장음표시 사용
311쪽
3oci Io. FRE IN S HEMII SUPPLEM.
ad panormitanum portum situ, et munitionibus insignem. Ibi sponte oppidanorum receptus ad ipsam Panormum Castra movit, cui ab argumento portus amplissimi pidcherrimique nomen est iuditum. Hac quoque Per vim occupata, quum insuper locum, qui Epieircte vocatur, inter Panormum et Erycem in monte amoeno, sed arduis accessibus, situm cepisset, universa jam provincia Carthaginiensium potiel, tur, excepto Lilybaeo. Hanc autem urbem non ita pridem Poeni condiderant, ut Motyensibus ea sedes foret, quorum
oppidum Dionysius tyrannus bello carthaginiensi diruerat. Quum igitur ex omni, quod in Sicilia habuerant, imperio
spes suas unum istum in locum conclusas viderent Poeni, apparatus ad obsidionem a Pyrrho fieri sentientes, maioribus eam viribus defendere decreverunt. XIV. Introducto igitur non spernendo robore militum,
commeatuque Copioso, ad hire magna vi machinarum ac
telorum cujus rei facultas ipsis ampla erat, quod in laotestate mare haberent) ad oppidum undique permuniendum
magna cura se contulerunt. Praecipite, qua terra patebat aditus, crebrae turres excitatae sunt, lataque sossa sacra: cinterius opere procedente, quod majore sui parte structum sit cautibus marinis oppidum, toto illo spatio manu facta mi nimenta nulla desiderabat. Missis interea legatis, quanquam ad bellum magnos apparatus secerant, magnasque Copias, quum aliunde, tum etiam ex Italia, mercede conduxerant; si pax inquis conditionibus impetrari posset, pecuniam et cla sem pollicebantur. Pecuniae mentionem non admisit Pyrrhus, urbes quas Occupaverat retinere cupiens; de Lilybaeo tamen concessurus videbatur. Sed amici regis, civitatumque Sicularum principes, metu Canthviniensium Vacaturam esse insulam negantes, donec illi tantum madentes classibus LAI MDum, tanquaui scalas quasdam ad exscensionem facientia
paratas tenerent; perpulerunt ut unam esse responderet amicitiae conditionem, si uni ersa Sicilia cedenus, utriusquo imperii terminum esse mare patereritur.
312쪽
XV. Ita spe piacis discussa, protinus ad urbem signa m vit; neque proCul muris castra metatus, manipulis ita di positis, ut defessi a recentibus per vices exCiperentur, oin pugnationem orsus est. Sed Lilybaetani, quum et numero propugnatorum, et machinarum apparatu juvarentur, locum tenuerunt. Tantam enim catapultarum Scorpionumque vim Cartilaginienses invexerant, ut murorum ambitus capiendis omnibus minime sufficeret. Quum igitur cujusque generis missilium velut imber quidam in regios spargeretur, multique passim caderent aut sauciarentur, incoeptum omiserunt. Michinas deinde et ipse labricare instituit, praeter eas, quae Syracusis advehebantur : et effossis subter humum cunicuislis, omnes obsidionum tentavit artes. Quum autem animose
resistentibus Poenis toto fere bimestri nequidquam se fatigasset, videretque, donec apertus a mari obsessis aditus exitusque foret, expugnari Lilybaeum non posse: obsidione soluta aliam in partem convertit impetum. XVI. Quippe adversus Mamertinos Deti accolas Graecae quaedam civitates fidem regis implorabant, super alias graves et crebras injurias etiam tributum pendere Coactae. Pyrrhus igitur exercitu propere ducto, quum iis in locis quosdam Mamertinorum ad exigenda vectigalia missos comprehendisset, necavissetque, praelio cum occurrentibus iacto disceSSit superior; ac multa eorum praesidia expugnavit diruitque. Et hactenus quidem rebus praeclarissime gestis, eximiam sibi potentiam gloriamque rex paraverat; praeter alias virtutes etiam eximia humanitate amorem singulorum, studia civitatum, non adeptus magis, quam meritus. Sed felicitatem tantam, et quam existimare fundatissimam potuisses, momento fere dissipatam, praeter levitatem ingeniorum , quae istis populis nunquam defuit, et amicorum intemperiem, ipsius maxime regis culpa traditur : qui adversis egregius, secundis rebus, ut inter has ferme inferiores humanae mentes sunt, in superbiam esserebatur.
313쪽
XVII. Quum igitur, ut ante diximus, ad emetenda coepta
classem sibi necessariam esse duceret, naves autem haberet
multas, sed parum instructas a sociis navalibus; remigibus acerbe conquirendis valde offendit civitates : repente mutatus, et ex priori lenitate ad superba imperia, minasque, et postremo supplicia, praeceps. Sed haec tamen, quia communis boni specie tegebantur, utcunque tolerabant : postquam autem eos ipsos, quorum beneficio maxime Siciliam cibtinuerat, interimi videre; non paulatim, neque mora interposita , sed subito aversis animis, multi populi ab ejus amicitia desciscentes, ut cuique opportunum erat, alii Poenis, alii Mamertinis se applicaverunt. Adeo nimirum crudelitas, etiam quum sola est, semper gravis, penitus fit intolerabilis, postquam adversus bene meritos exercita, propriis odiis etiam ingrati perfidique animi detestationem adjunxit. XVIII. Hanc autem in necessitatem vi cuncta tractandi se maxime videtur induxisse, dum pravis suorum cupiditatibus consiliisque nimis obsequitur: his enim opes, amicis aut necessariis Agathoclis ademptas, dono dabat, nihilo quam fuerant illi melioribus : magistratus urbium praecipuos satellitibus aut centurionibus suis committebat, neque ex institutis aut moribus civitatum, neque in legitimum
tempus, sed quomodo et quoad ipsi placuisset. Lites atque
controversias publicorumque negotiorum administrationem omnem ad se traxerat, pleraque familiaribus committens,
quos hahebat avaritia luxuriaque detestabiles, qui cogendisper flagitium perdendisque pecuniis pariter intenti, dum libidini suae satisfacerent, jus injuriamque in promiscuo habebant. Irritatis ob haec animis, mussare primum homines, mox palam queri r cuin igitur prioris status poenituiuet, sintsic etiam toleranciri earim forent pirustra vocarum receptumque P rrhum, si studeat inmutari mores, quos puniturusa enisses: neque acriorem MVius injuriae sensum csse, quam cujus auctor heretur idem ille, qui Nindex esse debuisset. XIX. Ianique multi haud ohscure studium novarum P
314쪽
runt prae se ferebant; quum ille ad pessima consiliorum
conversus, augere Catabas Osserisionum, quam tollere, maluit: quasi, quod per iniustitiam Peccatum suerat, emendari saevitia posset. Interea Carthaginienses, animadverso regem propriis viribus haud sane validum, quotidie minore apuit Siculos affectu haberi, erecti in spem recuperandae
provinciae, novum exercitum miserant: Passimque tiranssu-gientibus, qui Pyrrhi saevitiam metucbant, negotium Epirotis magnum exhibebant. Pyrrhus Per causam punici belli, praesidiis in urbes introductis, splendidissimum quemque salso proditionis crimine oneratos necare instituit: his de me dio sublatis, multitudinem facilius in ossicio mansuram esseratus. Postremo Thoenionem et Sosistratum corripit, totius insulae longe principes, quorum praecipuis studiis imperio Siciliae potitum fuisse ostendimus. Sed moenio quidem interfectus est: Sosistratus ad hostes es fugit, non minus auctoritatis opisque collaturus ad ejiciendum Sicilia regem, quam ad imponendum confirmandumque coti tulerat. . Tum igitur certatim plerisque ad Carthaginienses deficientibus urbibus, nonnullis ad Mamertinos; res Epir tarum ex florentissimis angustae malisque redigi coeperunt. In hoc statu rerum non ingrata regi sociorum italicorum legatio venit: quae, coeteris Omnibus amissis, Dis paucas umbra hostem ingre a moerisus submopere, questa, honestum discedere cupienti praetextum priobuit, ut partibus laborantibus auxilio suturus, non eiectus a Carthaginiensibus, in Italiam reverti voluisse videretur. Abitur , quum Opes insulae si tunique, et hominum aDimos secreta cogitatione
expenderet, dixisse fertur : α Ο amici, qualem Romans s . atque Carthaginiensibus palaestram relinquimus i , Haud vano Pr sagio: quod paulo post longa inter hos bella, totii trinque submersost Classes, tot acies caesae, satis superque impleverunt. Caeterum hostium animis cum fortuna crescentibus, neque tutus ex Sicilia discessus Pyrrho, neque in Italiam appellenti tranquillum ad Tarentinos iter fuit.
