De praecipuis humoribus qui humano in corpore reperiuntur deque eorum historia qualitatibus et officiis exercitatio Josephi del Papa ..

발행: 1733년

분량: 117페이지

출처: archive.org

분류: 화학

61쪽

s Ios EpRI DEL PAp Astat jam non aliam esse illius sedem, qu m nervorum cavi

tates e cum enim nervi omnes productiones quaedam cer

bri sint, compositi scilicet ex iisdem filamentis , quibus

Cerebrum , ac cerebellum componuntur, e demque duplici membrana induti, quibus duae illae nervorum 1 caturigines induuntur ἰ necessarium profecto est universa cerebri , a cerebelli filamenta eodem pariter 1 ucco repleri r quod e tiam de oblongata spinali medulla necessario videtur dicendum .

Iam enim sat s notum est, totius cerebri meditullium ex in numeris minimis villis componi uniformiter plicatis,& circumflexis ; quorum complures simul conjunctos , & veluti manipulum quemdam villorum e cavitate eranti egressum cerebri fundo usque ad os sacrum continuari, & spinalem medullam constituere , qua iterum minores alios, atque alios villorum manipulos scaturientes , quasi totidem rivu-IOS, per universa membra corporis diffundi , peculiares nervos efformando . Haec igitur quicumque scit, coniiciat iam eumdem liquorem , quem in cavitatibus villorum nervos efformantium reperiri superius probavimus, admittendum quoque esse in cavitatibus villarum, qui medullam spinalem , & totisis cerebri meditullium constituunt, Cum una ProrsuS, eademque sit eorum natura, ct substantia, & evidens continuatio.

Quae cum ita sint, unde nam nervorum liquor adveniat.& quo in loco primum gignatur, cognitu facile est: nam quemadmodum spinalis ipla medulla, & nervorum genus

universum ii cerebro ducunt originem; ita pariter ab eodem cerebro nerveum succum dimanare necessarium videtur : cum absurdum Omnino sit , liquorem hunc ab extremitatibus nervorum ad cerebrum usque attolli: & quia nulla sunt in his locis secretiora instrumenta: & quia animalium spirituum motum, adeoque nervet succi progressum 4 cerebro versus inferiores partes fieri necessie est .

Cerebrum autem e contra hujuscemodi leparationis instrumentis praeditum observatur , quorum ope nerveum hocinuidum sanquine per cerebrum ipsum fluente, sejungitur di innumerae enim minimae glandulae in eodem cerebro, sp

62쪽

ExERCITATIO DE HUΜORIBUS CAP. VI. s sciatimque in ejus cortice reperiuntur, per quas innumera Pariter sanguinea vata pertranseunt muItiformiter circumtexta , & rete quodpiam elegans eormantia; in quibus glandulis nerveum succum, & animales spiritus a sanguine distillari iam communiter opinatur , nec sine magna ratione , cum aliunde compertum sit, glandularum non aliud munus esse , quam fluidum aliquod 1 sanguine separarer nec Praeter memoratum necessarium liquorem ullus

alius assignari valeat, qui in hisce glandulis procreetur: cui sententiae illud pariter magnam fidem facit . quod in ipsis glandulis licet intueri, esse 1cilicet earum quamlibet, initium uni sis ex innumeris illis filamentis, quibus universa cerebri moles, & postea spinalis medulla, & omnes etiam nervi

comPonuntur , ut supra innuimus. Id enim fatὶs eleganter Probat in memoratis glandulis nerveum fluidum Procreari Prius , deὶn vero ab illis fiuidum hoc in cavitates eorumdem filamentorum evomi; hinc laesis quomodolibet gland lis ipsis, laedi pariter oportere spirituum animalium , nervetque fluidi procreationem, atque descensum; quod non raro evenire experimur in vulneribus capitis. & in internis ejus abscessibus, ulceribus, necnon etiam ire seroa CONIuvie cerebri, in ii& demum omnibus affectibu&, in quibu&cerebri cortex supradictis minimis glandulis conflatus dev statur quam plurimum . Ac talis quidem videtur mihi naturalis spirituum animalium, necueique fluidi genesis, talis m tus, atque descensus, ut videlicet quicquid nervorum cavitates ingreditur , a cerebro oriatur, Praeci Puo vero a glan

dulosa ipsius substantia, & a superioribus ad inseriora descendat. Neque tamen tuto negari Potest aliquid etiam nervorum cavitates subire ab inferioribus, & ultimis nervorum extremitatibus, quod veluti subsidium sit, ac supplementum, quo liquor nervorum irriguuS restaeuretur, & Partim etiam

Componatur.

