Gerardi Van Swieten,... Commentaria in Hermanni Boerhaave Aphorismos de cognoscendis et curandis morbis..

발행: 1746년

분량: 904페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

741쪽

ν i. GANGRAENA. s. 4 3. g. 4 3. T DEO totus scopus hoc casu s 42. separare mortuum

Cum enim nulla amplius circumductio humorum per partem sic affectam si persit, neque illa restitui possit, uti ex modo dictis patuit ; unicum tantum superest in arte remedium, nempe ut tollatur illud mortuum, ne vel pressione suppositis vivis partibus noceat, vel suo contagio inficiat vicina.

g. EPARATIO haec fit semper vi vitalis liquidi ruentiso ad fines gangraenosae escharae, ibidem sumo cati, sicque In suppurationem 387. acti, unde solvuntur fibrae nectentes gan

graenam parti sanae. Sed quomodo fiet haec separatio mortui Gangraeliosi a vivis partibus contigui ς rvitalis humorum per vasa motus in partem mortuam agere non potest, quia in illa absolute deficit; neque interim spontanea mutatione illius mortui haec separatio obtineri poterit ; in cadavere enim nunquam observatur. Superest ergo tantum , ut pars viva crustae Gangraenosae contigua ab illa secedat. Semper a tem observatur, quamdiu vitales rimctiones validae sunt, in illo loco, ubi gangraenosa crusta vivas partes tangit, rubor & inflammatio ; quia in illo confinio viavi ix mortui humores per vasa viva allati sistuntur , cum non possint per crustam gangraenotam transire. Sed inflammatio illa hic nata per resolutionem curari ii quit , quia non Pollunt reserari obstructorum vasorum fines; unde vel in ga graenam, vel in suppurationem tendet, scirrhus enim in hoc casu non metutatur . Omne ergo artis molimen huc dirigen4um est, ut in hoc locu suppuratio fiat ;quae obtinebitur, si illae adsint conditiones , vel sponte vel per artem , quae S. 38 . recensentur. Vitalis ergo motus sic moderandus erit, ut major sit quam in Lanitate , nec nimius tamen ; humoribus lenitas concilianda; putredo Praecavenda. Tunc enim continua arietatione liquidorum vitalium, quae per vasa viva dc pervia usque ad locum gangraenosum pelluntur, sensim solventur latera vasotum ,& separabitur cohaesio inter vivum & mortuum : ex solutis vivorum vasorum extremis ci Fundentur humores , qui, uti dictum fuit in Commentariis 3. 387. in pus mutabuntur. Cumque pars gangraenosa mortua , nullis amplius liquidis vitalibus irrigata , mobilis limis partibus dimatis , aeris ambientis & vivarum partium vieinarum calore exsiccetur; contrahetur in omni dimensione , sicque secedet hvivis partibus adhuc magis, simulac incipiunt vasorum vivorum extrema per sum purationem solvi. Oritur tunc rima, quae Perfectissime omne mortuum gangrmmosum separat a partibus vivis , tuncque nullus amplius metus superest, ne Gangraena proserpat: sed eschara gangraenosa infulae instar inter meaias partes vivas naeret: in feriri marte plerumque diutius astixa adhuc manens, licet in reliquo ambitu jam lmia fuerit ; donec tandem, iisdem causis pergen ibus , quotidie magis contrahatur ; tandemque soluta penitus excidat, & purum ulcus relinqaat. Suppurationem autem esse unicam naturae humanae methodum , per quam a vi vis partibus separantur illa , quae sic corrupta sunt, ut vitae dc 1anitatis legibus

