장음표시 사용
681쪽
aut cedente den ut oportet in Istulam , donec pinus sanguis se ostendat ore. Totus seopus ridetur fuisse, ut hac methodo superliciei internae sinus vel fistulae in omni puncto applicarentur talia , quae sordes hic natas abstergere, aut callum consumere pollent. Omnium optimum ergo Videtur esse , si aloe , myrrha , olib num , aerugo &c. non excipiantur solis pinguibus emplastris , sed potius melle aut vitello ovi subigantur: tunc enim ab humoribus amuentibus solventur, sicque majori essicacia agent in loca , quibus applicantur; & praeterea , dum sic diffvunt. aequabilius distribuentur per omnem sinus aut fistulae amplitudinem. Accedit, quod collyria firmam satis consistentiam habere debeant, ut instar corporis solidi per otificium sinus vel fistulae immitti . & ad fundum usque protrudi possint ;atioque, nisi deliquescant sensim , toto tempore, quo ibi manent, instar corporis duri contundent prement parietes , sicque saepe magis nocerent, quam prodessent. Sumitur ad hunc usum V. g. terebinthina purissima, vel aliud simile ii tivum balsamum ι cui additur aequalis quantitas vitelli ovi; deinde his bene mi iatis additur mel, & alia detergentia, prout requiritur ι & ex his vel fit solidum conitruncati instar collyrium, vel liquidioris consistentiae remedium , quo leni calore
fuso tota cavitas impletur. INIECTU DETERsIVORUM. Facile patet, priorem methodum tantum
locum habere, ubi simplex sinus vel fistula est , rectaque via decurrit : Quando autem anfractuoso itinere fistula procedit, vel in plures quasi rivulos finditur.
aliis auxiliis opus est. Tunc enim coli io uti non debemus, quod unam partem curet, reliqua omittat; sed eadem medicamenιa arida in calamum siriptorium conjicienda
sunt, isque ori sistula aptandus; inspirandumque, ut ea medicamenta intus compellantur. Aut eadem ex vino liquanda sunt, veι, si Iordidior fistula es, ex mulso ; scallosior, ex acetos atque intus infundenaum, quidquid inditum es a P. Omnia ergo illa medicamenta , quae collyriis parandis pro re nata inseruiebant. liquidis convenientibus diluta per fistulae aperturam solent injici, & variae tales formula: in Materia Medica aci hunc numerum habentur. Notandum tamen, saepe haec nocere , si valido impetu urseantur: tunc enim in facile dilatabili panniculo adiispois novas vias facere postent, adeoque malum augere. Praeterea omnia haec lai tum prosunt, quatenus sordes tollunt,& callositatem fistularum consumunt : post depurationem autem factam nocerent potius , quia impedirent partium separata- Ium unionem et optima enim etiam ballama, inter partes corporis vulnere separatas interposita , instar corporis heterogenei consolidationem impediunt. Unde sola glutinantia commendat Celsus bὶ tunc. si ea tunica, qua inter foramen 2 integrum carnem est , victa tot medicamenι is exeat, infraque ulcus purum sit. Spongiam enim melle cocto illitam imponi jubet. & collyria damnat, cum nullusinetus sit, ne purum corpus puro corpori iunctum non coeat oec. yti paulo ante ex eodem auctore dictum fuit. Cognoscitur autem , totam internam superficiem ei ram esse , si pus album laeve aequabile exeat, nihilque sanies vel ichoris adsit , nullusque fartor percipiaturi Sic v. g. rurundam vel collyrium sinui aut fistulaei miiIum , uti & emplastrum aut plumaceoluua ejusdem orificio applicatum, sedulo examinant Chirurgi periti, clum renovant apparatum, ut videant an in quodam loco tenui sanie haec madescant loco boni puris; tunc enim certi sunt, nondum omnem ambitum sinus vel fistulae purum esse.
682쪽
LIGATUR A stus IM PREMENTE A FONTE AD APERTUR A M.