Id authm fieri posse, ne dicam necessario deberi, pr

hant ea omnia, quae circa initium ascensionis fluidi nutritii in primis tubulis radicum plantarum supra edocuimus. Nam Cum extremitates nervorum in iis partibus corporis , in

quibus inseruntur , inveniant humores aliquos, sanguinem

Putas

63쪽

s6 Ios EF HI DEL PAPA Puta, aut lympham, aut aliud quidlibet; nil certh vetat,

quin portio aliqua humorum eorumdem , aut saltem essu via quaedam , partes stilicht 1uhtilis mae, extremitates ipsas nervorum ingrediantur, sursumque ascendant per cavitates ipsorum, quousque etiam ad cerebrum transferantur . Etenim licet nerveus liquor in cerebro, & cerebello ser. ex integro procreetur , ut jam innuimus , & exinde ad ins Tiore S delabatur partes ; verosimile tamen est illum saepenumero ab inselioribus ad superiora progredi: id enim ex- Postulare videntur ossicia ipsi mei demandata , lenius vero Praesertim; quandoquidem sensus omnes in cerebro perficiuntur , & objecta externa nequaquam possent sensationem in cerebro Producere, nisi nervem liquor in extremitatibus

nervorum verius Cerchium moveretur .

Quid enim aliud est sapor , odor, sonus, aliaque hujus modi universa, nisi impullus quidam ab externis corpori-hus in extremitatibus nervorum inductus , qui contentum nervorum fluidum versus cerebrum, statuto quodam motu Progredi facit, ac nudiuare, ha ut per hunc motum ex Citentur in anima sensatic nes p Haec ergo fluctuatio, hic reditus ad cerebrum, ille est , cujus causis ab imis etiam nervorum extremitatibus aliquid potest per cavitates e Tum ascendere . Et hoc etiam in causa est, cur exhausti no nunquἐm 1 piritus animales, vel in edist , vel coitu, vel l hore immodico, re ei soleant quam citissime, aut odoratis rebus, aut comestione ciborum . Si quidem odores istas extremitates nervorum tangunt, quare cum spiritus tam cito recreent, signum est illos ab extremitatibus nervorum ad

Cerebrum utque perduci, cumque cibaria ipsa vix deglutita resectionem pariant insignem , neque tam brevi tem-Pore potuerit succus alibilis procreari, & cerebri oras ainpellere e quid aliud dicendum est, nisi quod libamina quaedam ciborum exsugantur ab iis nerveis flamentis, quae sensorium gustas , atque viseera coctioni inservientia amplectantur .

Neque vero benigna tantum effluvia , ct humorum Pa ticulae spiritibus animalibus congruae, per nervorum extremmitates circa viscera desinentes excipiuntur; verum hoc e dem Diqitigod by Coost

64쪽

ΕκEaei TATIO DE HUMOR Iaus CAP. VI. s Idem pacto infecta quoque materies saepissime nerve fluido communicatur , quatenus scilicet praeternaturales sucei iis in visceribus collecti reperiuntur . Duplex itaque, ut jam patet, nervet liquoris origo est, duplex sons, nempe cerebrum, sive nervorum principium,& extremitates eorum. Duplex autem rursus ejusdem motus , duplex progressus per cavitates nervorum , surSum scilicet, atque deorsum; quod equidem fieri necesse erat. ob diversitatem officiorum , quae ipsemet liquor in animalis corpore absolvit; nam cum inter caetera, quae ab eodem exercentur munera, duo praecipua sint, scilicet motus, a

sensus, quorum primum in cerebro inchoatur , perficitur autem in partibus extra cerebrum positis , secundum vero ab externis partibus occasionem , initiumque desumit, &absolvitur in eodem cerebro; quapropter opus fuit nervorum liquorem modo sursum , modo deorsum moveri pos

se , ut eo mediante cerebrum inter, ac caeteras omnes cose Poris Partes mutuum adesset commercium , ac reciproca Commeandi facultas.