742쪽

obedire amplius nequeant; dictum fuit in Commentariis f. 118. n'. 7. & ibidem Hippocratis auctoritate confirmatum. Qui plus hic sapere voluerunt, putantes, quod secando, urendo, corrodendo pollent citius perficere hanc separationem mortui gangraenosi a vivis partibus, erraverunt certe. Omnibus enim his modis vel relinquitur pars mortui, vel una cum mortuis destruuntur viva vicina. Dum enim butyro antimonii , vel caustico liquore ex argenro vivo in aqua forti soluto quem Bellostes a in adeo laudat tangitur gangraenosi loci illa pars, quae vivis partibus proxima est , poterit aliquando impetrari , ne proserpens putredo vicina afficiat, sed nunquam sic fiet separatio mortui a vivo. Quidquid enim de vivis partibus tangitur acerrimis his corrosiluis , ilico moritur, & lier suppurationem postea separari iterum debebit a partibus vivis. Totum ergo , quod pethaec obtineri poterit, est, ut sic putrido gangraenoso undique circumscribatur limes , in quo partes mortuae quidem sunt, sea concentratissimis illis acidis spiritatibus sic penetratae, ut omnem putredinis progressum impediant. Sicque inter partes vivas & Gangraenosum corruptum medius limbus ponitur , qui omne com mercium inter vivas paries & putridas gangraenosas tollit. Ipse autem ille limbus mortuus est, de separari debet a vivis partibus , quibus cohaeret; quae separatio a sola natura perficitur per suppurationem factam , uti statim dictum fuit. Docuerunt observationes Chirurgicae, scarificationes partium gangraenosarum saepe prodesse, ut vis antisepticorum remediorum Profundius penetret, omni que putredo arceatur e sed simul constat iisdem observatis , semper nocere illam methodum , qua gangraenosa cultro resecantur a vivis partibus. Toties jam la

datus Chirurgus de Ia Motte ingςnue fatetur b) , quod tentaverit aliquoties stati pello mortua a vivis separare , cum illud in No locomiis sic tactum vidisset a celeberrimis Chirurgis ; sed semper pessi ino succellit. Foeminae ', dum in morbo

acuto sine sensu jaceret, necesque clam dimitteret, oriebatur Gangraena circa coccygis os. Levibus scarificationibus mali propressium tentabat impedire, sed frustra ; licet etiam profunda incisione ambitum loci gangraenosi separareta partibus vivis , & anti septicis fomentis muniret. Resecuit postea gang nota corrupta , unde cogebatur aegra in latus alterutrum decumbere ; cumque de se in illis locis corrupta auferet iteratis sectionibus, nudavit totum coccygis os, & maximam partem ossis sacri , trochante res ossis femoris utriusque, & paristem ossum illi ; donec tandem misera haec mulier moreretur. Additque , se simpius vidisse hanc methodum adhibitam fui illa, sed semper infausto eventu. Nec mirum ; cum in tali casu mortuum illud gangraenosum subjectas partes vivas defendat , ne ab urina & foecibus conspurcentur , & rodantur. Accedit, quod , quamdiu morbus talis acutus adest cum illa insensilitate, pondus corporis nimis diu incumbentis uni parti novas gangraenas faciat in aliis locis , si situs corporis mutetur , vel crudas partes vivas , tegmine hoc gangraenoso orbatas, subito sustocet. Ubi autem leviter tantum scarificantur loca gangraenosa in talibus casibus , & iamentis eiscacibus putredo praecavetur, totumque teparationis opusta in Chirurgien δ' HopitaI pari. 3. Chap. a.

b Traite complet des operatiotis de Chi

743쪽

naturae relinquitur, morbo devicto , & viribus vitalibus restauratis, pulcherrimuα semper observatur curae succellas , etiam in satis profundis Gangraenis ; uti pluribus exemplis modo laudatus auctor confirmat: imo fatetur, quod saepius viderit in pauperibus, quorum nulla cura habita suerat, sponte sua secessiste erus tas illas gangraenosas , a decubitu circa os coccygis & vicina loca natas. Probe memini, me idem frequenter observasse, licet nullae scarificationes adhibeten tur, sed tantam vino, aceto , & sale foverentur partes, ad putredinem aria

cendam.

s. 4 s. 'Α DEO QUE patet, in eo haerere artem , ut I'. Eine ea, quae dicta. I 43 . 43 436, 37. '.

4 o. . 1 Ut acceleretur suppuratio. 3'. Ut emolliatur eschara. Cum ergo ex modo dictis pateat, sola suppuratione posse fieri per sectam

separationem mortui a vivo , haec omni artis molimine promovenda erit , de acceleranda et simulque , dum haec exspectatur & perficitur , cavendum est . ne nimia putredo hic nascatur , quae vicina suo contagio inficiat ; vel venis resorpta totum corpus turbet. De hac re autem numeris hic citatis actum est.

