Gerardi Van Swieten,... Commentaria in Hermanni Boerhaave Aphorismos de cognoscendis et curandis morbis..

발행: 1746년

분량: 904페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

771쪽

tores, qui jam ad haec spectacula durati illas animi dotes habeant , quas in Chiarurgo requirit Celsus a . Vult enim, ut sit animo intrepidus, immoericors, sic, ut

sanari velit eum, quem accepit; non ut clamore ejus motus , vel magis, quam res

desiderat, properet .s vel minus quam necesse est, secet: sed perinde faciat omnia ; aesi nullus ex vagitibus alterius agfectus oriretur. Multi autem temere suam in similibus operationibus constantiam jactant; atque postea turbati omnino julla operantis nec intelligunt, nec perficere pollunt; uno aliquando in animi deliquium labuntur : sieque & operantem Chirurgum Impediunt, & miserum aegrum diutius in his tormentis manere faciunt. . Summi momenti haec regula est : debebit enim post operarionem peractam poni in tali situ, in quo diutissime sine ullo incommodo manere possit. Sed ille est litus naturalis partium quem in homine fano dormiente observare licet , in

quo omnes motus voluntarii silent. Omnes enim articuli corporis leviter flexi apparebunt, nullum vero membrum erit extensum. Hippocrates optimum aegri

decubitum in morbis describens hoc pulchre notaverat ; uti dictum fuit in Coimmentariis F. Di. ubi & datae fuerunt rationes, quare, omni motae voluntario musculorum silente , articuli leviter inflecti debeant. Sed si pars valide e tensa secetur, amputatione facta, ut Haemorrhagia sistatur. ligari solent vasa uti dicetur s. 71.n'. r. utque hoc fiat, saepe aliquid vicinae carnis eadem liga tura intercipitur; adeoque, mutato partis truncatae situ post ligaturam vasorum factam, caro musculosa pariter alio disponetur modo , unde saepe enormes d fores de pessima alia mala nascentur , quae omnia vitari poterunt, si moderatα inflexa pars secetur. 1. Quam vano metu olim Medici optima haec remedia vitaverint, dictum late in Commentariis f. xox. & 219. Prudens autem illorum usus incantamenti ii star saevos dolores mitigat, & animi moerorem tollit: imprimis si optum tali de tur quantitate, ut nondum gravem inducat soporem , sed levissimum blande su repentis somni initium quasi faciat. Nascitur tunc pacata adeo menti tranquillitas , & serena in vigilante etiam homine quies, quam nullus credere posset, nisi expertus. Probe memini, me quondam , ut molestum lenirem dolorem, sum dissse unicum granum opii, hoc cum emectu, ut vigilem duxerim noctem, sed absque: dolore clantoque cum animi oblectamento , ut feliciorem in campis suis Elysiis statum fingere non potuerint Poetae. Sequenti mane post levem nauseam facilis v mitus excussit , una cum opii pitula nondum integre dissoluta, fluxam hanc beatit dinem. Summi ergo usus poterit esse Narcoticum remedium , una alterave horae ante operationem instituendam exhibitum; non hac spe, ut sopitus aeger nullum sentiat dolorem tanta enim copia dare haec remedia periculosissimum foret , sed ideo, ut instantis mali metus tollatur , vel minuatur saltem. Licet enim

gravis sit haec operatio , & non sine acri dolore perfici possit, molestior tam ea metus ille est , quo imminentis mali imago menti semper praetens est , dum mustri omnia horae minuta numerant, quae exstirpationis constitutum tempus praecedunt. Unde non immerito insidias undique imminentes subire semel satius esse, quam cavere semper, consessus est Iulius Cafar b . Rara quidem exempla d

cuerunt , non semper haec artis adminicula necessaria essse, darique tales homi saὶ Lib. VII. cap. L pag. 4οε. b Seu rua. Lib. I. cap. 86. p. si. υ