Siquidem motus quilibet eorporis a cerebro est, ut ali sinnuimus, & ope nervorum perficitur , quatenus scilicet nerveus liquor, eique conjuncti animales spiritus . cerebro dimanantes , in musculorum fibras irrumpunt, quod permotum deorsum sit. Sensus autem universi in cerebro P riter Procreantur, mediantibus nervis ipsis, quatenus nempe externa objecta extremitates nervorum aliquo motu as.ficiunt, qui motus cum nerveo quoque succo impertiatur, eogit illum ad cerebrum usque refluere. Cernitis ergo

Iegantissimum naturae artificium, quo idem cerebrum sibi subditis partibus modo tribuere aliquid potest, modo ab illis aliquid recipere, unius nervet liquoris ope, & adjumento . Quare & ejusdem fluidi dignitatem, atque praestantiam ex dignitate muneris ipsi demandati licet intueri; cum absque illo nullus amplius in corpore vigeat sensus, nullus motus; vitamque etiam ipsam perire necesse sit, quia videlichi cessat illico motus cordis, & consequenter sanguinis circuitus, in quo eadem vita consistit. Sed praeclari ra etiam opera per nerveum eum dem succum compleri r a H tioin

65쪽

58 Jos EPHI DEL PAPAtioni admodum conionum est , & Recentiorum pars major existimat: universas videlicet functiones illas spirituales, quae menti nostrae incorporeae propriae sunt. cogitationem scilicet, apprehensionem, ali atque Omnes principes animae d tes, per hoc ipsum fluidum exerceri; quandoquidem cum superior , & nobilissima vis ac potentia. quae haec omnia operatur, in cerebro ipso haec omnia operetur: ut rationi congruum videtur I cumque insuper haec eadem vis, quae incorporea penitus conceditur ia hominibus, uti debeat corporeis instrumentis , nil aliud equidem in cerebro ipso reperitur hisce operibus magis aptum , quam nervem. liquor, ideoque variis, variisque ipsius motibus haec omnia abiolvi ab anima, non sine magna ratione insigniores Phila phi opinantur. Qui nam vero censendi sint motus hujusmodi, qua nam Iege, quo ritu exerceantur ab anima, cognitu perdissicile est.& fortasse etiam penitus inopinabile ; quare nos ab hujusmodi perquisitione omnino abstinemus, cum nihil certi statuere nobis licitum sit. Satius autem est nunc celebrem illam disputationem paucis attingere , quae de alio peculiari nervet succi usu fieri solet pene Recentiores, an scilicet ille sit humor nutritius, qua universiim alatur corpus, an vero ipse nullum in hoc opere officium obtineat; etenim ex quo sanguinis circulatio innotuit, cognitumque est, eumdem sanguinem nullis in locis corporis diu subsistere, sed torrentis ad instar incessanthr di siluere ι orta eit apud Medicos . & Anatomicos dubitatio de nutritionis materia. quam e sanguine ipso haud desumi posse aliquibus visum est, eo quod sanguis celeri motu suo potius aliquid a solidis partibus abradere, & auferre valeat, quam aliquid ex proprio penu partibus ipsis largiri; quare huic muneri adimplendo idoneum magis, &aptum nervorum laticem credidere , opinantes solida omnia corporis membra, per hunc solum nerveum liquorem nutriri . Cui opinioni fidei plurimum tribuerunt observati nes; nam si quando aliquae partes corporis , aut obstructis. aut sectis , aut quomodolibet laesis nervis, commeatu hujus liquoris non gaudeant amplius; sicuti in paralysi, aliis que etiam in affectibus non raro contingit, eaedem Partes