315쪽
XXI. In ipso freto trajicientem adorti arthaginienses,
quum Epirotae nulla serme maritimarum rerum experientia, hominibus exercitatissimis pares eSSe non possent, septuaginta naves depresserunt, caeteras rei ldideriint inutiles. Ita
cum duodecim navibus ex adverso praelio in Italiam essu-git , qui navibus tectis amplius centum, et longe adhu
majori onstrariarum aCtuariarumque numero Cursum instituerat. Sed undique collecto quod militum ex adverso prae. lio litora tenere potuerat, statim ita rotiustam effecit manum, ut Rhegii subito impetu expugnandi spem conciperet. Sed reiectus a Campanis Rhegium tenentibus, mox in periculum haud contemnendum incidit. Quum enim per loca caeca et saltibus impedita duceret, coorti ex insidiis hostes turbaverunt novissimum agmen, multosque milites cum duobus elephantis peremerunt. XXII. Erat neque genere bellatorum, neque numerospertienda manus. Decem haud minus millia hominum in armis exercitatorum, Mamertini plerique : hi enim Rhegi-uorum amicitia et Cognatione confisi, intellecto Pyrrhum in Italiam reverti constituisse, fretum priores transi Cerant, et spe praedae in opportunis ad subitam irruptionem locis Consederant. In eo Certamine quum pro solita audacia Pyrrhus ante prima signa pugnaret, in Capite vulnus accepit. Ad quod obligandum quum ex acie paulisper se essisset, quidam hostium magnitudine Corporis et armorum cultu conspicuus longe ante alios procurrens increpavit eum elata voce, iussitque prodire, si viseret. Ibi Pyrrhus ardens ira, visuque et manante per faciem Critore terribilis, impetum in provo Catorem, frustra retinentibus suis, vertit: occupatumque illata in caput plaga prosternit. Memoriae proditum est, eam gladii temperiem, eamque vim serientis suisse, ut infimum ait corpus Vulnere Continuato, partibus utrinque dilabsentibus, medium hominem eodem ictu dissecaret. Rus
spectaculi foeda novitate per iussi hostes, et tit majorem com muni hominum sorte virum reveriti, pugnam omiserunt.
316쪽
XXΙΙΙ. Pyrrhus hac molestia solutus, non ideo laetior ag hat. Quod enim pars impedimentorum isto proelio amissa erat, et opcs ex Siciliae spoliis partas prioris Cum Poeno pugnae casus interceperat; in magna rei nummariae difficultate, quum, poscentibus stipendia militibus, non esset unde primbersentur, dicatos Proserpinae thesauros Spoliare coaCtus est. Fanum illud apud Locrenses opinione sanctitatis celeberrimum iis temporibus suit : quam civitatem quum Pyrrhus animatis praesentia sua regiae factionis hominibus recepisset,
multa in Locrenses foeda facinora edidit, cupidius et latius, quam interfecti praesidii postulasset ultio, caedibus et rapinis
in miseros grassatus. Postquam autem nihil supererat, quod conferre homines vellent possentve, manus ad Sacram pecuniam extondere coepit, pessimis amicorum , qui plerumque nocentissimi cujusque Consilii auCtores fuerant, cupiditatem eius inflammantibus.
XXIV. Erant autem hi Evogoras Theodori filius, Bala emque Nicandro, et Dinarchus Nicia genitus. Ii non suasores
modo fuerunt Pyrrho, necessitati omnia ce lere praedicantes; sed ministerium quoque suum sacrilegio praebuerunt : ingenti pondere auri, quod multos per annos subterraneis in specubus asservatum suerat, eruto. Laetus ille, religione imtempestiua nihil ineptius, opesque paratas seu acciPcre dementis esse, dictitans, impositam navibus praedam Tarentum avehi iussit : ipse terra est prosectus. Caeterum facinus ei Suum non turpius coepto , quam infelicius eventu fuit. Subita tempestas adorta classem , ventis sub noctem mutantibus , qui serentes haerenus fuerant, naves in tenebris ci cumactas partim in fretum expulit. Sed quae sacram pecuniam vehebant, quassatae lacerataeque undis irrumpentibus, cum ipsis hominibus interierunt : pecuniam autem reliquis ex Naufragio tabulis haerentem, postridie quam exportata fuerat, in vicina sano litora fluctus retulerunt. XXV. Be intellecta, thesaurum omnem diligenter conqui
317쪽
situm referri ad pristinas Sedes jussit, pacem numinis, ut putabat, hoc facto impetraturus. Neque tamen ideo melioribus ileinceps satis risus est, omnos ejus Conatus, etiam quibus consilium et virtus non absuisset, eludent fortuna: quam ille rem et postea Constanter ad laesi numinis iram reserebat, uti Proxenus historiae scriptor, atque ipse in commentariis suis Pyrrhus memorat : et recenti adhuc malo, quum Proserpinae sacrificans, multis hostiis litare non posset, exarsit adeo ut cunctos infelicis Consilii auctores ac ministros , quique facinus istud ag essuro vel leviter consenserant , de medio tolleret; atque hi quidem dignum moribus
factisque suis exitum habuerunt : Pyrrhus autem institutum prosequutus, quieto deinceps itinere Tarentum pervenit. XXVI. Romani, quum majorem in modum urgeret pestilentia , Pyrrhique in Italiam reditu belli timor crevisset, nihil
adversus ista vel humani praesidii, vel divini intentatum reliquerunt. Vetus erat opinio, pestilentiam clavo ab dictatore fixo sedari posse : eam spem tum quoque tentatam, clavique pangeti vi causa dictatorem dictum esse P. Cornelium Rufi num , haudquaquam improbabilis conjectura est : quum et mali magnitudo ad omnia quaerenda remedia stimulare mentes posset, et Rufinum anno sequenti a censoribus notatum fuisse constet, postquam bis consul et dictator fuisset; D que dictaturae ejus vel certior inveniatur memoria, vel convenientior locus. Et adversus morbos quidem, ut potuit,
provisum est: armorum cura maiorem industriam contentionemque , praecipue ob dissicultatem delectuum, postulabat. Nam praeter diuturnitatum belli, etiam longo jam tempore infesta lues taedium rerum omnium hominibus injecerat: citatique juniores militiam mira obstinatione detrectabant. Sed pervicaciam istam severitas et constantia M. Curii Dentati secundum consulis fregit. XXVII. Is enim, L. Cornelio Leotulo collega, magistratum jam iniverat. Quum igitur in Capitolio delectum habe-
318쪽
ret Curius, respondente nullo, vocabula tribuum omnium
in urnam conjiCi, quumque Pollia tribus exiisset, quod ex
ea nomen primum Sorte edit 'tum erat, Citari jussit. Tacere
perseverantis bona prili uiri, deinde quum graviter de consulis injuria questus tribunos appellasset, ipsum quoquovondidit: mhil opus esse reipu/llam eo cloe, qui nesciret Parere,pi satus : neque tribuni auxilio fuerunt; et postea quo lue
salubris exempli judicata ros iii consuetudinem transiit : ut delectu rite acto, qui miles factus non esset, in servitutem venderetur. Hoc terrore caeteri adacti ad n imina promptius danda : conscriptisque logionibus, quae decretae erant, in hosticum ambo consules moverunt : Lotitulus in Lucaniam irruit; Samnitas adortus est Curius. IExcitus ad eius rei saniam Pyrrhus, lustrato Tarenti exercitu suo, peditum ferino viginti millia, tria equitum recensuit. XXVlII. Cum his, et delecta Tarcntinorum iuventute, Samnium ingressus, Samnitas dicto minus audientes habuit; tardiusque ad eum auxilia et insis quoiatius venere, animis non ob cladium modo magnitudinem sessis, sed etiam exuluceratis, eo quod istarum causam Pyrrho imputabant, tam tristia non passuri, nisi proditis discessu suo italicis sociis, expediticinem siculam ille suscepisset. Verumtamen sic quoque magnis instructus copiis, Partem earum in Lucaniam, ad distinendum alterum consulem misit; ipse Man. Curtii in DPPugnare aggressus est, sacilem sibi reliquam victoriam sororatus, si hunc superavisset. Romanus autem, gi arus Phalangi Macedoniae, si explicari possit, nullam aciem parem
esse, locis impeditis se tuebatiu : et quoniam ex Lucania ventura Sperabat auxilia, simul etiam auspicia et exta parum laeta erant, copiam pugnandi minime iaciebat. XXIX. Tanto vehementius cupiebat constigere Pyrrhus, priusquam duo consulares exercitus coniungerentur. Igitur assumptis ex omni exercitu promptissimis quibusque, Praeter aliquot elephantos, noctu, quo salleret hostem, ad castra
319쪽
Romanorum statia it a cedere. Diam autem ad iter et oppugnationem futuram omnia apparantur, ipse in somnum lapsus majorem sibi dentium partem exCidere, et ex ore copiosum crumpere Sanguinem imaginatus est. Eo visu