772쪽

nes, qui intrepido animo sutura mala intueri norunt. Sic magnanimus heros, postquam ex sesopeti vulnere molestissimum ulcus hstulo1 una in femore gelserat per viginti annos , tot malorum pertaesus, neces Iariain exstirpationem ipse conis

clusit . diemque & horam , qua illam institui vellet , indicavit. Statuto tem pore, dum accedunt Chirurgi & Medici, invenerunt dormientem sa). Simile exemplum di alibi tbὶ habetur : ubi strenuissimus navis Praefectus, postquam si ta. um fuerat. brachium Prope humeri articulum exstirpandum esse, rogavit Chururgos . ut liceret prius latium vigiliis protractis jam per aliquot dies corpus somno reficere ; quo concesso, placidissime dormivit. Sed pauci sinit, qui invicto hoc mentis robore gaudent et aliis ergo per arrem benigne succurrendum est, cum tuto hoc fieri possit. Turcae certe Opium fumunt, ut intrepidi contemnant belli pericula , unde narrat. Bellonius se , totam Provinciam Opio fere spoliari, dum rurcarum Imperator, bellum gesturus , militum delectum facit. Formula talis Narcotici cardiaci in Materia Medica ad huuc numerum habetur.

g. 47o. CTIO fit in parte praeparata s 69. o.

r. Cultro acuto, forti, curvo, in dorso obtuso, bene temperato, fortiter per omnia ad os usque adacto, aequabiliter & fortissimo applicatu ad os in orbem circumacto, ut una celeri sectione to 4, tum periosteum accurate discissum sit.

a. Si duplex in amputanda parte os, interstitia similiter minori, utrimque acuto, cultello quam exactissime dissecando. 3. Disiecta si . 2. hujus in per ministros fortiter distrahendo, ut hiatus si inter margines sectionis. . Serra acuta, subtili, forti, tenta, os secando, quae agenda perpendiculari . forti, aequabili motu , incipiendo ab tenuioris dic ,

sectione , desinendo in crassissimum , si os duplex , ne vi serrae infestucas fissum dissiliat debilius.1. Ossa inter secandum per ministros artificiose flectendo, ut liber

sit serrae meatus. I. Primum, quod fieri debet in ipsa actione , est , ut simul de semel quam

celerrime omnes partes molles ad ossa usque dissecentur, sicque hoe facto libera via pateat serrae. λd hanc sectionem iaciendam requiritur culter satis acutus quia dem , sed tamen sic factus. ut non nimis tenuem aciem habeat 3 illa enim o tunderetur , dum ossi apprimitur. Cum autem extrema corporis teretem figuram habeant, culter ille curvus debet esse, ut majorem superficiem secare possit. Cu vatura autem hujus cultri modica tantum sit, & per totam cultri longitudinem aequalis, non versus apicem tantum. Gareeteoι, qui omnia observanda in cestri a in Aeadem. des Seleuces tha r 3 i. Mem. I b) De la biotre Traitia eomplet da Chia

Pag. I. dcc. t rurgis Tom. III. pag. 413. I cel Observat. Lib. III. cap. 1 f. pag. Ira,

773쪽

hujus confectione exactissime descripsit ca , monet, cultri hujus figuram orti mam esse, quae magni fatis circuli arcum referat, sic ut radii, perpendicul lites ex hoc arcu in chordam subtensam incidentis, illa pars , quae inter arcum& chordam continetur, pollicem vix excedat. Interim tamen satis patet, majorem cultrum requiri pro semore quam pro . brachio exstirpando, adeoque variae magnitudinis cultros in. Armamentariis Chirursicis adelse debere. Dorium autem cultri talis obtusum esse debet ut sine periculo ostensae. Chirurgus m nus vola vel digitis illud excipere, sicque cultrum dirigere possit. . Culter ille percutim & carnes adigitur ad os usque, & deinde, acie ejus manente. ossi arplicata , circumducitur in orbem , donec circularis sectio omnia diviserit, & imprimis limul ipi um periosteunia Praestaret, ut Chirurgi, antequam in vivo homine exstirpationeni membrorum facerent, saepius. tentarent hanc in cadavere, sicque discerent firma manu, cultri acie semper manente perpendiculari ad partem arplicandam , .ue deviet in cuculari sectione omnes partes molles dividere. VolukImpertu bὶ cutim cum pinguedine prius circulari sectione dividendam esse , . di deinde retrahendam , quantum fieri possit , ut sic altiori in loco musculosa caro altera sectione ad Oae usque dissecari pollet; & operatione facta cutis & pii, guedo magis, tegerent ossis truncam partem. Se1 sic binis sectionibus fit, quod aliter unica satis celeriter perfici poterit. Quia autem post. exstirpationem pera tam tenacibus. saepe opus est Emplastris ad varios usus, ideo, prius quam haec instituetur , . convenit prius omnes pilos in loco vicino abradere, ne postea d lorem satis molestum excitent, dum renovari Haec emplastra debent sc).2. Si unicum tantum in parte amputanda os foret, hoc sufficeret: ubi vershina ossa sunt, ut in cubito μ crure, non possunt prima haci lectione discindi illa, quae inter bina haec ossa. ponuntur adeoque requiritur alia sectio. Cum autem in quibusdam locis distantia v. g. inter fibulam ex tibiam tres quatuorve tantum lineax aequet, merito monuit modo laudatus auctor d cultellum, quoad Muc lectionem utetur Chirursus, non posse esse latum. Praeterea ita illis locis, ubi bina cissa adsunt , non potest prima sectione omne Periineum haec ossa ambiens dissecari : ista enim ejus portio, quae illam partem horum ossium, qua se mutuo respiciunt, teFit, inoli poterit cultro majori curvo attingi, ut facile patet. Debebit ergo sollicite cultello eodem, quo pantes inter bina ossa sitae dis.cinduntur, divisi periosteum, ne illus postea enormi cum dolore serrae dentibus laceretur.' Simulque attenditur, an forte in aliis locis aliquid de carne vel peri Iheo nondum . integre discissum fuerit. Ex onntibus his apparet, quanta firmitas arti accesserit, dum compressis arteriis omnis haemorrhagia impeditur operatioWnis tempore ; absque hoc enim impossibile. foret distinguere , an partes molles ad os usque penitus disiectae forent, cum sanguine omnia mundarentur. ti 3. Ut autem serra liberrime agere possit, partes dii Iectae a se mutuo removentur , . trahendo, illas ab utraque parte; & imprimis versus superiora, ut carnes leo magis ab ossibus recedant, illaeque altiori loco resecari possint: unde post

