Gerardi Van Swieten,... Commentaria in Hermanni Boerhaave Aphorismos de cognoscendis et curandis morbis..

발행: 1746년

분량: 904페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

691쪽

exteriora, anceps adhuc erit eventus. Cum enim purum & album pus emuit, ev dere poterit talis aeger; sed si amurcae speciem habeat, peribit certo; uti m nuit Hippocrates fa . Dubia ergo tantum spes in tali casu sueerest, neque t men certa omnino desperatio. Si autem inflammatio nata in molli encephali su stantia in suppurationem abi verit, nec exitus patebit puri hic collecto ; nec evitari saepe poterit tenerrimorum staminum, a quibus tota vita & humanitas pendent per luppurationem destructio: unde satis patet, nihil fere spei superesse. Rara quidem in vulnerum Capitis historia exempla docuerunt , per nares auresve ali quando, nondum hactenus bene cognitis per Anatomen viis, pus, ichorem . languinem exivisse de calvariae cavo , de evasisse homines in desperatissimis etiam casibus: tamen forte ne centesimus sic evadit. Si jam vitalia in thoracis cavo r condita viscera , cor, & pulmones abscessus occupaverit, latis patet, quam

metuenda sint mala.

I. I9. I inflammationi 371. 371.ὶ Gangraena 388.) succedit,

o alia curatio requiritur i vocatur autem Gangraena ea. partis mollis affectio, quae, abolito influxu vitalis humoris in arterias, effluxu per venas in mortem tendit; sed Sphacelus ea, quae jam in tota parte omnem vitalem actionem perfecta morte destruit, supe isti te vita in reliquis.

Paruit in historia Inflammationis, illam habere varios exitus, resolutionem nempe benignam , suppurationem , gangraenam & scirrhum. De resolutione inflammationis , uti & de suppuratione, dictum fuit: sequitur nunc ordine, ut agamus de Gangrama, &, qui illam cepe sequitur , Sphacelo. Gangra:nae jefinitionem fatis accuratam dedit GaIenus bὶ dicens e Gangroas a tem vocant mortificationes ob magnitudinem inflammationis, non quidem factas, sed qua sunt : vel uti satis eleganter exprimit per paraphrasin versio hujus loci quum pars corporis aliisua sb inflammationis magnitudinem nondum emortua est,sed adhuc emoritur. Eandem definitionem ex Galeno, ut solet, habet AEgineta e , qui tamen praemittit, quod inflammatio nec resoluta t/), nec in pus conversa, ut plurimum in gangraenam vel spha celum transeat. Designat ergo Gangraena partis corporis incupientem mortem. Dum jam perfecta gangraena adest, facile distinguitur ab inflammdligne per illa signa, quae 3. 41 . enumerabuntur: ubi autem validissima inflamin R io jamjam in gangraenam mutabitur, vel & gangraena ex inflammatione nascis i In Coacis Praenota nq. 4s r. & Aps

b Method. Med ad GIaneon. Lib. II. c

692쪽

s. 4I '. GANGRAE N A. incipit, aliqua ambiguitas esse posset ex hac definitione. In illo enim limite quasi medio & valida inflammatio partis mollis in mortem tendit, dc incipiens gangraena nondum totam vitam abolevit. Pulcherrime hoc alio loco sa) monuit lenus. Postquam enim dixerat, gangraenam medium assectum. elle inter sph celum & magnam inflammationem , quodque tanto gravior esset inflammatione, quanto levior sphacelo , addit sequentia : Abutimur autem interdum vicinorum afffcctuum nominibas ad eos signi andos , qui ad hos quidem accedunt, neque tamen existio iUorum speciem ct naturam habent. Sic igitur ct maximam inflammationemqη 'do nam amplius suum colorem semat, nec dolorem interdum gangrenam n mi m s , quamvis nondum exae legangrena sit, futura tamen paulo ps,st negligatur.

