Titus Livius Patavinus ad codices parisinos recensitus cum varietate lectionum et selectis commentariis item supplementa J. Freinshemii curante N. E. Lemaire. Volumen primum duodecimun pars posterior

발행: 1822년

분량: 510페이지

출처: archive.org

분류: 로마

361쪽

verso sub noctem cursu, Cum omni classe, nemine Per i nebras venientem observante, nstdum prohibente, in Siciliam vectus ost. Audax id coeptum et periculosae aleae plenum filii, quum ignarus maris exercitus per freta, etiamsi hostis et tenebrae abossent, suo ingenio metuenda, cum rudibus ot imperite fabricatis navigiis noctu rueret; dignaque res visa, quae etiam novi cognominis monumento posteris innotesceret. Quod enim caudicariis navibus multis in tran vehendo milite usus esset, admiratione sicli Caudicem istius aevi simplicitas appellavit. Hactentis enim rerum maritimarum adeo nullus Romanis usus fuerat, ut ad hoc tanti in menti negotium, neque tectam naVem, neque longam, ne lembum quidem unum haberent, sed triremibus, quas Tarentini Locrique cum Eleatis et Neapolitanis commodato dederant, et actuariolis, quae quinquagitata remorunt essent,

uterentur.

XXXV. Caeterum Appius, quum sorto non longe ab stoloco, ubi castra erant Syracusanorum, appulisset, cohortatus suos, certamque victoriam ostentans, si tales nihil suspiacantes orerimerent, protinus ad hostium oppugnanda castra pergit. Hiero subito tumultu excitus, et ipse contra educit copias pro tempore instructas: fit aliquandi ii Certamen acro; pelluntur romani equites : sed legionibus sortissimes praeliantibus vincitur Hiero, seque cum suis trepidus intra vallum recipit. Appius spoliari corporibus hostili in jussis, Me sanam intrat, Mamertinosque praesentia sua ex timore magno recreatos spei melioris implet. Hiero victum se videns, priusquam vidisset hostem sicut ipse post a consessus est , fretique transitum a Carthaginiensibus proditum suspicatus, quum ambigua mente multa secum agitaret, de summa rerum Vereri coepit; proximaeque noctis silentici copias eduxit castris, et contento itinere Syra rusas restigit. XXXVI. Eo submoto Appius, quum terrore Victorii P Ieceritis ad Poenos quoque debellandos uti vollet, militibus,

362쪽

IN LO C. LIB. XVI LIVIANI. 351

ut cibum tempori capiant, imperat : deinde albescente jam

die progressus , caStra Poenorum oppugnare instituit. Erantliare loco satis tuto posita, et natura niantique diligenter permunita: hinc mare, itide prosundae paludes, in peninsulta ferme speciem animi bant: inter has angustum spatium , quo uno adiri poterat, ductus adversum irrupturos murus obsepioliat. Hic ubi vim secissent romani milites, neque locorum simul iniquitatem, et propugnantium multitudinem vincere possent, missilibus maxime, sicut in urbium oppugnatione solet, rem gerentibus Poenis, irrito incepto desistere coacti recesserunt. Saepe in bellis meliori fortunae locum sors durior, et adversi ab initio casus fecere : dum his affecti, consiliis animisque majoribus acceptum detrimentum sarcire student, hostes felicitatis opinione blanda scinati, neque satis adversum sortuita providentes, in temeritatem ausoruntur.