Instrumens de Chirurgie Tom. II. pag. e Gatengeot operations de Chirurgie Tom.

774쪽

eo minor metus erit , ne ossis truncati pars ultra aequabilem vulneris superficiem eminear. Hoc autem poterit neri trahendo versus superiora annulum illum. coriaceum , qui supra locum e stirpationis ponitur; uti in praecedentis paragr ei numero lecundo dictum fuit. Opcime etiam ad hanc rem con-nire videtur quens methodus. Sumitur linteum, longitudine pedem aequans vel excedens , quinque vel sex digitorum transversorum latitudinem habens; unum autem hujus. lintei extremum finditur usque ad duas tertias longitudinis partes. Bina haec ussi hujus lintei capita sic applicantur carnibus discissis, ut fillura sua os comprehendam: nudatum , & tegatu totam superficiem carnium. Dum ergo bina haec capita versus posteriora reflectuntur deculsata , ἐκ tr.ciuntur , . simulque alterum ejusdem lintei extremum in parte anteriori haerens eadem directione adducitur, patet, parte moIles aequabilissime sursum duci, & majorem adhuc partem ossis nudari, simulque caveti, ne serra partes molles laedere possit sa). Interim tamen curandum est, nosertae dentes huic linteo intricentur, inde enim turbaretur operatio. Quaenam observalida sint in constructione. serrae , qua ossa. dnsecantur, v deantur apud Garengeot b). Sufficit hic notare praecipuas ejus proprietates. Λcuta

autem & subtilis esse debet, ut levi vi olla dissecari possint, quod facile patet : si

enim crassa foret serrae lamina, tanto plus de ositum substantia deberet dentibus abradi, ut via fieret serrae descendenti, adeoque fortiori molimine opus ellet. Verum serrae subtilitas facit, ut & facilius frangi, si rigida & elastica valde fue- . tit; vel saltem siecti possit, si minas fragilis. Posterius cavetur, dum arcu chalybeo firmata serrae lamina pro lubitu per cochleam applicatam tendi potest : .rtius autem vitatur , si non nimis rigida fuerit, chalybeae laminae, ex qua serra facta est, temperatura. Neque facile frangetur serra, si tecta & perpendiculariter per os adigatur : ubi vero. inde deflectitur, haeret serra, neque poterit m veri sine manna vi adhibita ; unde saepe periculum est, ne rumpatur. Tale infortui. Dium Chirurgo accidisse narrat Hi anus cc : cumque illo tempore nondum

inter operandum tornatili ligatura compescebatur Haemorrhagla , exanimis fere jacebat aeger, antequam alia serra adesser, qua operatio absolveretur. . Ideo volluit Hildanus, ut semper binae serrae aequalis crassitiei adsint, ubi exstirpabit

membrum.

