장음표시 사용
631쪽
an contentam hujus cavo materiam; uti facile patet: unde haec manebit sepe nuula arte resolvenda. Stagnatione autem , & liquidissimae partis dissipatione, tenuis simos etiam in nostro corpore humores miris modis concrescere polle, certo novimus. Bilis in sua vesicula stagnans, obstructo ejus emissiario , in calcestos toties concrescit. Limpidissima urina sola mora duro calculo originem Praebet: & postea patebit, ubi calculi historia dabitur , tales concretiones calculolas etiam in ventriculis cerebri, abdominis cavo dcc. repertas fuilla; quae loca tamen tenuissimo
tantum rore , ex minimis arteriis exhalante, alluuntur. Interna narium iuvertacies in homine sano , si bene emunctae fuerint nares, tenui satis lympha madet ;sed paucarum horarum spatio difflata parte tenuissima coriaceae jam concreverunt Iemae. Plura similia adduci possent, sed haec susticiunt, ut probetur ; tenues admodum humores in corpore humano pessimis concretionibus originem daret posse.
f. 39 3. AUSA , pars affecta, magnitudo, profunditas, ve- u locitas , natura aegri , symptomata inflammationis, collata cum signis, effectibusque , pro gnosin absolvunt.
Enarrata jam fuerunt inflammationis praesentis signa & varii exitus. Sequitur iam Prognotis , quae determinat, quaenam mala metuenda sint, quaenam bona sperari possent. Ut autem cognolcatur, quo vergat inflammatio, an in benignam resolutionem; an vero in suppurationem, gangraenam, aut scirrhum, debent coim siderari sequentia. C A U S A. Sic v. g. contagium variolosum ita mutat sanissimi etiam hominis corpus, ut intra triduum tota externa cutis . imo & saepe interna oesophagi, ventriculi &c. superficies scateat pustulis inflammatoriis: Led nunquam hic resolutio exspectari potest; semper suppuratio ; vel in pessima specie vera gangraena sequitur.
A contagio vero morbilloso cutis externa inflammatur quidem, nunquam tamen suppuratio sequitur , fel desquam mala epidermide solvitur malum. Observaverunt omnes Auctores, qui peste correptos nomines tractaverunt, in variis corporis locis oriri inflammationeε aliquando tam saevas, ut paucis horis pars inflammata in carbonem exuratur, qui postea, suppuratione in toto ambitu nata , a partibus sanis separatur, & excidit. Apparet ergo , diversissimos esse inflammationis exitus pro varietate causarum , ex quibus oritur. PARS AFFECTA. Prout nempe magis minusve ad vitam & sanitatem n cessaria est. In manu v. g. tumor inflammatorius satis magnus etiam facile se tur ; sed si circa glottidis rimam inflammatione tumeat membrana has partes investiens, exiguo etiam tumore suffocabitur aeger. Si in manu vel pede Phlegmone in gangraenam transeat, separari poterit hie mortuum illud a vivo ; sed sit in cerebro tale malum contigerit, patet facile, vix ullam spem superelle. Sed non tantum majus minusve discrimen a varietate partis assiectae pendet, verum etiam longe diversus inflammationis exitus erit ob eandem causam. In locis glandulosis
icirrhi metus est ; in illis vero corporis partibus , ubi massima pinguedinis copia locatur, inflammatio saepissime in suppurationes & fistulas dissiciles transiti : uti
632쪽
MAGNITUDO. Quo enim majorem locum corporis occupat phlegmone , eo plura vasa sunt obstructa, eo major quantitas immeabilis liquidi in valis in farciatis haeret; simulque tanto major est celeritas circulationis per vasa reliqua libera :uti dictuni fuit in Commentariis j. 381. n'. 8. Sed haec omnia repugnant illis con ditionibus , quae requiruntur ad resolutionem inflammationis cui de 3. 386. P unde in tali casu semper iuppuratio, vel gangraena expectanda sunt. ΡROFUNDITAS. Demonstratum fuit in Commentariis F. 37 . omnes f re partes corporis inflammatione posse corripi; nusquini tamen nequentius &tenacius illam nasci, quam in tunica pinguedinosa. Profunda hinc inflammatio vel haerebit in tunica hac, vel in aliis partibus. Si in pinguedine haereat , quae inter musculorum interstitia δ insinuans satis profunde decurrit, remediorum externe applicatorum esticacia vix eo usque penetrare poterit ; & suppuratio, vel gansraena talem inflammationem sequens , dissicillime poterit depurari. Si vero tendines, musculos , Vasa , membranas , periosteum , Olssa ipsa occupaverit inflammatio ; patet ob easdem causas curae difficultas. Quanta autem mala fieri