Cumque eschara Gangraenosa , difflatis liquidissimis pariibus . aliquando eotii exsucci rigiditatem fere acquirat; patet, illam facilius separari posse, si prius

bumectetur & emolliatur. sf. 6. UT T suppuratio acceleretur, conducit scarificat pu EJ trefacti usque ad vivorum initia : sic enim , suffocatione nimia imminuta, loco serpentis gangraenae fit abscessus, quo cutis & adeps gangraenosa plerumque a rubjectis adhuc vivis se

parantur. In quibusdam eorporis locis tunica adipoli, praecipua Phlegmones & Gangrae. nae sedes, satis notabilem crassitiem habet; imo, licet satis tenuis fuerit caluquando immeabili sanguine infarcta & inflammata in molem incredibilem distet ditur. Si iam Gangraena occupaverit totam hanc mallam, vivi musculi & tendi nes &e. sepulti haerebunt sub hoc mortuo, neque poterunt illud amovere; unde suffocationis metus est, & magnum Periculum. ne ad olla usque moriantur omisnia, & Gangraena in Sphacetum traiiueat. Ut hoc praecaveatur, scalpello solent Chirurgi sectiones facere in loco hoc gangraenoso, sibi invicem parallelas, lo situdine & numero diversas pro varia magnitudine partis affectae. Aliquando di his addunt similes sectiones transversales, quae priores decussant a in. Profui ditas autem harum sectionum talis esse debet , ut vivas & sensiles partes su tectas non laedant, mortuas tamen quam proxime ad viva usque divitant. Cr c a Gareogeot Traiiε des operavons de Chirurgio Tom. III. pag. 347.

744쪽

dele enim foret & saepe periculosum, vivas partes scalpello dividere , & longe facilior esset ingressus putridi Gangraenosi , dum crudum tale vulnus allueret

quod tamen quam maxime caVendum est. Unde Veteres iam monuerant ad

vivas partes usque loca gangraenosa incidenda esse saὶ. Sic & Celsus de curatio ne Gangraenae agens sequentia habet : Quidquid Midam est, ct intentione quadam proximam quoque locum male habeo, usque ad sanum corpus concidere b). Ita enim spiracula quasi fiunt, per quae Vasa viva supposita emergere possunt, & remo vere mortua incumbentia ; simulque retexere novam fabricam , ut suppleat illa quae Gangraena corruperat. Perfecte idem hic fit, quod in historia Vulnerum Ca pilis dictum fuit , quando nempe minutis foraminulis perterebrabatur calvariaeos, ad variam profunditatem pro Vario corruptelae gradu; tunc enim per haee puncta emergebant vascula supposita , separabantur partes ossis corrupti , & resti tuebantur perdita. Praeterea , divisis sic partibus Gangraenosis, facilior ingressus conciliatur lamentis illis antisepticis, dc mortuae partes undique his penetiantur& ab omni putredine quam enicacissime defenduntur; limustque escharκ emoclitio facilius poterit impetrari, dum per rimas illas applicata emollientia se ut dique insinuant. Postquam omnia haec facta sunt, si vitales vires bonae fuerint ad omnem ambitum loci gangraenosi vivae partes inflammabuntur , fietque sup puratio , perquam rotum illud mortuum, starificationibus sic diuisum de emolli tum , senum separabitur ; fitque tunc ex Gangraena ulcus, sed sordidum : quod ta men ta depurabitur quotidie magis magisque, dum cutis & panniculus adiposus squa

tantum solent Gangraena occupari, Vide g. εχ o. contabescunt quasi & a vivis partibus subjectis secedunt. UbI autem Gangraena tales partes occupat, quae pauca tantum pinguedine teguntur, crusta talis gangraenosa non habebit tantam cras sitiem, ut scarificatio ibes illae requirantur; vel sine laesione partium vivarum sup positarum commode fieri possent. Sic V. g. dum a decubitu circa os cocevstis de

sacrum Gangraena nascitur, raro crassa talis crusta gangraenosa adest cinia nuda sere haec ossa statim sub cute haerent.

g. U. autem sanguis plus in hoste fines ruat, hiru dines, cucurbitae, di similia attrahentia saepe applicata

prosunt.