Pus , licet optimum fuerit, tamen mora & st agnatione corrumpitur, dc degenerat in saniem tenuiorem & acriorem vide Commentaria b. o 1. n'. . : unde , lueet interna sinus aut fistulae superficies optime mundata fuerit, nili impediri pot-lit puris nimis diuturna mora, novae iterum sordes nascentur, neque poterit fieri partium separatarum concretio. Ut autem hoc impediatur , artificiola ligatura
1ummum usum habet, vi talis dispositio partis, ut pus collectum libertime exire possit per fistulae orificium , ac nullo modo colligi & sh ignare in fundo ejusdem. Sic habetur apud Galenum c a J , quod in femore deorsum vergentem & ad genu terminatum sinum, cuius orificium sublime supra semoris medium esset, cur verit sine ulla ex adversa parte divisione, substrato sub poplite molli pulvinari,
quo demitsuis inguen quam genu esset. Ligatura vero talis elle debet, quae leni pressione mundas jam partes reddat contiguas. Cum autem etiam in puro vulnere, si alicujus momenti fuerit, quotidie pus generetur , debebit illud exire posse : unde non s mul de semel in tota sua longitudine sinus vel finiata per faleias & splenia comprimi debet, sed sensim a fonte ad aperturam procedendo Summa ergo cura inquirendum est, in quo loco fundus sive fons sinus vel fil-tulae haereat : hoc autem cognosci potest prudenti iniectione mulsae vel similium detergentium, quae fistulae depurandae inserviunt, si attendatur , quo verius & quo osque haec tendant; uti etiam si leni pressione, incipiendo in loco satis dissito, pergendo sensim versus aperturam , contentum in sinu pus exprimatur : si . mulac enim tunc pressio, in parte sana vicina facta, progrediendo pervenit ad fundum sinus, incipiet pus prodire per aperturam. Cognito ergo illo limite, ubi fundus situs vel fistulae contiguus est partibus sanis, imponitur huic loco l pi niolum si certus sit Chirurgus totam internam superficiem muniam elle sicque
pressio fasciae circumductae determinatur, ut in hunc locum agat; reliqua sinus aut fistulae longitudo spiralis fasciae circumductione laxius tantum firmatur, ejusdem orificio liberrimo manente , ut pus contentum exite possit. Sollicite hanc methodum descripsit Galenus b) de varia sinuum cura agens et Colligatio autemri fundo sinus quidem incipiat ἰ Aniatur autem in ejus orificio. Fasciaram vero cim
eamductiones sine dolore fundum sinus premant, qua paulatim usque ad orificium μnus laxemur. Simulque monet, Emplastrum debere applicari, quod circa sinus aperturam forficibus discissum se, ut emuere possit sanies, si adiit &c. Sequenti deligatione antequam tollatur spleniolum fundo sinus applicatum, leniter expriam itur omne pus , & postea ablato spleniolo tentatur, an adhuc aliquid puris premendo loca vicina exeat; si enim hoc fiat, signum est, splenium non tu ille adhibitum debito loco, sed ultra illud adhuc pus collectam fuille : adeoque debebit ejus situs mutari. Si vero nihil puris tunc exire deprehendatur, spleniolum illud parum plus versus sinus .aperturum admoveatur, sed sensim procedendo , & similibus cum cautelis ; sicque concretio partium separatarum in fundo sinus incipiet, sensimque versus ejusdem aperturam progredietur. Brevi sermone, ut solet, haec comprehendit Hippocrates dicens : Qua abscesserunt, ut sublimia sim, naturalem sedem tangere quidem debent , non vero comprimi hunc enim sensum
683쪽
esse obscuri satis hujus loci Galeni Commentariis docere videtur ). Ex fana ra parte incipiendum , ct ad ulcui finiendum, ut, quod subest , emulgeatur c . 4θίλ-
γ. rui) , aliud autem non colligaιur a . Optime autem hic videtur convenire emutagendi vocabulum, quia sic sentim a fundo sinus derivata pressione versus ejus aperturam liberam exprimitur omne pus, uti fit, dum vaccarum ubera simili blanda compressione a superioribus versus inferiora mulgentur, papillae orificio interim patulo manente. Signa autem, per quae novimus curam in hoc casu bene procedere , Galenus optime recensuit sequentia : An vero sinus Drofundum pulchre com
glutinatum futrit , hac tibi sis diagnosti ex sanie eguento : A pauca veι multa sit, cocta vel cruda. Praterea si circa ipsum sinum neque dolor sentiatur, neque tumor appareat , sed totus Iocus aquabilis sit, siccus , ac doloris expers. Quod F puris probe edi pauculum in oriscis videris , multo magis de glutinando sinu Derandam est b . Quamvis autem haec methodus in plurimis casiόus pulchre profuerit, facile t men patet, illam locum habere non posse, nisi tota superficies sinus vel fistulae purisIima fauit, de pressio externa in illam agere possit. Ubi ergo vel ab osse vicino affecto fistula originem duxit ; vel tota callosa interius se non facile depurari patitur; aut sic decurrit, ut pressio externa fundum ejus attingere nequeat; tunc 1bla di flectio integumentorum superest , ut tota superficie nudata medicamen idonea possint applicari in omni loco, ubi hoc requiritur.