possint, si viscera ipsa inflammata fuerint, dicetur postea, quando de morbis ac
VELOCIT AS. Dum liquida immeabilia haerent in vasis obstructis, a vita superstite pulsum fluidum in haec loca facit estectus quosdam, qui sunt signa inflammatiotris , recentita 3. 382. si autem haec increscant velocissime, si rubor, t mor, calor, dolor &c. augeantur omni momento; facile praevidemus , brevirum pCnda esse tenerrima vascula, & nullo modo exspectandam esse resolutionem , sed gangraenam brevi adfuturam. Ideo j. 336. motus humorum sedatus numerabatur inter illa, quae requirebantur ad resolutionem inflammationis; & contra citatas humorum motus suppurationem , vel & gangraenam futuram , designabat. NATURA AEGRi. V nicuique homini sua privata sanitas est; & licet solid rum & fluidorum dotes omnino variae videantur in duobus hominibus , tamen saepe ambo in integra sanitate fruuntur: sic tamen ut unus in hos , alter in alios morbos , magis pronus vivat. Duris laboribus fractus rusticus si pleuritide decumbat, vix eme get. Densissimus enim sanguis & vasa rigida nullam fere spem benignae resolutionis relinquunt. In laxis autem & debilibus corporibus tales morbi longe facilius curat tur. Sed & morbosa temperies inflammatione laborantium varium morbi faciet exutum. Sic mucosi & frigidi homines raro inflammationibus laborant ,& tantum sere levissimis: si autem putridus scorbutus humores infecerit, minima inflammatiuncula, vel leve etiam vulnusculum , in dissicillimum ulcus, vel& gangraenam, saepe transita
SYMPTOMATA &c. De his dictum fuit S. 381. & sequentibus. Ex illis
autem omnibus rite consideratis facile praevidetur, quem exitum habitura sit ii flammatio ; sicque Prognosis absolvitur.
f. 39 ERSPICUUM quoque pro vario statu mali varias
Sequitur jam, ut ex omnibus antedictis eliciantur indicationes curatoriae, per quas determinatur, quomodo tolli debeat cognitum malum. Nihil autem magis damnosuin in arte est, quam morbo cuidam generalem curam adscribere, nulla
ratione habita vaesi ejusdem morbi status. Sic eodem nomine Pleuritidis diversi
633쪽
uic INFLAMMATIO. 3, 3st . 39s.
certe voeantur morbi; qui in sua origine similes quamvis suerint, tamen saepe in decursu omnino variant, & diversissimam medelam requirunt. Longe enim alia curatio requiritur, dum Pleuritis incipit, quam ubi iam per aliquot ales duravit,& manifesta signa incipientis suppurationis adsunt. Non potest ergo generalis c ra inflammationis dari, sed requiritur diversa, prout in hunc illumve exitum tendit. Verum quidem est , re tolutionem inflammati in curatione tentandam semper esse, si ullo modo possibilis videatur; tamen, si v. g. gangraenae indicia iam Uppareant, sola separatio corrupti per suppurationem in ambitu mortui a tam superest , dc omnis curatio ad illam promovendam dirigitur : cum omni artis' molimine caveatur suppuratio, quamdiu resolutionis spes est ; imprimis si interna corporis inflammatio occupaverit. Quatuor ergo illi modi; quibus terminatur inflammatio ; seorsim considerandi sunt, & singulorum curatio describenda erit. Primo ergo dicetur de cura inflammationis, quae resolvendo sit; quando nempe, reducto fluore concreti & motu stagitantis, solvitur inflammatio.
s. 3'J. enim aliqua causarum s 37s. 3π6. 377. 378. 379.ὶo in parte quacumque ,72. 373. 37 . 379.ὶ inflammationem l 37i l produxit, ut adsint sympto mala s 383. 38 . I dc conditiones prima: l386 oriuntur 1 hae indicationes tr. Impedire ulteriorem vasculorum haesionem. a. Eam, quae jam facta, tollere. 3. Materiae obstruenti fluiditatem , lenitatemque conciliare , comservare.
. Vel, si id obtineri non potest, retro pulsam in vasa majora agere.
