Ioannis MiltonI Angli Pro populo Anglicano defensio, contra Claudii anonymi, aliàs Salmasii, Defensionem regiam

발행: 1651년

분량: 287페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

i 18 PRO POPuto ANGLICANo sed bonum is electun=. Ecquid causae est nune cur in foro quadruplator aut falsarius 'uispiam stigmate notetur , tu eadem 'careaς ignominiae nota cum melioriprofecto fide

'cophantari soleant illi, quam tu scribere, &res vel maximi momenti tractare. Saul igitur , si id ex usu est tuo , bonus erat rex , sin id minus tibi expedit, repente non rex b6nus, sed tyrannus erit ; quod certe mirum non est; dum enim solentiae tyrannicae tam impudenter lenocinaris,quid aliud iacis quam ex bonis regibus tyrannos omneS. At vero David quamvis regem secerum multis de causis, quae ad nos nihil attinent, interimere nollet, sui tamen tuendi causa copias coni- parare , Saulis urbes veI occupare vel insidere non dubitavit; & Chellam oppidum contra Saulem etiam praesidio tenuisset , nisi oppidanos erga se male animatos cognovisset. Quid si Saul urbe obsessa, scalis muro iam iis , primus ascendere voluisset, an censes Davidem arma protinus abjecturum, sitos omnes uncto hosti proditurum fuisse λ non existimo. Quidni enim fecisset quod nos secimus , qui rationum suarum necessitate coactus, Phelistharis patriar hostibus operam prolixe sitam pollicitus, id secit contra Saulem quod nos in nostrum tyrannum credo nunquam secissemus. Pudet me & jam diu pertaesum est mendaciorum tuorum; Inimi

122쪽

DErvNs Io CAP. IV. riueis potius parcendum quam amicis, Anglorum elle dogma fingis ; seque regi suo

p cere non debuisse, quia amicus erat. Quis unquam hoc prius auGivit, quam a te confi-

tum ellet, hominum mendacissime. Verum ignoscimus: deerat nempe huic capiti praestantissimum illud & tritissimum orationis ruae pigmentum , jam quinto, & ante finem hyri decies ex loculis tuis & myrotheciis ex- , molossi suis ferociores. Non M' Angli suis molossis ferociores sunt,quam tu cane quovis rabido jejunior, qui ad illam, quam toties evomuisti, cramben duris ilibus identidemredire sustines. David denique malechisam interfici jussit, Saulis, ut simulavid interfectorem ; nulla hic neque facti neq; pession rum similitudo. Quod nisi David ad Phelisthaeos defecisse, & pars eorum exercitus fuisse visus, eo diligontius omnem a se 2-spicionem maturandae regi necis amovere shlduit, non erat, meo quidem iudicio, cur virum illum tam male exciperet, qui moriabundum jam regem & aegre morientem opportuno vulnere se consecisse nuntiavit. ιε

Quod idem factum in Domitiano, qui Epaphroditum similiter capite damnavit eo quod Neronem in adipiscenda morte adjuvisset, ab omnibus. reprehenditur. Nova deinde audacia quem tyrannum modo dixeras, &malo stiritu agitatum, hunc non jam satis habes

123쪽

rro PRO popvLO ANGLICANO habes unctum Domini, sed Christum Domini vocare ; adeo tibi vile Christi nomen viae detur, ut illo tam sancto nomine vel Da, moniacum tyrannum impertire non me-ituas. Venio nunc ad exemplum illud, in

quo qui jus populi jure regis antiquius esse

non videt, coecus sit oportet. Mortuo Solomone populus de constituendo ejus filio Sechemi comitia habebat ; prosectus est eo Roboamus candidatus, ne regnum tanquam haereditatem adire, ne populum liberum tanquam paternos boves possidere videretur : proponit populus conditiones regni suturi : ad deliberandum rex triduum sibi dari

postulat; contait seniores; nihil illide jure regio , sed ut populum obsequio & pollicitationibus conciliet sibi suadent, penes quem erat, vel illum creare regem vel praciterire. Contait deinde aequales suos, secum a pueris educatos ; illi Salmasiano quodam Cestro perciti, nil praeter jus regium intonare , se ricas & storpiones ut minitetur hortari. H Tum ex consilio respondit Roboamus populo. Videns itaque totus Istaei regem non auscultasse sibi, suam protinus libertatem &populare jus liberis palam vocibus testatur. nobis portio cum Davide ρ ad tentoria tua Israel: jam ipse videris de domo tua D mἀa Missum deinde a rege Adoramum lapi' dibus obruerunt ; exemplum sortasse aliquod