De his dictum fuit in Commentariis M. 43 1. n'. a. Omnia autem haec locum habent, quando vitalium humorum impetus languet; ubi enim valida febris adest simul, saepe prodest potius nimium circulationis impetum minuere. Praeterea a trahentia his locis applicata prodessie poterunt , quatenus diluentium & anti- septico: um remediorum , quae ore assumta sunt, essicaciam huc verius determi nant. Videantur de horum usu illa, quae dicta fuerunt in Commentariis g. 11 . Non incongruum erit hic addere quaedam de usu Corticis Peruviani in Gan

praenis & Sph icelis curandis, cum ex observatis recentioribus constare videatur

specificam vim in hoc cortice esse, qua dc sistitur serpentis mali progressus, de acceleratur suppuratio, per quam mortua a vivis separantur. Decem elapsi sunt

745쪽

anni, quando Celebris Northam toniensis Chirurgus Rush' orth , literis ad societatem Chirurgorum Londinensium datis, corticis Peruviani usum in sistendis & fanandis Gansrῶnis & Sphacelis celebravit, tibique hoc plurimis ex Perimentis constare assi mavit. Sequenti anno D. Amand rescripsit, quod jam tepties felici successu in sphacelo uius fuistet eodem remedio , & praesertim in sene fere octogenario , cui Sphacelus, ex Phlegmone natus proserpebat quotidie : viginti tamen quatuor post corticem datum horis mortui a vivis leparatio, & laudabile pus apparuit. P stea & alii celebres Chirurgi suis testimoniis confirmaverunt modo dicta. Sic in homine quinquagenario , cui sine ulla causa externa in dorso pedis prope medios pedis digitos Sphacelus ortus erat , mira hujus remedii emcacia apparuit. Postquam enim, per octiduum frustra applicatis & internis & externis remediis solitis, Sphacelus totum pedem occuparet, ipsum tendinem Achillis jam infice ret, omnesque Medici & Chirurgi inevitabilem mortem praeviderent, nihil etiam ab exstirpati me partis sperantes, quia febris valida, lingua aspera & siccissima.

torvus alpectus, sitis, inquietudo Scc. aderant; unanimi consensu omnium stat

tum fuit, in desperato hoc casu corticis Peruviani vires experiri. Omni quadriliotio drachma dimidia corticis huic aegro data fuit, de sequenti mane, cum vespe tino tempore diei praecedentis prima dosis exhibita fuisset , jam in melius omnia tendere videbantur : febris enim & reliqua symptomata mitiora erant, pacatam satis noctem aeger habuerat , nullumque progressum Sphacelus fecerat.

Sequenti die jam aliquid humidi ex parte a flecta prodibat, & tertia post exii

bitum corticem die bini magni abscessus ad utrumque malleolum apparuerunt; unde satis patebat, nullum amplius metum esse, ne serperet malum. Cum deinde sexta quaque hora daretur eadem corricis dosis , redibat febricula levis, neque adeo laudabile pus apparuit; unde statim quarta quaque hora iterum exhibe L tur , & ita per viginti & octo dies perrectum fuit e deinde adhuc per quinque vel sex dies sexta quaque hora dabatur drachma dimidia eorticis. Toto aurem huius curae decur u aeger uncias decem Corticis Peruviani sumsit. Musculi omnes& tendines pedis, Sphacelo jam putrefacti, antequam cortex exhibebatur, sensim separati fuerunt; olla vero digitorum redis , metatarsi & tarsi nuda sic & eo rupta successive fuerunt abscilla. Post septem circiter menses tota cura absoluta fuit, tibiaeque & fibula: extrema firma cicatrice fere integra obducta erant; potui x-que ligneo cruri innitens aeger incedere , & postea optima valetudine usus fuit se . Plures ibi casus recensentur, quibus constat, corticis Peruviani usu Gangraenas de Sphaceios cohibitos fuisse, ne vicina sana inficerent; & deinde felici separatione mortua a vivis secessime, licet nulla omnino febris intermittentis indicia forent in toto morbi decursu ; & quamvis ab externa laesione Gangrauia nata fuit Iet : Quinimo, dum cortice exhibito omnia pulchre cederent, intermillo eius usu, mox in il ius omnia vergere observatum fuit; datoque iterum cortice, felix denuo fuit luctaeessuq. Bini tamen ibidem recensentur casus, quibus patet, dato quamvis cortice periisse aegros, neque superatam integre fuisse Gangramam. In hydropico nempe, duria puncturis crurum collectae lymphae parabatur exitus, Sphacelus ortus fuit; dato cortice quidem sistebatur malum , sed immedicabili ictero obsessiis aegcr ι

morboque & remediis evacuantibus exhaustus, Gangraena crus alterum occupan-οὶ Philosoph. Tradactionsa'. αέ. pag. 4αν. R 434. Abridgement Tom. VII. pag. e. . sa.