Applicatur autem serra ossi, quam proxime' fieri poterit sine laesione , circa carnium dissectarum orbiculum; dein lentissime crena in pitur perpendicularis

in osse : ubi, autem haec facta est, non amplius tantum miculum est, ne serra deviet, cum 'crenae lateribus undique sustineatur. Pergitur dein aequabili motu .cavendo quam maxime , ne unquam a perpendiculo aeflectat serra ; brevi enim tunc haereret immobilis, unde nova iterum via serrae parari deberet : vel, si perageretur , periculum foret, ne serra rumperetur. Notandum praeterea, non requiri, ut magna vi serra apprimatur ossi , quod in vivente homine , vel in recens mo tuo , mollius de succulentum est , adeoque facile cedit: tunc enim dentes serrae profundius immergerentur ossis substantiae, adeoque non posset aequabilissime serrae . reciprocari , sed per subsultus tantum. Ubi autem duplex in parte amputanda os est, atque notabilis in magnitudine illorum & robore diversitas, uti v. g. in cruro.

775쪽

in brachio enim ulna & radius non tam multum differunt), tunc omnium opis timum est , si primum terrae vestigium imprimatur tibiae , deinde sic inclinetur serra , ut simul hbulam radat; atque simul curetur, ut fibula prius discissa sit quam tibia. Sine ias cautelis enim periculum foret, ne fibula in festucas dissilitet, dum serrae pressionem Sc pondus 1ola sustineret. Facile autem patet ex cognito situ horum ossium. Chirurgum , ut omnia modo dicta perficere possit, commodissime locati inter bina aegri crura, non vero extra illa ; uti in figuris Hiliani a

male exprimitur.

s. Dum enim serra profundius descendit jam in ipsam ossis substantiam , si

v. g. ille minister, qui crus exstirpandam circa genu tenet, parum elevet partem , alter vero pedem extremum parum deprimae, augebitur hiatus inter ossis partes resectas , & liberrima fiet serrae via. Si vero adjutores in tali operatione fuerint

imperiit, vel animo turbati, patet facile , plurima mala fieri posse.

f. . i. CYMPTO MATUM, exstirpationem seciuentium, pri

marium Haemorrhagia semper ilico sistenda ir. Vasis, jactu sanguinis deprehensis, apprehensis per tenacula eIatere compressa, eductis, filo trajecto ec circumducto arcte constrictis, si majora sunt. Aut vas constringendo per filum acubus binis incurvis utrimque ad latera vasis infixum. x. Cauteriis isnitis applicatis. 3. Plumaceolis vitriolo imbutis ad vasa , absorbentibus alia ad loca applicatis.

4. Partes vivas , retrotractas' 469 . N'. x. , laxatas reducendo. s. Vesicam circumponendo trunco, pulvere adstringente referram. 6. Ligatura firmante. . Somno, quiete, victu sollicite procuratIs.

Amputato membro, vasa discissa hiant aperta : hine, nisi tornatilis ligatura arteriae ad partem tendentis truncum compressi IIet, pleno rivo sanguis undatim eia flueret. Sed non poterit haec ligatura relinqui, quia, impedito omni affluxu sat guinis arteriosi in paeam, de novo Gangraena & Sphacelus fieret. Debent ergo sic obturari, quacumque demum methodo hoc fiat, vasorum discillarum orificia, ut laxata quamvis tornatili ligatura truncum arteriae comprimente . sanguinis fluxus non sit timendus. Voluerunt tamen quidam auctores, non ilico sistendam esse Haemorrhagiam . sed conducere, ut aliqua copia sanguinis effluat; partim ut minuatur sanguinis abundantia. partim etiam ut evacuetur illa sanguinis pars, quae in his vasis prope partem mortuam stasnaverat . & forte aliqui maligni inde contraxerat. Sed eum hodie in parte viva exstirpatio tantum hat, nullum hujus rei periculum est; si postea appareat, sanguinem nimia copia vel rare. factione curationi obesse , poterit venae sectione tuto hoc tolli. Videtur erga Haemorrhagia post membrorum exstirpationem ilico sistenda esse t quod quomota fieri possit, sequentibus numeris considerabitur. a De Gangrena & Sphacelo pag. 3 P.

