L. Annaei Senecae Opera omnia quae supersunt ex recensione F. Ern. Ruhkopf. Tomus primus sextus

발행: 1828년

분량: 662페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

L. ANNALI SENECAE magnas impensas exigit. Non est meum vitium, quod iracundus sum, quod nondum constitui certum genus vitae; udolescentia haec facit. . Quid nos decipimus 2 non est extrinsecus malum nostrum; intra nos est, in visceribus ipsis sedet. Et ideo disti culter ad sanitatem pervenimus, quia nos Begrotare nescimus. Si curari coeperimus, quando tot morbos, tantasue aegritudines discutiemus8 Nunc verone quaerimus quidem medicum; qui minus negotii haberet, si adhiberetur ad recens vitium: sequeren- tur teneri et rudes animi recta monstrantem. Nemo

dissiculter ad naturam reducitur, nisi qui ab illa de

fecit. Erubescimus discere bonam mentem: at, mehe Ctiles, si turpe est magistrum huius Dei quaerere: illud desperandum est, posse nobis casu tantum bonum influere: la horandum cst. Et, ut verum dicam, ne labor quidem magnus est; si modo, ut dixi, ante animum nostrum formare inceperimus et recorrigere, quam indurescat pravitas eius. Sed nec induratam

o despero: nihil est quod non expugnet pertinax Opera.

Quia nos negrotare nescimus. Lau

dat Lipsi iis Prthagoram Stobaei Serm. xit de fidueia dicendi p. 3is ed.

Col. ap. Grvt. hoe ipso probante. addidi, sermonis tenore postulatile. distinctione media post quaerere Posita. Ruhh. Laborandum est. Doctrina enim virtutem praestat; illa siue magistro non est. Stoicum dogma est. Vide Epist. Lix, . et Lipsit Mauuduet. Il. xo. MLI. De erimus. Recepi ex eodem nas. Col. et Pal. see. Pro vulgato inc imus, quod minus bene latinum est. Schw. India ιam seil. pravitatem ed. A. et nis. c. vulgo in rata inde ab ed. R. Sch.. Nilia est. . . . cura. Iuxta illud Horatii. . . Inridias, iracundias . iner . Minoatis, amator , Nemo adeo fruseat, ut non miteseere 'ossit. Si moaseutiurae Patientem eommodeι ararem.

322쪽

et intenta ac diligens cura. Robora in rectum, quamvis nexa, revocabis; curvatas trabes calor explicat.

et, aliter natae, in id singuntur, quod usus noster , exigit. Quanto facilius animus accipit formam , nexi hilis, ct omni humore obsequentior 3 Quid enim est aliud animus, quam quodam modo se habens spiritus7 vides autem tanto spiritum esse faciliorem omni alia materia, quanto tenuior est. Illud, mi Lucili, non est quod te impediat, quo minus de nobis bene speres, quod malitia iam nos tenet, quod diu in possessione .

nostri est. Ad neminem ante bona mens venit, quam mala; omnes praeoccupati sumus. Vii lutes discere est vitia dediscere. Sed eo maiore animo ad emendationem nostri debemus accedere, quod semel traditi no

bis boni perpetua possessio est. Non dediscitur virtus. Contraria enim mala in alieno haerent; ideo depelli et exturbari possunt: si deliter sudent, quae in locum

suum veniunt. Virtus secundum naturam est: Vilia

Robora. . . exigit. CL Senec. I de

scisso et ponderibus aliorsum duetosvhditus. Vaseularii et nautae quotidie saeiunt. L Mus. Natae Nata malebam In neutr. gen. Schw. Omni humore. Non trabe aut robore lautum, sed nere. aut aqua,

quibus nil siexibilius. Lipsius. Quid enim e I aliud. Quia de humore praemisiti Ecce ipsa animus, inquit, est aer, et ergo duet ilia. Lissius. tiodammodo se habens. Spirituanempe talis, et ut stoici πνευρα θερμόν, calidus spiritus. Vide me Physiol. III. dissert. ix. LUsitis. Virtutes disceris est Mitia dedιseere. Tenui verbum est, ex Gronovit conieci. . Rub L. reeeptum. Deerat vulgo id verbum , sed et duo verba Mitia dediscera desunt ed. A. et in . s. Seli . Tradui nobis. Rubh. nobis traditi rq nod verbum nobis Robhopsius addidit e quinque Grui. codd. Ers. Ampl.

et editione vetere. elim lite Sel, eig. 1eeu tua est. nisi quod illius vocis i eum mulavit. Non dediseittir Mirtus. Stoicum est, sapientem summe et semper beatum esse ἐν stabile illud honum non vi, non e su exetili. aut minui; sed nee crescere. Vide Lipsit Maauduet. lib. lli, dissert. III. Contraria, nempe virtuti.