Cum haec postea tantum usum habebunt in curatione Pleuritidis, Peripneum niae , Anginae & similium morborum ; hinc singula accurate consideranaa erunt.. Exactisume jam determinatur in textu morbi conditio , cujus sanotio mo describetur. Λ quacumque enim causa nata fuerit inflammatio, quacumque etiam partem corporis, internam vel externam, occupaverit; modo recens fuerit m O bus , & adluit illa, quae g. i 86. enumerantur, tentari poterit resolutios quae obtinebitur, si fieri possint illa, quae sequentibus quatuor numeris contin tu 1. Ad inflammationis resolutionem requirebatur concreti obstruentis reducti
in fluiditatem , & stagnantis liquidi motus; uti dictum fui 386. Sed, nis
conservetur integritas vasorum , liquida effusa vasis fractis stagnabunt necessario. In omni autem inflammatione tumor a vasis distentis, & dolor a distractione fibrarum rupturae jam proxima , satis testantur , jam jam rumpenda ei se vasa , si eridem causae pergant agede: sed vasorum continuitate soluta, sequitur suppuratio ;Vel, si subito haec fiat, gangraena. Patet ergo , requiri a1 resolutionem inflammationis , ut caveatur ulterior vasculorum laesio. a. Quamdiu adhuc integra sunt vasa inflammata, illorum laeso consistit in nimia dilatatione, distractis lateribus is liquido vitali impulso in locum obstructum. Si ergo tollatur nimia haec vasorum extensio, fatis fit huic indicationi. Binae autem hae indicationes curatoriae solida respiciunt : quae sequuntur , ad fluida pertinent. 3. Haeret
634쪽
3. Haeret in vias obstructis concretum immeabile fluidum: cumque inflammatio tantum in arteriis locum habere possit vide g. 3 1 : impetus liquidi a tergo urgentis versus majores angustias semper pellet illud obstruens ; requiritur ergo .
ut attenuetur eo usque, ut per ultimas angustias vasis obstruisti trans timi possit. Non sufficit.tamen sola attenuatio concreti liquidi, nisi simul blanda nostrorum humorum indoles conservetur : nata enim putredine , concretus sanguis solvitur quudem , sed simul magnam acquirit acrimoniam. Sed acre sanguini mistum, rapido pulsum motu per tenerrima naec vascula, nimia distensione praegretia jam debilitata, Drevi illa destruet; unde tune gangraena loco benignae reiolutionis sequeretur: demonstratum enim fuit in Commentariis S. 383. acrimoniam humorum facere , ut inflammatio citissime in gangrauiam tendat: Patet ergo. quod concreti tolutionem lenitas semper comitati debeat. 4. ζΛliquando accidit, vasorum initia dilatata crassas adeo moleculas ingredi.
ut vix sperari possit, illas eo usque polle attenuari, ut per ultimas illorum angustias libere nuere possint. Sic languis ruber in pessimis optithalmiis ipsa pellucidae comaleae vascula ingreditur , quae longe adhuc tenuiora sunt, quam adnatae vascula; haec tamen sua augustia omne coloratum fluidum excludunt naturaliter. Licet e
so sanguis ruber hie haerens immeabilis solveretur in serum, illudque iterum in lympham sero tenuitate proximam , tamen non posset per ultimos fines tenuissimorum horum vasorum transire. Unicum tunc superest ut resolutio fieri possit nempe retropulsus obstruentis moleculae ex angustiis, quibus impacta haeret, ve sus latiorem vasis locum , & inde in majora vala ι ut sic torrente sanguinis abrepta, motu ac attritu ad vasa di vicinas moleculas, solvatur.
s. 3ys. I b AE SI O ulter Ior Impeditur.
R. Causas TI. 376. 377. 378.379. notas tollendo, corrigendo.
In morbis curandis totum , quod ars facere potest , est , ut restituatur sanitas: sed illae causae. numeris hic citatis recensitae, sunt tales, ut sanissimo etiam compori applicatae inflammationem facere possint: frustra ergo sunt omnia molimuna. nisi possint tolli causae ; Sic dum a decubitu diuturno inflammatio circa os sacrum & coccygis oritur, s: non possit caveri partis hujus compressio a pondere corporis incumbentis , non poterit impediri inflammationis in gangramam tra situs. Idem in reliquis inflammationis causis verum esse facile patet.
