Gerardi Van Swieten,... Commentaria in Hermanni Boerhaave Aphorismos de cognoscendis et curandis morbis..

발행: 1746년

분량: 904페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

821쪽

taxaeo, endrela , lamaria & similibus confici poterunt. Si, aeris scorbutus v. g. simul adsuetit, pariter aptis remediis debellantas erit, vel mitis indus sinem, quia acre scirrho mistum , uti statim patebit, ejus malignitatem auget, R. br

vi in Cancruin mutat.

CANCER.

, ρα. CIRRHUS 39 1. , aetate, augmento, motu ulculis norum, si movetur ita, ut vasa vicina ad margines sciri hi Inflammati incipiant, evadit malignus, &. vocatur jam Cancer isimilitudine, vel Carcinoma.

Sequitur iam omnium, quibus humanum corpus amigitur , calamitoBEmur morbus quem hactenus nunquam sanatum fuille constitit, nisi una cum vitio pars vitiata tolli potuerit. Neque sola pertinacia, qua ad omnia rebellis maisnet, metuendus morbus est ; verum etiam diris cruciatibus, & putredine intolera-hili, qua vivum comus sensim depaescitur, terribilis: Accedit. omnibus his malis tormentorum dimimitas , quibus per plures menses, imo &' annos, alia quando affiguntur miseri, antequam, ultimum omnium malorum remedium , mors finem sivissimis doloribus faciat. Nisi. enim erosis vasis majoribus Ha-morrhagia p*reant, miselrimam vitam diu trahunt, autequam pereso corpore

moriantur.

Cancer, , Mitri si--, solet vocari hla affectus : illa ue nomen huia datum fuisse voluit Galenus la), quod similitudine quadam Cancrum animal referat. Uti enim illud animal utrimque pefies porrigit, sic & venae atro si guine xurgentes undique ex carcinomate exeuot. Addidit AEgineta b) , quod carcinoma pertinacissime adhaereat partibus, quas occupat, uti Cancer animalchelis suis prehensam praedam firmillime tenet; atque inde majoris similitudinis rationem deduxit. Ex Illis autem, quae in Commentariis β. io. dicta fuerunt, patuit, Celsum sub Cancri nomine Gangraenam & Spitacetum descripsi ille: Cis. cinomatis autem vocabulo usus fuit , ut illum mollium designaret, quem hodie Medici & Chirurgi M Cancrum , & Carcinoma, promiscue solent vocare. Licet enim obscurior aliquantum videatur carcinomatis apud Celsum se) descrip. tio , talia tamen habet, quae satis ostendunt, quod hunc morbum sic vocaverit. Circa faciem enim , aures , nares, labra, mammax mulierum , maxime id viatium fieri dicit , circaque illud venas quasi . recurvari: summamque etiam illus malignitatem, & facilem irritabilitatem, dum secatur vel utitur, pariter in. l Method. Med. ad Glaucon. Lib. u. ear. l b Lib. VI. eap. 16. pag. σε.

822쪽

dicavit. Quin imo nulli unquam medicinam profuisse in his malis dixit: adusti

enim protinus concitata sunt, dc increverunt, donec occiderent: Excisa etiam, post inductam cicatricem reverterunt, & caulam mortis attulerunt. Ex quibus

omnibus satis pater, Carcinomatis nomine Cancrum hodie dictum a Gebo de criptnm suille. Scirrhum praegressum Cancer sequitur , .vel potius scirrhus in Cancrum m

latur. An autem nunquam cancer oriatur in corpore absque scirrho praegresso,

alia quaestio est: patebit credo. illis, quae in Commentariis j. 96. dicentur, simile malignitate, & hortendis emectis , malum observari in multis corporis locis se licet nullus scirrhus praeexstiterit. Sed quomodo scirrhus in cancrum transit quibus signis a cancro distinguitur Communi omnium Medicorum consensit scirrhus vocatur tumor durus , indolens , t vide Commetararia S. . 391. : sciri ho

autem in cancrum tendente manet tumor , .lzd accedit. dolor, qui antea non,

adfuerat. Signum ergo cancrum a scirrho distinguens dolor est. Verum cum ii ter scirrhum , incipientem in cancrum degenerare, & cancrum exulceratum ii gens discrimen iit, & per varios gradus decurrat hoc malum , antequam ad pessimam malignitatem pervenerit, ideo apud auctore, scirres nomet, aliquanda retinetur, licet jam lancinantes illi dolores adfuerint. Melius tamen tune disti ctionis gratia Cancri occulti vocantur .quam scirrhi, uti statim g. ' . dicetur. Scirrhus, uti in Commentariis F. 48 . patuit , pro cauta habuit , .quidquid.