. etiam

124쪽

DEFENs Io. CAP. IV. 121 etiam in regem edituri, nisi maxima celeritate se in fugam contulisset. Parat ingentem exercitum , quo in suam ditionem Israelitas redigeret : prohibet Deus ; ne a cendite, inquit , ne pugnate contra fratres vestros , Iios Israelis , nam a me facta es res tua. Adverte jam animum ; populus antea regem volebat, displicuit id Deo ; eorum tamen juri noluit intercedere: nunc Populus Roboamum non vult regem , id Deus non solum penes populum esse sinit, sed regem eo

nomine bella moventem vetat ac reprimit:

nec ideo rebelles, sed Mihilo minus fiatres eos qui desciverant appellandos esse docet. Coblige te nunc jam ; simi omnes, inquis, reges a Deo, ergo populus vel tyrannis resistere non debet. Vicissim ego, sunt, inquam, populi conventus , comitia, studia, suffragia, plebiscita pariter a Deo, teste hic ipso ; ergb& rex itidem resistere non debet populo, authore etiam eodem Deo. Quam enim ce

tum est , esse hodie reges a Deo , quamque hoc valet ad imperandam populo obedientiam, tamest certum esse a Deo etiam hodie libera populi concilia, tamque hoc valet vel ad cogendos in ordinem reges , vel ad rejiaciendos ; neque magis propterea bellum populo inferre debebunt, quam debuit Roboamus. Quaeris , cur ergo non defecerint Israelitae a Solomone ξ Quis praeter te

125쪽

a et 2 PRO POP vLO ANC LICANO tam stulta interrogaret, cum de fecisse con- stet impune a tyranno In vitia quaedam lapses est Solomon ; non idcirco statim tyrannus:sua vitia magnis virtutibus,magnis de repub.meritis compensebat: fac tyrannum suisse; si e est ut populus nolit tyrannum tollere,

saepe est ut non possit: satis est sustulisse cum 'potuerit. At factum Ieroboami semper improbatum fuit oe Apostasia e us detestata , successores vim pro rebellibus semper habiti. Apostasiam ejus non a Roboamo, sed a vero cultu Dei reprehensam serpius lego ;& successores quidem ejus saepe reprobos, rebelles nusquam dictos memini. Si quid fiat, inquis, juri ct legibus contrarium, ex eo jus fieri non potest. Quid quaeso tum fiet juri regio Z Sic tuus ipse perpetuo resutatores. aeuotidie, inquis , adulteria, homicidia,

furta impune committuntur. Aa nescis nunc te tibi respondere quaerenti cur toties tyrannis impune fuerit Rebelles fuerunt si reges , propheta tamen populum ab eorum βλjectione non abducebant. Cur ergo, sceleste,

ct pseudopropheta, populum Anglicanum a suis magistratibus, tuo sint licet judicio rebelles , abducere conaris Asiegat, inquis, Anglicani latrocinii factio, se ad id scelus, quod tam nefarie suscepit, nescio qua voce coelitus missia impulsos fuisse. Primum delirasse te cum haec striberes plane video,neque

126쪽

mentis neque latinitatis compotem satis suisse: deinde Anglos hoc unquam allegasse, de innumeris mendaciis & figmentis tuis est unum.' Sed pergo exemplis tecum agere; Libo Urbs validissima ab Ioramo rege defecit , quia dereliquerat Deum ; defecit ergo 'rex, non urbs illa, neque desectione ista notatur : sed si adjectam rationem spectes , approbari potius videtur. In Exemplwn trahi' non debent hujusmodi defectiones. Cur ergo

tanta vaniloquentia pollicitus es, exemplis te nobiscum toto hoc capite decertaturum, cum exempla ipse nulla praeter meras negationeS,

quarum nulla vis est ad probandum, asserre e possis: nos quae certa & solida attulimus, negas in exemplum trahi debere Quis te hoc modo disputantem non explodat Provocasti nos exemplis; exempla protulimus; quid tu ad haec tergiversaris . & diverticula quaeris; progredior itaque. Iehu regem a Propheta justiis occidit, etiam Achatiam 3 situm regem'legitimum occidendum curavit. Si noluisset Deus tyrannum interimi a

cive, si impium hoc , si mali exempli suisset, cur jussit fieri si jussit, certe licitum , lau- μdabile, praeclarum fuit.Non tamen tyrannum

perimi, quia Deus jussit, idcirco bonum erat& licitum , sed quia bonum & licitum erat,

idcirco Deus jussit. Iam septem annoς regnantem Athaliam Iehojada sacerdos regno

F a pellere

127쪽

ia 4 PRO POP vLO ANGLICANO pellere & trucidare non est veritus. At regnum, inquis , non sibi debitum sumpserat.

Annon Tiberius multo postea imperium ad se nihil pertinens illi tamen,&. id genus tyrannis aliis , ex doctrina Christi obedie dum esse supra affirmabas: ridiculum planE esset, si potestatem regiam non rite adeptum interficere liceret, pestime gerentem non inceret. At per leges regnare non potuit utpote tamina, consitues autem super te regem , non reginam. Hoc si sic abibit, cqnstitues, inquam, super te regem , non tyrannum. Pares ergo jam sumus. Amasam regem ignavum & idololatram non consim

rati quidam , sed principes & populus, quod

verisimilius est, morte affecerunt: nam sugientem Hierosolymis, & adjutum a nem, ne, Lachisum usque persecuti sunt. Hoc consilium iniisse dicuntur ex quo is Deum deis ruerat, neque ullam ab Azaria filio de morte patris quaestionem habitam suisse legimu