2. Impetum arterio si sanguinis minuendo , per eductionem sanguinis , purgationem alvi.
Bina concurrebant in definitione inflammationis explicata 3. 3 I. sanguinis nempe arteriosi in minimis canalibus stagnatio , cum pressione & attritu a motu sanguinis, per febrim fortius achi in hunc locum obstructum. Sed sanguis immea bilis haerens in his canalibus obstructionem quidem facit, sed nulla caeteroquin inde fieret laeso vasis obstructi, nisi impetus arteriosi sanguinis 'a tergo urgeret. Praeci ruum ergo, quod requiritur, ut laesio ulterior vasorum intimmatorum caveatur,
635쪽
erit, sie minuere illum impetum, ut nec ruiui, nec magis distendi vasa possine
ab hac causa. Integre tolli non potest arterioli sanguinis motus per partem vita superstite ; poterit tamen tam pacatus reddi, ut non amplius nocere possit. Hoc autem obtinebitur per
E DUCTIONEM s AN Gui Nis. Dictum fuit s. 3 83. vitam superstitem . ubi illa stagnatio adest, producere essectus quosdam , qui simul erant signa ii
flammationis. Horum autem numero & magnitudine mensuratur inflammationis
malignitas , dc praevidentur varii eius exitus. Ubi ergo a suacumque causa debilitatur vita , & minus actuosa redditur ; minuentur illi effectus necessario , qui a vitali motu humorum in loca obstructa irruentium pendebant. Pollumus jam per sanguinis natisonem pro lubitu minuere motum sanguinis per vasa ad mortem us que, id est quietem perfectam; ergo & pro vario gradu hujus evacuationis plus munusve reprimere Circulationis impetum. Helmontius, & post illum alii prolcripsi
runt sanguinis hanc jacturam, tanquam inutilem & damnosam in curatione morborum inflammatoriorum : credebant enim , pleuritidem v. g. nasci, dum acidum
hostile intercostalibus locis instar spinae infixum haereret a , hinc clamabant, frustra mitti sanguinem , sed evellendam esse hanc spinam pleuriticam ; eruentum Mololi cathedris medicis praesidere; specificis remediis debere debellari hunc morbum ; non vero enervandas esse vires per venae sectionem tb &e. Sed ex antecedentibus patuit , spinam illam pleuriticam esse sanguinem immeabilem in ua sis arteriosis haerentem ; liquidum autem , a terso pullum in loca haec obstructa, urgere hanc spinam , & distractione fibrarum dolorem illum producere. Verum quidem est , Perfectissimam curationem fore , si posset ilico solvi, & in fluorem reduci immeatinis ibi haerens sanguis. Sed an hoc essicere potuit Hel montius suis specificis 3 iactavit quidem hirci resectis testibus manantem cruorem , si exsiccatus tereretur in pollinem ; cervi priapum ; papaveris sylvestris flores &c. sed si quis legat illa, quae in fine hujus capituli habet de proprio morbo, patebit latis, ja tuta haec remedia parum profuisse. Cum ergo hactenus nulla fide constet, dati talia remedia, quae specifica sua vi externe aeplicata , vel intus assumta, solvere possent tam subito stagnantem hunc & immeabilem sanguinem ; nihil melius p
test fieri, quam ut impediatur ulterior hujus obstruentis protrusio in majores a huc angustias vasorum convergentium; ejusdemque caveatur major compactio S: consolidatior Bina autem haec obtineri possunt , minuto impetu sanguinis ari
riosi : quod satis commode & tuto per venae sectionem fieri potest, uti etiam per ΡU RGATIONEM ALvi. Haee enim post sanguinis missionem remedium dat emcacissimum ad sedandum nimium impetum. In materia Medica alhune numerum habentur talia purgantia, quae sine aucto motu hunc effectum pro stant, simulque humores nostros solvunt. Sudenhamus, postquam triginta annos praxi Medicae impenderat, sollicite naturae decursum in morbis observans, in schedula monitoria de novae febris ingressu, quam sub vitae finem edidit, illam methodum commendat. Agebat de inflammatoria febri, cum subita determinatione materiae morbi cerebrum versus. Post venae sectionem praemissam haustum pulsantem ex
tamat indis, rheo, senae foliis , manna &c. dabat, vesperi leni paregorico sedabat
636쪽
turbas a purgante hoc, quamvis leni, excitatas. Alternis diebus ad tertiam vicem usque , tali purgante utebatur: hacque methodo feliciter sanabatur morbus , ex sua natura fatis periculosus. Monet tamen sollicite, purgantia haec nocuiIle, nisi praemissa fuerat venae sectio. Facile autem patet, non in qualibet inflammatione requiri omnia haec artis mota limina; sed tantum in tali casu, quando partis affectae integritas ad vitam vel f nitatem quam maxime requisita non patitur alios inflammationis exitus; vel etiam. quando in tali eorporis loco inflammatio haeret, ut suppuratione facta non posisset commode pus educi; unde postea pessima quaevis mala exspectivida forent.