746쪽

te, fato cessit. Alter casus observatus fuit in quinquagenario viro, cui post li. heraliorem Bacchi usum, & inde ortam cachexiam , phlegmone pedis in sph celum digitorum & metatarsi transivit. Frustra plurimis remediis tam externis quam internis adhibitis quotidie serpebat sphacelus, cum febre lenta, & copioso urinae .limpidioris profluvio. Tandem quarta quaque hora dabantur scrupuli bini Corticis Peruviani; & licet in ejus usu per aliquot dies pergeretur, nihil tamen profuit nec Sphacelo, nec urinae profluvio, & aegrotus intra duarum septiman rum spatium periit. Plures alii casus. qui Corticis Peruviani vires in curandis Gangraenis δc Sph celis probant. habentur in Actis Edinburgensibus sa). Cum autem frequei tissime Gangraenas ,& aliquoties Sphacelos, qtiam in senibus, sine Corticis P

ruviani usu, non tantum substitisse, verum etiam pulcherrimo separatos a vivis partibus , imo dc sanatos viderim, nondum auderem ex propriis observatis alia quid hic determinare. Meretur certe rei hujus dignitas, ut quavis data occasiondientetur, quid Cortex Peruvianus in his morbis valeat.

s. 4 8. π N CIS A 446. y pari calidis liquoribus, corruptioni re Isistentibus f 38. ,&duritiem escharae 38'. in emollientibus o 3. , fovenda.

Ut fiat separatio mortui gangraenosi a vivis partibus, quibus adhaeret, puticherrime convenit sic emollire & hutnectare hanc crustam gangraenosiam, ut fere diffluat: sed dum hoc fit, putredinis semper metus est. Debent ergo talia applucari, in quibus emolliens haec vis est, sed & simul antiseptica his miscenda lunt. Dum ergo alcohole vini, spiritu vini camphorato,& similibus solis siovetur locus gangraenosus, impeditur quidem putredo , sed indurantur omnia ι & dum incisionibus fatis profundis factis haec sua efficacia penetrare possunt ad partes via

vas suppositas, illas emori faciunt, sicque novas crustas mortuas generant. Ubi autem emollientibus foventur haec loca, pauculum illud mortuum, quod in i cis scarificatis vivis vasis incumbit, ita laxatur, ut fert laeuat, adeoque vix amplius vivis vasis cohaereat, unde facillime inde separari poterit xi vitalis humoris , per vasa viva supposita huc pulsi. In Materia Medica ad hunc numerum habetur liquor talis, qui potentissime putredini resistis , simulque ibi de se tibitur

cataplasma emolliendis escharis Gangraenosis inserviens; quod partim ex arom eicis antisepticis herbis , partim veto ex emollientusimis constat. Solent Chirurgi similibus Cataplasmatibus, antequam applicabuntur parti affectae , inspergere liquores antisepticos . sicque pulcherrimo effectu bina haec adminicula conjunguntur. Simplex cataplasma ex avenae vel secales farina, quae citissime acescunt, in lacte ebutyrato decoctis, addendo sub finem rutam recentem contritam, salis ammoniaci aliquam quantitatem, & oleum lini vel simile, ne nimis cito arest set haec puls, utrique huic indicationi optime satasiacit. a in Medieal EDys rom. III. pag. 3s. - 7. Τ m. IV. Pag. 47. Z E et τ

747쪽

A RTES pendulae, emortuae, solutae, emo Ilitae escha

rae tollendae tenaculis, forfice.

Dum omnia haec fiunt, crustae illae gangraenosae, imprimis si scarificando in pla res partes divisae fuerunt, incipiunt lolvi, separari a se mutuo & vivis partibus ψtuncque aliquando pendulae, paucis adhuc tantum in punctis cohaerent. Dum d putationi loci gangraenosi nimis student saepe Chirurgi, avellant hos floccos gai graenosos tenaculis , sicque saepe dolorem faciunt ; imo & circa loca tendinosa convulsionem & tetanum , dum irritant vel trahunt nudos saepe suis vaginis mucosis tendines , uti constitit observationibus Medicis & Chirurgiciς in Commentariis g. Is . allegatis. Quantum noceat, crudeli cura mortuas partes , etiam

nondum emollitas, sed vivis cohaerentes rescindere , dictum fuit in Commentariis g. . Natura, tocles in curandis morbis sibi sola lassiciens, perficiet, se parationem mortui a vivis , quam inchoavit : totum, quod ars potest, est, ut bono victu & idoneis remediis efficiat , ut sani humores debita copia & impetu per vasa viva huc serantur, de continua quasi arietatione repellant has crustasiangraenosas, emollientibus sementis & cataplasmatibus, laxatas; simulque putre o hic metuenda caveatur anti septicis medicamentis. Quidquid autem ab omni cohaesione cum vivis liberum est , tolli debet,. ne diutius res m & putrescetiis tenerrimis vasis suppositis noceat si pendulae gangraenosae laciniae pro parte e haereant adhuc, forfice rescindendum est omne illud, quod a vivis partibus se lutum est, relinquendum autem illud . quod adhue cohaeret r dum enim illud vivis partibus avellitur, crudum vulnus fit, sanguinem tandens, quod a ga graenolo tabo pessime assici posset ; facilisque foret in crudo sic vulnere putredinis gangraenosae resorptio. Generalis ergo regula haberi potest, nihil hic tolle dum tale , quo ablato dolor nascitur, vel sanguis effunάitur

s. 4so. O T I parti assectae assiduo appIicanda cataplasmata ca lida cum calore continuo sustentato agentia , quae ex Emollientibus, Diaphoreticis, Anodynis , constent.

Cum in parte Gangraenosa ustalium humorum per vasa motus nullus sit, e lor inde pendens pariter deficiet; adeoque calore externo supplebitur ille defectus. Facile autem patet, hoc tantum locum habere, si crassae 1atis fuerint crustae illae pangraenosae; aliter enim vivarum partium suppositarum calor sussiceret. Solent ideo etiam ad hunc usum cataplasmata lamentis praeferri, quia pultes illae cal

rem diutius retinent, neque tam cito exsiccantur, adeoque non tam saepe ren

vari postulant. Lateribus autem illis calefactis, de quibus antea dictum fuit, a plicatis commode poterit sustineri calor. In illis autem cataplasmatibus, uti statim, 8. dictum fuit, requiritur & emolliens vis , & simul ut adsint talia, quae putredinem arceant, Sc grato stimulo aromatico viva vasa parum stimulent, s vide de his commentaria 3. 31. n'. 1. 7. Varia ergo haec esse debebunt pro diversa loci assiecti conditione. Si enim ingens siccitas adst , emollientia & humectantia quam maxime proderunt ; si autem putredinis validae signa

748쪽

adfuerint, anti lepticorum major copia requiritur. Si pallor, frigus, inertia prae dominentur in toto corpore, vel in parte affecta, aromatum stinuitantium maior copia proderit; & contra si valida inflammatio circa Gangraenae limites adiit, flores is ambuci , sempervivum & ii milia refrigerantia proderunt. Solent autem his cataplasmatibus addi Anodyna , quae doloris sensum saepe satis molestum . dum Gangraenosia eschara a vivis partibus separatur , obtundunt & leniunt. Eschara enim haec innumeris nexibus haeret partibus vivis sentientibus : dum ergo illa sensim se contrahit, Zc in omni dimensione minuitur, lenta dilaceratione distrahuntur nervosae sensiles fibrillae in partibus vivis gangraenosam escharam ambie tibus; unde dolor sui de 3. 12 o. 21 I. . Patet ergo iterum, quantum usum emoulientia de laxantia in tali casu habeant, cum & citius his applicatis eschara ganis graenosa solvatur, & dolor a distractis fibris nervosis ortus tam pulchre leniatur per eadem, uti probatum fuit in Commentariis 3. 118. I '. I. Simul tamen pos- 1lint & his cataplasmatibus addi talia , quae , m nente quamvis doloris causa. ejus sensum minuunt, uti v. g. Hyoscyamus, solanum officinarum &c. In M teria Medica, ad hunc numerum talis cataplasmatis formula habetur.

