Gerardi Van Swieten,... Commentaria in Hermanni Boerhaave Aphorismos de cognoscendis et curandis morbis..

발행: 1746년

분량: 904페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

801쪽

linaceum mole excedens inveniebatur. Utetus autem ille cum contentis novem

librarum pondus superabat. Apud Hildanum similles obsetvationes habentur, quae hanc rem conficinant cain. Quamvis autem in locis corporis, hac paragrapho enumeraris. frequentius inis veniantur scirrhi; tamen & in aliis visceribus pariter deprehensi fuerunt. Heparscirrhosum vel in toto , vel in parte, inventum fuisse , passim apud observatorcs legitur. Scirrhum lieni familiarem morbum esse dc diuturnum Arelaus bὶ meis moriae tradidit. In ventriculo & intestinis scirrhos inventos fuisse, & in obsie vationibus paulo ante memoratis , 8c apud plurimos observatores habetur. 6. sicam urinariam totam scirrhosam fuisse , ejusque m branas quartam Pollici. partem crassitie aequasse legitur ic dcc.

s. 8 1. TπI N C inflammatio i 391. , lac stagnans, caseo sum

XL durescens, coagulatum ; contuso 3a . , attritus validus ; anthrax ; 4ubo, ulcus praemature clausum . materies atrabiliaria sanguinis, bilisve, maxime cessante consueto menstruo, vel haemorrhoidali fluxu; lapidescens, crassa , austera, gypsea materies , vir Rra istis , victus durus, haereditaria labes, scirrhum creare possim t.

Recensentur hac paragrapho praecipuae causae, a quibus scirrhus nasci solet. INFLAMMATIO. Dictum fuit in Commentariis 3. 391. inflammati nem circa loca flandulosa aliquando in scirrhum desinere ; tuncque non sep rari vasorum obitructorum fines una cum in farcto immeabili liquido a vicinis Partibus fanis, sed manere illud morbosum, arque adeo indomabilem indolemiaepe acquirere, ut postea nullo naturae vel artis molimine solvi possit; sed voltota vita maneat, vel ferro aut igne tolli debeat. Pulcherrime hanc scirrhi ex instammatione originem notaverunt Veteres Medici. Sic Aretaui di dicit. Si a Phlegmone jecur non suppuratur, non est absursim , tamorem durum temporis progresso in scirrhum mutari. Et AEgineta se in de uteri scirrho agens, habet sequentia : Dimrbescit uterus , aliquando repente , sine cassa edidenti : plerumque vero . Phlegmo praegressa, qua nec soluta , nec in abscessam conversa fuit. Videnturque scirrhois tales male curatae inflammationis reliquiae non tantum in locis glandulosis , verum etiam S in aliis corporis partibus obtinere. Observaverat hoc Galenus, ubi de Eryli petatis cura agit vide locum citatum in Commentariis β. 39o. . Postquam lenim dixerat, illud majorem refrigerationem requirere , quam Phlegmone, monet, incauto refrigerantium usu lividain cutim fieri , imo de nigrescere , potissimum in senilibus corporibus : sic ut quadam ita refrigeratorum nequidem discutientibus medicamentis perfecte sanentur, sed relinquanr scir visum qtiendam tumorem in parracte. In morsis inflammatoriis forte saepius sic scit thus in locis etiam non glandulosis nascitur, dum, per frequentes nimis venae sectiones, debilitatis viribus,

e) Abrideement of the Philosoph. Dat

di De Caus. dc Sign. Morbor. diututa. Lib.