Multum rursus nugaris ex Rabbinis, ut Regem Iudaicum supra syneditum constituas; ipsa regis verba Zedechiae non attendis. Ieri

3 S. Non is est rex qui possit: contra vos quicquam. Sic principes alloquitur; facts se plane suo senatu inseriorem; Fortasse, inquis, nihil negare istis ausim metu seditionis. At tuum illud fortasse quanti quaesio est. cujus asseveratio firmissima non est pilit quid enim

128쪽

DE saNsro. CAP. IV.' ias enim te levius, quid inconstantius; quid instabilius t quoties te varium & versicolorem, quoties tibimet discordem , di ssidentem temetipso, & distrepantem offendimus ξ Rur. sus comparationes instituis Caroli cum bonis Iudaeae regibus. Davidem imprimis quasi Contemnendum aliquem nominas ; Sume tibi Davidem , inquis , adulterii simul ct homicidii ream; nihil tale in Carolo. Salo- mon e u stius qui sapiens audiit vulgo. Quis non indignetur maximorum S san-etillimorum virorum nomina ab impurisist- mo nebulone & vappa hunc in modum ja- chari Tiine Carolum cum Davide, regqm Sc prophetam religi osissimuni cum superstitiosis & Christianae doctrinae vix initiato, sapieirtissimum cum stolido , sertissimum cum imbelli, justissi inum cum iniquissimo conserre sistinuisti castimoniam tu i iis de

eontinentiam laudes , quem cum Duce Buc-

chingamio flagitiis omnibus coopertum novimus secretiora ejus & recessus perscrutari quid attinet, qui in Theatro mediaqmulieres petulanter amplecti , & suaviaii. qui virginum & matronarum papillas, ne di-

eam caetera , pertractare in propatulo confiieverat Θ Te porro moneo Pseudoplutarche , ut istiusmodi Parallelis ineptissimis dehinc supersedeas , ne ego , quae tacerem alioqui libens de Carolo , necesse .

F ue habeam

129쪽

x: 6 pRO POPvLO ANGLICANO habeam enuntiare. Contra tyrannos quid tentatum a Populo aut peractum fuerit, &quo jure, per ea tempora quibus ipse Deusα

Hebraeorum rempub. suo nutu ac verbo iquasi praesens regebat, hactenus liquet. Quae

sequuntur aetates non nos siua authoritate ducunt , sed ad majorum suorum normam Scrationem omnia dirigentes , imitatione sita nostram tantummodo confirmant. Cum

itaque Deus post captivitatem Babylonicam nullum iis de repub. mandatum dedisset novum , quamvis regia soboles extincta non esset, ad antiquami& Mosticam reipub.

sorinam reverterunt. Antiocho Syriae regi , cui erant vectigales, ejusque praelidi bus, quod is vetita imperaret, per Macca baros pontificescrestiterunt; seque armis in libertatem vindicarunt ue dignissimo deinde cuique principatum dederunt: donec Hyrcanus Simonis Iuda: Maccabri fratris filius , expilato Davidis sepulcro, militem externum alere , & regiam quandam pol statem adjicere sacerdotio coepit; unde filius ejus Aristobulus diadema sibi primus imposivit. Nihil in eum populus quamvis

tyrannum movit aut molitus est; neque mirum, annum tantummodo regnantem. Ipse etiam morbo gravissimo correptus,&:suorum facinorum poenitentia ductu smortem sibi optare non destitit, donec in-

130쪽

DEFENs Io. CAP. IV. rarier ea vota expiravit. Ejus stater Alexander proximus regnabat. Contra hunc ais nemianem insurrexisse, tyrannus cum esset. O te secure mendacem si periisset Iosephus , rest rei tantum Iosippus tuus, ex quo pharisaeo-- Tum quaedam nullius ustis apopthegmata depromis. Res itaque sic se habet τ' Alexander, cum & domi & militiae rempub. male administraret, quamvis magna Pisidarum& Cilicum manu conductitia se tutaretur, populum tamen cohibere non potuit, quin ipsum etiam sacrificantem , utpote indignum eo munere, thyrsis palmeis & citreis pene obrueret; exinde per scxennium gentis sere totius gravi bello petitus est; in quo Iudaeorum multa millia cum occidisset, & pacis tandem cupidus interrogaret eos quid vellent a se fieri, responderunt uno ore omnes, ut moreretur; vix etiam mortuo se ve-, niam daturos. Hanc historiam tibi incommodissimam , quoquo modo avertere ut

posses, Daudi tuae turpissimae pharisaicas

quasdam sententiolas obtendisti; cum exemplum hoc aut omnino praetermisisse, aut rem, sicuti gesta erat, fideliter narrasse de-buisses, nisi veterator & lucifugus menda- ciis longe plus quam causae confideres.Quin etiam Pharisaei illi octingenti, quos in crucem tolli jussit, ex eorum numero erant, qui contra. ipsum arma ceperant: quique

F a. omnes

SEARCH

MENU NAVIGATION