XXXVII. Quod illo tempore Carthaginiensibus usu V

nit. Qui ropulisse hostem non contenti, tanqi iam fugientem eruptione ex castris sa 'ta prosequebantur; Suae Virtuti, non muniti otii locorum nomanos Cessisse existimantes. Itaque postquam ex angustiis, quibus defensi fuerant, processere, mutata cum loco fortuna praelii, magnusque eorum numerus caesus est: reliqui ad castra, pars, ut cuique maxime

promptum erat, in urbes CirCumiectas diffugere, neque deinceps, quandiu Messanae Claudius suit, castris suis ex- Cedere sunt ausi. Consul etiam cum natura lo i et dii sicutitate situs iterato pugnare minime Consultum arbitratus, quum tempus ibi frustra terere videret, praesidio Messanae relicto in Syracusanorum sociorumque fines impressionem fecit : iisque impune vastatis, tantum conccpit fiduciae, ut jam ad ipsas Syracusas exercitum auderet admovere. Varia ibi fortuna certatum est: semel etiam consul magno in P riculo suit; circumventusque inriti, nisi mature Capto consilio misisset ad Hieronem , quasi de conditionibus pacis

acturus. Misit et ille certum hominem ex amicis : cum hoc

363쪽

coepto colloquio, et de industria producto, sensim ex iniquo loco se subtraxit in tutum. XXXVIII. Syracusani quoque secuti, sermones de paC cum diversis Romanis instituerunt, Conventum lite foret, ni Hiero auctor fieri noluisset. His rebus gerendis major antii pars consumpta : tum Messariam rediit Consul, et inde cohortibus aliquot relictis ad tuendos Mamertinos, cum Caeteris Rhegium triaiecit: mox noniam decessit ad triumphum; quem de Poenis et rege Siciliae Hierone, quod primum ille

de transmarinis Populis ageretur, magna omnium gratulatione duxit. Hoc initium Romanis tentandi maria, et hic successus coeptorum in Sicilia fuit. Caeterum et ista et sequentium temporum gesta scriptorum . ambition Corrupta

sunt, quum eorum praecipui, Philinus agrigentinus, et ex Romanis Fabius Pictor, dum illo Carthaginiensium gloriae, hic domesticae nimium studet, os sciunt et fidem insuper

habuerunt.

XXXIX. Quorum levitatem merito Polybius arguit :quippe quum etiam privatorum minimis in causis salso testimonio Circumvenire quemlibet execrabile crimen habeatur; quanto foediore persilia conditor historiae principum atque populorum acta corrumpere Censendus est Θ cui neque mortalium commodorum quidquam, neque spiritus ipse pulchra veritate debebat esse antiquior, tanto minori spe veniae, quod ne praetextum quidem mentiendi allegare idoneum ullum Potest; Cui, si libere, quae Vera Sciebat, quacumque de causa non licuisset tradere, tacere certe licuisset. Porrci, dum in Sicilia Claudius Hieronem et Poenos vincit, obsidionem Volsiniensium ad exitum deduxit alter consul M. Fulvius, qui homines adversus vim desperatione validos, inopia rerum necessariarum et sanae domuit. Facta deditione , ingratum illud et insolens lil, frtinorum Vulgus Cum Cruciatu interemptum Est: urbs etiam ipsa diruta: reliqui olsiniensium, et quod servorum fidem atque reverentiam

S XXXVII. Polyh. I, 2o. - Zon. - s XXXVIII. Silius, lib. VI, v. 66Ο.- Eutrop. lib. II. - Polybius, I,

364쪽

orga dominos non exuerat, in attributas alibi sedes migraverunt: hoc quoque bellum dignum triumpho visum est: eimique consul a. d. kaleIidas Novembres tanquam de Volsiniensibus egit. XL. Iisdem consulibus a Cn. Cornelio, C. MarCio censoribus lustrum conditum e censa sunt civium capita ducenta nonaginta duo millia ducenta viginti quatuor : numerus sane magnus et prope modum incredibilis, tot bellorum a primis ferme urbis initiis nunquam cessantium continua detrimenta, tot ex pestilentia morbisque saevissimis non

minores bellicis strages, cogitanti. Caeterum aliis aliisquo subinde populis in civitatem recipiendis, quod institutum

a Romuli sapientia profectum posteri constanter tenuerunt, invicta nullisque cladibus superabilis effecta est respublica ;quam nec a Pyrrho data damna, neque naufragia sequentia primo punico bello, neque secundo Trasimenus et Cannae potuerunt amigcro, quin ex incommodis suis identidem alacrior sero torque resurgeret.