Videtur Celsus & cancri de gangraenae nomen adhibuisse , ut hunc affectum significaret. Dicit enim b) : Interdum vel ex nimia inflamm tione , vel ob aestus immodicos, vel ob nimia frigora, vel quia nimis vulnus adprictu n est, vel quia corpus fenile, aut mali habitus est , cancer occupat. Deinde talem cancri descriptionem ς bibet, quae gangraenae de sphacelo fatis convenit c cancrum enim a carcin mare Celsus omnino distinxit in tandemque haec subjungit. Modo oritux ea, quam Graeci γαγ-αiναν appellant. Priora scancer nempe ) in qualibet parte corporis fiunt :εας uaurana in prominentibus membris , id est inter ungues ct alas, vel inguina, freque in senibus, vel in his, quorum corpus mali habitus est. Pergit postea gra- Phice describere illa omnia, quae gangraenae proserpenti, dc in i phacetum tandem terminatae, accidunt. Unde videretur ex moao allegatis concludi posse , quod Celsus in extremis corporis gangraenam , in reliqais vero partibus cancrum Ozaverit idem malum. In eodem tamen capitulo scin curam gangraenae descri-hens monet sequentia: flent vero nonnunquam nihil omnia auxilia proficere, ac nihilominus serpere βb his cancer. Inter qua miserum, sed unicum, auxilium eri ,

t c ter pars corporis tuta sit , membrum, quod Paulatim emoritur, abscindere. Sa tis autem patet . quod hic de exstirpatione partium extremarum, sphaceto corruptarum , agat, & tamen hunc affectum cancrum nominet Celsus.

Gan ena vero inflammationem sequitur, quando tam valida est obstructio

ut nullo modo resolvi possit, illaque in omnibus loci affecti vas s adsit; vel, licet quaedam vasa libera fuerint in initio mali, illa a vicinis obstructis & tumentibus sic comprimantur , ut brevi tollatur omnis transitus humorum per a terias ἔ adeoque & nihil redire poterit per venas , arteriis obstructis continua- as. Idem malum fiet, si motus circulatorii impetu & velocitate, vel acrimonia humorum circulantium, aut utrisque his causis limul conspirantibus , iubito rumpantur vascula in loco inflammato, de effusi humores putrescant sui de S. 388.). Utroque in casu impedietur liquidorum arteriosorum influxus in partem, dc CorundUm per Venas reditus, uti facile patet: tota ergo pars sic affecta nullum amplius vitale commercium cum reliquo corpore habet; adeoque spontanea mut tione , omnibus animalium partibus communi, in putredinem tendet. Requiriatur ergo longe alia curatio, quam in suppuratione ; in qua blanda quidem separatio fit finium vasculorum obstructorum una cum immeabili materia obstruente , dc aliqua simul degeneratio liquidorum obtinet, se 1 talis , quae Vincente natura sit ἱ cum putreio devictam naturam ostendat, uti optime Galenus notaverat sui de Comment. IV. in Hippoetat. de Artie. I b Lib. V. cap. 26. n'. 31. pag. 3oo. 3. l. Charier. Tom. XII. pag. 37. t s c Ibid. v 3. 34. p3g- 30

693쪽

loca allegata in Commentariis f. 3 8 . ); si enim calor innatus a propria te

perie plurimum recessierit, tunc sanguinem putrescere, ut in cadavere , dicit: ubi vero ille calor adhuc aliquam vim retinet, tunc mixta quaedam mutatio fit, partim ab ea, quae praeter naturam , partim vero ab illa, quae secundum nat iam causa est. Illa vero causa , quae Praeter naturam est , putrefacit; ea , quα secundum naturam est, concoquit. In suppuratione ergo coctio est a superstite vita in parte, quae secundum naturam causa est, in gangraena vero sola putrefacim, quae praeter naturam est, agit.

Quamdiu vero partes molles solae sic moriuntur, vel mortuae sunt, Gangraeisna vocatur; quae praecipuae in panniculo adiposo, uti sequenti paragrapho dic tur lueret : ubi vero musculi, tendines, ligamenta , periosteum, ossia ipsa , perfecta

mortificatione afficiuntur, tunc vocatur 1 phacelus. Quia autem in cadavere omnis vitalis actio perit aeque in toto, quam in singulis partibus; ideo definitioni additur , quod sphacelus lupponat quidem persectam' mortem in parte a Tecta , t Ierstitem tamen vitam in reliquis. Sed quoniam in gangraena, a partibus ambientuus & suppositis adhuc vivis , plerumque calor manet; de validissimam inflammationem , quae partes assiectas urit, plerumque sequi solet; imo aliquando , uti pa lo ante dictum fuit, validissima inflammatici gangraena vocatur, quando iam-jam in hane abibit; ideo Chirurgis nostratibus solenne est, gangraenam vocarae ignem calidum theet diuur ; spha celum autem , in quo omnis actio vitalis celsar,

dixerunt ignem frigidum c houd Ouur λ; quia pars sic amecha brevi ad frigus aeris

ambientis deducitur e calorem enim excitans causa, motus nempe humorum per

vasa, in parte sphacelata omnino deficit. Sphaceli autem vocabulum non semper persectam partis assiectae mortem significasse videtur apud veteres Medicos. Sic v. g. Hippocrates ta P ipsius encephalis phacetum deseribit, neque tamen absolute lethalem nunc morbum pronunciavit psed tantum dixit, paucos ex hoc morbo evadere : imo sequenti Capitulo curam hujus mali descripsit. Facile autem patet, sphacetum proprie dictum in hac Parte omnino lethalem elle debere, & quidem quam citissime, si hoc nomiim absoluta mortificatio tam nobilis visceris intelligeretur. GaIenus sbὶ autem Arcnigenis , Vetusti Medici, locum lquemdam considerans , in quo vocabulum δες