776쪽

i. In Commentariis 3. 1I8. n'. 4.' dictum fuit , Paraum primum fuisse, qui post amputationes membrorum vasa ligatura firmavit , & crudelem metho flumcauteriis adurenti partem truncatam repudiavit. Postea omnes Chirurgi illum se cuti sunt. Ut autem haec ligatura bene fieri possit, laxatur tornatilis ligatura, ut sanguis per aperta vasorum orificia esstuens demonstret illorum loca. Duplici tunc modo ligantur vasa : vel enim tenaculo, cquale apud Garaveot sa) describitur & de lineatur in quod elatere sponte clauditur de firmissime quidem, arripiun*r vasa,& protrahuntur ultra plagae superficiem, & deinde ligantur. Sed, uti facile apta paret, sanguis appulsus sensim protrudet talem ligaturam , sicque periculum erit, ne illa decidat, de recrudescat de novo Haemorrhagia : unde voluerunt alii s vide Commentaria M. 2IS. n'. .ὶ debere trajici filum per ipsam arteriae substantiam, S deinde circumductum arctissime constringi. Alia s& quidem hodie ustatissima )methodus est, ut acus admodum curva , quae plura fila , non contorta inter se, sed in eo em plano posita, habet, adigatur per carnes circa arteriam positas ; primo supra arteriae locum, deinde similis punctura eadem acu, & iisdem filis manet tibus , fiat infra arteriam; ita ut binis his punctutis quatuor fiant foramina, quae quadratum spatium includunt, in cujus medio arteria haeret, quae ligatura firmari debet b). Extrema tunc filorum.nodo constringuntur, sicque clauditur arteria hoc vinculo, quod non immediate tunc arterias ipsi applicatur , sed , carnibus ii terceptis simul, illam aequabillssime comprimit. Prior autem methodus tenaculo protracta vasa ligandi peritissimis Chirurgis aliquando magis arrisit, quam illa , quae acubus per carnes vicinas transfigendo fit, quia metuebant a partibus tendinosis, nervis , &α punctura laesis , vel vinculo interceptis acerrimos dolores ,

α convulsiones. Sie egregius Chirurgus De ia Morte seo se sola liae metho do semper usum fuisse dicit ; vel vitrioli globulis vasorum discis servin orificiis

adaptatis, ad sistendas haemorrhagias post membrorum exstirpationem. Non auiatem solam arteriam ligandam, verum etiam circumpositae carnis partem simul . tenaculo arripiebat & ligabat , sicque minus periculum erat, ne ligatura facta

delaberetur nimis cito. Interim tamen non omnino condemnabat alteram methodum ; quin imo in eodem loco selicem ejus successsum candidus enarrat, dum , post periculosam brachii exstirpationem prope ipsum humeri articulum factam , transadacto filo per carnes, arteria , inter illud filum & os intercepta, claudebatur , sine ullo malo symptomate secuto. Notandum tamen , quod 3c metu & dolore aliquando exanimis sere lactat seget, adeoque non magno impetu sanguis exiliat, de tantum per maxima vasa ;unde, nisi omnes notabiles rami sic ligatura firmati fuerint, periculum foret, Hrimorrhagiae, & deberet saepe postea totus apparatus iterum tolli, ut illa compeiaccretur. Praestat ergo grato cardiaco exhibito excitare vires, de attente cireui spicere , an forte cum impetu per arteriam notabilem quandam adhuc sanguis exsiliat, quae tunc pariter liganda erit. His factis, nullus amplius Haemorrhagiae metus est; neque opus erit serris ignitis , neque adeo valida requiritur ligatura , quae a Iastrum .de Chirurg.Tom. II. pag. I 83.3te. l e Tinite complet de Chirurgie Tom. III. bὶ Garengeot operations de Chirurgie I pag. 41 s. Tom. III. pag. 37 i. i

777쪽

recens discissas carnes contundit, & novIm inflammationem , imo & Gangra nam aliquando excitat.1. Ad Paraei tempora usque videtur fuisse universalis haec methodus sistendi san. guinem per cauteria ignita applicata. Hildamia a non tantum laudat cauteri sum usum post membri amputationem , verum etiam multis encomtis extollit ca . terium cultellare. Candenti nempe cultro carnes ad ossa usque secabantur , sicque eadem opera sistebatur sanguis. Sed post talem operationem debebit ambusth uuia neris seerficies separari per suppurationem , adeoque periculum erit , ne os ultra . partes molles emineat, & difficilem curationem faciat. Verum quidem est , quod& ipsum os cauteriis pariter exuri voluerit ; sed & tunc videtur satis longum tena Sus requiri , ut mortua .illa ossis pars separetur, licet contrarium voluerit auctor. Videantur illa , quae de causticorum ignitorum usu in compescendis Haemorrh si is dicta sunt in Commentariis 118. ii'. i. & . Ibi enim habentur rationes. quare optimi Chirurgi hac methodo abstineant.