3. Copiam liquorum minuendo per eadem.
Dictum fuit in Commentariis f. 3 3. frequentissimam inflammationis causam esse nimiam dilatationem vasorum lymphaticorun arteriosorum, per quam admittunt crassiores sanguinis partes , quam ut per ultimos illorum fines possint transire. ΦΙCommentariis vero g. Io 6. lit. IS. demonstratum fuit, Plethoram esse inter illas causas, per quas vasorum initia dilatantur. Cum ergo venae sectio, & pu gatio alvi, copiam liquorum minuant, proderunt & hoc respectu. Praeterea, duminuta liquidorum copia, minor fit pressio & compactio elementorum sanguinis ad se mutuo, a qua pressione inflammatoria sanguinis densitas saepissime oritur. Si enim sanguis , corde pulsus, in vacuas arterias rueret, nulla foret resistentia ; adeoque nulla fieret compresso : ubi autem cor sanguinem exprimit
in arterias plenas , debent vel arteriae dilatari, vel sanguis, narum cavo contentus , comprimi. Quo autem magis repletae sunt arteriae, eo magis resistunt
suae dilatationi; adeoque debebit fieri sanguinis condensatio. Merito igitur ob hanc causam g. io6. Iit. δ'. inter plethorae effectus inflammatio numerabatur; adeoque imminutio copiae liquidi, per vasa fluentis, sic disponet corpus, ut a diathesi inflammatoria quam maxime alienum sit ; potiusque in oppositum malum vergat, hydropem nempe , qui validas liquidorum evacuationes solet
4. Revellendo impetum sanguinis in partes alias, sectu, frictu , epis pasticis, vesicantibus, fomentis, balneis, fonticulis, setaceis, foditi alvi subductione.
Hoe artificio sapiens antiquitas usa fuit semper, uti ex Veterum monumentis apparet. Hippocrates sa) de angina agens dicit: Sic assectis a venis , qua in brachiis sunι, sanguis detrahendus est; simul De alvus subiacenda; ut, quod morbum exhibet, id avellatur se. Sic & Galenus de capitis dolore curando agens laudat Isionem b in totum corpus acribus cstsematiνκs , ct vinculis, ac multis infe narum partium frictionibus i sanguinis etiam nonnihil, si ita necessitas Argeat , detrahendo. Parii autem medemur , interim dum in totum corpus revellimus , ea capiti insi at De Loeis in Homine eap. D. Charier. l eon. Lib. I. cap. I 6. Charier. Tom. X. pag. Tom. VII. pag. 3νo. l 3ε . . Galen. de Method. Medend. ad Glat
637쪽
pergentes, qM repellendi vim obtinent ste. Ρlura similia loca apud eosdem auctores occurrunt, quibus constat , quod in plurimis morbis magnam spem curae in re vulsionibus his posuerint. Helmontius, in Veteres Medicos ubique fere debaccha tus , risit has revulsonum nugas: dc post Harvaeum plurimi spreverunt haec auxilia, tanquam penitus inutilia , de sanguinis circulationi cognitae repusnantia. Ratione tamen de experimentis confirmatur revulsionum in morbis utilitas: simulae enim minuitur , vel tollitur integre, resistentia sanguini per vasa propulso tirquodam corporis loco, ilico majori velocitate huc ruit 3c derivatur. Discilla sic mefliocris etiam magnitudinis arteria, omnis sanguis per hunc locum , jam nolet resistentem , effluit. Dum excullo foetu liberamur abdominalia vasa de viscem tanta pressione , nisi circumducta fascia pendulae dc flaccidae fulciantur partes , saepe tanto cum impetu verius haec loca derivatur omnis sanguis, ut deficiat debita. pressio in cerebri de cerebelli vasis , dc lethali syncope pereat puerpera. Idem fit in ascilicis, dum subito paracenteii instituta omnis aqua educitur , niis strinsatur amomen. Patet ergo, minuta resistentia in quodam corporis