In nlieno. Quia . ut infra dicit:

Virtius sola seeundum naturam eset.

Expelli Ud. inde ab Erasmo, non incommode, sed invitis libris. Repone .serelli, quod eorum uni eou.

323쪽

L. ANNAEI sΕΝΕCAE inimica et insesta sunt. Sed quemadmodum virtutes receptae exire non possunt, facilisque earum tutela est; ita initium ad illas eundi arduum : quia hoc primum imbecillae mentis atque aegrae est, formidare inexperta. Itaque cogenda est mens, ut incipiat. Deinde non est acerba medicina; protinus enim delectat, dum sanat. Aliorum remediorum post sanitatem Voluptas est: Philosophia pariter et salutaris et dulcis est. Vale.

sensu exhibent edd. velti et ms. c. cum codd. Opsop. et Grtiter. Schw. Virtutes rece tae. Ex Agrieolae emendatione apud Erasm. commode primus reoepit hoe Muretus. rectae ed. R. et eodd. Grui. reteritae ed. Erasin. cum M. A. et ms. c. Schw.

ELIGENDUM EssE SAPIENTI APTUM QUO VIVAT LOCUM. Quemque habere, quo delectetur , ait p racilium Aetna , se Baiis. Sed hoc diaersorium luxuriae et Mitiorum re mox reliquisse. Ita oecasionem sumit, de secessu et de Gitandis irritamentia MD-tiorum exponendi. Indurandus autem est animus et a blandimentis Mollutatum procul abstrahendus , ne Hannibalis Campaniae luxu enerseati sortem experiamur. Nobis enim quoque bellum gerendum est contra Moliviales cuius mque generis , et ConlVa fortunam, ut libertatem adipiscamur. Q circa loca sobria sanctaque eligenda sunt, ut ingenium firmetur et magnis conalibus vlum readatur , velut ii fecerant , qui primi villas in Baiano exstruxerunt , et Catonis in modum. Verbo , persequatur Lucialius Mitia et Moluptiales monet.

Quomodo quisque potest, mi Lucilii Tu istic habes

Aetnam , illum nobilissimum Siciliae montem : quem quare dixerit Messala timicum , sive Valgius apud

Om. quisq. μοι. Subintellige, stissata. Edd. vett. et ma. e. Vulgo agis, se habet. Messalia. Schvv.-Messala Corvinus,

324쪽

EPISTOLA LI

utrumque enim legi , non reperio; quum plurima Ioca evomant ignem , non tantum edita quod crebrius evenit, videlicet quia ignis in altissimum esse tur , sed etiam iacentia. NOS , ulcumque Possumus, a contenti sumus Baiis, quas postero die , quam attigeram , reliqui ; locum ob hoc devitandum, quum habeat quasdam naturales dotes , quia sibi illum celebranduin luxuria desumpsit.

Quid ergo Τ ulli loco indicendum est odium 8 Mi

nime : sed quemadmodum aliqua vestis sapienti ac , probo viro magis convenit quam alia, nec ullum colorem ille odit, sed aliquem putat parum aptum esse frugalitatem prosesso: sic regio quoque est, quam sapiens vir, aut ad sapientiam tendens, declinet, tanquam alienam bonis moribus. Itaque, de secessu cogitans , nunquam Canopum eliget, quamvis neminem Canopus esse frugi vetet; ne Baias quidem. Diversorium vitiorum esse coeperunt : illic sibi plurimum luxuria permittit; illic tanquam aliqua licentia debeatur loco, magis solvitur. Non tantum com

orator, qui extremis Angusti annis mortuus esti CL Hieronymus ita Chronte. ad Olymp. 397, 3. et Harduin. in Iudice Plia. Ruh . Valgius. T. Valgius Rufus, poeta nobilis epieus, ad quem Horatii Carua. II. 9 extat. Cf. Heyue ad Tibul. IV, i 8o ed. nov. Occurrerunt haee fortasse in Valgit hueolieis, de quibus videas Wernsdorsi Poet. Lati Min. t. IV, p. 8o4 et 586. Caeteriam