succum glandulosa fabrica paratum , in ductibus secretoriis, excretoriis , vel &in folliculis hunc colligentibus, coagulare , inspissare vel siccare potest; dum

ii ut i tricatissina. valculorum, quae flandulas constituum, fabrica; vel de humor in folliculis extra circulationem quasi positus, Diaum, ut sanguinis arte rios impeius non possit agere in vasa haec vel receptacula obstructa , neque in . materiam obstruentem, tali cum effectu , ut solvatur concretum ; vel blanda suppuratione . separentur. illa , quae circulationis legibus amplius obedire ne queunt. Ι Iaeret ergo concretus succus in vasis , vel in cavis folliculis , quorum latera omni vasorum generet constant ; potestque ibi diu haerere immutatus , S quidem sime magno damno , ut quotidiana obiervata testantur. Sola functio partis scirrhois .laealtur , vel N aliquando turbatur actio partium, . quae a. scirrho

adjacente comprimuntur. Ubi vero a quacumque causa augetur motus hum

rum per vasa viva & pervia, quae circa scirria substantiam haerem , patet ex illis, quae ad g. 3 s. aicta sunt, inflammationem hic nasci facillime, cum vata

haec a scirrho so concreto compressa de angustata placide motos humores tran mittere possint; . accelerata autem circulatione, obitruantur. Sed inflammationem hic natam sequentuc omnia ejus estecta vide g. 381. . dolor nempe , attritu ingens, Sc inde natus calor dc aestus. Verum in Commentariis 3. 8 . demonstratum fuit, incitatum humorum motum , auctum qu calorem , quam maxime. ad putredinem disponere. Scirrhosum ergo concretum, hactenus mite, dc. inertis corporis instar in. vasis vel receptaculis infarctis haerens, putrescere incipiet . dc majorem acrimoniam acquiret ἔ sicque irritare dc rodere valebit loen ψ quibus continetur. Non mirum ergo, runc dolorem nasci, quo, uti dictum fuit, Cai

ter a scirrho distinguitur. Iciem effectus sequetur , si vasa vicina, a scirrho contiguo pressa , inflammentur : facile enim patet, tunc brevi in ipsa scirrhi su stanua. simile oriturum malum. Unde toties, & satis cito saepe , screthus manu

1 ii ii iij, Dissiligod by Corale

823쪽

niae in Cancrum mutatur in mulieribus, quae manuum opera victum comparare debent; atteritur enim tunc durus scirinus ad vicina vasa, quae inde inflammantur ι sicque brevi seirrhus in Canctum degenerat. Si ergo scirthus sensim auctus magis comprimat vicina loca, Cancer brevi fiet. Sed praeterea ipsa haee concreta seirrhi substantia tandem poterit sponte sua acris fieri, & omnia eadem mala producere: dictuin fuit enim j. Ss. atrabitariam sanguinis materiemscirrhis producendis quam maxime favere: imo Veteres Medici ab hac sola ea se scirrhorum originem fere deduxerunt; & ad hanc materiem solvendam de

evacuandam de corpore totam curationem intenderunt.

Patebit autem ex illis quae postea in capitulo de Melancholia dicentur, atra-bilarium illum , & piceae fere tenacitatis , humorem diuturna mora & stagitatione acrem fieri & rodentem ; tuncque summa mala producere. Idem ergo& in scirrho contingere poterit, & in primis in atrabitariae temperiei hominubus: adeoque & aetate malignus fiet, licet nulla alia causa accesserit.

g. 93. TN quo 492. in gradus inflammationi vicinae , acri I moniae putridae excessiis in loco assecto ; dignitas partis s

glandularum ne Xarum numerus & conditio; temperies totius, diversos malignitatis primae status docet. .