66쪽

ExERciTATIO DE HUΜORIBUS CAP. VI. Sybrevi in Atrophiam incidunt, emaciantur stilichi, nec ulla amplius earum reparatio , aut nutritio peragitur . Quod clare etiam in scorbutica assectione observare licet, quae cum consistat in insigni quadam , & universali alteratione , COrruptioneque laticis nervorum; ut illius simplomata Ostendunt; ideo conjugem habet totius corporis colli quationem, ac tabem, etsi nullum in hoc morbo reperiatur Pulmonum Vitium : Vulgaris pariter observatio est , quod ab immodisco Veneris u1ii, ab inveterata Gonnorrea, a Strumis, Ulceribus , aliisque Abscessibus , quibus multum nervet liquoris impenditur, totius corporis tabes producitur . Gluten qu que , ac Viscus ille , quo nerveus succus praeditus est , id aliquatenus probat; cum ejus merito nutritionis opus facilius absolvi posse videatur, quam per retorridam , asperam que sanguinis 1:ubstantiam ι ac demum resolutio solidarum partium id quoque confirmat i quandoquidem caro quael, bet corporis Cum corrumpitur, in humorem quemdam facessit album, lucidum , viseidumque, qui potius nerveus liquor, quam sanguineus latex apparet. Quibus . aliisque, quae ulterius afferri possent, rationibus,

id comprobari certo videtur , nervorum succum, aut uniaveriam, aut insignem nutriendo corpori materiam elargiri, aut saltem aliquid operari, absque quo nutritionis munus nequeat absolvi. Nos equidem primam partem tueri absonum existimamus, cum incongruum omnino videatur, tantum substantiae, quantum assiduae corporis nutritioni debetur, a solo nerveo liquore suppeditari posse. Saepe enὶm immensa fiunt corporis dispendia, & laboribus vehementibus, & a febribus , & sudoribus, & ab inediis, quae satis brevi per nutritionem

restaurantur ut dictu quoque dissicile sit, quomodo ex solo penu nervet liquoris, tam insignes jacturae corporis refici valeant i eum hujusmodi succus adeo paucus sit, adeo tenuis, ut difficulter admodum lese in conspectum praebeat. ac tam equidεm dissiculter, ut oculati alioquin Anatomici illum prorsus denegare ausi sint.

Praeterea quicquid illud sit . quo nutritio ipsa peragitur, id quidem ubique reperiri necesse est, cum universis cor-H α PO Disiligo: by Corale

67쪽

σα I os EPHI DEI. PAPAporis partes assidua reparatione indigeant ; atqvi nervens latex, neque tὲm communiter per omnes Corporis particulas diffunditur, neque ulla constans, ac necessaria vis assignari potest, quo ipse cogatur ubique moveri, ac diffundit Ii-Cet enim a cerebro ad inseriora descendat, ut superius innuimus, descensus hic irregularis omnino est, & interpolatus, non regularis, & constans: tunc enim descendit nerveus succus, ubi peragendus est motus membrorum, ut alibi ostendimus; ne dicam audax nimis esse opinari, fluidum illud. quod mentis operationibus intervire , si non omnino certum, probabile saItem est ; illud inquam , cujus merito sensus omne dc motus corporis perficiuntur, adeo nutricionis opere absumi . Neque enim , ut sanguinis patrocinium fuseipi mus, satis evidenter, imo ne probabiliter quidem demonstratum est, in sanguine materiam nutritioni aptam non contineri; siquidem, ut ea omnia Praetereamus, quae circa nutritionem ipsam in Primo capite hujus tractatus, & alibi etiam edocuimus, ostendit quidem ipsius sanguinis spontanea resolutio, in ejus massa alibilem 1uccum contineri; lan guis enam extra vastius, cum sponte sua in partes secedit, Concrescentem stat substantiam oculis exhibet, quam solidis Partibus adhaerere faciliter, & soliditatem induere posse, nil vetat; quin si aliqua corporis affectione contingat, quod hujusmodi concrescibilis materies in sanguine nostra reperiatur, videlicet quod sanguis plus quam par est fiuidior evadat.& fibris destituatur, tunc nutritionem quoque corporis immianui experientia demonstrat; animal enim extenuatur . &ad tabem usque perducitur. Quare pingues homines, & in Metorico, ut ajunt , corporis habitu constituti, sanguine cras. so admodum praediti sunt i graciles autem, ac macilenti fiuia dissimum sanguinem Obtinent. Sed & illud reticendum non est satὶs validum argumentum, quod cum plurimae partes corporis sint totae sere nerveae. aut saltem nervis abundantes, eae quoque sunt graciles, &exilissimae, cum crassae potius, & pingues admodum esse de