cuique . vel me non monente , Con

stabit, nobis de illa lite . eue Aetnatinisus dictus sit, nullum iudieium competere; hariolari tamen licet, epitheton illud petitum esse ab evo mendo igite, etc. quo nullus alius neque Siciliae neque Iudiae moua isto tempore inelaruit. Rufil. Baiis. Veia Campaniae, thermis,

quas noster naturales dotes vocat,

olim eelebri cs. Strabo V, a. 19, έ, b ed. Lipia ), nunc vero ruiuis ruis. RuhLCano m. urbem Aegypti, quae duodecim miliaribus ab Alexandria distabat . ad ostium Nili Canopieum sitam , ubi nune Bequier, tis Begua- res. s. Ahoukir Savary I, p. 33 .Famosa suit in antiquitate et propter templum Canopi s. Serapidis, et propter luxuriami unde κογοδισμὸς et 'Mugga iv ia proverbium abierunt. Lipsius laudat Ammian. Nare. XXll.

16, p. 3a7 Bi p. et Strabon. XVII,

Diuitiaco by Corale

325쪽

pori, sed etiam moribus salubrem locum eligere de- hemus. Quemadmodum inter tortores habitare nolim sic ne inter popinas quidem. Videre ebrios per littornerrantes , et comessationes navigantium, et symphoniarum cantibus strepentes lacus, et alia , quae, Uelut soluta legibus, luxuria non tantum peccat, sed publicat , quid necesse est y Id agere debemus , ut

irritamenta vitiorum quam longissime profugiamus. In durandus est animus, ct a blandimentis volupta, tum procul abstrahendus. Una Hannibalem hiberna solve Punt; et indomitum, illum nivibus atque Alpibus virum enervaverunt sementa Campaniae. Armis vicit, vitiis victus est. Nobis quoque militandum est: et quidem genere militiae , quo nunquam quies , nunquam otium datur. Debellandae sunt in primis voluptates : quae, ut Vides , Saeva quoque ad se in-

ου genia rapuerunt. Si quis sibi proposuerit , quantum

Symphoniaν tim. De instrumento musico intelligo, qnod Isidor. origg. tu, at . deseribit ita : lignum cavum ex utraque parte pelle extensa, quam virgulis hine et inde Mu iei seriunt; sitque in ea ex coti ordia gravis et aeuti suavissimu cantus. Quo et re feram Epist. XlI, 8, ut inter plausus exoletorum hoc ad symphoniam caneretur : Bι6ωται, etc. Ruhk. Sir entes. Non spe o vulgatum Perstremntes , quod agnoscit ed. A. sed praeserre debui simplex verhum. in quod eonsentiunt ed. R. ms. c. et quinque Gruteetaui. Schw. Vna mnnibal m hiberna. In uno membratiaeeo invenit Nodius Novant. Lecu. Epist. 58. et in Pal. tertia Metinda mantia Gruterus. Probavit et Lipsius. Caeteri e d. et omnes edd. vet. dant vina. Vim Hannibalis eoii ieeit Muretus. Fomenta Campaniae. Fuit haee perpetua inter Romanos fama , cuius haud xemel meminit Livius, e . E. XXIII, i 8. 4 S, saepius tamen ab artium militarium peritis recte in dubium vocata , Iomentis. i. e. mollitie et luxuria Campaniae enervatum esse Hannibalem eiusqtie exercitum unis hibernis; quum debuissent recta ad Bomam obsidendum post terroremeannensis pugnae pergere. RuhI. Ne s quoque militandum est. Lava

dat Lipsius Epietet. Λriati. Disa. IlI.αέ, δέ. Militia est vita homi vis super terram, tibi Vplonus p. 77a Seli veigli. Bostrum locum et M. Antora. II, I, i , adduxit. Addas Platon. de Legg. I, P. 8, 9, vol. VIII, Bip. Ruhk. -a. Id est, dura atque a Pera, ut Hannibalem.