Simulac prima tantum initia degenerationis scirrhi in Cancrum adsunt, m lignus dicitur ; dc merito, ob horrenda mala, quae postea sequuntur. Sed in lignitas illa major minorve est, citiusque vel serius in pessimam indolem mutatur , pro variis conditionibus , quae nac paragrapho enumerantur. GRADUS INFLAMMA Tro Nis vicis A. Leve Erysipelas vel mitis histammatiuncula in vicinis scirrhi, vel etiam in ejus integumentis , nata , saepe prudenti applicatione plumbati Emplastri , aceti lithargyrii multa aqua duiuti , vel similium , sedari poterit; sicque praecaveri, ne in Cancrum exulcera intum cito degeneret scirrhus. Ubi vero valida inflammatio in sciri hi integumentis, vel in vicinis partibus illum ambientibus, nata fuerit, pessima mala exspectanda sunt brevi.

eipua Cancri malignitas in eo consistit, quod scirilii substantia, in vasis vel re ceptaculis adhuc vivis haerens, putrycat, & sanie virulenta vicina omnia rodat& exulceret. Non vero statim, in cancris etiam exulceratis, ad ultimam illam malignitatem procedit malum, sed sensim & per gradus. Quo ergo major is rit putredo, eo pejora erunt omnia. In Cancris apertis putredinis major munorve acrimonia ex saniel exstillantis foetore, & erosione vicinarum partium, satis cognoscitur : in occultis vero pruritus , calor , dolores lancinantes, I moris scirrhofi augmentum lubitum , iudicant varium putredinis inceptae gradum. DIGNITAS p ARTI s. Si enim v. g. Pancreas, ventriculus, hepM, intestina &c. Cancro affecta fuerint, longe lGviora simplomata sequentur, Sacerbior prognosis erit, quam si V. g. in mamma simile malum haereret. GLANDULARUM NEx ARuM NUMERus ET CON DITI

Solitatius Cancer diutius toleratur, minusque affligit, quam si in diversis locis Disiligod by Gorale

824쪽

3. 49 3. 9 . CANCER . . Sor

corporis simile malum haereat. Adeoque oejor morbus erit, si talem partem obsideat, quae Propagatione mali vicinas glandulas assicere p Merit. Vix unquam diu scirilius insignis , & jam cancrum minitans , in mamma haeret, quin &glandula: axillares eiusdem lateris incipiant scirrhois fieri; uti quotidianis o servatis constat. Frequenter etiam , dum una mamma scirrhosa fuit diu , altera similiter asticitur. Cumque inter mammas & uterum tanta assinitas sit, Lepe & uterus simili malo laborare incipit. Tristissimum casum vidit Celeberrimus Boe .lavius, qui hoc confirmat. Nobilj Matronae mammam dextram o cupans Cancer , nondum exulceratus , exstirpabatur : post annum in mamma

sinistra simile malum exscin fiebatur pariter. Sed languit pol ea , & omnia si .gna Cancri. uterum occupantis, habuit, tandemque Laevillimis cruciatibus enecta periit. In scirrhi historia dictum fuit , constitime observationibus Medicis , dum glandulae colli omnes induruerunt , etiam glandulas mesenterii similiterastici ; frustra ergo in similibus casibus cura tentatur, cum malum in glandulis

communicantibus redeat.

TEMPERIES TOT ius. Atrabitaria temperies scirrhis producendis apta est , uti in Commentariis f. 81. dictum fuit : eadem ergo temperies scirrhum natum augere poterit. Sed scirrhus augmento suae molis in Cancrum mutatur, uti patuit f. 491.; patet ergo in siccis illis, macilentis, atrabitariis corporibus maximum futuri Cancri metum esse. omnium maxime, si atrabitarius ille succus in sanguine praedominans incipiat solvi, & acris fieri: uti euim statim patebit f. 491. omne acre, scirrho mistuiri, illum in Cancrum convertit: Idem verum erit, si v. g. putridus scorbutus simul adsit: taro enim diu seirrhi in talibus corporibus Herent, quin evadant maligni.

g. V . I suis continetur pellibus, Occultus, his ulcere ruptis, L. Manifestus vel Ulcerosus dicetur , posterior primi so

boles. Scirrhus , uti jam sepius monitum fuit, tumor durus, indolens, est in parte