Occurrebat, notavit, amsiguam quam maxime esse hujus vocis significationem; cum quidam sic vocarent dolorem vehementem ; alii inflammationis talem e cessum , quo in parte affecta corruptionis periculum nasceretur; alii ipsam cor. ruptionem &c. Plura alia loca apud Hippocratem & Galenum habentur, quae V rium hujus vocis usum demonstrant; quaeque apud Gorraeum & Fosum in Hipis Pocratis oeconomia recensentur. Unum alterumve talem textum adduxime Hos umecerit.

g. ro. AE A N G RAE N A ergo ut plurImum panniculum adipo sum, Sphacelus cuncta ad ossa usque inficit, illa praecedit, hic ut plurimum sequitur, nisi ab ossis corruptione, med utri

s a De Morbis Lib. I. eao. 7. Chatter. Tom. I tb Lib. II. de Iocis affectis cap. s. ibid. pag.

694쪽

s. χοἰ GANOR AENA δν, lae, vel perlo stet originem duxerit : unde & apparet singularis gan graenae species, quae line febre, inflammatione. aut jactura caloris nativi, ni in partibus lub contusa rnedulla dorsi positis f 316. I.

Demonstratum fuit in Commentariis M. 37 . inflammationem nullibi freque lius locum habere, quam in panniculo adi possi : cum autem gangraena fere semper inflammationem validissimam sequatur , patet evidenter , quod Zc haec eundem

locum occupet. Hoc autem quam maxime notandum est, quia aliquando Chururgi sphacetum adesse credunt, ubi sola gangrama adest; dum v. g. in dorso manus, ubi vix ulla pinguedo adest , nascitur phlegmone , saepe membrana ceu lutosa incredibiliter intumescit : si tunc post talem phlegmonen sequatur gai

graena, dc ad tantam crassitiem mortua pars inveniatur, lehacelo omnia corrupta esse putant ; cum tamen sub tumente membrana cellulosa vivi de integri tet dines anusculique sepulti haereant; uti postea, separatis corruptis partibus apparet. Si autem in tam macilenta parte tanIus tumor nasci possit ab inflammatione. quid fiet in natibus , femoribus, cruribus, brachiis &c. ubi insignis adeo copia pinguedinis naturaliter observatur , ma imis musculis accumbens, ut lubrico pii gui oleo illorum motus faciliores reddat. Quamvis ergo enormis tape crassities gangraena corrupta sit; quotidianae sere Chirurgicae observationes docent, totum illuna tumorem tantum in panniculo adiaposo haerere, qui tunc, separatione facta a partibus suppositis vivis , ingentibus

frustis educitur : sicque aliquando servantur partes corporis , dum sola exstirpatio superesse videretur. Sphacelus autem non tantum adipo sum panniculum, sed de musculos, tendines, ligamenta, periosteum, ossa ipsa, perfecta morte destruit. Si jam consideretur, tumentem tam immaniter panniculum adiposum, cute integra saepe coercitum, comprimere omnia subiecta ; patebit facile posse ab haeeaula sola deleri omnem vitalem influxum de eaeuxum numorum in partibus suppositis. Accedit, quod putredo , Gangraenam natam sequens, contigua omnia sua

labe inficere possit ; adeoque gangraena sphacetum plerumque solet praecedere. Sunt tamen quidam casus, ubi sphacelus sine gangraena praegressa oritur : uti v. g. si ingenti contusione in parte quadam corporis omnia ad os usque simul de semel destritantur : vel etiam, si quacumque ae causa ossa ipsa , vel contenta his medulla, aut petiosteum vasa ad ossa deferens dc redeuntia inde excipiens, sic