3. Sumitur vitriolum , & imprimis Cyprium , in pulverem conteritur , qai plumaceolis , vasis discissis applicandis, inspergitur: vel, quod melius est , vitrioli pulvis gogypto excipitur , & fiant inde noduli sphaerici , vel de conici , qui vasis discissis applicantur. Sanguis effluens , simul ac vitriolum tangit , coagulatur in ahrombum , qui vasis discuta orificium obturat ; sicque sanguis sistitur. Ubi vero maximae arseriae discissae sunt , sanguis magna velocitate erumpens abriperet hos globulos vel haec plumaceola ; unde simul requiritire pressio externa , per quam applicata haec maneant ad vasorum dissectorum orificia : ideo dies noctesque adelis debent famuli , qui leni pressione continuo haec in loco retineant. Praeterea via

triolum vasorum extrema , & crudas carnes , quas . tangit , in escharam convertit ; quae postea separari debebit : tuncque hac elchara decidua , novus iterum erit Haemorrhagiae metus , uti antea dictum fuit in Commentariis 3. 118. Ideo fere omnes Chirurgi magis hodie confidunt vasorum ligaturae , neque vitriolum adhubent , nisi ubi non facile vasa prehendi & ligari pollunt. Vitriolum autem illud Iantum apponitur majorum vasorum orificiis ; reliquae trunci superficiei , ubi plurima vasa minora discissa hiant , applicantur talia . quae fa Muinem abso bent; & cum illo in crustam abeunt, quae operculi iustar minorum vasorum hi tus tegit. Ubi vero cautum est , ne ex majoribus truncis discissis sanguis exire Eossit, facile patet, nihil thneudum esse , licet ex minoribus ramulis aliquid adhuc sanguinis lente exstillet ; sponte enim hi rivuli claudentur ; uti probatum fuit in Commentariis f. I s'. . 4. In praeparatione ad exstirpationem ipsem dictum fuit , cutim & subjectas partes molles debere sursum trahi, quantum fieri possit, & in hoc situ retineri , donec amputatio membri facta fuit. Deinde , vinculo soluto , reducuntur , ut ossis resecti pars non emineat ultra reliquam vulneris superficiem a dumque hoc fit, distracta antea vasa laxantur; unde sibi relicta nunc vasorum dissectorum orificia contrahi possunt , &.se recondere sub partibus vicinis. Hacque ratione partium retrotractarum reductio sistendae Haemorrhagiae utcumque conducit. Voluit Paraus c, , tunc truncum debere quatuor in locis acu perforari , ut trajectis filis , in

ctucia

778쪽

crucis sormam decussatim positis, adduci magis possent partes molles, & in situ retineri. Sed si valide adducerentur haec fila, dolor satis magnus , dc valida inflammatio , faciebant, ut brevi post iterum discindi deberent ; si laxe tantum , inutilis erat haec cautela.

s. Cum nihil plus metuatur post membri exstirpationem , quam Haemorrhagia ;sinc anxia cura omnia artis molimina adhibent Chirurgi , ut hanc evitent. Et quamvis ligatis vasis majoribus, Sc absorbentibus pulveribus applicatis ad locumlatis cautum videatur , solent tamen vesicam. , simili pulvere refertam , trunc circum applicare ; ut , si forte aliquis sanguis adhuc exiret, vel mala fortuna lugatura trunci cujusdam arterio si solveretur ; pulveres illi, statim cum sanguine in

mallam firmam concrescentes , prohiberent Haemorrhagiam. In Commentariis autem ε. 1is. n'. 3. dictum fuit. adstringentia illa parum efficere polle , nisi sina ut idonea compressio accelserit , quae sola tine his etiam quam efficacissime Haemo rhagiam compescere potest , uti ibidem n'. 6. probatum fuit. Farina volatilis mois litorum , gyptum , bolus Armena , praecipua sunt. Colophoniam vel resinam cumbolo laudant alii. Lycoperdi fungi. dissectos orbiculos nostrates Chirurgi ad similes usus adhibere solent , de satis feliciter quidem. In Materia Medica ad hunc numerum tales formulae habentur. Celeberrimus tamen in arte Vir c a) Alexan- Ar Monra , qui plurima utilissima monet in exstirpationibus membrorum obse vanda, dudum jam horum pulverum adstringentium usum apud 'Scotos eviluilla notat, quia dc cum sanguine , vel aliis humoribus affluentibus , in duras malias concrescunt, quae teneram vulneris superficiem laedunt ; Sc postea dissiculter tolli pollunt , cum alii pertinaciter adhaereant. Consulit hinc . ut, ligatis majoribus alteriis , reliqua trunci superficies motissimis tegatur lintei carpti filamentis , quae non hedent crudum vulnus , interimque liquida affluentia fatis absorbebunt. Monetque simul , longe pulchrius hoc obtineri , & aequabiliorem pressionem conciliari parti, si loco plumaceolorum , ex linteis carptis convolutis factorum , fit

menta naee simpliciter applicentur . Varia crassitie , prout major eminentia vel e vitas superficiei requirum. . .