OLA CANNULAM FossATA M. Omnium promptissima cura fistularum tisinuum est , si dissecantur integumenta , sic ut fistula mutetur in ulcus apertum. Difficultas enim curationis non pendet adeo a callositate interna, quam quoapus ibi stagnet & corrumpatur. Observata fidelissima docuerunt, & plures limia Ies casus ipse vidi , quibus constitit, simplici dilIectione curatas fuisse fistulas quatuordecim dierum spatio, quae aliis methodis frustra tentatae fuerant per pluistimos menses, imo & annos. Hujus rei probe gnarus Cispus ideo dixit eὶ : A versus Musas quoque, si altius penetrant , in ad ultima demitti eollyrium non po si, si tortuosa sunt, si multiplices, majus in manu, quam in medicamentis prasidium est; minusque mera est, si sub cute transversa feruntar, quam si recta intus rendunt. Igitur, si sub cute tranversa si uia est, demitti spectuum debet , supraque id ea imcidi. Si sexui reperiuntur, hi quoque simuι Deciuo ct ferro persequendi sunt. Idemque faciendum , si plures se quasi rivuli ostendunt. Multa quidem iactantur ad maxime etiam rebelles fistulas sine sectione curandas arcana , sed quam parum his fidei habendum sit, patuit exemplo Ludovici Decimi quarti, GaIlia Regis. Cum
enim fistula ani laboraret, & innumera proponerentur remedia, praecipua te
lata suerunt Regis iussu in aliis aegris simili morbo laborantibus, sed in cassium omnia : Cumque integer annus iam transisset, dum haec tentamina fierent, Rex operationem subiit, & constanti animo tulit, licet pluribus incisionibus omnes fistulae rivulos prosequi cogeretur Chirurgus d . Ut autem haec sectio tuto fieri posset sine laesione suppositarum partium , varias excogitaverunt methodos Chirurgi. Quando enim sub integumentis decurrit fistula , sufficia cannulam follatam per
a Hippoerati de Medici ossicina Textu 17.
Charier Tom. XII. pag. 63. t b l Galen. Method. Med. ad. Glaucon. Lib. II. cap. Io. Charier. TUM. X. pag. 336.
t e Lib. VII. eap. 4. Q . pag. 4 2. d) Dionis Coursd'Operations de Chirurgia
684쪽
orificium fistulae immittere prudenter, & adigere ad fundum usque; deinde scalpello vel novacula crenae huic instrumento insculptae fortiter appressa simus &1emel omnia incumbentia discindere. Ubi vero fistulae decursus magis introrsum tendit, uti v. g. in fistulis ani toties fit, tunc adhibent FILUM ALGENTEυ M. Ex argento puro candefacto & sensim refrigerato, ut mollissimum sit, eararer stylus apice obtuso instructus, qui per aperturam fi stulae immittitur, & sensim protruditur ad fundum usque, donec sub integumentis sentiatur obtusus ille styli apex: incisione tunc ibi loci facta apex ille educitur, tuncque bina styli extrema simul elevantur, ut integumenta a luppolitis partibus removeantur, Sc tuto scalpello vel forfice discindi possint. Hac methodo usi fuerunt in hstulis ani sectione curandis: stylum enim talem per externum orificium fistulae immissum protrudebant, donec indice digito an immisso ejus extremum sentirent Chirurgi, emergens nempe per internum fistulae orificium ; vel, si illud non adesset , styli apice audacter perforabant intestinum rectum. Tunc indice curvabant styli extremum , & Per anum educebant; & pr hensis binis styli extremis protrahebant illa quae discindenda erant; nempe non tantum integumenta communia, sed & sphincter ani, & ipsius intestini recti l tus, dissecari in tali casu debent a P. Aliam adhuc methodum fistulas ani curandi liabet Hippocrates b : Stanneum specillum , quod altero suo extremo perfor Lo quintuplex linum crudum gerat, seta equina circumvoluta colligatum, fistulae orificio jubet immitti: deinde sinistrae manus indice ano inducto specilli extremum Prehendi, incurvari, & foras produci vult, donec linum sequatur. Ablato dein specillo lini capita nodo constringi iubet, aegrumque dimitti, ut sanorum instar
negotia sua peragat. Scopus erat, ut lensim sic attererentur lino crudo integumenta Omnia, tandemque integre solverentur: unde monuit Hippocrates , quotidie intorq udo tantum debere intendi linum crudum , quantum laxatur exesa fistula: sicque linum crudum putrescere videatur, alterum illi adjunctum protrah tur per fistulam , similique modo ligetur. Hanc curationis rationem longam esse
