit, eo major consoli1atio corporis. Hinc in recens nato homine maximus canalium numerus , sed laxa totius corporis compages: in adulto homine, pluribus vasis abolitis , major firmitas.
- g. . A B hac debilitate r , per suas causas t 3ὶ producta,
α ac oriuntur multi morbi, qui falso Temperiei, vel Congea niti, habentur; primarii sunt i facilis vasorum dilatatio, tumor; fa cilis horum compressio, inanitas; liquidi o agnatio, Cordi aucta re si . stentia , liquidorum cruditas; spontanea corruptio , ad actiones vit les, animales, naturales exercendas ineptitudo , & illa omnia , quae ex his sequi solent, quae ut infinita numero , ita difficillima cura tu ,& foecundissima novis morbis producendis sunt, maxime , Diuitiaco by Corale
67쪽
,, MORBI VISCERUM DEBILIUM ET LAXORUM. F. 4.
κακορονα. 2. Facilis vasorum dissolutio ab internis, externisve cau sis acribus vel motis 3 effusio ; stagnatio , corruptio , evacuatio 'i-
qui di ad vitam, sanitatemque ne cellarii , interceptio motus fluidi per
vasa rupta , corruptio eorum , quae hoc motu vigebant , qui rursum varii sunt, maxime φθίσιs, λιις ημα, υIsωψ, ατtοψta.
Supponitur hic iterum corpus antea sanum nunc habere viscera & vasa nimis deis bilia : tunc apparent mutationes Lesarum functionum, praecipue sequentes in textu
Cum videatur unicuique homini sua esse Ac singularis ianitas, & diversa corpora hominum penitus inter te varia esse , tam in solidis quam in fluidis , appareat, licet singula sana sint, vocaverunt illam constitutionem singularium corporum , qua disi runt ab aliis corporibus etiam sanis,-; dc quae inde pendebant alia quando vicia, habebantur incurabilia, quia jam a prima origine tachi corporis credebantur adfuisse : sed morbos illos ὸebilium nimis vasorum & viscerum non se per congenitae conditioni adscribere pollamus. Nobili de stirpe ortae puellae, molliter educatae, otiosa defluit vita ; languet debile corpusculum: primis vitae mensibus priori similis rustica a teneris jam allitescens laboribus viget firmo corporis robore. Debilitas prioris , & morbi inde pendentes, falso habentur pro congenitis. Dum robustissimus homo per vulnus omnem fere sanguinein amisit, fit hydropi- picus: quanta tunc sic dictae vulgo temperiei mutatio l
M o R. Quomodo viscera quaelibet conficiant humores suos, disputatum fuit anata Medicina huc usque , nec multum boni dixerunt Autores : donec Rus hius di monsDaverit ubique in visceribus esse ad fines arteriarum aliam conformationem in variis locis; & videtur viscus factum esse, ut haec conformatio arteriarum maneat: si jam arteriae fiant nimis debiles in quodam viscere, plus dilatabuntur necessario, cum ea lam vis impulsi liquidi distendat vasorum latera minus resistentia: hinc non comficient viscera debilitata tales humores, quales in sanitate, sed longe alios; unde turbabitur totum corpus. Sic simul ac fas rica hepatis mutatur , non fit bilis, sed longe alius 3c degenerans liquor; ut certa docuerunt observata. Laxata renum vasa sanguinem transmittunt loco urinae. Sed dilatata vasa tumo .em faciunt majorem totius, vel partis, debilia enim vasa& viscera habentes, faciem habent inflatam, buccas tumidas, fungosi toto corpore , ut bombyees, quando se Parant ad fila explicanda; hinc dum incipit sensim hoe m iam lubrepere, i,pe quasi aucto corporis habitu laetantur. FACILIS RORυM COMPREssio ET INANIT A s. vasa homunis robusti sibi commissa contrahuntur quidem , ut minuant cavitatis suae diametrum . sed non collabuntur flaccida; imo contractioni, quae naturali major est, valide resistinat. Hydropico cruri impressa vestigia manent ; in sano vero & robusto homine statim pars pressa realsurgit. LIQUIDI set Ac NAT o. Cordis enim vis fere tota impenditur dilata
dis arteriis: si jam debilitatae arteriae, a sanguine per cordis vim impulso distentae, se non satis contrahant, manebit sanguis immotus in is dilatatis: binae enim cauis
68쪽
3. . MORBI VISCERUM DEBILIUM ET LAXORUM. , i
sunt, quae liquida nostra per canales sitos movent : i. Cordis vis, distensens imi ulso sanguine vasa. L. Robur & cootractilitas vasorum , cessante cordis actione propellunt impulsum a corde sanguinem: ubi ergo haec contractilitas vasorum deficit, tu quida stagnant. CORDI Au CTA REs Is TEN Tt A. Hoc mirum sorte vitetur, cum vasae debilitata facilius cedant impulso a corde sanguini: sed dum arteriar debilitatae non satis valida systole contrahuntur , manent distentae & plenae; hinc momento sequenti cor non potest tam facile se evacuare in vasa plena & distenta jam nimis. Quot cse videmus tumida illa & pallida corpora, dum quiescunt, se satis bene habere; ad
minimum vero motum anhelant, cor palpitat, venae jugulares tument, susicantur fere: dum enim quiescentibus parca copia sanguinis venosi, lente moti, ad cor deis tur , illud adhuc exprimitur, ted per motum corporis sanguinis venosi celeritate auciata cor non valet tam cito acceptum sanguinem per vasa repleta pellere. LIMI IDORUM c Ru Di TAs. Omne, quod assumimus , vocatur crudum , quia nostris liquidis alienam naturam habet, nondum a viribus vitae subactum: dum autem viscera debilitantur, illorum vires singulares pereunt, quibus conspirant ad mutanda ingesta in nostram naturam: ut enim bona hat chylopolusis, requiritur imprimis ut omnia viscera chylopoletica sua fabrica confectos a mundant humores : reis quiritur ergo ut tales confecerint: si ergo debilitata fuerint, degeneres a nativa indole humores assundent; unde totum turbabitur chylifi lionis opus. Sic debile virginis , Chlorosi laborantis , corpus ex assiumtis vel optimis alimentis non facit bonum tanguinem ; sed pallidum quemdam humorem , ac si multum lactis pauco sanguini misceres: & inde fiunt mirabiles degenerationes : & morborum , inde pendentium, mirae & variae species. Ut ingesta mutentur in nostram naturam, omnia viscera
conferunt suam symbolam e si nunc unum vel plura debilitentur, haec assimilatio deficit, & fit aliut longe. Hinc pulchre monuit Galenus sa quod considerandum sit in debilibus reficiendis , nutrimentum se Usum non concoquere nec in partes distribuere, nec alendi pari ibus assimilare M. SPONTANE A eoRRuprio. Ingesta in corpus humanum mutantur per omnes actiones omnium vasorum & viscerum, & assimilantur naturae nostrae; haec mutatio vocatur ) coctio; sed si ingesta tam tenacis indolis fuerint, vel vires corporis adeo imminutae, ut non possint subigere ingesta; tunc haec mutantur quidem in corpore, non autem assimilantur naturae nostrae: sed sequuntur suam naturam, qua in calido & humido loco fota degenerant in corruptelam acidam, putridam, rancidam &c. haec vocatur corruptio spontanea. In exemplo res patebit: dura memorum illa ex pane
secatino faciunt bonum anguinem; sed panis ille calore, simili calori nostri corporis, si foveatur in vase chemico, addita aqua, in acidum pessimum mutatur: robusta vi cera superant illam acescentiam , sed debili puellae si ingeratur, ibi suam sequetur
naturam panis ille, & acescens cardialgias, tormina &c. faciet. Non ni haec degeneratio quidem in corpore debili eodem penitus modo ac extra corpus ; sed tamen assiumta . si non praevalet vis corporis humani assimilans, semper tendunt in spontaneam mutationem. INEPTITUDO AD Ac Tio NEs UITAL Es, ANIMALES &c. nes actiones nostri eorporis quodam sensu dependent a musculari motu ; uni
Method. Medeadi Lib. VII. cap. 6. Charier. Gm. X, pag. 16 l.