6. Cum illa methodo ligandi arterias majores dissectas, quae hodie invaluit . Haemorrhagiae periculum nullum sit, non requiritur stricta adeo ligatura r sufficiet autem talis , quae blanda pressione lintea carpta Ec reliquum apparatum in loco

retineat. Si enim ligatura circumpo a truncum magis urgeat, plurima fient m Ia r tota enim pressio fasciarum in parres molles solas aget , cum os cedere la reat; adeoque sursum prementur carnes di os nudum velinquent. Ρraeterea cru-um illud vulnus vide f. iue S. s. s.) incipiet tumere , calere , dolere , inflammari; adeoque summus Gangraenae metus erit , si valida compressio accesserit via de S. 411. c. . Unde etiam prudenres Chirurgi maluerunt , ubi metuebant H morrhagiam , noctes stiesque famulos apponere, qui blanda manus pressione stipticos pulveres dc reliquum apparatum continerent.

. Quam necessarium sit, ut vigiliae impediantur in vulneratis , dc quies concutietur demonstratum fuit in Commentariis φ. io 1. Dictumque fuit ibidem , satis tutum 'esse in talibus casibus narcoticorum usum. Multo magis ergo hoc Verum erit in exstirpationibus. Ubi autem paulo ante operationem l vide 4. 469. M. f. t . 3 Medieat Mars VM IV n .aa. Pag M. 'c' . . .

779쪽

narcoticum datum suerit, illud perget agere adhuc per aliquot horas , blandumque somnum inducet. Multum etiam huc faciet tranquilla pacatae mentis serenitas . quae adesse solet semper , dum transierunt illa mala , quae antea brevi futura m ruebantur. Quam periculosum vero sit partem truncatam movere , constitit illo casu , cujus alia occasione in Commentariis L 11 3. n'. 6.) mentio facta fulto Femur exstirparum fuerat Nobilissimo viro, qui intrepido animo hanc operationem sustinuerat; cum faustus hactenus fuisset curationis progressus , vigeum a prima post exstirpationem die , se ips- solus erexit in lecto lubito de magna satis vi ; 1ed mox imprudentiae suae poenas luebat, ilico succedente valida Haemorrh gia , quamvis ligatura occlusae fuissent arteriae : vixque a tanto periculo evasit , ope pulcherrimi instrumenti a Celeberrimo Petito excogitati , quo comprimebatur hiantis arteriae orificium , simulque arteriae truncus supra vulne is locum pro lubitu angustari poterat s a). Omnia autem illa , quae circa victus regimen in vulneratis a *. I92. ad g. i97. enumerantur , hic accuratissime observanda sunt. Minimum enim diaetae vitium tanto vulne i nocere poterit, cum recens chylus , ingestorum dotes saepe diu adhuc retinens , versus hunc locum minus resistentem maxima saepe copia feratur ; uti monitum fuit in Commentariis g. 191. Praeterea , cum aliquando per exstirpationes magna coryoris pars tollatur , parcior viactus ratio instituenda est , cum minus requiratur aci corporis nutrimentum , quam antea ; & omne superfluum vulneris locum minus resisientem urgeat: unde vaso rum dilatatio nimia, carnes fungosae &c. naici possent.

g. 71. ON SOLID ATIO fit in osse . si cito curetur e a foliatio , & caveatur caries, quod fit, si ilico ei appli

cetur spleniolum sp. vin. mastichino madidum.