loco, sanguinem majori impetu Sc copia eo versus derivari. Sansuini autem corde propulso per vala resistunt illorum plenitudo; dc laterum firmitas; quo renituntur tuae dilat tioni. Omnia ergo , quae vasa partis cujusdam corporis deplent, vel essiciunt, ut illorum latera facilius cedere possint distendenti sanguini, derivant impetum& copiam humorum in hanc partem. Si jam v. g. consideretur, sanguinem , co de pullum, parti in versus caput dc superiora trunci corporis, partim versus ins xiora distribui; patebit, depletis vasis inferioribus , vel minuta norum resistentia , impetum lc copiam sanguinis huc versus derivari, dc averti a superioribus. Possubilis ergo est revulsio impetus sanguinis arteriosi , loco inflammato ad alium quemvis ; imprimis si ille locus, verius quem revulsio fit, ab iisdem truncis majoriabus arteriosis sanguinem suum accipiat. Sic in morbis inflammatoriis encephali
exteriorem partem capitis fovent Medici, ut, per carotissis externae ramos au
to impetu Anguinis, minor presso urgeat capitis interiora. Dum fracti ossis caulus luxuriabat , dixit Celsus s vide comment. g. 31 .in, quo. conferat aliquid dasnapi cum ficu in alterum pariter membrum impositum , donec id paululum erodat
eoque evocet materiam. Omnia autem revellentia vel laxant vasa, vel illa evacuant, frictione, aut stimulantibus excitata frequentiori vasorum contractione in parte,
versus quam revulsto fieri debet. Revulsio autem imprimis fit sequentibus :S U C T U. Quod omnium optime per cucurbitulas fit; per quas in illo loco. cui applicantur, tollitur atmosphaerae pressio , vel saltem insigniter minuitur;
educto acre par auillam , aut luctionem ; aut admodum rarefacto per linum a censum cucurbitulae cavo contentum. Simulac jam in hoc loco minuitur aequabulis pressio acris in corporis superficiem, vasa omnia plus distendunci r ; tumet, Mrubescit pars ; & , si diu maneant applicatae cucurbitulae , vera inflammatio, imo de gangraena, nasci poterunt. Incantamenti instat dolores sedari, revulsione fa ta per cucurbitulas applicatas, jam notaverat Galenus sa). Ad menstrua cohibenda cui bitulam quam maximam mammis appotii jussit Hippocrates c bin. Dissicillumas ophtalmias, vix ullis remediis cedentes, solis cucurbitulis nuchae appositis
638쪽
sanatas fuisse , vidi saepius. Quanto in usu apud Agyptios in similibus morbis fuerint videri potest apud Pro perum Alpinum saὶ.FRICTU. Venae imprimis, utpote facilius comprimendae, deplentur fri
tione ; hinc arteriae, his venis respondentes , facilius se in venas depletas ev cuant i minuitur ergo resistentia languini in has arterias fluxuros adeoque majori impetu & copia huc derivatur e uti patet ex modo dictis. Ob hanc causam potest pars quaecumque corporis sola frictione calere, rubere e inflammari: & si continuetur frictio , calor & motus augmentum toti corpori communicantur. Hinc in acutis morbis longam frictionem damnavit Cessus b in. Longa vero frictio. ne uti , neque in acutis morbis, neque increscentibus convenit , Praterquam cum phreneticis somnus ea qua ritur. Et paulo post frictionum usum ad revullionem faciei dam memorat, dicens t Aam ct capitis longos dolores Vsius fractio levat ; non in .mpetu tamen doloris e or membrum aliquod resolutum inius frictione confirmatur. Longe tamen sapius aliud perfricandum est, cum aliud dolete maximeque cum a summis , aue a mediis partibus corporis maιeriam evocare volumus t ideoque extremas arter perfricamus.