I. cap. 13. pag. ε .

802쪽

non valet impetus vitalis liquidi solvere obstruentes moleculas ultin is vasorumia angustiis impactas, neque blanda suppuratione separare. Inde forte post pleuritidem toties Pleuta, imo & pulmonis pleurae accreti pars in scirrhum indurescit. Partium enim membranacearum, post infelicem validarum inflammationum curam , mirae observatae fuerunt degenerationes. In Pleuritidis historia postea di. cetur , aliquando & Pericardium inflammari , de forte saepius , quam putatur. Et in cadaveribus inventum fuit, tenuissimam illam membranaceam cordis capsulam miro modo inspissatam , imo & induratam fuisse , post pectoris morbos diuturnos. Sic in cadavere nautae , qui gravissimo asthmate, & tussi laboraverat. tandemque hydropico tumore abdominis, scroti, crurum detentus perierat, inveniebatur inter alia mala pericardium Pollicis crassitiem aequans, cordi firmiter accretum, & cartilagineae fere duritiei, sic ut vix cultro cederet a . Licet enim, per morbos mutato Pericardio, hic invenerint glandulosam fabricam Malpsthias bin de Santorini se), tamen videtur ipsa membranacea substantia Pericardii in casu modo recitato degenerasse , cum non invenirentur solliculi dilatati & in durati , sed totum Pericardium cartilagineum factum esset. LAC set Ac MANs &c. Videantur illa, quae in Commentariis paragraphi praecedentis de hac re dicta sunt. Imprimis frequens ab hac causa scirrhus in muli rum lactantium mammis oritur, dum suppurationem metuentes inflammatas mammas igni exponunt, vel spiritu vini calido fovent. Minuitur saepe sic tumor, dic spata, vel per papillas effluente tenuissima parte lactis in ductibus lacti fetis stagia nantis; sed residuum crastum manet, & scirrhum saepe nulla arte resolubilem facit. CONTUSIO. Videantur Commentaria g. 32 . ATTRITUS v Linus. Inde enim inflammatio & omnes ejus sequelae nasci poterunt. In publicis prostibulis toties observata fuerunt condylomata sci rhosia, in vagina a nimio attritu nata : In illis vero, quibus circa jecur ulcer

sum turpior Ionge libido saevit, similia mala apparent, dum

- podice tibi Caduntur tumida , medico ridente, marisca d .

ANTHRA X. Quid sit, in Commentariis f. 16. Lictum suit: quando ne pe a subita & vatilissima inflammatione cutis, una cum panniculi adiposi partes ubjecta , in siccam 3c duram convertitur escharam ; cujus curatio in eo consistit , ut per suppurationem in omni ejus ambitu solvatur a partibus vivis , & excidat. Hoc autem si obtineri nequeat , sedata inflammatione partium vicinarum, manebit scirrhosus talis tumor; imprimis si loca glandulosa tale malum occupaverit. BUBO. Generali fere significatione glandularum tumores p in diversis etiam corporis partibus ortos , sic vocatos Dilla, in Commentariis M. I 6. monitum fuit; potissimum tamen hoc nomen datur glandulis inguinalibus tumentibus. Frequentissime tales tumores a Venereo contagio nascuntur , & saepe diu m nent, ad optima quaevis remedia rebelles.

803쪽

ULCUS EMATURE CLAUsu M. Frequenter observatur, dum phlehirone in abscessum conversa est, mediana loci partem omnino emollitam & mam ratam esse , licet totus ambitus tumoris adhuc durus sit vide Commentaria f. 61.nV. 1.ὶ : unde absceilus talis non Cito aperiendus est. Sed accidit aliquando, in vertice mucronato absces Ius tensa integumenta,& cataplasi natibus macerata, spon. te rumpi, & exitum dare puri contento , reliqua autem adhuc cruda & dura tua nere. Nisi tunc apertum maneat tale ulcus, 3c simul suppurationem excitantibus remediis tegatur locus, saepe scirrhosa durities manet satis diu ; quae tamen' in locis non glandulotis sensim plerumque disti pari solet. Ubi vero in mammis,

post male curatam suppurationem, talis durities manet, saepe scirrhum non resolubilem relinquit. Nunquam tamen frequentius ab hac causa scirrhus otitur, quam in bubonibus Venere is , quando hi suppurati aperiuntur ante persectam maturationem, vel his apertis Chirurgi, longae curae pertaesi, exsiccantibus consolidationem aperti ulceris tentant: tunc enim semper aliquid scirrhosi relinquitur.

MATERIES. ATRA BILARIA SANGUINIs, BIOS V E. Quotiescumque sanguini arterioso perit fluidissima pars, sive per motus corporis veheme tes , sive per protractas mentis exercitationes; tunc illud , quod 1uperest, colore solito nigrius , tenacitate picea fere, ex oleo cras Io sanguinis S terrestri ejus parte simul unitis , immeabile ni, & majori cum dissicultate per minimas valorum angustias transi : obstructionibus hinc producendis aptissima est haec materies,&. vocatur Atra bilis. Ubi vero bilis proprie dicta in suo folliculo stagnat, miram tenacitatem acquirere potest, & saepissime in calculosas concretiones degenerat. Tenax talis amurcosa materia a bile stasnante & inistissata orta etiam vincatur Atra bilis; longe tamen acrior , longe facilius putreicens, quam prior exsanguinis Gallamento nata. Poterit ultima haec species totam bilis ossicinam turbare , & obstruere loca , quibus continetur, & postea putredinem accedente pel-sima quaevis mala facere. Prior autem species scirrhis producendis imprimis apta, vitetur, cum sanguis lentore tali inquinatus facillime in fabrica intricatissima glandularum haereat. Doceat observationes practicae, frequentissime scirrhos ii veniri in talibus corporibus, quae ex sua peculiari idio syncrasia in atrabitariam temperiem inclinant; cujus signa in Celeberrimi Boerhaaιii In ιώtioalbut Medicis