XLI. At in Graecia Lacedaemonii militari laude et ipsi

percelebres ς neque impares romanae Virtuti, quoniam arcebant peregrinos, nec imperium, quod pepererant, diu, neque libertatem Suam semper tueri potuerunt. Sed quum leuctrica pugna mille non amplius Spartiatae cecidissent, protinus potesntia civitatis corruit: iterum ad Sellasiam, Lacedaemonio I uni sex serme desideratis millibus, statim amissa libo tas est. Achaei vero, Husdem Peloponnesi incolae, vicinos omnes aequo jure complexi, pulcherrimam constituerunt rempublicam , et mansuram , nisi romanam potentiam, tum etiam longe lateque imperantem , insania paucorun in pomni tem suam Patriaeque Provocasset. Atqui tam diversus eventus instituta tam dissimilia necessario sociatus est. Sicut enim naturae congruit, corpus quod justum ad modum salubri cibo reficitur, robustius et longioris aevi esse, quam si ingenito contentum succo extra se natum alimentum

365쪽

omnρ aspernaretur; ita florentiores more Civitatos, quae suum officere noverunt, quidquid iisquam egregii erat, quam quae inepta quadam arrogantia liabentes despicatui, quod in sua gleba natum non esset, senietipsas multis ho- isque potentiae quaerendae tuenda ue adjutoribus spoliarunt. XLII. Idem annus rei sano crudeli, sed mox intemperantissime ii surpatae, initium attulit, ut sanguis hirmaniis, ingratiam levissimi cujusque spectatoris affatim fusus, voluptas publica seret. Barbari moris auet res M. et D. Iunii Bruti, nescio qua pietate desuncti patris cineres honoraturi, gladiatorum munus ediderunt, magno favore Civitatis. Sed hanc humanitatis injuriam ulla pestilentia est, quae per istum et sequentem annum atrocissime saeviit. Ob quam, quum gibyllinos libros adiri placuisset, ira cloum immissam esse, repertum. Ergo religiones prosecto parum caste haberi suspicione orta, pontifices diligentius observando et inquirendo, plurima sacella sanaque a privatis occupata esse inum nerunt; et Capparoniam ex Vestalibus incesti crimine teneri.

Sed tibi, dum rea peragitur, suspendio praevenit supplicium :in corruptorem ejus CODsciosque servos legibus animadversum est. LOG SaCra ex privatorum temeritate priscis usibus vindicata.

XLIII. Sic exsoluta religionibus civitate, Patres animum rursus ad reipublicae Curam retulerunt; et quoniam Etruria

jam pacata, nihil in Italia reliqui motus orat, ambos anni novi consules in Siciliam cum legionibus transgredi placuit. Frierunt hi M. Valerius M. F. M. N. Maximus, qui in hoc honore Messala appellatus cst, et M. Otacilius C. F. M. N.

Crassus. Ab his transportatas prospere copias ea lem in re-hus gerendis prosecuta felicitas est. Quum enim Adranitarum urbe post brevem obsidionem per vim capta, Centuripi nos circumsiderent, Venerunt ab Alaesinis legati oppidum suum dedentes. Inde Consules diversas insulae partes Oheundo,

-- S XLI. Dion3s. II, tr. - Plutarchus in Agesil. e. 49. -- Idem in Cleo. e. 42. - Iu t. lib. XXXIV, t. - g XLII. Liv. Epit. XVI. - Val. Aiax. II. 4, 7. - Drox. IV, - irg. de Civit. Dei, Iu , t 7.

366쪽

iii Mici ili vitais, modo junctis exercitibus, ut res et ratio suadebat, Poenis Syracusanisque, quoties Cougredi orant ausi, profligatis, terrorem famamque late sparsere : tantaque sol tunam sequentium felicitas, tantusque impetus fuit, ut paul post oppida haud minus septem et Sexaginta numerarentur, quae romanae fidei se permiserant: quo in numero Tauromenitani quoque et Catinenses fuere. XLIV. Unde consules imperatis, quae volebant, auxiliis quotidie validiores, ad ipsas jam Syracusas castra potior sunt ausi, obsidionem urbis meditantes. Quibus rebus animadversis Hiero, quum suis atque Carthaginiensium viribus dimidore coepisset, praeterea plu5 apud Romanos esse fidei Crederet, amicitiam et ipse cum Romanis inire constituit; legatosque cum mandatis de pace componenda ad consules misit; neque Romanis displicebat Hieronem a societate punica disjungere, maxime ut res uti nonaria suis logionibus expeditior esset: nam Carthaginiensibus mare obtinentibus, ex Italia transvehi commeatus nequibant; et ab ea re prioris anni consul plus propemoduin, quam ab hostibus, incommodi molestiaeque persenserat. Hierone Vem adiuncto, Syracusanum regnum, abundanti frugum copia, res necessarias Romanis assatim erat praebiturum.

XLV. Itaque legibus his transactum : ut Hiero quin Eo R

manis sociisos eorum loca, quosquc homines cepisset, sine pretio restitueret, argentique talenta centum penderet. I soluto i eminet Surracusis, coeterisquo syracusani juris urbsitis:

cx quibus erant praecipuae Acrae, Leontium, Megara, Elorus, detini, Tauromenium. Legatis deinde ab Hierono Romani

venientibus, eaedem conditiones ratio fuerunt, paCemque Cum eo rege Servandam et senatus censuit; et Post paucos

dios Cn. Atilio Calatino populum rogati te, Populus jussit. Hoc sopitus in annos quindecim pactum, deinceps Perpotuo

mansit; Hierone magnitudinem romanam ita Colente Comiter, hisque vicissim illius studium tam henigno prolixoque

367쪽

remunerantibus, Ut neutros eorum so ietatis institutae poenitoret. Syracusanae pacis audita fama, Hannii, at poenus, qui Hieronem obsidione liberaturus cum navalibus copiis jam Xiplioniam accesserat, majori quam venerat sestinatione

recessit.

XLVI. Romani, quum jam Hierone quoque Socio et Commilitone uterentur, non diu morati, carthaginiensis ditionis oppida complua a subegerunt. Et ab Adranone quidem, vico munito, Macellaque, post multorum dierum obsidionem discesserunt irriti: caeterum Segestanos, occiso Poenorum praesidio, ad se ultro desciscentes, receperunt. Praeter alia, cognationis necessitudine se Romanis fratribus favere dietitabant, originem suam et ipsi ad aeneam ex trojano incendio Profugum referentes. Neque multo post Alienaei Romanis accesserunt; ad Hilarum vero, Tyritium, et Ascelum, vi et machinis opus fuit, eoque Severius in victos consultum. Quo terrore Tyndaritani, proximos se Periculo, et auxilia lange esse cernentes, quum ipsi quoque de tradenda Romanis urbe .consultarent, a Poenis prolithiti sunt: nam illi ex rebus ipsis conjectura capta, quid ageretur, primores civitatis obsidum loco Lilyhanim avexerunt; etiam frumento, Vino, Cinerarumque rerum aPParatu asportato.

XLVII. His tempori hus Otacilii Crassi consulis utilis et conveniens romanae disciplinae severitas fuit: qui milites ali Hannibale turpi pacto incolumi uitis sub iugum missos, cxtra vallum tendere jussit, ut hostium in Cursionibus Oxpositi , neque alibi quam in virtute Spem habentes, confirmarentur animis, arniisque Potius quam lOCO Se tueri discerent. Post haec et alia non majoris momenti gesta, quum litem si inmineret, praesidiis Per opportuna lora dispositis, Consules, reliquo exercitu in Italiam reportato, Romana redierunt.