dixit merito Celsus te ; an autem sine dolore sit, uti affirmat pariter, quam maxime dubitarem. Linum enim paulatim cutem, qua syra fistulam est , incidit: μmulque ch id sanescit, quod a lino relictum est, ct id , quod ab eo mordetur , inciditur. Dum enim inter ambulandum motis his partibus linum ad cruda fistulae latera a teritur, molestus satis dolor esse debebit; si vero adeo eallosa sit fistulae superficies , ut ab hoc attritu non doleat, non facile etiam hac methodo integumenta incumbentia solventur ; tuncque post longa hujus curationis taedia ad scalpellum tamen veniendum erit. Frustra autem saepe tentatam fuille hanc methodum fatis
p tet ex illis, quae paulo post aput Hippocratem in eodem loco habentur d . Di sit enim: si vero sistula non fuerit exesa, demittens Deciliam incide , quo usque illud p menerit, ct insperge aeris florem , ct ρεν quinque dies relinque stc. & Celsus in i
co modo citato monet, illos, qvs festinare volunt, cutem lino adstringere de bere, quo celerius secetur: uti etiam , si linum illinitur callum excedentibus me
dicamentis , adjici quidem celeritati, sed & tormento quoque ; candemque sub- a Ibid. pag. 28s.
685쪽
jungit, posse tamen fieri, ut ad scalpelli curationem etiam illo loco veniendum sit Jcc. Eviluit ideo haec methodus, cum vel nullum successum habeat, vel diuturnitate simulque doloris fere continui molestia & aegro & medenti summum in filum
SYRINGOTOMON. Ab usu , quem in fistulis secandis habet, nomen datum fuit huic instrumento, cujus variae figurae apud alinores habentur. Omnium maxime solebat laudari ad fistularum ani curationem. In hoc instrumento stylus, quo ex Ploratur fistulae profunditas & decurius , unitur scalpello , per quod dita sectio neri debet; sicque unico instrumento perficitur operatio , quae aliter plura requirebat. Syringotomi tamen , qui apud Sculterum van Solium , Fabricium ab Aquapendente de alios delineantur. minus commodi videntur esse, imprimis pro fistularum ani curatione. Falcatus enim cultellus in specillum ex eodem metallo paratum desinit, adeoque non potest habere illud instrumentum debitam flexilia ratem , quae requiritur , ut digito per anum immisso specillum in cavum intestinuin prominens incurvari & protrahi possit. Recentiorum autem Chirurgorum ii dustria hujus instrumenti incommoda correcta fuerunt. Cultelli enim falcati ex optima chalybe confecti uni extremo ferruminando unitur specillum ex puro &flexili argento confectum , dum alterum extremum in manubrium incurvum d sinit ai. Reliqua autem , quae iiii confectione hujus instrumenti observanda sunt, uti & ejuldem figura apud laudatum auctorem habentur. Discilla sic fistula mutatur in ulcus apertum , &, si tunc appareat, plureS adhuc cuniculos adesse , simili modo dissecandi sunt, ut nullae maneant latebrae , in quibus pus collectum possit conrumpi & curam retardare. Cumque saepe tunc interna superficies callosa inveniatur, solent hinc inde scarificare Chirurgi , ut fortioribus digestivis vel etiam erodentibus callositas citius tolli possit. Imo Celsus b) voluit, ubi ad fines fistulae ventum est, excidendum esse ex ea tq um callum. Omnia autem , quae in Commentariis g. ii. dicta sunt, hic pariter obsie
g. is. D U B O , parotis , furuncuIus, anthrax , carbunculus . D phyma , erysipelas, morbilli, variolae, maculae , rubrae, hinc quoad cognitionem , praedictionem , curationem , sciuntur.
Ex illis autem omnibus , quae hactenus in historia inflammationis , de suppura tionis inde secutae, dicta fuerunt, habet ut cognitio φlurimorum malorum, quae a1 inflammationem 3c ejus exitus varios referri posIunt, quamvis peculiare n men illis in arte detur. Simulque eorundem prognosis & curatio ex iisdem fontibus hauriri pollunt. Praecipua hic enumerantur. BUBO. Inguina β. - dixerunt Graeci , & glandularum in inguine tu ores eodem nomine vocaverunt. Cum autem similes glandulosi tumores sub axiulis obset ventur, idem nomen Sc illis datum fuit. Imo k glandularum in aliis co poris partibus tumores bubones appellatos futile, apud Galenum cc legitur τ
c a in . Garengeot Trait ε des instrumens det ce Method. bled. Lib. XIII. Charier. Tom.
686쪽
put , ι ollum , vel aliqv.im ex vicinis partibus. A ominam autem sic intumescentessiandalas bubones.' Obtinuit tamen hodie usu , glandularum inguinalium, vel Mubaxillarium tumores, hoc nomine tantum vocare. Bubones autem illi sunt vel inflammatorii, lappuratorii, vel de scirrhos , a communibus nempe inflammationis causis orti. Praeterea de in morbis contagiosis pessimis frequentissime bubo nes oriuntur , uti v. g. in peste. Sic dc in Lue Venerea saepe observantur, 3c tunc plerumque non adeo subito nec valide inflammantur, ted diutissime solent hae rere, antequam vel resolvi, vel ad bonam suppurationem deduci possint, ad eff-cacissima etiam remedia saepe rebelles. Aliquando etiam in morbis per α*ος-is vel&-r ςασιν ad haec loca deponitur materies morbi optimo cum successit. Imo etiam in hominibus, caeteroquin sanissimis, sine ulla causa topica subiti tumores hic nascuntur , primo inflammatorii, dein suppuratorii: haecque sunt incognita illa naturae molimina, per quae ex universali humorum massa separantur illa, quae nocerent, licet nulla signa latentis cujusdam mali praegressa fuerint. Ideo Sc haec loca pro emunctoriis viscerum habita fuerunt apud Veteres Medicos , de gland las facillime fluxionem recipere ob imbecillitatem ela rariorem texturam- dixi e Galenus a J. Certe, si consideretur glandularum inguinalium & subaxillarium situs, apparebit, aptissimas esse illas , ut excipiant illa , quae ex universali liu morum n alsa abscedent: Ponuntur enim in mollissima tunica adiposa, ab omisni compressione musculorum fere liberae, maximis arteriis venisque Sc truncis nervosis adjacent, de ab illis ramos recipiunt. Tantum autem cum reliquis horum nervorum ramis habent commercium, ut illis laetis saepe ilico hae gsandulae inflammentur dc tumeant. Sic vidi saepius in Paronychia dolentissima subito sub axilla tumorem ortum fuisse, licet in extremo digiti apice haereret malum. Dumaciculam sub ungue adigeret mulier mala fortuna ζ dc nervosiam ibi reconditam pulpam laederet acerbisssimo cum dolore , intra quadrantem horae sub axilla ejus. dem lateris tumorem insignem natum fuisse miratus fui. Patet hinc ratio, quare
Hippocrates b ὶ dixerit: Febres post bubones orta , nisi Ephemera fuerinι , malum.
Designat enim tunc, naturam quidem tentasse salutari molimine per abscessum expellere nocitura, nec tamen potuisse. Unde febres tunc sequentes latenti, nec minus contumaci tamen, causae originem debent; nisi Ephemerae fuerint, quae , intra viginti quatuor horarum spatium integre finitae semper , natatis vincentis robur demonstrant Bubones febribus succedenses deteriores , si in acusis ab initio deis crescant. Irritum enim tunc naturae conamen indicatur in periculosis febribus , quod semper malum est, raro enim solent bubones apparere in febribus, nisi acutissimae fuerint. In pessimis variolis bubones me vidisse memini: in peste omnes observatores illos satis frequentes esse testa litur.
PAROTIS. Glandularum circa aures positarum tumor hoc nomine Vocatur. Προρωιὶς Graecis, quasi παρα τυῖς οἰο ν απήςνώα prope aures abscessus dicitur. Apud Hippocratem saepe τ ε πα. .e vocantur, vel Sc simpliciter v a .an' se. Uti
jam dictum fuit de glandulis inguinalibus &subaxillaribus, quod in mollissima pii
guedine haereant, a compressione musculorum liberae dcc. illud de s Parotidibu 1 v a J Ibid. pag l pag. is i. de Arbor. 1 Sect. 4. Ibidem pag.