EPIS PASTICIS. Sic dicuntur haec remedia ab attrahendo; quia versus partem , cui applicantur, copiam & impetum humorum deducunt. Licet jam omnia quaevata in parte quadam corporis laxant & debilitant, attrahentia dici posssint . quia vasis laxatis facilior humorum datur ingressus ; tamen plerumque hoc nomineiolent vocari talia , quae acri stimulo vase partis, cui applicantur, irritant in se quentiores & fortiores contractiones, id est , humorum vitalium per vasa motum accelerant. Varia iam haec attrahentia acceperunt nomina, pro majori vel minori eorundem acrimonia. Quae levem tantum ruborem excitabant in parte , cui adiplicantur , phaenigmi dicebantur; si major rubor , calor, pruritus, & tumor i querentur , solebant vocari sinapi simi; quia tritis seminibus sinapi parti cuidam corporis applicatis omnia haec phaenomena sequuntur : si acriora adhue epidermiadem in vesicas attollerent, vesicatoria, vel vesicantia, dicebantur ; si ignea vi urerent partes , caustica appellabantur. Omnia haec veram inflammationem excitant in i cis , quibus applicantur , illamque augere possunt, si acerrima fuerint, in gai praenam usque. Quantam autem haec omnia efficaciam habeant ad revellendum impetum sanguinis versus alias partes, quotidiana docent observata practica. Si acuta phrenitide laborantis pedes involvantur pasta panis cum seminibus sinapi tritis, rasura raphani rustica ni, aut similibus: laepe intra paucas horas, dolore S inflammatione hic ortis, levatur morbus, & resipiscere incipit aeger. Quando natura molitur ex universali humorum malsa secernere nocitura, & deponere ad quaedam corporis loca, solent Medici, epit pasticis applicatis, vagam hactenus materiam determinare versus tales partes, ubi minime nocebit: & saepe pulcher ximo cum successis. Sic in variolis , dum a primo morbi insultu crura & pedes fovebantur mollissimis decoctis, & applicabantur haec epispastica pedum plantis . saepius vidi, densissimo agmine variolas inferiora corporis occupasse, in facie a tem , & artubus superiorious, paucissimas tantum erupisse: Ex quibus satis patet
VESICANTIBUS. Haec, uti modo dictum est, sunt fortiora adhuc epita a De Medicina AEgypt. Lib. II. cap. a . I s b Lib. II. Cap. 34 pag. .
639쪽
pastidis ; M parti corporis, cute tectio, applicata solvunt epide idem, illamque attollunt in vesiculas , liquido distentas , bc inde nomen habent. Omnia jam,
quae validissimam inflammationem excitare valent, sunt etiam vesicantia: dum enim
inflammatio in gangraenam transiit, bullulae illae Epide idis primum fere nascentis
gangraenae signum dant : sic & ignis vivus Epidermidem in vesicas attollit. Accerruma hinc omnia remedia , ut ranunculi pratenses, hydropiper, sedum minus acre&e. si vel majori copia, vel diutius, applicata maneant corporis parti cuidam . vesicas excitant. Omnium tamen maxime in usu sunt cantharides : quae insecta arida & exsucca, per triginta annos & ultra in officina servata in vale vitreo. satis etiam negligenter clauso , tamen vim suam retinuisse novi. Tritae cantharudes, sed rudius , emplastro tenaci miscentur, vel & pastae panis; & parti, ver lusquam revulsio MLet fieri, applicantur per octo vel decem horas ; intra quod tempusiolent vesicae elevatae apparere. Si enim nimis diu reliquantur cantharides, irritando pulpam illam nervosam , epidermidi subjectam, saepe intolerabiles dolores exci. tant ; imo & aliquando molestissimam stranguriam faciunt, & mictum cruentum. Cum autem omnia haec insignem acrimoniam habeant, dc irritando partem, cui applicantur saepe motum sanguinis in toto corpore augeant quod tamen repugnat in cationi in hoc casu, uti patuit numero x. hujus paragraphi in ideo in illorum usa majori cautela semper opus erit.
FOMENTIS EALNgis. Haec ex aqua, additis simul talibus , in quibus
vis emolliens de laxans adest, fieri solent. Quae autem omnia tantum agunt, qua tenus , laxatis solidis , minuant resistentiam laterum vasorum ; unde facilios dila. tantur , quamvis maneant eaedem causae vasa distendentes. Omnium efficacissima sunt balnea vaporis : solius enim aquae tepidae halitui exposita pars corporis per quadrantem horae incipiet tumere. V bi autem revulsio fieri debet versus tales corporis partes , quae commode balneo immergi nequeunt; tunc fomenta balneorum vicem pulchre supplent; modo calida retineantur.