afficiatur, ut vitalis humorum motus per arterias dc venas tollatur omnino in his partibus. Lues Venerea de spina ventosia saepe observatae fuerunt ossa se corrupis te, licet partes incumbentes adhuc vivae forent; tuncque malum sic a suppositis partibus ascendendo corrumpit omnia; cum in gangraena prius afficiantur incumbentia , dc delii suffocentur omnia, quae his supponuntur. Quare autem gangraena sequatur, dum valida contusione, vulnere, aut alia

quacumque de causa medulla dorsi sic laeta fuit, ut liquidi nervosi influxus in partes , laesionis loco suppositas . omnino impediatur , demonstratum fuit in Comamentariis f. i61. ubi si naul dictum fuit, nervorum majorum destructionem similia mala Producere. Cum autem reliquae gangraenae validas febres, vel inflammationes, soleatu sequi semper: vel a mero caloris nativi defectu in summo senio

nascantur ε, haec species, sine his praegressis orta , lema quidem sed indomabili pernicie omnia depascitur. ' A q q iij Disilirod by Corale

695쪽

g. Ir. L RGO Gangraenae & Sphaceli causa eadem' sed VI.

. duratione, loco. diversa.

Quando vasa corporis nostri sic mutata sunt, ut sanguinem aliosve per illa insanitate fluentes humores, transmlatere nequeant, neque debitas inde secretiones facere, & dein venis tradere , mors est. Quod ubi in panniculo & cate tantum obtinet, Gangraena vocatur; ii autem omnis actio vitalis in tota parte quadam corporis destructa fuerit, tunc sthacelus est. Causa ergo & gangraenae & sphaeeli cadem erit; nempe omnis Illa. quae influxum, effluxum, secretionem , excretionem humorum in parte quadam corporis tollit. Major autem debebit esse vis causae, quae sphacetum producet, cum solidi res longe partes per illam corrumpantur ; musculi nempe, tendines, ossa ipsa: gangraena autem tantum tenerum panniculum adi possim, plerumque Δc cutim . persecta morte destruat. Sed de eadem causa, quae gangraenam produxit, pergens agere sphacelum facere poterit. Si enim v. g. ab externa compressione vitalis influxus & effluxus humorum in cute & panniculo adiposo integre sublatus fuerit, patet facile, nisi causa comprimens removeri possit, omnia supposita ad os usque siniscari debere. adeoque ab ejusdem causae majori duratione sphacetum nasci. Locus autem gangraenae, uti dictum fuit, est in panniculo adi pose; sphacelus autem occupat omnia : unde uerum nova distinctio gangraenae di sphaceli oritur.

f. 22. π DEO I'. omnia, quae inflammationem faciunt s3 1. I 376. 377. 378. 37y. , si liquida stagnent, & nisus in ea

vivi sanguinis magnus: eo pertinent α. . ligatura venarum. β. compresso earum ab causa quacumque, ut tumore, &c. γ. frigus ingens. P.

prohibita perspiratio in phlegmone per adstringentia, emplasti ea.

frigida, repercutientia, stupefacientia, maxime si interna acria, vel acria simul externis applicatis permista. a. inflammatio interna, ex terna. vulnerata, contusa, luxata, fracta , maxime si arcte con stricta. η. oleota acria sanis applicata, vel aegris. θ. decubitis. ι herniae suffocatae, & Clausae. Hac paragrapho & sequentibus agetur de causis illis, suae gangraenam & sph

celum facere poterunt. Primo loco recensentur omnes illae caulae, quae instamiamationem producunt, quaeque numeris hic citatis enumeratae fuerunt. Omnisenjm inflammatio supponit obstaculum in angustiis arteriosis , per quod liber transitus liquidi transmittendi impeditur a adeoque, si hoc in omnibus vasis partis cujusdam corporis fieret. sphacelus esset, impedito omni vitali motu humorum per partem sic affectam. Si iam simul consideretur , ex definitione inflammationis f. 3 I. non lautum hic adesse stagnationem liquidi immeabilis, verum etiam v lidum impetum sanguinis a tergo urgentis asere in loca haec obstructa. patebir,

696쪽

gangraenam itasti, uti demonstratum fuit in Commentariis 3. 388. Quia autem arteriae tuos humores tradere dubent Venis, quae eosdem reducunt ad cor ; ex quo iterum pelli debent per arterias , ut maneat debita sanguinis circumductio per totum corpus omncique Clus partes , ideo omnes illae causae , quae impediunt , quo minus arteriae libere te possint in venas evacuare , poterunt suffocare vit lem motum uallorum in par e , adeoque gangraenam dc sphacetum producere. Demonstratum autem fuit in Commentariis , ii v. obstructionem in venis i cum habere non polis, nisi ab externa compressione earundem ; adeoque huc

pertinent.