687쪽
rum est: loeum enim illum occupant cavum, qui ad radicem auriculae inter processum mammiliarem & condyloidem maxillae inferioris reperitur : & inde versus anteriora, inferiora dc posteriora lobi auriculae extenduntur. Pariter & magnis ramis externae carotidis adjacent. Frequentius lonse in morbis apparent harum glandularum tumores, quam bubones ; & plurima in morbis praela a Hippocrates inde deduxit, uti pollea patebit. Sufficiet hic ex Celso caὶ notasse sequentiar sub φsis vero auribus oriri παρ- ita. flent, modo in secunda valetudine, ibi inflammatione orta ; modo post longas febres, illuc impetu morbi converse. Id abscessus genus
est. Itaque nullam novam curationem desiderat: animadversionem tantummodo hanc
habet necessarium , ut , si sine morbo id intumuit , primum reprimentibus experime rum fiat: si ex asiersa valetudine, illud inimicum est , maturarique oe quam primum aperiri commodius est.
FURUNCULUS. Est tumor inflammatorius dolentissimus , in superficie corporis externa haerens, dissiculter ad suppurationem veniens ruberrimus, &postquam abscessus talis ruptus est, plerumque concretum sanguinem in fundo os tendit, unde vulgo sanguineum ulcus i bloessi ero solet vocari. Accidit aliquando , hujusmodi abscessus plurimos in eodem loco homines, epidemicorum more , affigere, & non singulos, sed plures in diversis locis corporis nasci. Cel ι b) 1 equentem furunculi aescriptionem habet. Furunculus diero est tuberculum acvrum cum inflammatione, est dolore.maximeque ubi jam in pus vergit. i tibi adapertas est , ct exiit pus , subter amaret 8ari carnis in pus versa , pars corrupta subis albida , subriora , quem ventriculum quidam furunculi nominant. In eo nullum per eulum est, etiamsi nulla curatio adhibeatur: maturescit enim per se atque erumpit. Sed dolis escit , ut potior medicina sit, qua maturius liberet. Cum autem in furunculis nunquam benigna resolutio exspectari possit, totus curationis scopus in eo consistit, ut quam celerrime suppurentur ; & quia plerumque dissicilius ad persectam maturationem perducuntur, hinc emollientibus solent addi talia, quae paulo majorem motum in parte suppuranda excitare valent. Unde Celsus te dixit: Proprium furunculi medicamentum galbanum est. ANTHRA X. Quando a subita & validissima inflammatione cutis externa una eum panniculi adi si subjecti parte sic corrumpitur , ut in siccam duram escharam convertantur , quae omnino mortua suppuratione debet solvi a partibus vivis contigiis, tunc Anthrax vocatur. In peste frequens hoc malum fuisse testantur Oblervatores, imprimis quando, jam mitiori utcumque reddita atrocis mombi indole , versus externa corporis derivabat victrix natura latens virus. Duplex rameo Anthracis species describitur apud Galenum d ubi de variis inflammationis speciebus agit. Quando insuens sanguis admodum calidus fuerit , ct crasses in quamcumque partem confestim fluxerit, illam aduras , Micusque crustam habens scit. Quidquid autem circumstas, in ferventem inflammationem attollit, ct valide dolentem. Gcatur autem illo affectus Anthrax. Quod si influens sanguis niger sit, crasi fus , faculentus, ac fervidus qualis est prior, admixtamDe quandam saniem habeat tenuem , pustulas in superficie cutis excitat, similes his , qtia ab igne fiunt: quibus ruptis sub Vm crustosum ulcus invenitur. Esautem hic assectas etiam Anthrax. Prio r
dὶ Method. Med. ad Glaucon. Lib. II. cap. I. Cnarier. Tom. X. pag. M.