F. 896. enumerantur. Veteres Medici semper fere atram bilem, tanquam scirrhi & cancri. causam, incusaverunt: imo Galenus cain hanc solam cancri originem tantum agnoscit, quando atrabitarius humor collectus in corpore, neque per Haemorrhoides , vel varices evacuatus , neque ad cutim propulsus , ad alia corporis partes defertur. Λtque in hac opinione confirmabatur, aum in partibus sic assectis venae atro & crasto sanguine plenae conspiciebantur : quare autem hoc

fiat, postea in cancri historia g. 49 . dicetur. Magna effectuum scirrhi & atrae bilis limilitudo evincit , saepe illum ab hac oriri. Tenax enim & piceus humora trabitarius. dictus , viscerum abdominalium vasa plerumque replet Ac obstruit,& chmnicos maxime morbos facit. Ubi vero a quacumque causa incipit fundidc corrumpi simul stagnans ille humor, increstibili. malignitate furit vocabatur tunc arra bilis tu*ens vel mota Veteribus Medicis & febres acutissimas ci olathales etiam in frigidissimis corporibus excitat; dysenterias pessimas &ci vis

a Ne hod. Medendi ad Glaucon. Lib. II. eail. Ia. Charier. Tom. X. pag. 38F.

804쪽

rum erosiones, animi deliquia, mortem subitam saepe producit. Sed & seirrhus diu potest haerere in corporis partibus, vix nocens, nili adjacentia vasa multum comprimat: si vero vel 1 ponte , vel imprudenti medela , incipiat moveri vetusti

1 cirrhi materia, in horrendum cancrum brevi degenerat. MAXIME cassANT E coNs UETO MENfTRUO. Maximae mutationes

in muliebri corpore fiunt illo tempore, dum menstrua primo prodire incipiunt; uti etiam postea, quando cessant in estoetis. Observationes omnium fere Medita corum docent, circa illud tempus in utero & ovariis saepe ab infarctis vasis scitia rhos natos fuisse. Mammis autem cum utero tantus consensus est, ut, simul ac impediatur sanguinis uterini libera excretio, incipiant turgere, uti in gravidis mulieribus patet, & in puerperis, quando lochiis cessantibus, vel minutis multum , mammae attolluntur lacte turgida: : Ideo non mirum erit, cessante fluxu menstruo consueto, mammas assici . illarum vasa distendi, & scirrhos nasci. Sic etiam frequentissime observatur, scirinos ab aliis causis natos circa hoc tempus augeri mole, & sepe in cancrum mutari. Pulchre haec notavit Hippocrates sa

dicens : Conclusi uteri menses ad mammas remittunt. Postquam autem enumeravit plurima symptomata, quibus deceptae mulieres se tunc gravidas credunt, sub- , ungit sequentia : Et in mammis tubercula dura oriuntur, qu sdam quidem maiora, quaedam vero minora. Haec autem minime suppurant , Iedsemper dariora sunt , ct ex

illis occalli cancri nascuntur. Ex propriis observatis conclusit Dionisius bὶ , ex viginti mulieribus , quae cancro laborant, quindecim hoc malo assici intra quadragesimum quintum & quinquagesimum aetatis annum : additque, se in itinere per Galliae provincias in singulis fere urbibus plures hoc morbo aflectas vidis lein coenobiis, semper autem circa modo dictum aetatis tempus ; vel, si in iunioribus occurreret malum , menstrua sanguinis evacuatio deficiebat in illis. Imo a retentis vel parcius fluentibus menstruis glandulosa alia corporis loca in tumores attolli, docuit Bollerius se) dicens, se uno anno vidisse plus quam ducentas puellas, qui bus medio vere , non satis exeunte sanguine menstruo , tumores in inguinibus natacebantur. Et in illo casu, cujus mentio in Commentariis praecedentis paragra phi facta fuit, sana hactenus mulier circa quadragesimum 1 extum aetatis annum i ubito suppressis menstruis , aegrotare incepit ; & postea in cadavere Mesent rium , Pan creas , Ventriculus, Pylorus , scirrhosa inventa fuerunt. Ex quibus omnibus satis patet, quantum ad scirrhum producendum , vel augendum, si praee cliterit, possit facere consueti fluxus menstrui cessatio. VEL HAEMORRHoi DALI FLUx U. Cum atrabitarius humor, uti pa bit poclea in Capitulo de Melancholia, sepe soleat deponi versus abdominalia viscera, & ibi plurima, & satis mirabilia mala facere ; nihil commodius videtur, quam per Haetamorrhoidalia vasa tenacem & sepe piceum sere sanguinem dimitti, atque hoc in melancholicae temperiei hominibus frequenter observatur. Unde Hippocrates d laudavit Haemorrhoides, si melancholicis contingerent. Ubi ergo atrabitaria materies , solito Haemorrhoidali fluxu evacuari consueta, hoc suppresso retinetuρ;

te Comment. i. in Lib. III. Goae. Hippocr.

805쪽

dits SCIRRHUS. F. 48s

pertinacissimis obstructionibus in locis glandulosis producendis occasionem date potest; uti paulo ante in eadem hac paragrapho dictum fuit.

LAPIDESCENS, c RAssA , AUSTERA, GYPSE A , MATERIES. Nisi constaret numerosissimis experimentis , vix crederetur , etiam in tenuissimis& lympidissimis corporis nostri humoribus haerere materiam , unde durus latis potest crescere calculus. Lympida & tenuis urina, per minimas fistulas renates a sanguine secreta , toties calculosis concretionibus originem dat; non tantum, ubi in pelvi, ureteribus, aut vesica stagnat collecta, verum etiam in ipsis renubus , qui aliquando toti calculosii inventi fuerunt. Plurimos calculos renates vidi

excretos , qui pedunculos habebant, quibus fistulis renatibus inhaesisse videban tur; dum reliqua illorum superficies globosi apparebat. Ex glandula sublinguati

calculum eductum vidi. In ipso abdominis cavo, quod tenuit limo exhalante rore tantum madet , calculi inventi sunt. In cerebri tuo stantia, & in omnibus fere

corporis locis, deprehensi sunt; uti postea in calculi historia latius dicetur. Si ergo suntles concretiones circa loca glandulosa fiant , pertinacissimi nascentur

scirrhi. Variam autem duritiem in calculis in corpore numano natis observare

licet: aliquando durissimi sunt, ut in vesicae calculis imprimis observatur : qua doque longe molliores Sc friabiles, uti imprimis sunt illi, qui in bile concrescunt, imo & albos friabiles , gypsum fere referentes , tussi pulmonibus excretos vidi : & in Commentariis praecedentis paragraphi ex Parai observationibus consti ut, glandulas mesenterii scirrhosas , gypsea materia turgidas inventas fuisse. VITA TR is Tis. Dicetur postea in Commentariis g. io' o. in morbis m lancholicis mirum hoc observari, quod nempe atra bilis in sanguine praedomunans, & imprimis iam circa viscer abdominalia haerens , miram anxietatem, &moerorem insuperabilem producat, cujus taedio violentas aliquando manus sibi inferunt miseri. Sed non noc tantum , verum etiam quod validi animi amectus, ct imprimis moestitia , similem materiam in sanguine producant ,& in viscerum abdominalium vasis figant. Cum ergo vita tristis atrabitariam materiam producere possit, patet ex ante dictis, quod & scirrho dare originem valeat. VICTUS DURus. Inter causas Melancholiae recensentur g. Io 93. etiam

cibi austeri, duri, terrestres, sicci , diu ali .mti , imprimis si simul quiescat &torpeat corpus : unde literatis toties pertinacissimae fiunt in visceribus abdomianalibus obli ructiones, dum carnibus Zc piscibus fumo, sale, acre induratis, s his , pisis &c. utuntur frequentius ; interimque mentem acriter , corpus Vero minime , exercent; solent hi seinper magno suo damno experiri, duriora haec messiarum illis relinquenda esse ; mollissima autem olera, lactucam , inlybum , cichorea&c. sapientum ventribus amica elle, una cum teneris juniorum animalium carnibus&c. Dum farinosis crudis nec fermentatis pauperum infantes vescuntur, misel lis abdomen in tumorem attollitur , tenellis visceribus tu superabili lentore inis farctis. A fructibus austeris immaturis avide comestis rusticorum pueri similia maialas patiuntur.

HAEREDITAR IA L ass. Phthisina , Epilepsiam , Podagram, ex parentibus in prolem transire, funestis toties exemplis constitit : idem & de pluribus aliis morbis forte verum est. Tales autem morbi haereditarii, si non penitus ii curabiles , saltem ab omnibus Mel cis curatu dissicillimi habentur. Solebat hac occasione suis auffitoribus dicere Celeberrimus Auctor, quod familiam novisset,

806쪽

in qua omnes certo aetatis termino fiebant icterici; tandemque, nullis remediis cedente malo, Hydropici peribant. In cadaveribus , quae incidenta Medicis lubenter concedebant, ut funesti huic familiae mali caula detegi, dc postea curati vel praecaveri pollet) inveniebatur hepar scirrho sum.

s. 86. FFECTUS scirrhi nati, occupare aucta mole v Icina ἰ . ea premere, comprimere , laedere functionem scirrho si,& vicini , lianc inflammationes , suppurationes, gangraenas, paralyses, atrophias, spha celos, sterilitatem , partum difficilem , volvulum, &multa similia mala producere, quae ex natura & ossicio laesi, & comprimentis, facile deduci queunt.

Pars sciriliosa augetur magnitudine: sed hoc fieri nequit , quin vasa partium

scIrrho adjacentium angustentur; imo & aliquando comprimantur integre. Ideo inter caulas obstructionum , quae externa vasorum compressione illorum cava arctent, numerantur etiam schirro si tu ores vide 3. I ia. M. I. j. Innumeri e

go , illique penitus diversi eflectus scii rhi eisse possunt , pro varietate partium,

quae in scirrnum induruerunt, & diversis functionibus vicinorum , quae a scirrho increscente comprimuntur. Sic scirrhus ab externa causa, in corpore euchymo natus, mammam occupans , saepe in feram usque senectam innocuus manet: ubi idem malum in oelophago , vel vicinis partibus , quae tumentes illius cavum arctare & comprimere pollunt, haeserit ; omni deglutitorum in ventriculum transitu impedito , post Tantali poenas saepe per menses toleratas , inevitabilis mors sequitur. Sussiciet erso generales fontes hic indicare , unde scirrhi natie Tectus deduci pollunt : singularium autem malorum , quae a scirrho ut causa sequuntur in corpore humano , cognitio a functionibus partium aflectarum laesis pendet. Quaedam tamen eX praecipuis enumerantur hac patagrapho. INFLAMMATIONES, suppURATIONES, GANGRAENAS, s P H A C E L O s. I ii 3. 37 s. usi de inflammationis causis agebatur, dictum fuit, omnes obstructionum caulas inflammationem facere posse: sed , uti modo dictum fuit , inter causas obstructionum, quae externa compressione vasa arct rent, etiam scirrhus numeratur; adeoque haec res pater. Natam autem inflammationem sequi pollunt omnes ejus ellectus; adeoque dc suppuratio dc gangrmna 8c sphacelus. Notandum tamen in scirrho exquisito dc confirmato suppurationem nunquam fieri, sed quidem in partibus vicinis a scirrho tumente comprecsis. Praeterea in Commentariis , 11. F. ex observationibus Hildani constitit, a tumore scirrhoso venam cavam comprimente illo in loco , ubi in binas iliacas finditur, in utroque crure Gangraenam natam fuiste ; quam sphacelus seque abatur ad genua ascendens Sc mors. PARALYSES. Ut fiant motus musculorum voluntarii, requiritur liberum commercium inter cerebrum & musculos per nervos : si ergo scirrhus ne vum ad musculum tendentem in toto hoc itinere a cerebro ad musculum uiaque alicubi comptet Ierit , erit musculus ille paralyticus. Si jam ingens truncus nervosus ad partem quandam co*oris tendens a tali caula comprimatur , erit

perfecta paralysiis illius membri. Dum subaxillares glandulae , scirrho sis factae de

807쪽

t umidae valde premunt vicinos truncos nervosos , patet sacile, inde paralysim nasci posse. Vidi sic in muliere sexagenaria dextram mammam totam scirrho iam, & dein glandulas sub axilla dextra admodum tumidas pariter induruic se ; unde primo maximus dolor in toto brachio dextro , dein stupor, & inei. piens paralysis. Simul in colli dextro latere glandulae tumidae admodum & diatae erant, & frequentia animi deliqui a ; forte a pari vago & intercostati ejus dem lateris compressis. ATROPHIA S. Dictum fuit in Commentariis q. 16 I. quod , si arteria major tota sic discindatur , ut postea nnitus amplius sensuis ad partes suppositas venire possit, tunc omnia illa, quae ab hoc trunco vitalem sanguinem a cipiebant , emori , sublato omni vitalis liquidi influxu : simulque notabitur ibi dem, duplici modo hoc fieri : vel enim stagnabant liquida non amplius propulsa motu sanguinis arteriosi , & corrumpebantur ; unde putrida & lenta Gamgraena fiebat: vel humores in partibus luppositis relicti, pro9xia contractiose

vasorum transibant in venas , quae musculorum vicinorum turgentium ope limmores receptos cor versus revehunt: sic omni liquido orbata vasa collabuntur. latera collapsa concrescunt inter se, S partis moles minuitur quotidie; donee tandem arefacta omnia Mumiam fere reserant: uti ibidem miro casu probatum fuit. Facile patet, eadem mala fieri debere, si scirrhus sua mole alterum aleartem quandam corporis tendentem compres Ierit sic ut omnis sanguinis ita litus impediatur.

STERILITATEM. In utroque sexu sterilitatem nasci posse, si organa

generationi dicata in scirrhum induruerint, sic ut inde illorum iunctio aboleatur vel depravetur , nullus dubitat. Testiculos v. g. in viris scirrhescere posse, plurimis observatis constat. Verum cum in mulieribus plures adhuc requirantur co ditiones , omnino necessariae, ut non tantum suscipiantur hominis primordia, sed in utero haec possint retineri, foveri, ali ad perfectae maturitatis tempus usque facile patet, longe frequentiores elle sterilitatis causas in sexu foeminino. O servata jam docuerunt, scirrhosos tumores , vel in ipsis partibus genitalibus natos , vel in locis vicinis ortos , mole sua omnia vicina comprimentes, frequentem satis dedisse sterilitati causam. In obess mulieribus omentum crassius factum uteros comprimere sic , ut genituram suscipere nequeant, notavit Hippocratra a). Si uterorum os durum fuerit, aut & cervix, quod immisso digito deprehendi potest , sterilem fore mulierem, nisi curetur , in eodem loco monet. Iimcisis autem cadaveribus patuit tape, scirrhos hic latentes fuisse sterilitatis causam. Sexagenariam matronam, quae bis nupta sterilis semper fuerat . incidit His nus b) , ut sterilitatis causam inveniret; & vidit scirthum circa orificium uitari, qui instar annuli collum matricis cingebat, sicque claudebat ejus aperturam. ut styli acies vix immitti posset. In alia muliere , quae primo puerperio uteri inflammatione correpta fuerat, & postea sterilis manserat, invenit post mortem scirrhum , ovi ancerini magnitudine ante orificium uteri sic locatum, ut omnem aditum versus uterum praecluderet, tamque pertinaciter adhaerentem, ut nullo modo avelli potuerit se . Vaginam uteri totam sciriliosam vidi, & in omni

at De natura muliebri cap. 19. Charier. 1 6 . pag. I.

b J. Observat. Chirurg. Centur. g. Observ.

808쪽

suo ambitu adeo tumentem , ut Vix stylum admittere possiet. Saepius etiam ob servatur in illis mulieribus, quae steri lcs Vixerunt, circa illud tempus, quo menstrua desinere consueverunt , cancrosam Masci uteri diathesin , quae enormibus doloribus, acri sanie exstillante; & profusissima, vasis varicolis redditis & deinerosis , Haemorrhagia malignitatem suam satis manifestat. Ex quibus omnibus patet, seirrhuin merito inter sterilitatis causas recenseti.

ΡARTUM DispicIL SM. Ut utero foetus maturus exeat, requitur ut

ejus orificium & vagina liberrime expandi possint. Si ergo partes illae indutu rint seirrho, vel de in vicina similes tumores nati compresserint haec loca , patet facile, partum difficilem , imo sὰpe impossibilem omnino, fore. Verum quidem

est , raro scirrhum tam cito in magnam molen, extendi, ut, si non praeexstite iit ante conceptionem , graviditatis tempore natus adeo multum nocere posset, dum foetus excludetur : Videretur autem scirrhus in utero vel vagina natus ste rilitatem inducere debere, unde etiam inter stcrilitatis causas in observationibus modo allegatis numerabatur. Observata tamen plurima docuerunt, mulieres gravidas factas fuisse , licet parva admodum , imo nulla sere , apertura fuerit , . . per quam semen uteri cavum ingredi potuisset, unde non semper absoluta st rilitas sequitur , licet magnus etiam scirrhus haec loca occupaverit ; sed semper tunc erit dissicilis partus. Historia Medica plurimos casus habet, qui modo dicta

confirmant; paucos adduxisse suffciet. Mulier tristiata Sc octo annorum primi para moriebatur inter partus dolores, neque potuit in lucem prodire foetus. In cadavere Celeberrimus Litιre invenit matricis collum obturatum substantia glai dulosa, quae utero cohaerebat, & parvis hinc inde foraminulis perforata erat a ). In muliere quadragenaria primi para foetus mortuus non nisi magna dissicut late potuit educi, ob nimiam pelvis osseae angustiam. Post tres menses iterum im praegnata , circa partus tempus per biduum summis torquebatur doloribus, sine ulla oris uteri dilatatione. Distractis rudi satis instrumento, cum speculum uteri de ellet, vaginae lateribus, cicatrix concreti orificii uteri apearuit ; dumque scalpello illud discinderet Chirursus , invenit cartilagineam fere duritiem, & omnem ambitum aperturae uteri pluribus incisionibus dividere debuit, ut aliqua dilatatio fieri pollet. Eductus fuit sic Chirurgi manu foetus mortuus, & ilico misera haec puerpera febre acuta, dolore pleuritico , & respiratione impedita correpta fuit; unde post viginti quatuor a partu horas periit bὶ. In caὀavere foeminae , quae Post partus dolores per sex dies frustra toleratos mortua fuerat , invenit Hild

niu sc) uterum lacerum, & caput infantis in cavo abdominis haerens. Horum malorum causa erat scirrhus , qui capitis foetus magnitudinem aequabat fere, M sua mole impediverat, ne foetus exire potuerit.

VOLVU L U M. Causa quaecuinque intestinatem fistulam in quodam loco

ita angustare valet , ut contenta , motu peristallico propellenda ad anum usque transire nequeant , terribilem hunc morbum producere poterit, unde iunc foedo spectaculo omnia , inverso motu peristallico versus ventriculum redeunt, & post summas anxietates , vomitu excutiuntur. Ubi inflammatio tale at Acad. des Scientes I an Iros. Hist. Fg. I t c Observari Chirurg. Cint. I. Obsei v. σ3.

809쪽

malum comitatur, saepe subito lethale est ; sine hac autem diutius hominem afufiigit. Observati fuerunt & sciri hi, mole sua arctantes, vel re integre obturatiates intestinatem fistulam , huic morbo originem dedisse. In cadavere hominis, qui per aliquot annos dolore fixo de continuo sub hepatis regione laboraverat,& tandem gravissima passione iliaca extinctus fuerat , invenit Hilvianus sa) sciti rhum jam exulceratum in coeci intestini fundo. Notabilem casum , qui modo ducta confirmat, vidit Celeberrimus Boerbaavius. Festivus in nobili familia puer,ealipodiis ferratis in glacie currens aestuabat, dein calente ab hoc motu corpore traham ingreditur, qua pater vehebatur; sicque mansit per horulam acri satis stigori expolitus. Paulo post dolorem in abdomine sensit, de deinde languit semper. Incepit post aliquot leptimanas tardior fieri alvus , tandemque fere integre supprimebatur. Appetitus manebat satis bonus , sed singulo fere triduo post diras

anxietates cibos toto hoc tempore ingestos revomebat. Post varia remedia tentata,

sed frustra, moritur puer, & cadaver lustrandum conceditur Medicis, qui in consilium vocati, dum in vivis esset puer, diversas circa morbum hunc habuerant opiniones. Scirrhum latere praeflixerat Boerhaavius ; hinc lenissima tantum rem dia solventia , & tales cibos, a quibus minimum foecum alvinarum colli3i seis let, commendaverar. Vomitoriis excutiendam esse pituitosam saburram, in nates. tinis stabulantem, & illam obstruentem, concluserant alii Medici , Sc persuaserant parentibus aegri : sed ab illis assumtis omnia mala augebantur. Aperto cadavere , inventus fuit scirrhus , ileon intestinum comprimens prope illum locum . tibi ultimus ejus finis intestino colo inseritur. Ante locum obstructum intestina

tenuia enormiter dilatata apparebant, pone locum obstructum sic contracta, ut processus vermi formis magnitudinem vix superarent.

Praeter illa mala, quae hac Paragrapho enumerata sunt , plura alia similia ascirrhis nasci eos Iutu, qui in aliis corporis partibus haerent. Dolores fixos, chro Dicos , a scirrhis ventriculi & pancreatis, jam in cancri malignitatem versentubus , Ortos , legitur. Hepatis scirrhus immelicabilem saepe icterum, & leth, lem postea Hydropem produxit. Illa , quae hactenus dicta fuerunt, sussicient, ut demonstretur , plurimos chronicos, illosque pertinacissimos , morbos, scirrhis, in corporis interioribus latentibus, orisinem debere. Sequitur jam, ut de scirrhi Diagnosi & Prognosi agatur.

perie aegri , cognitis.

Ubi in externis partibus corporis scirilius haeret, facile detegitur : dissicilius cognoscitur , si in partibus internis lateat. Lucem tamen obscuris his casibus as-

fundet sequentium attenta consideratio.

CAUSA. Sic v. s. causa praedisponens ad scirrhi generationem est atrabularia sanguinis spissit uao in humoribus; in victu austera terrestria crassa diu sumta absque validis corporis exercitiis ; in animi affectibus moeror diuturnus. Causa vero essiciens est v. g. contusio, inflammatio non resoluta nec in suppurationem

a i Observ. Chir. Ceat. I. Observ. 6 I. Pas. 4'. conversa

810쪽

conversa, menstruorum vel haemorrhoidum consuetus firmis subito suppreis is, labes haereditaria, &c. Si constet, tales causas praecessisse , merito scir. hus

metuitur.

EFFECTU. Scirthus semper laedit functionem partis, quam occupat ;saepe etiam turbat actionem vicinorum, quae aucta iba mole comprimit. Unde si causae, sciri ho producendo aptae, praegrellae fuerint. & ligna laesarum functio num doceant, partium quarundam usum, quem in i mitate habebant, turbatumelle , vel S: omnino abolitum ; diuque in eodem. statu maneat .sine notabili in cremento morbus ; augetur firmitas Diagnoseos, qua scirrhi praetentia determi natur. Sic v. g. si post acutum pectoris morbum, nec blanda resolutione nee benigna suppuratione, sanatum . maneat dyspnoea , & tussis sicca , atque ad mi nimum corporis motum , vel post cibum largiori copia ait tum , augeantur haec mala, merito concluditur, scirrhum in pulmone natum esse , qui, mole sua angustans vasa aerea , difficilem respirationem facit, & compressis vasis sanguineisi pedit , ne sanguis corde dextro expulsus liberrime per Omnes arteriae pulmonalis angustias transire possit; unde aucta per motum corporis sanguinis vel

citate , vel crudi chyli largiori copia sanguini venoso dextri cordis mista , incipit obrui pulmo , & augetur cordi dextro resistentia , quam omni respirationis auctae molimine superare vel invitus nititur homo, tales angustias palliis. Latens in pulmone vomica, comprimens partes vicinas , similia quidem efiiciet , sed augebitur, increscente puris copia haec anxietas, donec Vel sustocetur aeger, vel ruinto abscessu liberetur. Hectica febricula, hujus morbi semper fere comes, latens tale malum indisabit satis. Ubi autem scirrhus hic latet, omnia diutissime manent in eodem statu , de saepe per plures annos sine ullo incremeneo perstant haec mala. PHAENOMENIS. Haec sunt in scirrho , externas partes occupante, tuismor, durities, doloris absentia: sed ubi interius latet, haec phaenomena sentibus saepe detegi nequeunt; unde tunc soli esse s scirrhi lucem in tali casia assundent. LOC O Aps Eceto. Dictum fuit in Commentariis j. 48 ., circa loca glandulosa frequentissime scirrhos nasci, & imprimis si fluidum , glandulosa fabrica

secretum , sua natura facile in spissetur; uti v. g. lac in mammis : unde a levibus etiam causis scirrhi hic nascuntur. TEMPERIE AEGR1. Atrabitaria nempe, quae scirrho producenta maxime favet, ut in Commentariis s. 81. dictum fuit: cujus sisna in semeioticis te censemur, de quibus postea in Capitulo de Melancholia latius dicetur.

g. 488. V X iisdem s487.) eventus praesagitur, considerando , durationem mali, & effectus 486. . Sunt per se in

nocui, evadunt motu incitato maligni. In Prognosi determinatur facilis difficilisve curatio sciri hi per Diagnosin eo-gniti ; uti etiam illa mala praevidentur, quae a functionibus laesis scirrhoiarum parutium , vel vicinarum a tumente scirrho compressarum , in corpore fient. Prognosis ergo ex iisdem fontibus petenda erit, ex quibus Diagnosis deducta fuit. Longe enim in g. dissicilior erit cura scirrhi, qui ab atrabitaria sanguinis spissitudine o tum duxit quam si idem malum post inflammationem remanserit. Longe alia metuenda erunt, si scirilius magnis utas adiacens illa compresserit sua mole,

SEARCH

MENU NAVIGATION