장음표시 사용
711쪽
GANGR ENA. 3. 42 . 628. 6 perspiratione destitutis , subito partes sic affectas mori debere monet. Ac primum
illarum exstin itur floridus color ατεσβέννυται νό τὼ χμας εὐλε ς 9 fui inflammati
nibus ad uerat , deinde dolor re pulsus abeunt , non sedato assectu, verum sensu
. Quamdiu inflammatio aurat, durus & renitens tumor partem occupat, qui comprellus ilico resilit, quia impetus vitalium humorum, a tergo urgens loca obstructa , distendit omnia. Ubi ergo deficit ille impetus, mortua jam parte, omnia flaccescunt , & panniculus alipossis , antea distentissimus, nunc mollis apparet, de impressi digiti vestigium retinet. Tangenti tunc locum sic affectum videtur sub cute tenax quasi fluctitare materia, vel saltem manifesta partium c ti suppositarum vacillatio percipitur , quae tantum a corrupto panniculo adipo fit; cujus ingentia frusta postea secedunt , dum mortuum a vivis benigna suppuratione separatur.
1. Signum hoc solet sere Pathognomicum haberi, quo praesens Gangraena in externa corporis superficie cognosci polset. Rumpuntur enim subito vasa c uti die- tum fuit j. 388. aum inflammatio in gangraenam abit, S effunduntur humores. brevi corrumpendi. Epidermidis tenerrimi cum cute subjecta nexus solvuntur. illaque ab effusis humoribus in pullulas attollitur ; quae vel ichore flavescente , vel 3e aliquando subrubello , loturae carnium instar , turgent ; in pessiinis autem gangraenis , quae brevi in sphacetum tendent, etiam nigro ichore plenae t les bullulae apparent. 6. Peculiatis haec Gangraenae species distinctis signis cognoicitur. In borealibus regionibus, ®i dissima hyeme, miserritrii tales casus satis frequentes occurrunt. Extremae nempe corporis partes , digiti pedum manuumque , nasi apex, aurium iobi, acerrimo gelu subita Gangraena sic corrumpuntur, ut postea cadant: se autem solet procedere hoc malum. Primo a frigore pallor oritur, sequitur dein rubedo, quam comitatur dolor punctorius molestissimus, vel pruritus magnus ; ru- do dein augetur , in purpureum sere colorem vergens ; dein nigrescit pars sic affecta, & , ad ossa usque vero sphaceto corrupta , cadit. Quia autem Cangraena ab hac causa orta citissime partes corporis facit emori, & aliam longe curationis methodum requirit, uti dicetur 9. ue . ideo omni cura attendendum est, ne ullus in hac Diagnosi error contingat.
s. 18. PHA CE L US suturus scitur ex signis Gangraenae prae- sentis 27. assiduo auctis.
Dictum fuit in Commentariis g. 1 o. Gangraenam plerumque praecedere, hanc vero sequi sphacetum. Si ergo omnia signa Gansraenae praesentis , praecedenti paragrapho recensita , augeantur , novimus sphacetum metuendum elle. Gangraen ta enim partes poterunt viva supposita comprimendo suffocare, vel de proserpente putreffine corrumpere.
g. 4r'. o R. AESENTIS autem signa sunt. r. Gangraena ex qui-1 sita praegressa. a. sensus, motusque integre sublati, ut pars scista, puncta, usta, usque ad ipsa ossa, nihil sentiat, sed gra-
712쪽
: 19. GANGRAENA. Θ suis modo sit. 3. color lividus, fuscus, niger. 4. mollities, si accidi
os, frigus, cutis separabilis , tandem siccitas, durities. I. foetor ca da vero lus. 6. corruptio mortifera , profunda , omnia vicina depa Dcens in ossa usque.