. . LIGATURA VENA M. Solebat hac occasione Celeberrimus horum Aphori Dorum Autor Auditoribus suis sequentem casum enarrare : Nobilis j venis, Academiae Ultrajectinae civis, hi lati exceptus convivio domum redierat bene potus. Aurae captanda: gratia apertae senestrae pronus incubuit, cubitis in nixus, sicque tota nocte maniit vino seinnoque sepultus. Sequenti mane expergefactus, dum corpus movere volebat, concidit, credens se pedibus carere. Tristi enim infortunio subligacula arcte adstricta sic compresserant venas, ut nihil per illas reffire potuerit, dum interim per arterias, aucto per ebrietatem impetu, sat suis pelleretur ; unde tumor partium, & ab hoc tumore major adhuc adstrictio lubligaculorum facta fuerat. Suffocato hinc omni vitali humorum motu, Gan

graena utrumque crus Occupaverat, quae cito ascendens ad femur utrumque t

italis fuit. ρ. COMPRESSIO &c. Uti jam ligaturae, sic de aliae quaevis causae comis

primentes venas possunt gangraenam facere eadem ratione. Observationes Me

aicae de Chirurgicae docuerunt, insanabiles Gangraenas de sphaceios originem suam debuilla latentibus in corpore tumoribus, qui nulla arte tolli poterant, & dinficillime cognosci. Sic Hildanus aὶ mirabilem talem casum se vidisse affirmat. Homo integrae aetatis, optimaeque temperiei , insolitum frigus , gravitatem & sti porem in utroque crure sentire cipit, sine ulla causa cognita praegressa : auctis

sensim his malis Gangraena se ir , & pos h illam sphacelus ad genu ascendens,& mors. In cadavere invenitur tumor scirrhosus venam cavam descendentem

comprimens circa illum locum, ubi in binas iliacas finditur. Additque fide didinissimus auctor, quod plura similia exempla, brevitati studens, omiserit. Non

minus mirabilem casum mihi videre contigit in viro illo, cujus mentionem feci in Commentariis 3. I3. Binis enim ante mortem stetimanis crus sinistruiti dolore incipiebat , t ere , tandemque totum cedemato lum fieri , tumore jam ultra genu ascendente; cumque simul extremus pes frigescere inciperet, apiceiaque ' digitorum pedis jam sublivescerent, gangratiram brevi secuturam timui; ade que fomentis anti septicis totam partem noctes stiesque involvs curavi. Credebat autem mecum peritissimus Chirurgus , qui aegro huic aderat , latentem puris collectionem iliacam venam aut cruralem compressisse, adeoque immedicabile m tum fore , nisi causa comprimens tolli pollet. Scrupuloso tamen examine non potuimus detegere locum, ubi haereret causa mali ; unde in solo anti septicorum usu pergendum esse conclus mus. Sequenti die mirabamur , erus multum det

mulle, magisque calere : Orrabatque aeger, & qui illi adfuerant, quod pluri-

a De Gangraena di Sehaceto cap. 6. pag. 77 .

697쪽

mos flatus summo cum impetu & maxime sonoros ano explosint. Perrexit omni hora minui affecti cruris rumor, & bidui spatio, lenibus frictionibus simul adhibitis , totus evanuit. In cadavere, uti dictum fuit, nihil puris in cavis corporis majoribus inventum fuit; sed in abdomine inveni intestinum colon, non lubiacens ventriculo , uti solet , sed illi incumbens , flatibus fit stentam di illa autem ejus pars, quae in latere sinistro a liene descendento pone intestina tenuia locatur , sic contracta erat, ut pollicis vix aequaret crassitiem, simulac vero sub intestinis tenuibus emergebat illud intestinum, iterum inflatum apparebat. Ut de admodum verosimile videtur, colon illo in loco iliacae venae incumbens, flatibus Listentissimam , illam compressisse; unde tumor cruris ejusdem lateris si cuius fuit, qui flatibus his explosis iterum evanuit. Nisi haec certe in cadavere vidissem, fateor , quod vix unquam credidissem , a flatibus se comprimi posse

ingentem talem Venam, ut gangraenae inde periculum immineret. ,. FRIGUS i NGEN s. Dictum fuit in Commentariis f. ii . moleculas san-iuinis frigore sic adunari, ut immeabiles fiant; adeoque obstructiones faciantii iam ingens frigus in eartem quandam corporis egit tam valide , ut liquida

congelaverit, quae per vasa fluere debent, patet facile, omnem vitalem influxum dc emuxum humorum in tali parte tolli penitus ; adeoque veram Gangraenam adesse imo & sphacetum, si vis frigoris ad ossa usque penetraverit. Verum quidem est , sanguinem eiusque serum majorem requirerς frigoris gradum, antequam congelantur , quam aqua ; & calorem corporis in homine sano ingenti etiam frigori resistere posse, si simul valide corpus moveat: tristia tamen exempla, & qu tidiana in Borealibus regionibus , docuerunt , extrema corporis a summo frugote subitissime saepe sic siderati posse, ut vero sphaceto corrupta decidant. V nde summi frigoris estectus satis conveniunt ignis vivi actioni in partes nostri cor poris ; fit nempe subitissima destructio earundem. Quod pulcherrime habetur apud

Virgilium ca), qui & seboris & caloris effectus conjungit, dicens ;Ne tenues pluvia, rapidive ρ uia selis

Acrior , aut Borea penetrabire gus adurat. Gangraena tamen & sphacelus, ab acerrimo frigore orta, signa habent distincta quibus disterunt a reliquis gangraenis; uti dicetur F. 417. n'. 6. atque etiam di-

'versam curam requirunt : de qua g. s . & sequentibus agetur. Omniam autem citissime gangraena nascitur a frisore , si fatis magno calori succedat. Dum profundum puteum mundare vellet famulus , Iulio mense, summum frigus percepit , simulque dolorem atrocissimum in magno pedis sinistri digito, qui paulo post ad malleolos ascendebat r tota pars haec vero sphacelo erat corrupta , &post horae spatium jam ultra cruris medietatem adscenderat. & procul dubio brevi iustulisset hominem de medio, nisi dubito Exstirpatio facta fuisset b).δ. PROHIBITA PER spiRAT io &e. Quantum noceat prohibita perinspiratio inflammationi, quomodo, pinguibus applicatis cuti externae, pessimae aliquando nascantur inflammationes, imprimis si acria pinguibus mista fuerint; dictum fuit in Commentariis M. 3 6. De adstringentibus autem , frigidis, en plasticis &c. probatum fuit in Commentariis 3. 39 o. quod omnia haec mutati

698쪽

uem inflammationis in gangraenam cito promoveant. Phlegmone enim proprie dicta

tantum in majorum vasorum angustiis haeret, quae vel naturaliter, vel dilatata

saltem , sanguinem rubrum capere possunt; unde , licet humorum motus per vasa majora impeditus fuerit, per minora tamen poterit manere Iibera circulatio : sed Gangraena tunc tantum adest, quando vitalis influxus & emuxus humorum in omnibus vasorum seriebus suffocatur in loco quodam corporis r Adeoque omnia illa, quae in parte inflammata perspirationem prohibent , gangraenam faciunt. quia liquidorum motum per minima vascula tollunt , majoribus vasis per ii uammationem jam imperviis factis Observationes Medicae docuerunt, infelici simo cum succellu similia locis, Phlegmone obsessis, saepe applicari. Puella labarabat ardentissima febre continua, fervido sub caniculat ardore , & die critico sudore & calore summo aestuans, haustae de puteo gelidissimae aquae manus immergit : mox dolor & tumor manus occupavit, quo usque aquae immersae ne xant , & paulatim harum partium livor sequebatur. Profundis 1carificationibus , aliisque remediis adhibitis, Hilianus servavit miseram , sic tamen ut dextrae manus digitorum extremae phalangae caderent sideratae omnino sa). Similes casus& in Miseri neu ci si bὶ habentur , qui hoc confirmant.

Omnium vero frequentissime Gangraena nascitur , si loco inflammato applicentur talia , quae acri suo stimulo motum augent in parte affecta; uti etiam , si iisdem interne exhibitis acceleretur motus circulatorius. Demonstratum enim fuit in Commentariis 3. 3 88. humorum acrimoniam & validum motum mutare inflammationem in gangraenam. Inde toties funestus eventus fuit in morbis inflammatoriis , dum Chemici tales suos volatiles oleosos & similia acerrima tam audacter propinarent, tanquam summa resolventia; imo & Chirurgi spiritum salis ammoniaci, alcohol e&c. applicarent locis inflammatis... INFLAMMATIO 1NTERNA, Ex TERNA. Quomodo Phlesmone in Gangraenam transeat, dictum fuit ν. 388. sed ibi tantum de tali malo agmbatur , quod externas partes occuparet , & varia phaenomenorum mutatione tensiabili inflammationis transitum in gangraenam demonstraret. Interim tamen ce tissimum est, veram Phlegmonen , & omnes ejus exitus, in suppurationem , Gangraenam, scirrhum , in internis corporis partibus aeque .locum habere polle : uti postea patebit, quando de morbis acutis inflammatoriis agetur. Idem etiam de monstratum fuit in Commentariis 3. 37 . dc 379.

VULNERAT A , eo NTus A &c. De his omnibus in propriis Capia tulis dictum fuit. Quam frequenter autem a nimis valida adstrictione fasci cum Gangraena oriatur, victum fuit in Commentariis F. 31s. . OLEO SA Ac Ri A &ς. Videantur illa, quae de his dicta sunt in Commentariis 3. 3 6. & 39o. Similia enim acerrima saepe cum sint, & renacitate oleola pertinacissime haereant partibus, quibus applicantur, gangraenam producere potetunt , licet nulla inflammatio adfuerit; longe citius autem, si ineamm iis par

tibus talia inungantur. In nobili scemina Celeberrimus Boerha. ius oristem talem

casum vidit. Laborabat paralysi cruris femorisque dextri; cumque praescriptum ipsi fuisset linimentum ex Galbaneto Paracelsi , oleo cornu cervi, & limitibus stu

699쪽

mulantibus acrioribus, uti leviter pars inungeretur; illa lentae carae pertaesa maxuma copia hoc linimentum applicuit, & deinde linteo cerato undique partem texit, ne remedii vis exspiraret. Cum autem obtusior sensus in parte assecta ad sset, illaque dolorem perceptum spe subitae curationis contemneret, sequenti die t tum femur & cius Gangraena correptum inveniebantur. Unde patet , quis p rLulosus sepe sit usus oleo rum & acrium simul , si imprudenter applicenturoe. DECUBITUS. Frequentissima haec gangraenae causa est : dum enim deiscumbimus , totum corporis pondus paucis tantum locis sustinetur, unde a compressis vasis inflaminatiuncula & levis dolor oriuntur, mutato situ corporis statim evanida. Hinc homines etiam fanissimi, dum dormiunt, corporis posituram subinde mutant, sicque facile hoc praecavetur. Ubi vero in moibis dolentissimis , arthritide, podagra & similibus, coguntur aegri jacere immobiles, cum a minimo

colporis motu haec tormenta immaniter augeantur ; compressis arteriis uenisque in illis partibus , quibus corporis pondus incumbit, se flocatur omnis vitalis motus de Gangraena fit. Nunquam tamen frequentius , nunquam citius , ab hac causa

Gangraena nascitur, quam in morbis acutis , in quibus saepe oritur illa . . , qua levem dolorem & molestiam in partibus , a decubitu compressis, minime sentiunt aegri, tuncque simul projectis viribus dorso incumbere solent. Sed tuti dictum fuit in Commentariis L ita. ia'. . ubi de obstructionis causis ageb tul ) homine sic horizontaliter decumbente , lectus semper in medio comprimutur , superius & inferius assurgit, unde totum corporis pondus ossi sacro & co cygis imprimis fere innititur, quod solis integumentis & pauca pinguedine te tum est. Partes ergo molles his ossibus impol ae valida hac pressione omni via talium humorum influxu & estluxu pr vantur , & moriuntur citissime; imo de ipsa haec ossa corrumpuntur : unde postea dissicillimae curationis taedia affigunt miseros hos homines , s a periculosis illis morbis evaserint. Ut praecaveantur omnia haec niala, sola mutatio situs corporis sussicit: si enim sexies v. g. tantum nrcthemeri spatio liberentur hac pressione corporis incumbentis partes assectae, explicabuntur ab humoribus impuliis vasa,& redibit vita. Deinle curatur, ut

nudo corpore mollissimae aturae , incumbant, qua nihil pulchrius est in hoc casu. V bi autem secesserit Epide is , & levis excoriatio facta fuerit, tegitur locus Emplastro diapompholygos vel simili, cui cerussae vel lapidis calaminaris tenuis. sinus pulvis inspergitur. Si iam ob summam aegri debilitatem , vel aliam quamcumque causam , vix possibile si situm corporis toties mutare ; tune vel loris suspensum tenetur corpus , vel annulus ex stramine convoluto, mollissima aluta obductiis, corpori supponitur ita, ut partes, pro quibus metuitur , ab onmi comis pressione liberentur. Non potest ergo satis inculcari Medicis, ut semper de Ga εν raena a decubitu nascitura cogitent, ubi in morbis acutis hebetes & semisopulos quasi aegros vident; paucarum enim saepe horarum spatio circa coccygis os omisa Prrumpuntur. Sed non tantum hic loci, verum & circa scapulas , ischii ossis libera, iam oris ossis trochante res majores, imo & circa ipsas vertebrarum spinas in emaciatissimo homine, a decubitu gangraenam natam vidi. Quanta fripe mala fiant, dum in fracturis curandis Chirurgi aegrorum querelas vilipendunt, neque situm partis mutant, dictum fuit in Commentariis f. 31 . Et de pessima uiri fracturarum curatione agens Hippociares sequens monitum habet ta) r