69쪽
si MORBI VISCERUM. DEBILIUM ET LAXORUM. S.
versales enim causae motrices omnium humorum, cor nempe & arteriae, musculosae
sunt: led liae actiones tantum fieri pollunt, dum adsunt boni spiritus : sed spiri-
tuuin consectio ultimam & perfectissimam requirit assimilationem. Itaque dum debilia nimis viscera' non pollunt ingesta ad ultimam elaborationem
usque perficere, subtilissimum illud, a quo omnia tere pendent in corpore, incipit deficere. Hinc dum incipit languere Chlorosi debilis puella , sensim lubrepit insolitus torpor , a minimo motu ingens lassitudo, vertigo, hebetudo omnium tensuum; quae omnia animalem facultatem laesain significant. Cor palpitans a minimo motu, pullus mollis & debilis , respiratio anheloia , vitales actiones imbecilles monstrant; languens vel eu miris modis depravatus appetitus, molestia ingens ab assimatis, tarda saepe alvus , urina pallida , cruda, naturales functiones depravatas indicant. Hinc apparet facile, ex hoc fonte infinitos numero polle oriri morbos, dum omnes functiones corporis sic laedi poliunt. Facile etiam inde patet curationis discutiatas : debet enim restitui omnium partium deficiens robur ; sed hod non potest fieri , nisi tantum adhuc supersit de natura creata corporis, ut illud , ab impedimentis i vatum , & deficientibus instructum, valeat, bonum sanguinem facere ex non sanguine, id est, ex ingestis. Hinc dum v. g. pulmo vel hepar tabe periit, frustra pr
mittitur medicina. Maxime autem omnium inde fiunt.
Malus habitus Me quo postea peculiari capitulo dicetur ὶ talis est debulitas , ut nutritio laesa de depravata sit per totum corporis habitum simul. Fit haec ca-chexia , quando omnia liquida & solida desciscunt ab his conditionibus , quae r quiruntur, ut fiat assimilatio : sed omni cachexiae neceIlario adest quae est deseneratio omnium humorum ab his conditionibus, quae requiruntur in sanitate :sea humores nostri suas dotes accipiunt per vim valorum & viscerum ; haec ergo si sint nimis debilia, necessario degenerant humores. 1: FACILIS VAsoRuM Disso Lurio. Requiritur talis cohaesio partium solidarum constituentium canales nostri corporis, ut possint sustinere impetum liquidi. vi cordis impulsi, sine solutione continuitatis : dum bam debilitata est cohaesio haec , metus rupturae est a majori impetu impulsi liquidi : sic toties occurrunt tristes illi casus , ubi ad incrementi sui apicem pervenerunt tenelli homines, quibus vel a nativa labe , Vel non firmato per motus muscularcs corpore, debilia nimis sunt Vasa , quod clamore, cantu , cursu &c. rumpatur in pulmone arteria, sicque una cum sanguine animam vomant, vel postea lenta phthisi marcescant. Quibus debiliora sunt renum vascula, in carpento per strata lapidea rudius vecti sanguinem mingunt totieS. Sed praeterea dictum fuit , debilitatis visceribus degenerare humores in spont neam corruptelam ; hinc semper fieri aeriores t blanda enim est humorum nostr ruin in sanitate indoles, sic ut sanguis sanus oculo instillatus nullum dolorem faciat: cum ergo liquida acriora debilitatos canales perfluunt, facilis fit solutio horum: docet hoc scorbutus , in quo saepe laxitas totius corporis cum acrimonia humorum concurrunt, unde fractis vasis effusus sub cute sanguis maculas illas scor ticas efficit. Sed erosis sic ab acri liquido, vel fractis nimio impetu moti liquidi vass, est ui duntur humores contenti; effusi stagnant, quia movens causa deficit; stagnantes corrumpuntur : dum nullus datur aeri accessus , serius quidem hoc fit, corrumpuntur tamen. Est unduntur liquita ex vasis fractis; abrumpitur continuatio circuit