t. Signum hoc Medici & Chirurgi attentionem tantum excitat; non enim semper sphacelus sequitur, licet exquisita Gangraena praegrella fuerit, sed tamen
tunc merito metuitur hoc malum.1. Non adeo facile saepe est determinare, an sphacelus adsit, nec ne. Saepe enim panniculus adipolus , valida Phlegmone occupatus , in crassitudinem immanem distenditur, etiam in illis locis uta non multum pinguedinis adest; uti v. g. in manuum& pedum dorso , & digitis. Si jam Gangraena tales partes occupet, poterit scalia pellum adigi ad magnam profunditatem line ullo doloris sensu. Imo poterit distet tus panniculus adiposus, cute integra coercitus, sic comprimere subjectas partes , ut hebetior in illis sensus sit, imo fere nullus, quamvis nondum omnino mortuae fuerint hae partes, & postea ab hac pressione liberae revrviscant quas. V nde non potest concludi, sphacetum adesse, nisi certi fuerimus, profundissimis scarificatio nibus vel puncturis nullum omnino excitari dolorem : si enim athuc aliquid vivi sub panniculo adiposo , gangraena corrupto , lateat , poterit separatio corrupti exspectari. Notandum praeterea , saepe motum superesse posse in parte, quamvis sphacelo penitus eorrupta fuerit. Vidi hoc in viro illo , cui in febre subito anterior pedis pars sphaceto corripiebatur svide 3. 13. β.): movebat enim digitos pedis affecti , licet scalpello ad ossa usque adacto nullum omnino dolorem perciperet, nec
vel unica sanguinis guttula emueret. Neque mirum hoc videbitur, si consideretur, plurimos musculos, pedum manuumque digitos moventes , satis alte locari; un de , licet extremae partes membri sphacelo affectae fuerint, poterunt musculi ata huc sani sua actione partes mortuas movere, quibus suis tendinibus affiguntur. Tendines enim, funium instar, trahuntur, dum musculi agentes turgent; & cum
tenacissimi sint, diu manent integri, licet reliquae partes molles jam putredine diffluant: unde & in illo viro coacti fuimus postea, dum separabantur mortua a vivis, forfice rescindere cohaerentes adhuc tendines. Simulac integre mortua fuerit pars corporis, sentitur ejus gravitas tanta , ac si plumbum vivis partibus affixum haereret. Quamdiu enim liber transitus humo tum per omnia vasa obtinet, integra sanitate fruimur & corporis nostri pondus non sentimus ubi autem a quacumque causa ille impeditur, gravitatem & torporem percipimus. V nde lassitudines illas spontaneas morborum praenuncias dixit Hippocrates sa).3. Videantur illa, quae praecedenti paragrapho n'. 3. dicta sunt. . Quare mollescat & flaccida fiat pars corporis Gangraena & Sphacelo assecta , dictum fuit pariter paragrapho praeceaentL Cum autem calor a fluidorum per v si motu fiat vide Commentaria L 381. n'. 6. , motu hoc sublato , necessario pars sc affecta ad communem acris ambientis temperiem reducitur ; sed tunc friges.cere dicitur, quia calor corporis sani semper calorem acris ambientis superat.
713쪽
Quamdiu autem Gangraena tantum adest, partes suppositae adhuc vivae suo calore poterunt aliquam saltem teporem parti assectae conciliare ; ubi vero ad olla usque omnis vitalis influxus desinit, patet facile , frigus nasci debere. Solet tunc epidermis secedere semper, quae & tenacissima est, dc non facile putredine corrumpitur: sic etiam poli conabustiones cantharides applicatas &c. integra manet epidermis; solutis tamen vinculis , quae illam cuti nectebant, ab humoribus est usis in bullas attollitur. Imo dum pars cadaveris humani in aqua diu maceratur, & putrescit, non corrumpitur epidermis, sed secedit a partibus suppostis in tabum putridum jam resolutis. Licet autem incipiente sphaceto mollities & flacciditas partis se a Seme appareat : tamen postea, fluidissimis partibus dissipatis . reliqua omnia exsiccata coi trahuntur , & exsiccantur sic, ut durissima appareant. Partibus enim sphacelo corruptis idem accidit , quod in carnibus animalium mactatorum, in aere libero suspensis , observatur apud illos, qui equinis carnibus ferocissimos canes alunt. Primo enim liae carnes putrido tabo dissivunt, dein indurescunt quam maxime. Imo in aridis id exsuccis senilibus corporibus sphaceto correpta pars sine ulla putredine servari potest diu, sed exsiccata. Mirabilis talis casus Hagae Comitum observatus fuit. Nonaginta duorum fere annorum anus de dolore atrocissimo dextrae tibiae conquerebatum: Medicus advocatus vero sphacelo totum crus affectum ii venit , fere ad genu usque. Cum vires projectae, & decrepita senectus , exstirpationem sideratae partis vetarent, bono victu & cardiacis remediis vires instaur bantur : interimque emortuum illud membrum terebinthinae spiritu inungebatuassiduo, posteaque spiritu juniperino fovebatur. Sic omnis putredo prohibita fuit. neque proserpsit sphacelus ; sed miro spectaculo pars mortua , AEgypticae Mumiae