I. si. 0 UC etiam plurimum facit rarior partis detectio, quam vulgo fieri solet.

Quanta eum velocitate saepe proserpat Gangraena & Sphacelus , antea Chiru gicis & Melicis observationibus fidelissimis constitit : ob hanc causam pessinia temper quaevis metuentes talirurgi partes Gangraenosas saepius inspiciunt, & m rito quidem, quamdiu nondum constat, Gangraenae progressum cohibitum esse. Postquam autem crena illa, separans mortui δή vivi conlinia . apparuit in omni ambitu loci sangraenosi, limes positus est serpenti malo, quem nunquam trai

sibit, quia soluta est continuitas, qua partes mortuae cohaerebant vivis. Nullum ergo periculum est, licet cataplasinata illa diutius maneant applicata sine renovatione ; constant enim talibus, quae putredinem hic metuendam prohibent, &continua hac maceratione crustae sangraenota citissime contabescent , dc suppuratio adeo hic necessaria promovebitur. Dum autem saepius renovatur apparatus.

aeris liber accessus partibus vivis, nudis iam hac crusta Gangraenosa , nocebit uti demonstratum fuit in Commentariis j. xo ., praecipue si diu scrutando, & instrumentis suis depurando, loco Gangraenolo notabile tempus impenderint Chirurgi , uti aliquando facere solent. Sufficit, ut Chirurgus ter quaterve in die a

cedens subolfaciat, an aliquid putridi deprehendat; &, si nihil tale adsit, tunc

totum apparatum per viginti quatuor horas relinquat.

eschara contrahi, scarificata humescere, margo sana tumere, rubere, suppurari, mortuum vacillare incipit, signum est,

separationem fieri, subsistere serpens malum, brevi purum futurum

locum

Postquam vitalis liquidi vi, ruentis ad fines Gangraenosae escharae, solutae sunt Z 2 E E ij Dissiligod by Corale

749쪽

fibrae nectentes gangraenam parti sanae , vasorum Vivorum extrema retrahentur illa vi, quae explicata fuit in Commentariis j. I 18. M. i. interimque e selior a Gaia graenosa , quae nihil amplius per vasa recipit, calore partium vicinarum perdet mobilissima de fluidissima; adeoque exsiccabitur & mole minuetur : unde in omni suo ambitu contrahetur , dc recedet a margine vivo, cui cohaesit et utroque illo effectu conspirante nascitur rima illa , inter vivas Partes & escharam Gangrae nosam media, quae limitem certissimum ponit proserpenti antea malo. In illo autem loco vasa viva , mortuo hoc tegmine libera , incipiunt perspirare,& Itquotes patulis suis orificiis effundere, unde tunc in rima illa humiditas apparet, quae. redeuntis vitae in hoc loco optimum signum est. Si autem scarificationibus Gai

graenosa eschata divisa fuerit, paulo post & illarum fundus, qui antea siccissimus fuerat, humectari incipiet. Facile autem hoc distinguitur ab humectatione illa , quae fomentis & cataplasmatibus applicatis debetur. Si Gnim his remotis pars bene detersa inspiciatur, sicca omnino apparebit, quamdiu nondum incepta est separatio mortui a vivo; dc contra. ,. se jam viva vasa supposita removerine saltem pro parte mortuum ineumbens ; in fundo scarificationum apparebit m nifesta humiditas , quae licet prudenter detersa fuerit, redibit ilico. Paul post incipiet suppuratio nasci : sed statim in illa rima , quae gansraenosum moria tuum a vivo margine separat, non apparet bonum pus , sed alius a condi tionibus boni puris degenerans liquor ; pariterque a Moo gangraenoso diversus,

interque illum de pus quasi medius. Illud enim liquidum quod per vitalia

vasa jam libera & aperta affertur , mora calore dc disIipatione vel resorptione partis liquidissimae in pus converteretur ; verum mortuum Gangraenosum in te nuem ictiorem diffluens huic se miscet: Perfecte ergo illud tunc obtinet, quod Galenus in loco citato in Commentariis F. 3 87. tam pulchre dixerat: nempe fit

mixta quadam sanguinis mutatio : partim quidem ab ea , qua mater namram, Pamrim vero ab illa , qua secundum naturam causa est i quarum ut illa , qua prater naturam est . putrefacti s sic illa , qua secundum naturam es, causa concoquit. Earum

vero utravis pravaluerit, protinus inaicia , tum in colore, tum in odore, tum in eo