688쪽
speetes data definitioni Anthracis maxime convenire videtur; posterior mitioris i dolis malum desgnat. Curatio in eo Consistit, ut, suppuratione in omni ambitu anthracis nata , leparetur a Vasis vi Vis , quibus cohaeret, & integer excidat. Nun quam enim poterit ipsa Anthracis lubstantia in pus conVerti. Sola ergo mollissima
CARBUNCU LUS. Anthraci proprie dicto assine malum, sed mitius. Plo
tumque solet hodiernis Chirurgis bri nomine vocari , quando nempe post valiadam inflammationem , & plerumque admodum dolentem , pluribuς aperturis dehiscit cutis , & per haec ori ia corrupti panniculi. adipo si fragmenta exeunt quia autem aliquando novem aperturas habuisse talis Carbunculus visus suit, nostrati. bus Negenog dicitur: quamvis revera saepissime plures pauciores ei habere obse vetur. Distinctum ramen ab his Carbunculis videtur filiiIe malum, quod Celsis sub eodem nomine descripsit. Rubor est , Dyerque eum non nimium pusula eminent maxime ni ra , interdum sublivida , aut Pallida. In ursavies esse videtur ι iusta eo lor niger est. Vsum corpus aridum ct darius quam naturaliter oportet. Circaque quasi crusta est ; eaque inflammatione cingitur. Neque in eo loco levari cutis potest , sed in festiori carni quasi Uxa est. Somnus urget. Nonnunquam horror , μι febris aritur , out utrumque. Idque vitiam subteractis quasi quibusd-m radicibus serpit, interdam reis. rius , interdum tardius sto. a . Cura etiam , quam postea subjungit, fatis probat , malignam satis indolem hos Carbunculos habuiile , & persecta morte destruxisse partes, quas occupabant. Protinus enim adurere jubet, quod sine sensu fieri pos Ieaddit, quoniam caro ea mortua erat. Finem vero ustionis posuit, quando ab omni parte doloris 1ensus erat. Quam periculosi autem saepe fuerint illi Carbunculi, m
nuit eodem loco Cesus : Si circa somachum,faucesve id vitium incidis, sue Diabito spiritum elidit. PHYMA. άω. tr. Q. Θω Phymata dicta fuit Ie Galenus voluit bὶ ι dicit enim tAb iis , qua ex terra progerminant, homines Phymata Noc verunt tumores praeter naturam , qui omnino sine causa externa proveniunt: sed potissimum sic nominant eos qui ad externum locum impelluntur. Vuia autem aliad nomen non habetur, etiam lmeos ct paulo naturalibus partibus e riores tumorer j eodem nomine appellam. Unde s lis laxa hujus vocabuli significatio videtur fuisse, & hoc nomine bubones. & ali tum glandularum suppurationes designatas fuisse , constat ex alio Gaioni loco se l. Imprimis autem quadam Phymata Vpellantur. inflammationes nonnulla spontanea . stibili e nata , citi me in acutum apicem elata, ct celerrime suppuranda. Et ρια- rima illoram generatio est in ivninibus ct axillis, quod in his locis plures sint glam dula , qua hanc naturam habent, ut excrementa prompti me in se rec0iant. Iino &abscessiis, post lonsas febres natos ad articulos, εὐ- τα vocavit Hippocrates id de alibi vomicam introrsum ruptam se); & in ipsa urethra natum tumorem se Purandum, eodem nomine appellavit sy P. Quem locum Hippocratis Celsus hoc modo expressit: Vκibus in fistula urina minuti abscessus, quos ea μασα Graci vocant,
689쪽
esse carperunt , iis , ubi pus ea Porte profluxit, sanitas redditur sa). Itim auctor alio in loco τό uατα vocavit orientia tubercula simpliciter b , Ubi vero de abscessuum variis generibus agit scὶ , pluribus sequentem Phymatis descriptionem dat.
Phyma vera nominatur tuberculum furunculo simile, sed rotundius o planius , sapeeitam maius. Nam furunculus ovi dimidii magnitudinem raro explet. , nAn, quιtm excedit. Phyma etiam latius patere oonsuevit: sed inflammatio dolorque sub eo mino Dei sunt. Ubi divulsum est , pus eodem modo appareti Ventriculus , qui iν furunculo, non invenitur: verum omnis eorrupta caro in eus vertitur. Id autem in pueris O D. pius nascitur, ct facilius tollitur: in iuvenibur rarius oritur, ct diJcilius earatur. Ubi aras induravit, ne nascitur quidem. Ex quibus omnibus hoc patet, tumorem inflammatorium, satis cito plerum que suppurandum , Phymatis nomine ut plurimum appellari; adeoque ejusdem cognitionem & curam ex inflammationis & abscessiis historia deducendam elle.
ERYSI PELAS. Videantur illa , quae dicta sunt in Commentariis L
MORBILLI. Si perpendantur illa, quae Sudenhamus, accuratissime morbillo- tum decursum a primo initio ad finem usque describens, habet; patebit evide ter , post febrim praegres iam , quarto plerumque die in regularibus , serius ociusve in anomalis, in cute externa faciei apparere minimas papulas inflammatorias, quae racematim cohaerentes maculas rubras faciunt: postea truncus corporis atque artus rubere incipiunt, late distusis maculis. Tandem octiivo vel nono die iterum disparet omnis illa rubedo , & rupta cuticula corporis superficies tota alba apparet , ac si farina respersa foret , dc t quamularum forma decidit Epidermis. Unde apparet, morbillos ad Erysipelas proxime accedere, cum integumenta corporis externa , vel dc membranaceas partes internas quandoque , tantum occupent,
illosque nunquam sequatur suppuratio, sed Epiderinidis desquamatione secedant. VARIOLAE Sunt verae pustulae inflammatoriae, non Erysipelatosae, uti hi morbillis , sed in suppurationem benignam , si mites fuerint & bonae indolis , abeunt; vel in Gangraenam , si pessimae. Externam corporis superficiem non tantum , sed dc os internum , fauces , ventriculum , viscera occupare observatae fuerunt, uti postea latius dicetur , quando peculiari Capitulo de his agetur. Sufficit hic notalse , quod inflammationis verae omnia phaenomena, & exitus in abscessum vel gangraenam hie obser latur, & generales regulae, quae in cura inflammationis S abscessus explicatae fuerunt, & sequenti Capitulo de Gangraena adhuc dicentui , in variolis pariter locum habeant. MACULAE RUBRAE. Hoc nomine vocantur omnes culaneae illae emorqueentiae, sive exanthemata , dicta, quae aliquando post morbum praegressum , quandoque & sine ulla alia laesione functionum sensibili observantur; neque t men ad modo recensita in hac paragrapho mala referri possint. De his postea ii ter Febrium symptomata I .. 1 f. de sequentibus peculiari Capitulo dicetur; tunc-
rue patebit, illarum quoque cognitionem & curam ex historia inflammationis educi pol se.
690쪽
5. 41 . , T E C difficulter hinc scitur eventus suppurationis in
ternae, ad quam artificis manui accestus non datur,
magna quippe & mul a mala o 6. qi3.ὶ , & collectiones puris
in cava corporis. Ex omnibus jam illis, quae hactenus de abscessibus & fistulis dicta sunt, patet
facile, quanta saepe sit difficultas curae in stippurationibus internis., quas nec oc iis lustrare, nec manubus attingere possumus. Indicationes enim curatoriae s. ox. recensitae aeque in suppurationibus internis, quam externis, locum habent: 1ed saepe impossibile, vel saltem admodum dissicile est, illa facere, quae indicationes iubent. Nam nec crudi maturatio incoctum, nec vicinorum emollitio per mollissima fomenta & caraplasmata poterit accelerari, si manubus negetur accessiis. Omnino impossibile plerumque est , ad exteriora ducere in his casibus materiam suppuratam, & puri cocto lanceola Chirurgica exitum conciliare : quod ergo mora dc stagnatione corruptum dc attenuatum rodet vicinas partes; vel re sorptum bibulis venis purulenta cacochymia totum sanguinem inficiet: unde omnia illa mala fient, quae 9. o6. recensita fuerunt. Sed rus sic in interioribus co poris partibus latens in abices lia clauso , auctum quotidie , nisi resorptum fuerit venis, pondere suo de mole novas sibi vias inveniet, de sinus latentiis mos fist Ialque intricatissimas facere poterit; donec tandem ruptis vel erosis membranista cava corporis majora effundatur, sicque in pectoris cavo Empyema , in ab domine vero purulentum dictum Asciten essiciet. Dumque pus , mora & calore cor eoris quotidie magis magisque a blanda sua indole degenerans, viscera alluit, post summas miserias toleratas , tandem tabefactis visceribus lentus marasmus sequitur.
S. 418. I tum necessitas partis affectae ad vitam , sanitatemveo scitur, facile praevidentur futura, de curationis diffi
cultas. Si eognitum fuerit, quaenam partes corporis internae per suppurationem laesae fuerint , determinari poterit ex Phyliologicis , quaenam mala exspectanda sint , simulque major minorve curae dissicultas evidentur apparebunt. Sic v. g. si hepar limpuratum fuerit, magnum merito periculum imminere creditur : Vil ceris enim nujus ad vitam fanani integritas omnino requiritur; cum bilis confecistio , ad Chylopolesin adeo necet Iariae, ab hepate imprimis pendeat. Icterus ergo, cachexia, hydrops, & plurima alia mala inde metuenda sunt. Praeterea friabilis hujus visceris substantia, a pure diu retento dc acriori reddito , tota corrumpi poterit ; unde tabes hepatica, de alvi fluxus colliquativus putridissimus, cito necans. Si vero ruptum tale apostema in cavum abdominis contentum pus effuderit, ascites purulentus cum certa fere semper pernicie sequetur. Apertum enim tunc in hepate ulcus quotidie novum pus generabit; Viscera omnia abdominalia in hoe pure macerabuntur, & corrumpentur brevi. Si autem bona fortuna pus in hepatis abscessit latens per abdominis integumenta viam sibi fecerit versus