instar exsiccata, vivo corpori adhaesit per sex fere integros menses ; tuncque tandem mortua fuit haec mulier a . Hildianus ex observationibus Smerii similem c sum refert b . Mulier nempe alterum pedem aridum , nigrum, di absque tum re spacelatum, sine ullo motu aut sensu, aliquandiu gestaverat e post mestum temporis pars haec mortua 1 vivis separata cecidit, speciemque linguae Bovillae . fumo induratae, prae se tulit. s. Pars enim sphacelo affecta omnia eadem patitur in acris communis calore , quae cadaver ; unde & similis foetor , & corruptio aderit. 6. Sicut jam in cadavere spontanea corruptione omnia pereunt, exceptis ossiabus solis, quae etiam post faecula plura superfuisse constitit observatis; sic &sphacelo omnes partes molles, nisi exsiccentur, in tabum putridum disti uunt, &ab ossibus secedunt. Simul & hoc in sphacelo observatur , quod, nisi arte vel
natura limes Ponatur inter vivum & mortuum, & partes molles rima facta in hoc confinio secedant a se mutuo , pergat mortifera haec corruptio depascere omnia vicina, & quidem eo citius, quo vita est actuosior: unde in juvenili eo
pote, imprimis si valida simul febris adest, tam cito sphacelus serpit; in decre
ita seneaute, modo anti septicis pars mortua a corruptione praeservetur , saepe satis diu toleratur malum. Liquida enim per vasa vitalia ad sphacetum usque propulsa sistuntur, & venae corrupta mi asmata resorbent hinc vivum, contiguum a Misseellan. Curios dec. an. s. & c. b) Hildan. de Gangraena & SphaeeIo eat, Pag. 4H. 47. p. rara.
714쪽
mortuo , ulterius assicitur. Horrendum tale spectaculum narrat Tulpius sa) dicitque, nullum mortalium acerbius quid tulisse unquam, vel vidisse exsecrabilius. M lieri nempe annorum quinquaginta ex acerbismo ventris doline nata Gangraena medium abdomen depascebatut sic , ut consumto umbilico, & perforato perutonaeo , denudaverit nota modo mesenterium, ac intestina, sed exesierit pleraque ventris exta. Cruentas cutis, musculorum , peritonaei, Omenti horas , lacerum mesenterium, ventris viscera pure, sanie , 6c effusis cibi reliquiis sces issime consipurcata, nemo sine horrore videre poterat. Pulcherrime modum, quo Gangraena de Sphacelus proserpere solent, Gesses descripsit dicens : Caro it i Alceri vel nigra , vel livida est , sed sicca ct arida; proximaque cutis plerumque subnigrii pustulis impletur ι deinde ei proxima , vel pallida , -ι lidiida st fere aretinua ct mne sensu est. Deterior in inflammatione est. Omniaque illa simus serpunt : ulcus , in locum pustulosam: P via, in eum , qui pallet aut livet: pallor aut livor, in id quod insammatum es : insammatio in id, quod integrum est, transit εὶ.
- I. 3 o. π N GENS in hoc morbo ia velox discrimen praesagia I vera exigit.
Simul ac sphaceli praesentis signa apparent, omnibus rhe perpensis, sine ulla
mora concludendum est, quid heri debeat, ut vita servari possit. Si vero nihil aliud supersit, quam exstirpare partem mortuam, illud faciendum quam citissime. Unius enim alteriusve horae spatio aliquando sic proserpit malum, ut nulla amplius medela supersit. Plurima observata Medica & Chirurgica docuerunt, quam velox discrimen in hoc morbo siti unicum & satis notabilem casum adduxisse sussiciet. Mulier, ante quatuor septimanas Ecerum enixa, sana , subito in
dextro pede tantum dolorem senfit, ut ejus atrocitatem summis ejulatibus expria meret. Nullum tamen in parte dolente post sollicitum etiam examen vitium adiparuit 3 nec frigus, nec calor aemius aderat: Nec mollissimis cataplasmatibus, neque aliis remediis adhibitis, levabatur dolor; dc ad suram usque tumere Minflammari incipiebat crus. Cumque saepius mutarentur applicata remedia , ut i niretur intolerabilis dolor, tandem levamen sensit aegra, & obdormiens satis tranquillam noctem duxit: dum vero Chirurgus novi isset, pacatum esse dolorem,
sequenti mane serius illam invisit, ne turbaret e sed obstupuit ille, videns totum pedem frigidum, sine ullo sensu, perfecto sphaceto corruptum , malo iam supra malleolos ascendente. Concludesatur ilico partem exstirpandain esse : post binois rium , necessariis omnibus ad taue operationem dispositis, redit Chirurgus , spha-
celas autem jam totum crus ad genu usque occupaverat. Tanta serpentis mali velocitate territus noluit tentare exstirpationem, quam inutilem fore credebat,
cum iam vitales vires labascerent . uti patebat ex debilitate pulsus. Sequenti die iam dimidiam femoris altitudinem sphacelus occupabat. Audacior alter Chirurgus.