herent, ob nutrientis materiae copiam, si nerveuS liquor n tritionis materia videretur dicenda. Econtra vero membra

corporis, Partesque omnea sanguine divitas, Pingues p

68쪽

ExERCITATIO DE HUMORI Eus CAP. VI. 6 ariter , & crassae sunt, cum plurimum alentis substantiae a sanguine ipso recipiant; quin nonnullae quoque reperiuntur nervis omnino expertes, cum sensu quoque destitua tur , & tamen aluntur assiduh; nam , ut ungues, pilos, &alia hujus generis praeteream , quid de ossibus dicendum est , quae , plerisque dicuntur sensu carere; ad ut quotieSPeriostio denudata sint, & secari , & comburi valeant abseque ulla molestia, & sensu F quae tamen multum exigunt nutrientis materiei. idque a sanguineis vasibus, quibus sta- ent. large suppeditatur. Et prosecto si nutritionis officium sanguini denegatur , quis aliu& erit illius usus potissimus , CujuS caussa sagax, providaque natura coacta sit illius uniaverialem circuitum moliri , adeo ut nulla quantumvὶs exigua, ae minima pars corporis adsit, quae sanguine non abluatur Z Nodi quod sanguis partium motibus inserviat, is Circo illius ubique praesentia necessaria credenda est di sui ceret enlm, quod languis ipse ad musculos deserretur, quaestia, certaque sunt cujuslibet moths instrume cita Non quod idem languis aliorum omnium sit parens fluia dorum corporis , ideo ubique permeare coactus est, ut de-hitis in locis determinata fluida proprio ex penu educta relinquat ; siquidem certa sunt, ac statuta loca corpoxis, imquibus liquidotum depositio fieri debet. Ad haec igitur sola confluere deberet: cur , & alia petit 3 Cur universim spargitur, diffunditurque cur adeo necessarius ubique est

sanguinis commeatuia Equidem in hoc opere ab quendo laue natura, naturaeque summus Auctor respexit, nimirum , ut cum universae

partes corporis L nulla quidem excepta I perenni uuxu gitentur, assiduaque substantiae deperditione exinaniantur, ac proptereὲ incessanti reparatione indigeant, esset aliquid in promptu omnibus . . cuju& sinu id reciperent, quod tabi congruum , aptumque esset; idque sanguinis munus est. Nam quod dictum superius fuit, substantiam sanguinis asperam. ac retorridam esse, id quidem si concedatur, adhuc tamen nihil obstat, quin nutritio per eam fiat . Demo strandum namque foret , asperitatem substantiae sanguinis.