326쪽

operis oggressus sit, sciet nihil delicate , nihil molliter esse iaciendum. Quid mihi cum istis caletitibus stagnis 2 quid cum sudatoriis , in quae siccus vapor corpora exhausturus includitur 3 Omnis sudor per Iaborem exeat i Si saceremus quod fecit Hannibal

ut interrupto cursu rerum , oniissoque bello, fovendis corporibus operam daremus, nemo non intempe- 7stivam desidiam , Victori quoque , nedum vincenti , periculosam , merito reprehenderet. Minus nobis. quam illis Punica signa sequentibus , licet: plus periculi restat cedentibus , plus operis etiam persevcrantibus. Fortuna mecum bella gerit: non sum imperata facturus ; iugum non recipio; immo , quod maiore virtute faciendum est , excutio. Non est emo Iiendus animus. Si voluptati cessero , cedendum est sdolori, cedendum labori, cedendum est paupertati; idem sibi in me iuris esse volet et umbilio , et ira ;inted tot allectus distrahar, immo discerpar. Libertas proposita est: ad hoc praemium laboratur. Quaesit libertas , quaeris 2 Nulli rei servire, nulli necessitati, nullis casibus; sortianam in aequum deducere:

Quid mihi. . . . . ineluditurr Sermo ea de thermis Baianis. Epist. c lit,as. Decoquere corpus atque exinanire sudoribus inutile simul delicatumque credimcis. Riahk. Metim audatoriis. Quae lamnica voeant. L. s. Ne m Mimenti. Nos enim qui viiiis bellum indiximus. nune maxime eum illis pugnamus; nondum autem ea vicimus t ideo non Ileet indulgere desidiae quae victorem ipsum Prosigat. Cedantibus. Id est, plus perieuli nobis imminet.si retro serimit pedem, quam imminebat ipsis Poenis militibus.

PerseMerantibus. Id est, n his maius est opus. ut prPse erantia nostruomnino vitia evertamus, quam fuit Carthaginiensibus ut, post Cannensem pugnam , Romam lauditus ever-lerent.

Non sum imperata facturus. Id est, illina fortunae imperio nunquam ero obnoxius.

Libertas ymposita est. Is enimio ter fines senetosque Philosophiae. Et quae libertas ea sit, Epictetua Arr. Diss. qvum alibi, tum toto ea pite a lib. IV. Add. Seueram Ep. Lxvlin. Mi . In sepzum se. loeum deducere. ue supra me alat, imperetque. L. s.

327쪽

quo die illa me intellexero plus posse , nil poterit.

Ego illam seram , quum in manu mors sit 8s His cogitationibus intentum loca seria sanctaque eligere oportet. Esseminat animos amoenitas nimia;

nec dubie aliquid ad corrumpendum vigorem potest regio. Quamlibet viam iumenta patiuntur , quorum durata in aspero ungula est : in molli palustrique

pascuo saginata cito subteruntur: et sortior miles ex. b confragoso venit; segnis est urbanus et verna. Nullum laborem recusant manus , quae ad arma ab aratro

transferuntur: in primo deficit pulvere ille unctus et nitidus. Severior loci disciplina firmat ingenium,

aptumque magnis conatibus reddit. Literni honestius Scipio, quam Baiis exsulabat: ruina eius non est tam

molliter collocanda. Illi quoque, ad quos primos fortuna comani populi publicas opes transtulit, C.

Tua me intellaxet o plus posse. Si ex Lipsit eoniectura merito correxit Matth. Inepte vulgo illam intest. Seh . eminat. . . regio. Uane Seneeae observationem firmarunt omnes , qui de elimatis quod dicimus , sive de coeli ad animos corporaque vi egerunt inde a Platone et Aristoteleusque ad Falconetum aliosque. CLia Domage du j ne Anacharsis P. Barin/lemur, Tom. IV, p. 77 ed. P risiens. Ruhk. Et fortior miles. . . venis. Hoc iam observavit Cyrus apud Herodot. IX, Ixa, qui eamdem ob causam praepediit, quominus Persae patria sterili et

confragosa relicta segnes sereat. RMI: -Ex confragosa. E saltibus et mouinianis, locis asperis. Verna. I. molliter educatus. Pro-Prie enim vernae sunt servi ex servia

nati et ii non duriter habiti. Seneca de Provid. I, 6 not. Rul .

Nullum laborem. . . trian seruntur. Iuxta illud Horatii: Non his itiDentus orta parentibus Infecit aequor anguine Punico, 'rrhumque ei ιν gentem ereidie Antiochum Annibalem adirum , Sed matιeortim mascula m litum Proles, rabellis docta ligonibus Versare glebas. et amerae Matria ad arbitrium remor Poriare fuates ,

et ca

ri eris. I. studio, Iahore et exe eitatione. RuM. Literni. Oppidi Campaniae. nune I ra di Patria . quo seressit Scipio Africanus maior, ut invidiam et certamina cum tribunis pl. evitaret. Ibi quoque mortuus est. Cons. Tit. Liv.