glandulosa. Ubi autem titillatio, pruritus , dolor, calor in hoc tumore percipi u tur , non amplius scirrhus vocari poterit, sed Cancer. Quamdiu autem intes menta cancri nondum erosa sunt, sed suis ille adhuc pellibus continetur, v catur Occultus: ubi vero in illam malignitatem degeneravit, ut integumenta eroserit, & sanies exeat, tunc vocatur Cancer manifestus vel ulceratus. Apud Aetium legitur ta , quod Phinoxenus vocaverit Cancrum occultum , qui in a ditis corporis haereret: ut, V. f., in utero vel intestinis. Post illum & alii idem dixerunt. Verum alia videtur fuisse Hippocratis opinio r ille enim tin loco cit to in Commentariis F. 81. in tale malum in mammis haerens occultum Cancrum vocavit. Dum enim agit de menstruis retentis , ob os uteri aversum , dicit, menstrua retenta ad mammas remitti, taliaque graviditatis specie deludi mulie res : posteaque addit sequentia : Et in mammis tubercula dura oriuntur, quadam majora, quadam vero minora: hac autem non suppurantur, sed semper duriora funι rex his deinde occulti Cancri nascuntur b). Ex quibus evidenter apparet, quod

825쪽

Hippocrates scirrhum L Cancro occulto disti uxerit, illumque sic vocaverit in i

cis corporis quamvis externis haerentem. Cancer. autem occultus ulceratum lem

per praecedit, uti facile ex modo dictis patet.

g 9 1. AUSA est quidquid scirrhum facit s484. 4 acre

u scirtho mistum ., i .mutatio in circulantibus , a mens

truis, haemorrhoidibus, haemorthagia qualibet, retentis , sterilitas,

coelibatus , Moeta aetas a s. ad y o. annos , victus austeru S. acer, calidus, affect us animi tristes&bilios, irritatio externa quaelibet, motu, calore , acrimonia , emolliente, suppurante, caustica, vesicante medela externa , vel interna similia peragente.

Agendum nune de causis , per quas scirrhus indolens , in Cancrum tectum primo , deinde in ulceratum mutatur. Omnis autem cauta, quae scirrhum s cit , potest considerari, ut causa cancri remota : sed eadem lia e causa persent gere poterit apgere scirilium natum, adeoque & in Cancrum convertere. ACRE I c o uo MisTUM. Sive materia ipsa scirrhi tempore mutetur in acrimoniam , dc corrumpatur ; sive per morbos blanda humorum sanorum indoles pervertatur , irritabitur scirrhus, qui hactenus quieverat, dc brevi in Cancrum degenerabit. Idem fiet. si in victu assumantur talia, quae acria sunt, neque per vires vasorurn dc viscerum . facile subigi pollunt ;l qualia sunt arom ta plurima , dc acres imprimis alliorum . dc 'ceparum bulbi; his enim assiduo utentium ludor dc urina haec assumta. redolent. Unde patet, quam insidio sum malum sit scirrhus , quamvis mitissimus fuerit. Licet enim in diaeta ca-Vezentur omnia acria, quis a morbis , videmice saepe grassantibus, tutus semper erit a . Peri quos blanda. bumorum 1ndoles toties mutatur. Accedit , quod acria haec noceant pariter augendo circulationis velocitatem, aqua sela scirrhus in Cancrum converti poterit, uti antea dictum fuit. Plurimis observatis M dicis constitit, quam periculosius sit acrium usus in his casibus : unicum adduxisse sussiciet. Post saevissimam ophthalmiam rupto oculo effluxerant humores de collapsae palpebrae concreverant in nobili viro ; .sicque per quatuordecim annos sine ullo malisno θmplomate vixit. Cum autem tunc vino liberalius ut retur , concoctu difficilibus cibis , aromatibus , cepis, alliis , porris , raphanis&c. vesceretur avide, tam diu silens malum in nervum erupit. Palpebrae enim clausae . sensim inceperunt diduci, & excrevit ex orbitae fundo tumor durus, lividus . malignus, tandem ovo anserino major extra palpebras prominens horis rendo spectaculo. Felicissimo successu ex imo orbi in fundo resecuit cancrosum hune tumorem Hildanus t a J 8c sanavit aegrum. Merito hinc cancro laborantubus in victu commendavit Galenus b ptisanae cremorem . serum lactis, olera mollissima, malvam , atriplicem, blitum dcci pisces saxatillas Acc. MUTATIO cI Rcu LANT illos Sce. Videantur illa , quae de his dicta sunt in commentariis , 81. Ibi enim dc ' Hippocratis testimonio , de optim sa Obserra Chirurg. Cent. I. Obser'. I. b in Method Med. ad. GIai con. Lib. II.