nutritionia ossicio adversari, cum Drtasse illa eidem ossicio

69쪽

61 Ios EPHI DEL PAPA potius aptior sit , nimirum ut facilius adhaerere partibus possit, & cum illis intime permisceri . Quaenam vero tanta haec est asperitas languinis , tanta adustio, cum sanguis ipse subdulcis, & lenis admodum persentiatur 7 Neque etiam motus sanguinis abrasoni potius, quam nutritioni solidarum partium videtur idoneus, abradit enim ea, quae facile sejungi possunt, ea scilicet, quae iam superflua, & inutilia evaserunt; adjungit autem utilia plurima, ac necessariat motus enim sanguinis sano corpore placidus , mititque est; si concitatior, & irregularis evadat, tunc animal agi tat, & nutritio ipsa impeditur . Nonne etiam aquae in flu mine decurrentes largum suppeditant nutrimentum arborisbus in ripis positis pDicent: quid ergo illud est, quod si partes corporis nervorum fluido destituantur, nec ullum cum ipto obtineant commercium, ut superius monuimus, etsi sanguis non dest , adhuc tamen illis deficit nutrimentum p Huic quidem validissimo alioquin argumento, non adeo nobis videtur ac quielcendum , ut sanguinem a nutritionis munere excludere Penitus debeamus . .Etenim pro ipso , quoque sanguine supradicta militat ratio. Intercludatur sanguinis commeatus . illico nutritio deficiet , & tamen .succus nervorum aderit . Erit ergo nutritionis opus demandatum ambobus, ita ut duorum fluidorum commixtio totius corporis fit alimonia.

Id profecto illud est , quod nonnullis Reeentioribus

pinatur. Arbitrantur enim hi nutritionis ossicium, inter se guinem, fluidumque nervorum divisum esse , ita ut ille materiam , hoc sermam, ut aiunt , suppeditet. Ille se habeat ad instar Reminae . illud autem ad instar maris . Nempe sanguinem tunc solummodo in nutrimentum partium faces sere posse, ubi succo nerveo, veluti quodam sermento imbutus , resertusque sit; cujus merito subtilior, vegetior . ac vividior evadat, magὶlque promptus , & aptus ad il-

Iud tribuendum, deponendumque in lalidis partibus, quod iisdem accommodatum , propriumque sit quod scilicet intima illa sanguinis comminutio, ac diviso per admixtionem nervet liquoris peracta , sanguinem ipsum idoneum reddat huic operi absolvendo, cui alioquὶn aptus non esset, ob

70쪽

ExERCITATIO DE HUMORI Bus C Ap. VI. 63 naturalem suam crassitiem , & connexionem Particularum. Hanc hypothesim nos contemnere, aut improbare non audemus, quippe quae ingenii plurimum, & probabilitatis ostendat, & cum nulli unquam in dubio esse possit, quin

nerveus liquor partem aliquam in nutritionis opere obtineat . Partes enim corporis. tunc solummodo. nutriuntur , Cum vivunt; atqui earumdem vita a duobus dependet, sanguine scilicet , fluidoque nervorum . horum igitur quolibet si

desti tuantur, vita pariter, & nutritione illas carere necesse est. Sic plantae omnes,&arbores, ut alantur, & vivant, duobus praecipue indigent, calore nempe, seu luce a Sole Pr manante , & statuto fluido a telluris globo exeunte. Si h rum alterum absit, plantarum quoque vegetatio, & vita defi- Ciet. An vero nervorum fluidum id operetur, quod mem rati Auctores arbitrati sunt, res est dissicilis, ut statuatur. Nos autem , qui hactenus certiorem hypothesim non excogitavimus, cum nihil evidentius possimus afferre, ingeniosum illud, & satis probabile nolumus refutare, quare. huic de nerveo liquore dissertationi finem imponimus. De Lympha . .

INter caetera inventa, quorum hoc nostrum aevum ad invidiam usque futurarum aetaetum est serax , illud non vulgare videtur existimandum , quod circa lympham ,& lymphatica vasa toto orbi evulgavit Etenὶm triginta circiter abhin annis, novum quodpiam fluidum a celeberrimis quibusdam Viris observatum fuit in animalium cor-iporibus , veteribus Medicis ignotum penitus, & obscurum, specialibus, suique generis. vasibus comprehensum, ac Peculiari motu per eadem vasa fluens , cujus Color , cum maximam habeat cum aqua limpida similitudinem, o splendet enim ad instat chrystalli, nisi alieno liquore inficiatur I idcirco lymphae nomine donatum est

Hujus quidem liquoris inventio , licet de ea plures dimicent , communiter tamen tribuitur Thomae Bartholino insi Diqiliaco by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION