장음표시 사용
141쪽
138 PRO PopuIO ANGLICANO inserentes, alios, episcopatus competitores, civilibus praesiis inter se dimicantes : scilice de Episcopatu christianos cum christianis , ci-ves cum civibus confligere fas erat, de liber tate , de liberis & conjugibus, de vita , cum tyranno, nefas. Quem non poeniteat hujusmodi patrum t Augustinum inducisi de potesate domini in servos , regis in siubditos idem pronuntiantem: respondeo, ista ii dicat Augustinus, ea dicere quae neque Christu fineque ejus Apostoli unquam dixerunt ; cum lieorum tamen sola authoritate rem alioqui apertissime falsam commendare videatur. Quae superstim hujus capitis tres vel quatuor paginae, aut mera esse mendacia, aut oscita δtiones identidem repetitas, ex iis quae a no ibis responsa jam sunt, per se quisque depre lhendet. Nam ad Papam quod attinet, in . - quem multa gratis peroras, facile te patior ad fl- ravim usque declamitare. Quod tamen ad captandos rerum imperitos tam prolixὸ adstruis, regibus sive Justis με tyrannis suo Hctum fuisse omnem christianum , donec se 'testas Papa regali major agnosci cu pia es , .ct subjectos sacramentoraelitatis liberavit, id esse falsistimum plurimis exemplis S usque ad Augustinum , infra ejus aetatem prolatis demonstravimus. Sed nequebillud
142쪽
DEFENsto. CAP. IV. I 39xo verius esse videtur. Negat Franciscus Ho-xomanus, & Gallus, & jurisconsultus , & vix Hoctistimus in Francogallia sua cap. I 3. ab-Hicatum authoritate Papae Chilpericum, aut regnum Pipino delatum ; sed in magno gentis concilio pro sita pristina authoritate trans. actum suisse id omne negotium,ex annalibus Francorum vetustissimis probat. Solvi deinde illo sacramento Gallos omnino opus suisse, negant ipsa Gallorum monumenta, negat ipse Papa Zacliarias. Monumentis enim Francorum traditur , teste non sellim Hoto-rnano , sed Girardo historiarum illius gentis notissimo scriptore , veteres Francos ut eli gendi, sic abdicandi, si videretur, suos reges jus sibi omne antiquitus reservasse; neque aliud sacramentum regibus, quos creabant,
dicere consuevisse , quam se illis hoc pacto fidem & officium praestituros , si vicistim illi
quod eodem tempore jurati etiam spondent, praestiterint. Si ergo Reges rempublicam sibi commissam male gerendo, fidem jusjurandi fregerint priores, nil opus est Papa, ipsi sua perfidia populum sacramento solverunt. Papa denique Zacharias, quam tu authoritatem sibi ais arrogasse, eam in epistola illa ad Francos ab te citata ipse sibi derogavit, populo attribuit. Nam si princeps po-ρudo , c us beneficio regnum possidet, obno
xius es , si plebs regem constituit, , desi
143쪽
i o pRo Populo ANGLICANO ruere potes, quae ipsius verba sunt Papae, vo risimile non est voluisse Francos de antiquo , jure suo , ullo postmodum jurejurando, praγ' judicium facere ; aut unquam ita sese obstrini. xisse , quin semper sibi liceret quod majorialbus licuit, reges bonos quidem colere, In los amovere ; nec eam praestare fidem tyrannis , quam bonis regibus sese dare arbitrati sunt. Tali obstrictum juramento populum. Vel tyrannus ex rege factus, vel ignavit corruptus , suo ipse perjurio solvit, solvit ipse justitia , solvit naturae lex ipsa:unde Ponti equod solveret, etiam iptius Pontificis judicio nihil prorsus erat.