XXXVIII. ba. 53; Strabo V, 4, 4,

P. 187 sq. ed. Lips. Ruhk. Non est m.molliter , et . Exspectabam erat, loco του est I sed vid tur lectorem velut in rem praesentem adducere velle Seneca. och .

328쪽

Mavius et Cn. Pompeius et Caesar, exstruxerunt illi i

dem villus in regione Baiana, sed illas imposue Dunt summis iligis montium. Videbatur hoc magis militare, ex odito speculuri late longeque subiecta. Aspice quam positionem elegerint , quibus aedisicia excitaverint locis . et qualia: scies non villas esse, sed castra. Habitaturum tu putas unquam fuisse in mi ceu Lac. IIIarius) mitis uiarius e l. R.

et si uilitae G. IIamus ecl. A. cum m s. c. quod tenera Poluerat. Sic mox Gneus Pommius eis. A. et m s. c. at

XVIII, 7, i : Novissimus villam in

Misene usi posuit C. Marius septies Consul , sed perit in castrumet nudiai c. ut comparatos et Caieteros etiam Sulla Felix eae eos suisse diceret, Plutarcho uarrante. Hauc villum non ita Iongo Dost emit L. Lucullus . vii de huius uomitie apud Scriptores de Re Rust. oecurrit; vide Indicem ad eos, tibi P. Mo, col. I, Schii ei de rus hune Pilitarchi locum ascripsit. Quae dari notavit Uero suors. P. I. . M. VOl. v.

3, P. 138O. Ru M. Et Caesar. De euius villii Batava Taeit. X lv. Αuii. 9, laudat Lipsius: Viam Miscui piopter et villam Caesaris Dicta loris quue subiectos simul editissima Prospectat. Ruhk. Scies. Sic recte ed. R. Vulgo acias. Selim. Habitat tiriam fisse in mi a Catonem. Vitiosum in Utica leuentedd. A. et R. eum tribus Griit. quod quoniam Lipsiensi salis pluetiit odi-ioli, tuliu quamus illi In urticia rus. c.

in alici Pal. erat in numma, tu ali in 11illa. Modius et Ups. insiti se odit. in ianua nut inimiciar quo Proh ahi lior mihi visa est I.ipsit eoui tura in Mica corrigentis, nec vero illam Domitiatii Micam intelligentis, cuius Mattialis II, 69 meminit, sed uomuiti quamdam Baiis istorio iniue iti. si gratiam. Mihi vero ex veteris Scripturae vestigiis mi a geinitiata clitera set thetidum videbatur, quod etiam cum graeco μικκα si . e. μικρα οἰκιαὶ aptius convellit; idque Procoui uni nomii te accepi, quo tu i lal tuliae oru quamlibet exsuam et elegantem clomtiticiatum BPpel Liri solitum suspicor. Schw.-Sie Seliis. ut

Rub L. qui ouidit Vlicia: sic. inquit, Oninus edd. multi codd. quam luetionem Lip, i iis , MOdius, Grou Ἀ-vius ultique repudiarunt. Nam de Uti e doliciis, uicunt, neque sama est, uuque, ut de iis constaret. liteliacu, esse Pias,it, ubi de Baiis sciuio est. Codd. quo sue locum corruin imesse es uni utit. Datit euitu in Ulicia.

alii in numma, alii tu υι uia Ciat. alii in timeat alii miniacu, alii Dum ea, viii ui rima. Hinc Nouius Ep. I 23. Nov. lecti . couiecit in Viatiue se. Villa, ex Epistola Sorricae l. V. . Lipsius m Mica, quia Piliabiit si e

loca coenalionum minuta scd eli sau. tiae et lautiti .ie sacra ut stellata Ro-

329쪽

L. ANNAEI SENECAE 2 4 Catonem , ut Praeternavigantes adulteras dinumeraret, et tot aspiceret genera cymbarum variis coloribus picta, et fluitantem toto lacu rosum , ut audiret canentium nocturna convicia 3 nonne manere ille iu-tra vallum maluisset, quam unam noctem inter talia