826쪽

m auctorum observatis constitit, non tantum scirinos nasci, si consuetae illae .evacuationes substiterint, verum etiam scirrhos , si pilus adfuerint, in cancrum bravi abire. Omnium maxime a menstruis suppressis irritantur scirrhi in mammis , vel & circa uterum haerentes

STERILITAS. In Commentariis 3. Ss. ubi de effectibus scirrhi nati

an corporis variis partibus agebatur . notatum fuit, sterilitatem saepius' a scirrho , partes genitales mulierum obsidente, produci: Imo , quantum ex historia Medica patet, videtur 4nter observatas sterilitatis causas haec frequentissima fuisIe. In sterilibus ergo mulieribus non sine ratione Medici latentes scirrhos suspicantur , qui aetate & augmento solent in cancrum degenerare. Aceedit praeterea, graviditatis tempore , cum adeo dilatentur omnia vasa uteri substantiam Constituentia, laeee sic reserari, aucta vasorum capacitate , incipientes obstructiones, vel saltem lic disponi uteri vata, ut postea facilius transmittant humores. Unde mulieribus, quae inordinatis & suppressis saepe menstruis laborant, ob v fa oleri non fatis facile dilatanda , toties profuit impraegnatio. Coe LIBATU S, EppaTA AE T A S A 1. AD so. ANNOS. Constitit & hoc observatis Medicis: uti enim dictum fuit in Commentariis 3. 8 s.; observavit Dionisius, quartam partem mulierum cancro laborantium hoc malo affici inter quadragesimum quintum dc quinquagesimum aetatis anaum . additque, quod frequentissime Moniales hoc morbo correptas obtervaverit: hoc etiam testatur

scirrhis saepe causam dare F. 81. dictum fuit ; patuitque etiam ex illis , quae in Commentariis 3. 493. habentur, ab eadem scirrhum augeri, & ad cancri malignitatem disponi. Omnia ergo, quae augent atrabitarium succum in sanguine.

vel etiam majori excitato calore & motu eundem acriorem reddunt, nocebundsummopere. Verum, uti postea fusius dicetur in Capitulo de Melancholia F. io 93.; cibi austeri, duri, sicci, terrestres, cum quiete & torpore corporis diu assumti , humorem a trabitatium in sanguine generant; unde scirrhi dc cancri inde fiaturi causas augebunt. Omnia acria , calefacientia . in victu pariter vitanda . quia aucto motu humorum nocent, uti paulo ante dictum fuit. AFFECTUS a NIMI TR isTEs ET BILI Os I. Dum penerosae ii dolis homines alta mente repostam injuriam serunt, & memores iras in pectore nutriunt, solent in teterrimam Melancholiam saepe delabi; & chronicis morbis pessimis diu colluctati , tandem pereunt. Non mirum ergo & scirthos inde generari, si non adfuerint; illos vero , qui jam adsunt, in cancrum mutari: cum atrabitaria temperies , tristes illos animi affectus sequens , illis malis producet dis apta sit. Ira autem, merito biliosus affectus dicendus, scirrhis nocet quam maxime. Dum enim ------ calido sub pectore mascula bilis

Intumuit, quam non extinxerit urna cicuta bin,

calor magnus conciliatur toti eorpori, motus humorum augetur . febris excit a Chiussi. Magn. Lib. V. mp. iε. ι bo Aul. Pers Satyr. V. verc i4

827쪽

tur valida sepe, totum corpus tumet, & rubet: unde ab aucto motu magnum periculum est, ne scirrhus in cancrum abeat. IRRITATIO Ex TERN A Q. V AELIBET, MOTU, CALORE &c. om.

nia haec , quocumque demum titulo jactentur , noxia semper sunt. Scirrhum enim eonfirmatum & non resolubilem nemo piudens curare aggredietur, nisi sola exstirpatione: ubi vero haec tentari nequit , nihil superest, quam servaresciithum immutatum quam diutissime. Omnis enim mutatio scirrhi talis in ma- tum tendet. Frictio , ubi spes resolutionis superest . surumum remedium est ;sciri hum malignum autem citissime in cancrum mutat: Calor , difflatis mobiutissimis, scirrhum in summam duritiem convertet , vel putredinem , adeo hic metuendam , promovebit: Quantum noceant emollientia , suppurantia, rude tia, dictum fuit in Commentariis g. 49 o. ia'. 3. Unde generalis regula pratatica est in scirrho tali curando , ut nihil ingeratur in corpus, quod motum augere possit vel calorem ; nihil extrinsecus applicetur scirrho, quo 1 illum irrit re valeat. Simplex aluta mollissima, ut vestium attritus caveatur, vel plumb tum Emplastrum, optima sunt.

Cum cancer plerumque ex scirrho oriatur , facile patet, quod & eundem l

cum occupet. Observata tamen Medica videntur evincere, cancro omnino tam ite malum in quibusdam locis corporis nasci, licet nullus scirrhus praecinuterit. In labiis v. g. si vel frigore lassa , vel alia quacumque de caula tenuis membranula illorum superficiei incumbens lacera fuerit, incipit emergere fungosus tumor, ad tactum saepe satis mollis , qui auctus sensen in magnam satis molem expanditur, & dolore, maligno ichore exeunte , erosione vicinorum .l morrhagia, & rebelli ad quaevis remedia indole, verum cancrum refert omisiai dote: &, nisi tempestiva sectione tollatur, omnia vicina depascitur eodem modo, ut in cancro exulcerato fieri solet. I ii lingua pariter papillae nervosae, coercente integumento liberae, in fungosam massam expanduntur, & in eandem malignitatem degenerant; uti toties tristissimis exemplis constitit. In pene virili similes pessimae degenerationes papillarum nervorum observantur. Memorabile hujus rei exemplum habetur apud Hildanum a J. Faber ferrarius a teneris annis habuerat in summa penis glande verrucam, lentis magnitudinem

non excedentem, quam sine multa molestia gesserat, quamdiu caelebs vixerat. Postquam uxorem duxerat, dolor ingens Sc continuus accessit, ita ut per tre decim annos ab uxoris congressu abstinere debuerit. Successe temporis verruca in horrendum cancrum degeneravit, & quidem tantae magnitudinis, ut recens nati infantis caput aequaret: penis totus in molem carneam inaequalem & lix dam transformabatui, ulceribus plurimis hinc inde erosias , per quae urina exiens conspurcabat omnia. Foetor adeo horrendus aderat, ut a familiaribus & amicis desereretur. Cum incallum tentatis plurimis remediis pro derelicto haberetur ab

omnibus, Hilianus totum penem abscidit, & felicissime sanavit hnnc hominem;

828쪽

sic ut postea corpore validus fuerit, & solitum opiscium peragere potuerit, a que decem annis post hanc curationem supervixerit. Sed ex Anatome conotat, in lingus, labiis, glande penis esse numerosissimas papillas nervosas, ac tissime dolentes, ubi epithelio, illas tegente , destituuntur; videntutque hae papillae in horrenda haec mala degenerare, omnium frequentissime in locis modo dictis, & aliis similibus . ubi tenerrima tantum membranula reguntur. Neque tamen in his locis solis , verum etiam , ubi cutis ipsa adest , similia mala observata fuerundi Vidi sic in virgine adulta satis magnam verrucam in dorso locatam, quam jam ab infantia gellerat, tandem ab attritu loricae arctioris, ex balaemae ossibus factae, auctam, in cancrum degenerasse. Cum autem angusto collo pensilis emineret, Chirurgus filo illul constrinxerat, unde brevi decidebat verrutaca ; locum, ubi haeserat, dein lapide infernali ero sit. Sed paulo post ingens de

malignus fungus excrevit , & cutis vicina induruit; cumque de exstirpatione formidolosi mali cogitaretur, alio morbo correpta periit. Vidi sic in Pollice pedis , dum unguem imprudentius secuerat Chirurgus in rustica, & Leserat tene rimam illam pulpam nervolam hic locatam, simium excrevisse fungum; quem rodentibus dum consumere tentabat idem Chirurgus , sic irritavit; ut in horrendum cancrum abiret ; unde postea pars exstirpati debuit. Si jam quis veller , verrucas, in locis cute tectis plerumque duriores, sub generali scirrhi definitione posse comprehendi, opponi tamen posset, in labiis, lingua &c. molles saepe tales fungos excrescere , nec minus malignos tamen. Forte similia mala , a degenerantibus papillis ne ivosis orta, distinctionis causa, cancri fu

gosi dici possent.