C A P. V. QVanquam in ea sum opinione, Salmas. semperque sui, legem Dei cum lege naturae optime consentire, adeoque, si satis ostendi quid divina lege sit de regibus statu-xum, quid a populo Dei factum & Iudaico&Christiano , ostendisse me eodem tempore eademque opera quid legi naturali maxime
consentaneum sit; tamen quia confutari nos lege natura validisssene nunc posse arbitraris, quod stipervacuum esse modo existimabam , id nunc ultro necessarium fatebori; ut contra te hoc capite planum faciam, nihil congruen
144쪽
DEFENs Io. CAP. V. I reius naturae etiam legibus esse , quam tyrannos plecti. Id nisi evincam , non recuso quin Dei quoque legibus puniri non posse, e Verstigio tibi concedam. Non est consilium de natura jam ideque origine civilis vitae longam
orationem contexere; istud enim argumentum viri disertissimi cum Graeci tum Latin . Copiose pertractarunt ; ipse & brevitati , quantum licet, studeo, & huic rei do operam,illi non tam ego, qui labori huic parsissem libens, sed tute te redarguas , teque sub ver las. Ab eo igitur quod ipse ponis, incipiam.& disputationis hujus fututae sundamenta ja-
Ciam. Lex, inquis , natura est ratio omnium
hominum mentibus insita, bonum respiciens Mniversorum populorum , quatenus homines inter se societate gaudent. Bonum illud commune non potest procurare, nisi etiam, ut sunt quos regi necesse est, dissonat quoque qui regere debeant. Ne scilicet ut quisque sortior est, debiliorem opprimat; atque ita quos mutua salus ac defensio unum in locum congregaverat , vis atque injuria distrahat, &ad vitam agrestem redire cogat. Estne hoc quod volebas, etsi verbosius h Ex ipsorum itaque numero qui in unum convenere, deligi ais oportuisse quosdam sapientia aut fortitudia ne cateris prastantes, qui vel vi vel persua-- dendo male morigeros in licio continerent,
sepe unum id prsare potuisse, cujus ex-
145쪽
cellens sit Virtus se prudentia; interdum
plures, qui mutuis consiliis idfaciant. Ca 'terum cum unus omnia providere ct admianistrare non possit, necesse est ut consilia cum pluribus participet , in societatem regiminis alios admittat. Ita sive ad unum rovocetur imperium , sive ad universum redeat populum , quia nec omnes simul rempub. gubernare possunt, nec unus omnia , ideo p
vera penes plures semper regimen consistit. Et insta. Issa autem regendi ratio sive serplures , e per pauciores, e per unum dispensietur, aque naturalis es, cum ex natura ejusdem principiis descendat, qua non pa' titur ita unius singularitatem gubernare, ut non alios socios imperandi habeat. Haec cum ex Aristotelis tertio Politicorum decerptile potueram , malui abs te decerpta transcribsre , quae tu Aristoteli, ut ignem Iovi Prometheus , ad eversioriem monarcharum , dc per niciem ipsius tuam surripuisti. Iam enim prolatam a temetipso naturae legem excute quantum voles; nullum juri regio, prout tu ius illud explicas, in natura locum, Mullum ejus vestigium prorsiis invenies. tia ,inquis, tu νε cum diponeret qui regere alios deberent, universorum populorum bonum re pexit. Non igitur unius, non monarchar. Est itaque
rex propter populum: populus emis rege potior & superior; superior cum sit & potior populus ,
146쪽
. pulus, nullum jus regis existere potest, quo populum is affigat, aut in servitute habeat. Inferior superiorem. Ius male faciendi cum sit regi nullum , manet jus populi natura supremum; ut quo jure homines consilia & vires mutuae defensionis gratia, ante reges creatos , primo consectavere, quo jure ad communem omnium salutem, pacem, liberta-tςm conservandam unum vel plures caeteris Praefecerunt, eodem jure quos propter virtutem & prudentiam caeteris praeposuerant,possent eosdem aut quoscunque alios rempub. male gerentes, propter ignaviam, stultitiam, improbitatem , perfidiam vel coercere vel abdicare : cum natura non unius vel paucorum imperium , sed universorum salutem respexerit semper & respiciat. Iam vero popuIus quoiam delegit i sapientia, inquis , aut
fortitudine caeteris praestantes nempe qui natura maxime regno idonei visi sunt, cujus exceliens virtus, ct prudentia praestare id muneris potuit. Ius igitur silccessionis natura nullum , nullus natura rex, nisi qui sapientia & sortitudine caeteris omnibus praecellit: Caeteri vel vi, vel factione contra naturam reges sunt, cum servi potius esse deberent. Dat enim natura sapientissimo cuique in minus sapientes imperium , non viro malo in bonos, non stolido in sapientes: his igitur imperium qui abrogant, Omnino conve-
147쪽
mum quemque natura constituat regem ex temetipso audi; ut vel naturae vel legibus male morigeros in vicis contineat. Continere autem in ossicio potestne is alios , officium qui negligit, aut nescit, aut pervertit ipse suum 3 Cedo jam quod vis naturae praeceptum quo jubeamur in stituta naturae sapientissima in rebuspublicis & civilibus non ob