70쪽
L . 1. MORBI VISCERUM DEBILIUM ET LAXORUM. 13
humorum, dum vasa fracta hiant ; omnes functiones, quae a motu liquidorum per intesta haec vasa pendebant, abolentur. Hinc dum in variis corporis locis haec heia pollunt, infiniti numero possunt oriri morbi, non facile recensendi, sed ad classes
quasdam revocandi, quarum praecipuae sunt sequentes: a corrumpendo dicta ; sed obtinuit apud Medicos, ut hoc vocabulum non sumatur pro qualibet corruptione, sed pro totius corporis in suo habitu consumtione, nata ex cacochymia purulenta praedominante, ubicumque demum fomes ille hae terit in corpore. Debilibus nimis vasis exesis, vel fractis , et usi humores corrumpuntur , vicina omnia inflammant sua acrimonia : sic sanguis in cavum thoracis e tutus putrescit, pulmonem alluens inflammat, post hanc inflammationem supuratio secuta vera phthisi pulmonali hominem perdit: sic intelligitur, quomodo ab eadem causa nasci possit, ἰμπίπυα , quod latiori significatione omnem supurationem di tat , plerumque tamen designat puris collectionem in cavo thoracis.' i . t. q. Omnes illi, quibus sensim lubrepit hoc malum , laborant debilitate vas rum de viscerum; dc omnis hydrops, non natus ex alio morbo valido praegresso , hanc fere causam agnoscit. In omnibus enim cavis majoribus de minoribus corporis exhalantes arteriae tuos effundunt humores ; sed observatum fuit, illam vim , qua minima orificia venosa imbibunt ex cavis corporis locis estusos humores , crescere dc decretcere proportionaliter ad circulationis vires ; hinc in morbis acinis, ubi circulatio nimia est, exsiccantur omnia: in languidis chronicis morbis sensim accursu lato humore tument omnia. Accedit Zc hoc, quod in summis languoribus diutius videatur persistere vis evacuans arteriae , quam vis resorbens venae : hinc in omni corporis diathesi , in qua vitalis vigor imminuitur, aquosa incipiunt accumulari. Αν,..ia. Priori videtur prima fronte oppositum malum ; sed dum ascite turget immaniter abdomen, videmus gracilescere omnia superiora : nec mirum , quia nimigdebilia viscera non possunt conferre singula luam symbolam, ut fiat ultima elaboratio ingestorum , qua mutantur in nostram naturam , dc perdita restituuntur: vita enim nostra destruet corpus : nisi reficiatur ex ingestis. Dψcere potest ergo ex hac sola causa nutritio : dc hic defectus atrophia dicitur.
g. 1. V AE r. 42. 43. 4 .ὶ si quis accurate observat, ille , . . non hujus modo i j, sed infinitorum & obscurissimo
rum mor Dorum originem, praesentiam, eventum internoscet, & soliis
auxilia impetrandae sanationi valida &tuta inveniet.
Qui omnia ante dicta attenta mente considerat, concludet facile, debilitata a tione vasorum in contenta fluida, polia laedi omnes functiones corroris; quia omnium functionum integritas ab actione solidorum in fluida, de fluidorum in solida pendet; hinc veram hane esse ternam malorum , unde infiniti morbi pullulant. Ubi veto morborum a debilitate ortorum inectus sensibus obvii sunt, nulla in cognitione causae manet dissicultas; sed saepe latentissimi morbi huic tantum causae suam debent originem. Dum nimis debilia pulmonum vasa rupta floridum Sc coccineum eructant sanguinem , facile praegrella debilitas , ut mali causa, cognoicitur sed si similes arteriolae in cerebro ruptae lethalem fecerint effuso sensui ne a poplexiam , latens tanti mali causa eadem est. Dum fracta in hepate vasa tuos ei aderunt humores, qui