Dissiliam

700쪽

Recνrdandum est, quod loca illa , in eodeis siιu lingo. tempore jacentia , exconLitiastates ea tu discillimas faciunt. Ulus fuit hic voc .ibulo ε κνρit. Mατα , quod excoriationes, attritus intertrigines lignificat, de optime quidem : Dum enim incipit pars cluaedam corporis a decubitu male allici, oritur macula rubra , paulo post cuticula quasi detrita abscedit, & dum leve malum credunt minus periti, paucis horis postea macula nigra pellimam mortificationem indicat. i. HERNI E su Fpo CATAE ET CLAUIAE. Quamvis herniae nomen diverinsilliniis soleat tribui morbis, uti v. g. dum tunicae testem ambientes, vel & ipsum scrotum extra sata lympha repleatur, hernia aquola dicitur : si venae in spermatico funiculo in varices intumuerint, hernia varicosa dicitur : si testis in se irrivi in induruerit vel aliquandy in fungosam mastam miro modo excreverit, hernia ca nota dicitur &c. noc tamen in loco intelliguntur illa: herniae, quae , contenti; abdomine partibus , per dilatatum vel de ruptum peritonaeum exeuntibus ex cavo dominis, fiunt. Cum autem intestina, a mesenterio pentula,& omentum quali fluctuent in abdomine, hinc prae eaeteris omentum vel intestina per dilatatum , vel ruptum , peritonaeum solent exire. Dictum autem fuit in Commentariis f. 3o . in omni abdominis amtitu hernias posse nasci, dc alias partes, praeter ii testina vel omentum , sic aliquando ex cavo ablominis elabi : omnium tamen frequentilliinae sunt herniae, quae a dilatato peritonaeo per umbilicum , vel in inguine per annulos musculorum abdominalium , exeunte fiunt. Umbili cales tunc vel inguinales herniae solent vocari; quae postremae, si in scrotum usqc a delabantur, 1 crotales; si vero versus femora tendant, uti in sceminis frequenter fit, femorales dicuntur. Si jam v. g. per annulos musculorum abdominalium dilat tum peritonaeum una cum intestini parte exi verit, patet facile in ipsis his annulis

haerere intestini fistulam duplicatam nis raris in casibus pars intestitii mesente ioopposita , sensim dilatata , per annulos abdominales exiverit in appendicem sensim lonsiorem factam mutata sa . Moiu ergo peristallico chylus dereliqua, cavo intestinatis fistulae contenta , huc pelli debebunt, & caepe redite inde nequeunt, dum in angustiis annuli abdominalis intestinum comprimitur Idem a flatibus intestinum elapsum replentibus fieri poterit. Vocatur talis hernia

tunc suffocata de clausa, quia nee elapsum intestinum, nec contenta ejus cavo,

in abdomen redire pollunt. Summi tunc dolores oriunta , motus peristallicus turbatur, v aitus fit, singultus &c. & paucarum saepe horarum spatio intestinum sic strangulatum gangraenescit; imo , quod magis mirum videtur, robustissimus de sanissimus homo sic lubito moritur. Post summos enim cruciatus subito omnis do

lor cessat, dumque nil seri omnia in vado elle credunt, pereunt. Peritos tamen

Medicos vel Chirurgos non facile decipient fallaces illae induciae, cum extremorum frigus, facies cadaverosa, & frigidus ludor, lividuique saepe corrupti intestini per integumenta pellucentis color, mortem instare satis doceant. Ex cognita hactenus fabrica corporis non facile mihi videtur explicari posse, quare herniam suffocatam de clausam ei ta adeo mors sequatur saepe : observationes quidem Chi rurgicie dc Medicae docuerunt, nervos abdominales mirum habere imperium in vitales functiones ipsas. Sie in Commentariis β. i o. n'. 3. ex Ru'schii observatis notatum fuit, vulnus abdomini inflictuin, quod mesenterium laeserat, post ditos

SEARCH

MENU NAVIGATION