perplexus, abstinere in id tempus rebus gerendis deerevorat ; sed amicis obtestantibus, ne occasione brae non rediatunam elabi pateretur, signum ad proficiscendum dari jussit. Circa Maleventum urbem hoc enim tum adhuc nomine erat montosa et silvestria loca Sunt; quae deinde paulatim aequi ribus clivis demissa, postremo in planitiem late paten tym d sinunt , qui Taurasini campi appellantur. Itaque Pyrrhus ex inferioribus locis per objectos colles et saltus instituto itinere, quum lumina desecissent, erroribus Pt ignorantia Iocorum tardatus , luce iam orta ex Castris romanis Conspici coepit. XXX. Commotis inopinato hostis adventu animis, quia
tamen dubium haberi non poterat, quin pugnandum foret,
extaque victimarum laetiora fuerant, consul celeriter ex castris progressus , primos quosque hostium divulsos a suis et incompositos adoritur, pellitque. Hi in suos in mirrentes totum agmen turbavere; caesusque est militum haud exiguus numerus, et nonnulli elepitanti a suis relicti venerunt in potestatem victoris. Hic successus animavit Curium, ut insistendum sortunae putaret, et Cum universis copiis ad pugnam instructis paratisque in campum se demitteret. Neque Epirenses moram fecere. Concursum est utrinque se Citer, sed quod priore certamine Romanus superior fuerat, plus etiam in praesens animorum atque spei attulerat. Cedelitibus
Epirotis, iterum a bellias subsidium petiit Pyrrhus, alteroque suo cornu fugiente, vicissim in altero Romanos ad praesidia sua pedem reserre Coegit. XXXI. Firmam ibi stationem iturus in pugnam consul constituerat: hanc igitur recentibus viritius excipere praelium, et elepitantos amoliri jubet. Adversus haec animantia promptam atque facilem opem usus monstraverat, ignique magis quam serro averti posse superiores docuerant pugnae. Parati
XXIX. Dionys. allini Vales. - Cliri'. 1 al. Antiq. IV, 8. - Plutarch.
320쪽
igitur erant malleoli, stupa et pice inulta obducti, quos iii - 'ensos ardentesque in torga ot turros helluaru tu jaculabantur : ii, sive cuti elephantoruin, sive ligno turrium insedissent, ii Cis Praeacutis iii fixi haerebant. Quum igitur hi, et una varii generis missilia ex superiore loco conserti iii ja 'orent tir, elephanti partim terrore flammae, partini dolore vulnerum in furorem acti, quum amplius a magistris regi nequiretit, in suorum aciem retrocesserunt, Omnia, quo impetum verterant, trepidatione et clade miscentes. Narrant initium stragis ab elephanto pullo ortum, qui telo ictus in capite, quum stridorem querulum edidisset, matrem primum adnotam vocem exsilientem , deinde huc etiam tumultum augente, Caeterias helluas omnes turbaverit avortoritque. XXXII. Magna ea pugna et numero Caesorum, et victoria fructu fuit. Tu in enim debellatum est cum Pyrrho, neque caeteri deinceps Itali diu, neque post Italiam, aliai nationes rogosque rostiterunt. Triplo majorem Pa pugna numerum in regiis partibus dimicasse tradunt. Octoginta enim P
ditum, sex equitum millia suisse; ex his qui plurimum,
sex et triginta millia ; qui minimum, sex et viginti caesa memorant : Captos mille trecentos, cum elephantis Octo. Pyrrhus cum paucis equitibus Taron tum os fugit. Capta rius castra admirationi suisse dicuntur, et in postorum usui. Λntiquitus enim et Romani et alii populi castra passi in per mi
Pora cohorti uni constituere, mapaliorum in morem, solebant : primus totum exercitum Pyrrhus dimensis rite spatiis stiti eodem vallo continuisse sortur: atque illo exemplo adjutos nomanos, nil litis, quae ex iisu viderentur, ad metationem Castrorum, quam sequentibus temporibus perfecti, simam habuere, Pem DisSE.
XXXIII. Hic annus republica belli pi claro feliciterque gesta, domesticis quoquo rebus, et notabili severitate disciplinae urbarum illustris suit. Q. Fabricius Luscinus, Q.
Emilius Paphis, concordem censuram exercuerunt. Multis
I XXXI. oros. IV, 2. - Plut Flor. I, i 8. - Zonaras. - S XXXII. Dionrs. apud Vales. - Eutrop. lib. II. - Front. Strat. IV, I