duxisse 7 Quidni malit , quisquis vir est, somnum

a Suum classico, quum Symphonia , rumpi Sed satis diu cum Θaiis litigavimus. nunquam satis cum vitiis : quae . . ro te, mi Lucili, perSequere sine modo , sine sine, nam illis quoque nec sinis est , nec modus. Prolice quaecumque cOP tuum laniant; quae si aliter extrahi nequirent , cor ipsum cum illis revellendum erat. Voluptates Praecipue exturba, et inexstructa est. Uronov. coni. in Aelia ,

ainoelio littore: Rubenius in ima Aete. Viri doeli nondum satis distincta docuerunt. cur Viaeia lite ture non possit. Honestius, ait. Cato intra vallum manebat, quam in loco deliciis et voluptatibus aflluente . ut Scipio Literni, quam Baiis exsularu

aluit. Fuit, quum e var. leet. in διtimma et a Strabone V. . Lips. emendarem : in Ctimatio. Sed impetum repressi. Nain situs Vticae uoti inspedit, quomitius vera sint. quae Noster. cui tiberior quam nobis

notitia de liue urbe esse potuit , hie attulit. Ruh .

Praeteι na sanies. Sic vulgo, ab Era,mo: sed verum erat PraenaMi-

g-ιes, quod hahet ed. R. cum tus. Ainploii. et alio quem 'laudaverat Grotiov. ad Liv. XXIX, 3a. CL Senec. Epist Lxx. Eitiendationem occupavit Matillitie in Prograuim. ae Pliadi unobis in Praes. laudato. Viliobe

awiseret quod licet alii codiem

quotquot novimus omnes Cum ecl.

A. et ms. c. ignoreui, tenendum ta- meu putavi, quum Praesertim verisbum dinumeraret non nisi perlueomininode ad id . quod subiicitur, βιιi

ferri. Nou unus hic locus est, tu quo

veterem veramque scripturam, ita vetustissimis qui supersunt cod. obliis teratain, unus aliquis utit alter iunioe liber servuvit. Saι v. Lia , se . Lucrino. Ruhk. Conincia i. e. elum Oces. Recte vulgo ex ed. R. Cf. Grui. et quae nos ad

xv Iiolavimust. Schw. Qitiam uniam noctem inter lal a

durisse. Haec est Planissima et com- inodissima editiovis Rom. Scriptura, inertio a Mureto instaurat i; quam Rervarunt elinoa duo codd. Grut. nisi

quod in his perperum duxisset acri hitur. Ali illa discedens Erasm. cum

ed. A. et nafi. c. et Pal. Me. sic ediderat, quum ibi tinam Noeum anxιus ipse duxisset. I iam Lips. et Gro .cia in codd. Pine. elops. a m tiniam noctem manu sua citiaisael; sic et

330쪽

EP1 STOLA I. Ivisissimas habe: latronum more, quos Philetas Aegyptii vocant, in laoc nos amplectuntur, ut Strangu lent. Vale.

RuhL. nisi quod histo placuit in tina nocte. quod liabent duo ulli eodo.

EPISTOLA LII.

Inconstantiam et Dacillationem hominum Q rebus bonis rectisqιιe querens et adiutorio opus essct statuens, Epicuriam recordatur, qui tres hominum au Deritatem contendentium classdiscim stiluit, quarum Prima ad eos pertinet qui nullo auxilio inalgent; altera eos complectitur qtii indigent διω; tertia conlinentur ii quibus non solum duco, seu radiutore et cGactore να, est. Ex quibus nitimi maiore laude digni sunt. Hisce Psister se applicat. Iam quum de duce, quem eligendum suadeat, ut formeris, sermo sit, in Primis eligantur monet, qui factis suis Merba confirmant, vitentur qui rhetoras agunt Philo,oρhi, ideoque Merbosi et ambitiosi sunt atque plausum cutiant; in quos hac occasione satis acerbe inoehitur. Comparari meretur Luciani libelris egregius adseersus Pollucem Tonι. VII, P. aao sq. Bψ.

Quid est hoc , Lucili, quod nos alio tendentes alio

trahit, et eo, unde recedere cupimus, impellit' quid

colluctatur cum animo nostro, nec permittit nobis quidquam semel velle Fluctuamus inter varia consilia; nihil libete volumus , nihil absolute, nihil se in.

SEARCH

MENU NAVIGATION