sed non prudentior, exstirpavit femur, sine ullo aegrae dolore quidem; feci octae ullo fluctu. cum bitario postea exspiraverst c .
715쪽
g. 43 i. U AM veritatem dabit. I. justa consideratio aetatis,
Z imperiei, morbi, virium. 2. Velocitas mali. 3. Causa Interna vel externa cognita. 4. anni tempestas. F. locus assectus, ut vitae magis, minusve necessarius, vel prout humida, s nuosa , aut sicca Umperie donatur.
Ut firma ergo Prognosis habeatur, quae deterininet, quaenam metuenda sint, quaenam speranda; sequentia debent considerari. i. T AS. In junioribus , cum liquida solidis praevaleant, omnia fere dissivunt unde saepe satis velox putredinis semel natae progressus. Hoc imprimis in Gangraena illa ginsivarum , quam Cancrum aquaticum tolent Vocare , patet , quae citissime in hac aetate omnia depascitur. Media Et te Gangraenae & Sphaceli magnas tantum inflammationes sequuntur; vel & in febribus acutis aliquando observantur. Iii senemate vero a mera quiete & defectu subtilissimi liquidi eadem haec mala nascuntur ; tuncque raro V l nunquam curantur, cum non possit emendari causia. Ai1 καρ- is cancri extrema lo
Cupantes, quos in senectute nasci, & senibus commori dixit Hippocrates ain, huc referendi γ Certe Celsus b . Cancri nomine simile malum aescripsit, &γαγbi, αν appellari dixit, si in prominentibus membris, id est, inter ungues &alas vel inguina , nasceretur. Addiditque , fere in senisus, vel in his, quorum corpus mali habitus est , hoc malum fieri. Et Hippocrates, in loco modo citato ,
paulo post subjungit, quod ex articulis periculo maxime obnoxii sint magni digiati , N imprimis pedum. TEMPER IEI. Haec vel sana est , vel morbosa. Sic in calidae temperiei h
minibus si spacelus natus fuerit, nis arte vel natura limes ponatur serpenti malo , cito perget vicina depascere. In frigidis autem, caeteris paribus, lentior observa tur Gangraenae & Spaceli progressus. Si autem inorbosa temperies in putridum VerSens praedominetur, ut in scorbulo putrido , atrae bilis quadam specie &c.
pessima quaevis metuenda erunt. .
MORBI. Sic v. g. post diuturnum hydropem Gangraena pedum rarissime curatur. Ubi vero in morbo acuto febrilis materia vide j. 13. β.) extremam com Poris partem quandam occupat, & omnino emori facit ; magna spes est, modo reliqua signa salubria sint, evadere posse talem aegrum, sed nac parte sui corporis mutilum.
VIRIUM. Quam maxime notandum est, quod & post velocissimum hum
rum motum in febre ardentissima, & post stagnationem 3c quietem in decrepita senectute, nascantur Gangraena & Sphacelus. In priori casu, quo vires Vit les fuerint validiores, eo citius perset malum; in posteriori vero , eo minor spes erit, quo debilior vita fuerit. FaciIe autem patet, debilitatem summam magis metuendam esse, quam nimis velocem humorum vitalium per vasa motum: illum enim minuere possumus per illa remelia, de quibus in Commentariis j. Ioa. I 3.
716쪽
I 4. I s. dictum fuit; excitare vero fatiscentes , imprimis in summo semo, vires, longe magis arduum est ; imo saepe penitus impostibile.
2. Inflammationis, quae benigna retolutione curari poterit, decursus nunquam Velox est ; sed symptomata omnia , vel sensim , vel vix augentur : ubi eadem in suppurationem tendit, dolor , calor, rubor &c. velocius increscunt: omnium v
locissime, si in gangraenam abitura sit: atque iterum in Gangraena tanto majus discrimen, quo citius haec prolerpserit : idem & in Spitaceto verum est. Calus ille hoc confirmat, qui praecedenti paragrapho allegatus fuit: statim enim dolor in summam atrocitatem usque augebatur; inflammatio vallatissima secuta fuit, quae brevi mutabatur in gangraenam ; haec vero in sphacetum quam citissime proserpei zzm. Jure merito ergo peritis omnibus Chirurgis semper suspecta fuit magna v locitas increscentis mali; & quidem omnium maxime , si ab internis caulis, sine
ulla laesione externa , Gangraena nata fuerit. . Tunc enim novimus, an haec causa tolli vel ementari possit, an non Z si v. g. cognosceretur , tumorem scirrhosum venam cavam descendenteiri sic comprimere, ut inde Gangraena in extremis inferioribus nasceretur vide ,. χχ. β. ),
satis pateret, incurabile hoc malum esse: si vero a decubitu diuturno pondus comporis partes circa os sacrum & coccygis sie comprellerit, ut inde gangraena fiat, mutato situ corporis impediri poterit mali progressus; & dein idoneis remediis separari a partibus vivis illud , quod corruptum erat. . Ab acerrimo frigore gangraenam nasci certum est ; uti etiam a summo calore, sive per ignem corpori applicatum, sive a validissima inflammatione. Omnium ergo optima anni tempestas erit illa, in qua nec acre frigus, nec intensus calor adest, id est, ver vel autumnus. Hyemalis vero tempestas maxime nocet illis Gangrαnis , quae a quiete senili fiunt; aestas autem damnosia imprimis, si post validas inflammationes, aut humorum putridam corruptelam , similia mala sequantur :omnium maxime , si intensum calorem aeris humilitas simul comitetur.
1. Nisi incipiens Gangraena subito corrigatur, destructis solidis , extravasatis &corruptis fluidis , sic corrumpitur pars, ut nullo modo finitas restitui possit. Tuncque nihil aliud superest, quam leparare illud mortuum a vicinis partibus vivis quam citissime. Si jam pars affecta talis fuerit, ut ejus intefritas ad vitam ab sol te requiratur, patet facile, nihil spei supereite: uti v. g. li cerebellum, medulla
oblonξata , medulla spinalis &c. Gangraena corrumpantur. Praeterea major curae dissicultas erit, si Gangraena humida corporis loca occupaverit ; nata enim tu trefactio ab humorum illuvie continua plurimum augebitur: unde tam dissiciles Gang aenae, quae os internum occueant, & tam cito proserpunt, cum foetore intolerabili. Ubi autem locus affectus sinuosus est, uti sunt genitalia in utroque seTu , into inum rectum &c. semper metus est, ne dissicilius mortuum a vivo separari Posiit; M quamvis hoc factum fuerit, postea malum hoc degenei et in fistuletum Ulcus. Ubi varo extremae corporis partes siccae & tendino , Gangraena aut spha celo corrumpuntur in senibus , vel & in aliis hominibus, quibus sicca tempeties naturaliter est, s milia mala oriuntur; plerumque tamen tardius prosereet malum, neque tanta putredo sequetur : sed etiam longe dissicilior erit leparatio corruptia vivis de sanis partibus, quia haec per liquidi sana , ad limites Gangraenae debito impetu & copia allata, perfici debebit.
717쪽
νo, GANGRAENA. g. 431. Ex omnibus jam, quae hactenus dicta sunt, colligi possunt axiomata quaedam , Maxlegitimam in his malis Prognosin facinni, & sequenti paragrapho enumerantu
A Gangraena spha celus. A Spha celo mors partis, & vicinorum cita infectio;
Gangraenae ilico succurrendum.
Λ GANOR AENA SPHA Exus. Cum Gangmna ut plurimum solum pann culum adiposum occupet svide j. 41o. , Sphacetum praecedere solet. Saepe enim sub tumente enormiter panniculo adiposo, dc jam Gangraena corrupto , vivi mutaculi adhuc, uti & periosteum & ossa sana, haerent. Facile autem patet, Gangrae- Iaam mole tua vicinas partes vivas comprimere posse adeo , vel & propagaLione mali sic afficere ut moriantur ; tuncque a Gangraena Sphacelus natus est. A SPHAc ELo dcc. Quamdiu adhuc per quasdam membri assecti partes alia qua humorum circumductio superest, nondum sphacelus adest, & adhuc aliqua spes manet, corrapta a vivis partibus separati posse. Ubi vero omnis vitalis ii fluxus & emtaxus humorum omnino sublatus est, mors Partis adest. Sed mortuae haec pars vivis cohaeret; & saepe eaedem causae , quae spacetum produxerant , Per gunt agere , & vicina similiter perdunt: imo licet hae causae cessaverint , contigua tamen. loca cito inficientur. Liquida enim vasoru continustate ad locum orruptum. deferentur; hinc putredinem hanc alluent omni momento, & stagnabunt hic, via per mortuae partis vasa transire nequeunt. In solidis autem partibus continuitate substantiae proserpet malum. Quam cito autem vicinae partes a Sphacelo assiciantur, patuit in memorabili illo casu , cujus mentio facta tuit in Commentariis F. 63O. GANGRAE MAE ILICO suco URREND u M. Illa eniin uti optime dixit G lenus in loco .allegato in Commentariis, i 9. inter magnam inflammationem Z spacetum quasi media est e tanto quidem gravior inflammatione , quanto levior sph celo : ille enim est corruptis totius substantiae membri affecti, ita ut nullus eum cura. verit iam confirmatum, sed adhese inrigientem , cum nondum sphacelus est, sed magna gangrava sphacelo vicina. Cum autem gansraena in mortem partis, id est sphac lRm, tendat; patet, omni artis molimine huic succurrendum esse quam cisissime.
SPHACE LUS ILICO EXSTIRPANDus. Sanae enim & vivae partes Vicinae
afficientur brevi proserpente malo. Unde, quo diutius dissertur exstirpatio , ea plus perditur de corpore. Adeoque, miserum , sed unicum, auxilium est , ut caro a Pars corPoris tuta sit, membrum , quod paulatim emoritur, abscindere ca). F tendum tamen est, observationes Medicas & Chirurgicas docuisse , aliquando Mnaturam, quae toties sibi soli sussicit, per tectisse curam in talibus casibus, ubi sola exstirpatio locum habere posse videbatur. Homo quadraginta circiter annorum , bonae temperiei vulneratur gladio in parte media interna & inferiori brachiis dextri: Vulnus hoc sequebatur statim ingens Haemorrhagia , quam adstringenti bus & forti ligatura compescebant. Febris continua , ardens, accessit, cum vigi
& brevi postea ad cubitum usquc omni sphaceia.a appar
Corn. Celsi lib. U. eap. χε. c. 34. pag. 3 4
718쪽
runt: imo εc interna brachii pars ad axillam usque jam eorrupta erat, dc ipsum brachii os usque ad distantiam quatuor digitorum transversorum ab axilla nudum erat, omnibus ipsi incumbentibus jam putredine sublatis. Cum ad tantam altit dinem jam ascendisset malum, febris adesset cum anxietate, genae lividae forent, pulsus debilis 3c vacillans, periti Chirurgi in consilium vocati concluserunt, ex tirpationem tentari non polle. Dum haec fierent, accedit muliercula, quae se cur turam hunc aegrum pollicetur: Chirurgi commiserunt illius curae hominem, quem brevi credebant periturum. Illa totam partem unguento quodam perfricat, deii de linteis tegit, simulque cibos valde nutrientes Ec optimum vinum exhibet : post uiginti quatuor horas jam apparebat limes serpentis mali; pergebat eodem modo , de quotidie in melius videbatur mutari malum, secedentibus partibus corruptis
sponte. Cum autem a cubito ad apices digitorum usque omnia corrupta forent, . de teterrimum foetorem spargerent, voluerunt Chirurgi tollere hoc corruptum ,
cum vix amplius haereret reliquis partibus: sed noluit pati hoc mulier illa , quae curam dirigebat, unguento solo omnia perfici polle affirmans. Diidem post lex septimanas sponte totus cubitus ab osse humeri cecidit : illa interim Sc nudam ouis humeri partem & reliqua suo unsuento texit; Sc tam felici quidem curei successu, ut mensis spatio elapsis ossis Pomeri pars , quae nuda fuerat, secesserita reliquo osse sano, de quatuor mensium spatio ad cicatricem deductum fuersteterribile hoc dialum ca). Unguentum autem illud, quo usa suerat haec mulier, Baia amo Lucatelli in officinis dicto fatis senile erat, confectum ex olivarum oleo, cera, terebinthina, ligno tantalo rubro. Ne autem credatur, mirabitum hanc curam h jus unguenti emcaciae asicribendam esse , alius casus evincit ε, quo constitit, naturam , nullis omnino remediis adjutam, talem separationem sphaceto corrupti membri perfecisse. Septemdecim enim annorum puellae crus sphacelatum erarcumque nuic paupercalae exstirpationem partis affectae suaderer petitissimus Chururgus, solo miseram servandi desiderio ductus, illa pertinaciter negavit, nihilaque membro huic corrupto applicuit praeter lintea pura : tamen sponte sua in articulo genu separatione facta membrum corruptum decidit b . Plures similes casus occurrunt apud Observatores, qui docent, sponte a sanis partibus seces.sisse illa, quae spnaceto corrupta fuerant. Longe tamen frequentius accidit, pr serpere *bacetum, nisi exstirpetur, & satis cito occidere. Cum ergo semper 1ph celo corrupta pars tolli debeat, sive sponte separetur, sive resecetur; & anceps
admodum eventus sit , si soli naturae hoc committatur; apparet , axioma tamen hoc verum esse, quo statuitur, sphacetum ilico exstirpanaum esse. Interim murabiles illi casus docent, non omnino desperandum esse in illis casibus, ubi vel ob debilitatem summam , vel alia quacumque de causa, exstirpatio fieri nequit. Tuncis. rue bono victu de Cardiacis vires erigendae sunt; dum interim pars affecta conia itur talibus, quae omnem putredinem prohibent & emendant; de quibus par grapho sequenti dicetur.
Gangraea cerebri, v scerum , vesicae, lethalis & in acutis cita mortis, partibus majoribus vix apparentibus laesis , causa.
719쪽
CEREBRI. Si enim consideretur mollis & tenera cerebri substantia, patet facile, illam brevi tempore in putridum tabum debere diffuere , si Gangraena hic nata fuerit. Neque datur hic depurationi locus, licet mortua a vivis separa rentur, nam undique dura calvaria exitum impediet. In vulnerum capitis histo ria patuit quidem ex fidelissimis observatis, magnam partem cerebri, sed in primis corticalis substantiae, aliquando per vulnera, fungos, suppurationem &c. ablatam fuisse, vita tamen superstite; quin & sine ulla remanente laesione sun tionum cerebri: Imo etiam evacuatione per nares ves aures levata fuisse omnia symptomata, quae ab efitas sub calvaria humoribus, encephalon comprimentiabus, nasci solent. Sed ut evadere posset homo, cujus cerebrum Gangraena asse tum est, quot non deberent concurrere fortunati eventus, qui tamen sinsuli raro occurrunt. Deberet enim siti Gangraena, & corruptum separari a te liquis adhue integris ; deinde deberet illud jam separatum non amplius inficere tenerrimam. celebri pulpam, cui contiguum est ; adeoque citissime evacuari Dei tales vias , quas nondum Anatomicorum industria detexit, licet observata videantur docete. illa; adeste; si non naturaliter, saltem in morbis : Ultimo requireretur, ut re tituerentur illa , quae per Gangraenam de ipsa cerebri substantia perierant. Si omnia haec serio ponderentur, patebit, credo , nihil spei superesse , ubi celebrum Gangraena corruptum fuerit; multo adlluc minus, si cerebellum , vel medulla oblongata eodem malo affecta fuerint. Dixerat Hippocrates vide Commentarias. 168. illos, quibus cerebium sideratum fuerat solbo, ) intra tres vel seditem dies mori; si autem illos est fgerint, sanos fieri : Sed satis dubium videtur, an ipsius encephali corruptionem intellexe est hoc nomine. Quaedam enim loca videntur docere , quod longe alia mala sub hoc nomine descripst : Dicit enim a si cerebrum sideratum fuerit aν σε α ιλιση ο κ-ὰ dolor caput occupat . or per cervicem ad spin. m tendit, s auditus privatio illum prehendit, ct frigus in captit irruit, ct tumesit totus , ct repente voce privatur. Et ex naribus singuis fuit,
or Iisitas evadit. Ite, si morbus leviter corripuerit, quum sanguis exiverit, levatur: si ve=o ve ementer cor eptus fuerit, cito moritur. Patet autem evidenter, non hic
de selibi encephali corruptionem , sed compressionem a sanguinis copia nimia , vel derivatione ad caput. Alibi autem bl Calvariae corruptelam sus hoc notamine designavit, dicit enim : Dolor paulatim anteriorem maxime capitis partem detiisnei , ct inlumescit, ct Iivescit , ct febris ac rigor prehendit. Quum sic habuerit ,
secare oportet, qua parte tumuerit , ct os perpuraeatum radere, donec ad diploen pedimentum si, deinde ut fracturam curare. Ex quibus patet, Hippocratis autoritatem non repugnare huic regulae Prognosticae, qua Gangraena cerebri damnatur talia
VISCERUM. Cum Pingraena partes corporis , quas occupat, destruat ; &dein , nisi statur, proserpat satis cito saepe; patet facile, nullam fere spem si peresse, si hoc malum occupaverit viscera ; praesertim si mollioris substantiae su rint, ut hepar, & lien; illa enim brevi in putrilaginem disti uent. Vitalia autem viscera, thoracis cavo recondita, si post validissimas ingat hirumnes gangraena corriperentur, mors certa videtur sequi debere , cum in ipso quasi fonte suo tune
720쪽
tibus Gangraena assectos vidit Hiidanus ain. Interim tamen certissimis observatis constitit, non omnium viscerum Gangraenam certo lethalem esse : si enim fir
mioris & membranaceae substantiae fuerint, uti v. g. linteilina, & possibilis sit gangraenosi corrupti separatio non tantum a partibus vivis, verum etiam separati educiatio de corpore, saepe evadunt: uti pluribus exemplis demon stratum fuit in Com mentariis 3. 3i . ubi de illis casibus agebatur, quando pzr v. lnus , suppurationem, aut gangraenam intestinatis fistulae pars ablata erat. Videtur ergo in illis visceribus , quorum firmior substantia non tam facile in puri iduni tabum d filuit Ac in quibus corrupti eductio de corpore sperari potest, Gangrae. Ia summuna quia dem periculum, sea non semper certam mortem facere. An non hoc indicavit Hippocrates b) dum de pulmonum inflammatione agiti In vatilissima enim horum inflammatione illos ad latera prolabi, de livorcs toras ostendere dicit; tun que veteres vocasse sideratos sc assectos monet. Sed livor ille Gaia gmnae natae signum est vide β. 27. n'. 3. . In sequenti dein Praenotione subaiungit sequentia : Quibus vero totus pulmo inflammat is fuerit eum corde, sic ut ad ιatus procidat, resolvitur totus ager, or iacet frigidus ,sine sensu, σ moritur fecundo ani tertio die. Si vero sine tarde contigerit, ετ minus , to vgiori tempore vivunt. Quia dam autem etiam servantur: Per sputa enim pos Iet educi ex pulmone tabus ganis graenosus. Corde autem ipso corrupto, quis aliquid sperare auderet Sputa vero talia gangraenosa educi aliquando de pulmone, docent observata Medica. Sputum coenosum , argillae cujusdam liquidioris speciem prae se ferens, in desperatis Phthisicis observavit Benedietus ι , & in illorum cadaveribus pulmones in amurcam sordescentem conversos vidit, certissimo plenae δε κρωσεαι indicio. Sed & sputa haec gangraenosa videntur aliquando observata fuisse, aegro postea superstrie, dum gaii graenosum corruptum, a vivis partibus Sc sinis separatum, sic excerneretur. Saltem sequens Hippocra iι sententia hoc docere videtur d). Duit exscreationes in febre ιivida, nigra, bilios, si quidem supρrimautur, mah- : secedentes vero pro ratione , utile. Simile & in Aphorismis e pronunciatuni habetur. Exfreationes in febribus non intermi tentibus lirida, ct cruenta, ct graveolentes , ct bilissa , omnes mala: bene tamen f prodeant, bona cte. Sequens autem Aphori sint pars, de Galeni commentarius, docent, tunc bene prodire has exscreMiones, quando de facile ferunt aegri, bc in te levatur morbus. Inanis forte videbitur fiducia, salutem sperare, si pulmo jam gaiapraenosus factus fuerit; sed certe nunquam nocebit
aegris, si ne quidem in desperatillimis morbis Medicus omnem spem abjecerit. VESICAE. Post validas inflammationes, aut insignes laesiones vesicae, per vulnera lacerationes in calculi rudiori eductione &e. Gangraena sequitur, pessimi
semper eventus. Partim , quod acris urina assectam sic vescam semper alluens pia tredinem natam augeat; partim etiam, quod numerosissimis nervis praedita v sica cerebrum totumque systema nervosum miris modis assicere possit. Stomachumasset, bilis vomitum , singultum , frigus , mortem Vsm serat, si vesica vulπeretur,