FONTICULIS. Discinditur cutis ad panniculum adiposum usque 3 vel Min illis , qui inani metu ferrum repudiant, cauterio potentiali eroditur. Vulneri sic
facto imponitur stobulus ex auro, argento , ebore , vel alia quacumque materi non facilla mutabili, emplastroque tenaci sie firmatur, ut loco moveri nequeat. Sicheterogeneo corpore interposito inter vulneris facti labia impeditur horum concretio ; levis contuso fit in toto ambitu vulneris a duro hoc corpore appressio ;inde inflammatiuncula quotidiana & levis irritatio in parte, versus quam ina inpetus arterio si sanguinis derivari dcbet. Prosunt imprimis fonticuli talibus aegris, qui adeo flexiles habent solidas partes, ut minimo excessu impetus facillime diis latentur vasa, de errore loci crassiores fluidorum paries admittant. Sic v. g. illis, qui levissima de causa ophthalmia laborant, toties profuit fonticulus. Ubi autem valida inflammatio partem quandam subito occupat, patet facile , sontieulorum usum inutilem esse ; nam poterit pars aflecta esu corrupta esse per gangraenam , antequam fonticuli aliqua efficacia posset exspectati. Idem verum est deSE TACEIS. Plerumque nuchae solent imponi. Tenaculo arreptam cutim una cum panniculo adiposo elevat Chirurgus aein crassa acu, ad hanc Oper vionem parata , pertundit, filumque crassus in vut iere facta relinquit; quod quotidie tranitur per vulnus : unde irritatio , & inflammatio continua loci, in quo
seiaceum haeret. Similes usus habent ac fonticuli; sed plerumque majorem d
640쪽
I. 306. INFLAMMATIO.lorem & irritationem faciunt. Pertinacissimo capitis dolores, nullis aliis rem diis cedentes, revulsione facta per seiaceum curatos vidi; & plurima apud optimos auctores habentur Exempla, quibus hoc confirmatur. Mirum talem casum habet Rusebius a . Puella octodecim annorum , languineae temperet, capitis dolore assiduo & interolabili torquebatur. Incassum adhibita fuerant effieacissima in similibus casibus remedia, purgantia, Venae sectio repetita, vescatoria , sternutat tia, cucurbitulae. Imo cruciali incisione integumentorum capitis , quam larga si quebatur Haemorrhagia , frustra adhibita , cogitabant celebres in arte viri de clanii terebratione instituenda. Antequam tamen ad ultimum hoc & crudele remedium pergeretur, proposuit muschius istacei applicationem; quo facto, statim doloecvanuit; cumque postea aegra, molestiarum pertaesa , filum auferret, sopitus hactenus recruduit dolor ; nova istaceo applicato, statim cessans. Sed tertia vice istaceo abi to , molestissima cephalalgia rediit, cedens tamen statim , dum novum applicaretur.
FORTI ALVI su BDuCTIONE. Quantum prodesset in morbis inflammatoriis impetum.& copiam humorum minuere alvum ducendo, & quaenam purgantia tunc convenirent, dictum fuit num. 1. hujus paragraphi. Notandum autem , e
dem etiam prodeste ad revellendum impetum a parte inflammata ; imprimis si insuperioribus corporis partibus haeserit malum. Tanta enim potest derivatio fieri per vasa me senterica versus intestinorum cavum, ut nulla fere supersit sanguinis pressio in vasis en cephali : unde sortiora purgantia toties vertigines, imo & anumi deliquia, sequuntur. In ophthalmiis , dum tota adnata rubet, sanguine crata minora vasa ingresta; dato fortiori purgante, dum pallor faciem dc oculos occupat .aetro pullo languine in majora vasa, saepe tam felix & subita curatio fit. Clys. mata' frequenter injecta hunc effectum pariter faciunt; partim laxando ; partim leni stimulo derivando humorum impetum versus haec loca. Hippocrates ibin decuratione doloris aurium agens , postquam cucurbitularum applicationem in parte aversa jusserat ad avertendam fluxionem; dicit quod, si hac nihiι iuvent, medicaamentum propinandum sit, quod deorsum purget ψ sursum vero minime, cum vomitus ni
Ail conferat G. Et paulo post de ophthalmiis asens addit : subitissime so Ii in imflammationem conceperint, nihil omnino illines sed vel forti me in inferioribus partiabus inarito; vel alio quopiam alunm ducente medicamento extenuato, cavenda ne v
mitum facias. Ex quibus patet, Veteres Medicos purgantia adhibuisse, ad revula sonem faciendam a locis inflammatis, & quidem talia, quae satis fortiter agerent,
otitur enim in hoc loco Hippocrates vocabulo ἀποσχιαναι , quod Extenuationem
corporis, & vasorum collapsum per validam evacuationem, significat. Vomitum autem sollicite vitari jussit ideo in his casibus, quia sanguinis copia & impetus versus caput augentur, dum vomitus fit: uti facile patet, si vomentem hominem quis aspiciat: oculi enim rubent, lacrymantur, labia & tota facies distenduntur.ec sanguine turgent.
s. Aere sub frigido, sicco , affectibus animi nullis, vel sedatis , quiete naturali, vel artificiali , victu tenui, liquido, antiphlogistico , potu simili, medicamentis diluentibus & refrigerantibus simul.