sistentia , necessario consequuntur. In initio enim separationis sebrubellus ichor e fluit , sed tamen crassior parum & unctuosior ; sequentibus vero diebus ille magis magisque ad conditiones laudabilis' puris accedit , donec tandem omnes boni puris dotes habeat. Margo autem vivus, undique solutus a Gangraenoso moriamo , quod illi adhaeserat, se jam perfecte habet, ut labia vulneris ; unde incupiet tumere , rubere, dolere , calere &c. ob rationes expositas in Commentariis F. Is 8. n'. s. Omnia autem eadem etiam fient in partibus vivis, quae escharae Gangraenosae 1 jacent: nam 8c illae sensen separabuntur ab hoc mortuo ; unde

crusta illa , quae antea valide adhaerebat, incipiet mobilis fieri & vacillare, dum digito tangitur, 3c levi pressione in omni ambitu liquidum sub illa collectum exit; sicque sensim, solutis omnibus nexibus, quibus mortuum haerebat vivis paristibus, illud excidit; tuncque relinquit purum vulnus cum lactura substantiae is quod repleri de consolidari debet.

750쪽

GANGRAENA

6. 33. lenia, anodyna, balsamica, digestiva applican da sunt, raro detegendum ulcus est ι omnia , quae fibris rigiditatem dant, vitanda ; quies parti danda porro in

star ulceris malum pertractandum erit II. .

Postquam ergo serpens malum substitit, dc Gangraenosa crusta ,. a margine viavo separata, inlulae instar inter partes vivas haeret , tunc considerandum est tanis quain ulcus sordidum , quod primo depuratione , & dein perditae substantiae regeneratione & consolidatione indiget : Unde de Gangraenae curatione asens Celsus optime dixit: Postea, si vitium constitit, imponi super vulnus eadem debent,iqua in putri ulcere praescriptasent i a P. Sed depuratio hujus ulceris consistit in eo. ut tam cito , quam neri possit, excidant gangraenosae crustae , impetu vitalium humorum per vasa allatorum separatae a partibus vivis , quibus adhaerebant. Hoc autem obtinebitur imprimis talibus remediis, quae gangraenosas illas erustas laxant & emolliunt: Movissimum hinc unguentum aureum, basilicum, sive t trapharmacon , ab ingredientium numero dictum , butyrum recens &c. tanti hic usus sunt. Neque metuendum est , ne vasa viva emollientissimis his nimis laxata in fungosiam dictam carnem degenerent ; impediet hoc enim his incumbens crusta Gangraenosa; qua ablata, de puro sic reddito loco, applicantur talia, quae blai de roborant, & nimiam vasorum dilatationem coercent. Sed & simul haec emoutientia anodyna sunt, ob rationes dictas m Commentariis 3. so. si autem pro parte jam separatis crustis gangraenosis vasa viva nuda incipiant nimis attolli, mastiches pulvis inspersus his locis facile hoc tollet dum interim eadem emoulientiae reliquis plagae partibus imponuntur. Rara detectio loei affecti quam maxume froderit, uti 3. 431. dictum fuit. Omnia autem spirituosa, ut alcohol vini , spiritus vini Camphoratus, Theriacalis &c. putreffinem quidem prohibent, sed curam retardant, dum fluida coagulant , de fibras solidas faciunt rigidissimas , adeoque dissicilius separabitur mortuum a vivis, cum solidarum partium per haec augeatur cohaeso. Idem continget si acribus lixiviis , salis marini, ammoniaci&c. pars Gangraenosa continuo Aveatur : notum enim est quotidiano experime io, carnes animalium ψ muriae immersas, indurescere. Sufficient ergo modo die ta. Sed 3c quiescere pars debet, ut melius in situ maneat apparatustatque etiam,. ne mota parte pulposa illa & mollia vasa alterantur ad Gangraenosas escharas, sicque destruantur. Reliqua autem quae requiruntur ad integram curationem Ga

graenae, postquam omni mortuo separato purus factus est locus, intelliguntur facile ex illis, quae dicta sunt i Commentariis S. ii. ubi de curatione ulceris

aperti agebat.

S. 1 . ab impacto acri Gelu gangraena a . N'. 6. , pars

nive imposita, vel impositis linteis aqua gelida hume ratis , operienda erit, donec, spiculis frigoris in nivem vel aquam, seceptis, iterum solvi incipiat, redeunte vita.

et xx et ii,

SEARCH

MENU NAVIGATION