Superficies ossis in parte truncata serrae dentibus contusa fuit , ande videtuli hic requiri separatio extimae illius superficiei. Ut hanc promoverent Chirurgi, s-lebant candenti ferro os nudum leviter tangere bὶ. Merito autem haec methodus hodie repudiatur. In vulnerum enim capitis de fracturarum Listoria patuit , ossium consolidationem, dc separationem corrupti , non indigere tanto molimine , ted

felicissime perfici , modo ab aere dc pinguibus defendantur. Si ergo statim Post exstirpationem os applicetur plumaceolum , spiritu vini cum mastiche , vel similibus , decocto madidum , aer arcetur, & selictissima cura sequi solet ; uti dictum

fuit in Commentariis L 111. 13'. 2. Ubi autem cauterio applicato os comburitur scerto debebit separari omne illud , quod ignis vi destructum fuit , adeoque r

tartabitur cura. Quin imo observata fidelia videntur evincere , non semper ne celsariam esse illam ossis dissecti exfoliationem. In methodo enim illa curarid rum artuum exstirpatorum per insitionem, de qua dictum suis in Commentariis 3. 469. n'. 2. ilico carnis relictae pars trunco applicatur undique , dc postea ac

creicit : testaturque Ru chius e ) qui in cubito tali methodo institutam exstirpationem coram viderat, Se quotidie deligationi vulneris adsuerat, quod nullam

780쪽

sensibilem separationem extremitatum ossium cubiti & radii toto curae tempore observaverit ; creditque factum hoc ideo fuisse . quod ilico carne tectae ostium

extremitates aeri minus expositae fuissent. Ubi autem vulgari methodo membra exstirpantur , licet olla nudata diutius acri exponantur . tamen neque tunc sen per sensibiles partes ab ossibus secedere monet Celeberrimus Mon at . In qu tuordecim enim exstirpationuin casibus , tantum ter Ossis particulas abscessisse ob servavit; in reliquis ne vestisium exfoliationis invenIum fuit. Ex quibus patet. nullo modo requiri, ut exsoliatio ossis dissecti promovCatur, cum non semper ne

cessaria sit.

g. 473. TN carne vero , ut in vulnerum dictum fuit ab I 1 89. ι 9 i. ad 2 ι . J.

omnia , quae in curatione vulnerum numeris citatis dicta sunt , hic iterum conveniunt. Notavit autem Celeiarrimus Monro ib) cavendum esse , ne nimis cito tollatur primus apparatus. Lintea enim carpta, pulveres styptici , fungus Lyco perdi &c. pertinaciter solent adhaerere vulneris superficiei , neque sine dolote &metu Haemorrhagiae inde avelli polIunt; donec suppuratione nata humescant it tum de sponte decidante ideo noluit ante quintum diem apparatum renovari. Si vero a sanguine vel ichore fasciae penetratae istere incipiant, forfice rescindendas jubet , omniaque illa removenda , quae non adhaerent firmiter vulneri; deinde putis linteis applicatis omnia iterum tegi Voluit. Raram dein deligationem commendat . secunda quaque vel tertia tantum die faciendam , dum pruritus .in vulneris loco perceptus, acrius iam fieri pus indicat. Molli vero per lintea carpta applicata compressione spongiosae carnis generationem orae cavendam monet . & fila , quibus arteriae ligatae fuerunt, se non istis cito cadant, & increscet te carne tegantur , caute rescindenda jubet, ne diutius relicta postea commode educi nequeant, & fistulosum ulcus diu maneat. Quamvis autem a dexterrimis Chirurgis exstirpatio membri facta , omnesque cautelae hoc capitulo enurueratae scrupulo te observatae fuerint , tamen aliquando quaedam sequuntur mala, quae nec praevideri poterant facile , neque saepe ulla arte tolli. Dictum fuit in Commentariis f. I 1. ia'. I., maῆnam saepe nasci curae dissicultatem , dum post majorum membrorum exstirpationem latum vulnus

quotidie ingentem puris copiam colligit : saepius enim absterso pure , impeditur vulneris consolidatio , quod tunc in fonticuli naturam fere degenerans incrediabilem copiam liquidi dimittit quotidie : unde sublucto corporis nutrimenro hae

via. totum corpus exsicCatur vero marasmo. Si autem diu maneat in tanti vul

ne i is superficie collectum pus , illud, mora & calore attenuatum , venosis osculis resorbetur , & omnem sanguinem putrida cacochymia inficit; unde iterum plurima mala fiunt. Sed rara deligatio nimiam humorum iactatam impediet , &decoctorum ex herbis vulnerariis largus usus eluet de sanguine resorptum pus , & per utinas uel sudores expellet. Ubi autem improviso omne corporis nutri mentum huc ruit, & maxima copia per aperta hic vasa exit, in angulto spes est. a Mediol Uays Tom. IV. a'. xi. b) Ibid. pag. 3 x.

SEARCH

MENU NAVIGATION