servare non curare, pro nihilo habere. Cum ipsa in rebus naturalibus & inanimatis nessio fine frustretur, cepissime res magnas atque miras esscere soleat. Ostende ullam vel naturae vel naturalis justitiae regulam , qua oporteat reos minores puniri; reges & malorum omnium principes impunitos esse imo inter maxima flagitia coli, adorari, & Deo proximos haberi. Concedis ipsam regendi rationem , sive per plures , sive perpauciores , sive per unum disspensetur, aeque naturalem esse. Non est ergo rex vel optimatibus
vel populi magistratibus natura sanctior,quos cum puniri posse ac debere , si peccant, supra sis largitus, idem de regibus , eidem fini
ac bono constitutis sateare necesse est. Non enim patitur natura , inquis , ita unius singularitatem gubernare, ut non alios socios imperandi habeat. Minime ergo patitur monarcham, minime unum ita imperare, ut ca teros omnes sui unius imperii servos habeat
148쪽
Socio ς autem imperandi qui tribuis regi, penes quos semper regimen consistat , das eidem collegas & a quales; addis qui punire, addis qui abdicare possint. Ita, uti semper facis,dum potestatem regiam, non jam exauges, sed
tantummodo natura constituis, aboles : adeo
ut nihil putem inauspicatius accidere regibus potuisse , quam te desenserem. O infelicem ac miserum, quae te mentis caligo in hanc impulit fraudem, ut latentem antehac diu, &quasi personatam improbitatem atque inscitiam tuam nunc tanto conatu insciens nudares ipse , & omnibus patefaceres , tuoque1net opprobrio operam ipse tuam locares, tuo ipse ludibrio tam gnaviter inservires. Quae te ira numinis quasve poenas luentem ,
in lucem de ora hominum evocavit, ut tanto apparatu causam teterrimam impudentisiime simul & stolidissime defenderes, atque ita defendendo invitus , perque inscitiam proderes Z Quis te pejus perditum vellet , quis miseriorem, cui jam sol a imprudentia , sola vaecordia saluti esse potest ne sis miserrimus , si tyrannos quorum causam suscepisti, imperita ac stulta defensione tanto magis invisos ac detestabiles omnibus, contra quam sperabas, reddideris, quanto iis ina, jorem malefaciendi, & impune dominandi licentiam de industria attribueris ; eoque plures eorundem hostes inconsulto excitave-
149쪽
146 PRO POP vho ANGLICANO ris. Sed redeo ad tua tecum disiidia. Cum tantum in te scelus admiseris, ut tyrannidem natura sundare studeas, prae caeteris gubernandi rationibus monarchiam primo laudandam tibi esse vidisti, id, uti soles, incoeptare sine repugnantia nequis. Cum enim modo dixeras, ipsam regendi rationem sive per plures sive per pauciores sive per unum aque
naturalem 6se, statim eam qua per unum ex- ercetur ex his tribus magis naturalem essa ais, imo qui etiam recens dixeras, non patia tur natura unius singularitatem gubernan-ris. Iam tyrannorum necem objice cui voles, qui & monarchas omnes, & monarchiam, ipsam tua fatuitate jugulasti. Verum quae sit melior administrandi rempub.ratio,per unum an perplures, non est nunc disserendi locus. Et monarchiam quidem multi celebres viri laudarunt, si tamen is qui solus regnat, vir omnium optimus, & regno dignissimus sit; id niti contingat, nihil monarchia proclivius in eam tyrannidem, quae pessima est, la- bitur. Iam quod ad unius exemplar Dei expressam esse dicis,quis potentiam divinar similem in terris obtinere dignus est, nisi qui criterorum omnium longe praestautisiimus, etiam bonitate ac sapientia est Deo simillimus: is autem solus, mea quidem sententia,
expectatus ille Dei filius est. Quod regnum in familiam ruris contrudis, ut patrifamilias
150쪽
DEFENs Io. C A P. V. I Iregem assimiles, pater certe suae familiae regnum meretur, quam omnem vel generavit, vel alit: in rege nihil est hujusmodi, sed plane contra sunt omnia. Animalia deinde nobis gregalia, imprimis aves, & in iis apes , siquidem te Physiologo aves istie sunt,
imitandas proponis. Apes regem habent. Tridentinae scilicet, an non meministi ca terarum te teste re piab. s. Verum tu d sine de apibus fatuari, Musarum sunt, oderunt te scarabarum, & ut vides: redarguunta Coturnices sub Ortuometra. Istos onocro talis tuis tende laqueos ι nos tam stolido aucupio non capimur. Atqui jam tua res agitur , non nostra , Gallus galtinaceus, inquis, tam maribus quamfeminis imperitat.
Qui pote hoc fieri ξ Cum tu ipse Gallus , & ,
ut serunt , vel nimium gallinaceus, non ituae gallinae, sed illa tibi imperitet, & in te, regnum exerceat: si gallinaceus ergb plurium foeminarum rex est , tu gallinae mancipium tuae, non gallinaceum te, sed ste corarium quendam esse Gallum oportet. Pro. libris certe nemo te majora edit sterquili-λnia, & gallicinio tuo stercoreo omnes obtundis ι hoc unicum galli gallinacei habes. 'Iam ego multa hordei grana daturum me ti-.bi promitto , si totum hoc vertendo sterqui linium tuum , vel unam mihi gemmam Ο- .