Cum autem injectionibus Ruysthianis constet , papillas illas nerveas non ta tum constare sola pulpa nervosa , verum & vasculis sanguineis satis numer sis; haec omnia simul degenerant . & augentur mole: unde toties a Verrucis malignis imprudenter resectis periculosa haemorrhagia orta fuit. Neque videtur improbabile, & ipsam nervorum proprie dictam substantiam sic degenerate. Acutissimus enim dolor & in cancris illis fungosis, & in scirrho cancrescen te, demonstrat, vitales manere nervos per hanc massam dispersos: & in Commentariis L 168. & 29 satis patuit, quam facile ipsa cerebri substantia , craniore membranis coercentibus libera, in fungosam molem attollatur. Nervi affvaria corporis loca delati, vaginis tenacibus tuto defenduntur, dc coercentur ;ubi vero , his depositis, explicatur mollis illorum substantia, uti v. g. in lingua , glande penis , palpebrarum interna superficie &c. membrana superimposita coercentur ; qua erosa , vel alia quacumque causa laesa, langosae tales excrescentiae emergunt. Necessarium ergo erit Chirursis & Medicis novisse, etiam cancrum saepe metuendum esse, licet nullus scirinus praegressus fuerit.

f. 97. OGNOSCITUR Occultus ex signis scirrhi s 8

a praegressi , accedente titillatione, pruritu, Calore, rubore , dolore lancinante, urente, pungente, colore rubello, rubro, purpureo, coeruleo, livido. atro; duritie summa, praerupta, scabra, cum eminente apice , tumoris augmento I vasis sanguiferis vicinis tu mentibus , nodosis, varicosis, crassis, atris.

829쪽

, i, CANCER. 3.

Scirthus praesens quomodo cognoscatur, in Commentariis 3. 48 . dictum

fuit. Sed ut ex scirrho cancer fiat , & factus noscatur , debent quaedam nova accessisse phaenomena, quae ante non adfuerant. Nunquam autem scirrhus tabito in cancrum pessimum transit , sed sensim mutatus in pejorem malignitatem degenerat. Illae autem mutationes, quae scirrho accidunt, successivae lunt, &illo ordine hic enumerantur, quo se mutuo sequi solent. Cancer ulceratus, vel etiam occultus , dum jam lam in ulceratum mutabitur, satis cognoscitur ab ,

omnibus: ubi vero scirrhus prima dare signa sncipit suae degenerationis in pSjorem indolem, difficilior aliquando ejusdem eognitio videtur. Monuerat hoe Galenus a J de hoc astectu agens; dicit enim : At ubi magna quidem inmafiant , nemo de appellatione ambigit , sed nominant communi assensu omnes hasim di adfectum eancrum. Incipientem adhuc latere plurimos , consentaneum est, non se. Os quam . terra pallulantes stirpes 3 nam ετ ha a bonis tantum agricolis cognosciis.1ur. Cum enim scirrhus f. 301. definiatur tumor durus indolens , hoc nomen

retineri poterit, quamdiu nullus dolor adest; ubi autem incipit titillatio de ptiaritus oriri, jam ab innocua sua indole svide f. 88.) degenerat, neque aὰhue cancri, proprie dicendi, nomen meretur in quem tamen brevi mutabitur. Lucet autem aliquid dubii possiet esse , circa denominationem hujus affectus, in illo

limite, ubi scirrhus in cancrum transit, in curatione tamen nullus inde error nascetur , cum re vetustus scirrhus, & incipiens cancer, eandem medelam rea quirant; exstirpationem nempe, Vel talia remedia , quae sesant nova orta sympiatomata, & futura praecavent, malumque incurabile in eodem statu conservam: cavendo , ne in pejus ruat scirrhum autem tu Cancrum transire cognoscitur sciquentibus.

TITILLATIONE. FRUI TU. Suspectum maxime in vetustis scimthis hoc signum est, indicans, nervos, per scirrhi substantiam dispersos, te vissime tendi vel irritari; sed peu itum brevi, aucta nervorum distensione, jam eorundem dissolutionem minitante, sequetur dolor vides. mo. , scirrhi jam in cancrum murati signum. Periculum hujus symptomatis augetur , quod prurie tem locum aegri vel inviti scalpere cogantur; ucque augeatur, scirrhi cancreiacentis malignitas, cum iliritatio quaelibet externa , uti dictum fuit in Comme tariis f. 9 s. scirrho in cancrum convertendo sufficiat. Cumque isnarum vingus sibi persuasum habeat, pruritum in quibusvis malis incipientis sanationis certissimum signum esse, Letaimur sepe miseri , dum omnium malorum acerbissimum , cancer nempe, imminet. Vidi sic impudentissimum Agyrtam gratulari miserae mulleri , dum pruritum illum sentiret, in scirrho incurabili, cui Emplastrum , ex calcfacientibus admodum paratum, imposuerat; sed post pau-

eas septimanas cancer pessimus exulceratus totam mammam, & vicina Omuia,

miserrime depascebatur. Cum autem prudentes Medici & Chirurgi unanimi consensu incurabilia prominetent haec mala , aegri, licet toties moniti, faciter tamen aures praebent inani iactantiae horum nebulonum , cum omnes illa, qM. impense cupiunt, facile sibi persuaderi patiantur . CALORE, RUBORE. Scirrhus , quamdiu benignus est , colorem i milem habet , ac cutis vicina , neque plus calet ; unde merito pessima me ruuntur , si haec accedant. Signum enim est tunc inflammationem nasci in vasit.

830쪽

vitalibus,' per selrthi substantiam dispersis ; vel saltem in scirrhi integumentis, vicinisque partibus. Uti enim patuit ex illis , . quae dicta sunt in Cominentariis

F. 381. rubor & calor inter effectas inflammationis merito recensentur. Et aratore & motu auctis scirrhum in cancrum abire monitum fuit in f : . . Periculum auget, quod calor major ad putredinem disponat omnia cuide g. 8 . n'. s. ὶ; pariterque observatum fuit i. 8 s. putredinem natam caloris mo testi sensum facete. Calor ergo perceptus in scirrho vel putredinem jam inceptam notat, vel brevi futuram indicat: hinc semper perlaulosus. DOLORE LANCINANTE, M RENTE, FUNGENTE. Signum hoc, uti saepe iam dictum fuit, cancrum, occultum quamvis, a stirrho distinguit. Primo dolores percipi utatur , non continui, sed per intervalla tanram, & subiato evanidi , ae si lanceola acutissima celerrime per seirrhum transadigeretur. Saepe accidit, si non irritentur perversa medela seirrhi, dolores illos lancinantes diu non percipi iterum , atque per annos adhuc silere malum. Ubi vero quotidie fere recurrunt similes lancinationes, & tandem pungentes dolores, non tam cito evanidi, percipiuntur, summus metus est, ne occultus cancer brevitia exulceratum transeat. Omnium pessimus dolor ille est, qui vivi suis, intertana stirrhi adurentis , sensum exhibet ; tunc enim cancri occulti integumenta

sensim a tumente ejus mole distrahuntur, δc a majori acrimonia, moduntur. COLORE. RUBELLO, RUBRO, PURPUREO, CAERULEO, UI- vino, ATRO. Varii malignitatis gradΗs in cancro occulto nostuntur ex in talo ejusdem colore, sic ut color rubellus levissimum malum designet, pessi mum vero ater : reliquae autem colorum mutationes intermedios gradus in dicant. Rubellus enim color levem inflammatiunculam notat, ruber validi

rem, purpureus validissimam, & jam incipientem quasi necrosin. Ubi autem attenuatis iam , & erodi incipientibus integumentis, cancri subjecti color transa parere incipit, primo coeruleus apparet, aucto malo lividus; & cum jamjam

ulcerabitur , per tenuem adhuc pelliculam cancri ater color eonspicitur. DURITIE su MMA, PRAERUPTA , SCABRA, CUM EM MNEM TE APIc E. Quamdiu nondum rellibus suis ruptis occultus cancer in manifestum conversus est, semper durissimus apparet, instar lapidis ; & quo major illa durities fuerit, eo pejora omnia exspectanda sunt. Ubi autem exulce-xatus est, protuberante contentae materiae parte per erosa intesumenta, minus d Tus apparet. Nunquam tunc superficies talis tumoris aequabilis apparet, sed n dosis eminentiis aspera dc praerupta. Ii1 illo autem loco, ubi integumenta, magis distracta vel erosa minus resistunt , prominulus apex extuberat, certissimum signum caucri brevi exulcerandi; solentque tunc postea in apice illo sensim integumenta quasi excoriando secedere ; atque plerumque ibi primo om

nium cancer exulceratur. .

TUMORIS Auc MENTO. Scirrhus benignux plurimis saepe annis ma. net absque notabili mollis suae Paugmento ; ubi vero maliguus fieri incipit, saepe paucis septimanis quadruplum & ampliuS augetur ;.tuncque certo novimus , quod in cancrum exulceratum tendat. Nunquam hoc evidentius apparet quam quando benignus hactenus, nec resolubilis tamen, stirrhus perversa medela irritatur

asiectum sic refert cancer talis, atque inde huic assectui imprimis nomen illud

SEARCH

MENU NAVIGATION