Ibi M. Valerio, cujus co bello selicior et utilior opera fuerat, triumphus decretus, quem ante diem XVI kalendas Apriles

368쪽

ΙΝ LO C. LIB. XVI LIVIANI. 35

ile , Poenis sti rege Siculorum Hierone duxit. Praeter vectum inter spolia horologium esse ideo annotatum est, quia res ad eam diem incomperta Romae fuerat: id Catina recepta deportatum, deinde in pi blico secundum rostra, in columna Valerius statuit. Idemque tabulam, in qua praelium, quo Poenos et Hieronem vi erat, depictum fuit, in latore Curia Hostiliae proposuit; quod ante eum fecit nemo, postea plerique. XLVIII. Messalae cognomen huic Valerio ab urbe Mos- sana inditum fuisse constat: scd miror, ab ea capta haesisse non contemnendis auctoribus credi; quum potius ideo impositum ipsae res evidenter arguant, quod Messanam a Poenis

et Hierone discessu Appii Claudii acrius infestatam, illis sui motis, hoc reconciliato, liberasset. Inter haec quum adhuc' pestilentia vexaret urbem, dictatorem clavi figendi causa dici placuit. Dictus est Cn. Fulvius Cn. F. Cn. N. Maximus, Centumalus : is magistrum equitum Q. Marc um Q. F. Q. N. Philippum dixit. Eodem anno aesernia colonia deducta est; quum superiore Firmum deducta esset, et, ut quidam volunt, Castrum. L. deinde Postumius L. F. L. N. Megellus, Q. Mamilius Q. F. M. N. Vitulus consides lacti. Sicilia provincia utrique data; legiones vero duae tantum deCretae :sufficere visae, postquam in societat in accepto Hierone levius bellum factum erat; et rem frumentariam lacilius expediri posse rebantur, si minor exercitus mitteretur. XLIX. Consules, trajectis in Siciliam legionibus, soci I HInque contractis auxiliis, minores sibi ros praetermitte das rati, ad urbem agrigentinam totis viribus obsidendam animum adjeceruiit. Eam rebus omnibus Poeni largissime instruxerant, belli arcem habituri. Quippe quum Hieronem ab amicitia sua defecisse, Romanos Contra non perfunctorie rerum sicularum Curam capessere cernerent, diligentiore

369쪽

ad bellulii apparatu opus esse rati, Primum quidem praesentium virium majorem partem in Sardiniam miserunt, quae Italiae litoribus insidiaretur, ut hoc metu Sicilia Romanos abstraherent; aut Corte minoribus, quam voluissent, copiis rem ibi gerere cogerent. Mox Romanis ad sua tuenda, Siciliamque novo cum exercitu repetendam, pariter sufficientibus, spe ista salsi, ex Liguribus Gallisque mortales multos, sed plures adhuc ex Hispania Iti ercede Conductos, simul rerum ad victum Docessariarum magnam copiam, Agrigentum miserunt: ibi horreum annonae, reCeptum exerCituum suo rum esse Volentes, IOCO, et opportunitate situS, et magnitudine oppidi, prae caeteris quae in Sicilia possiderent, liis

usibus accommodatis.

L. Circum hanc igitur urbem tota belli mole Contracta, consules, Poenis intra munition s Complusis, ad unum inde milliare castra locant. Erant tum in agris matum fruges, et quia diuturnam sore obsidion om apparebat, milites studio demetendi colligendique frumcnti, longius et incautius, quam hoste tam propinquo par esset, Vagabantur. Neque Carthaginienses imperite aut segniter occasione Usi, magnam intulissent cladem, nisi tantumdem virtute restitUissoni r mani milites, quantum negligentia perdiderant. Quum enim umentatores subitum hostis impetum sustinere non potui Sent, Poeni ad ipsa castra romana perrexerunt, divisoque agmine quidam vallum res indere parabant; alii cum Statione pro castris locata praelium conserebant. Tun C igitur, sicut alias saepe, militiae leges et incorruptus disciplinae rigor, rem ancipitem et exitio romani exercitus Casuram , erexit. LI. Quod enim quacunque de causa stationem deseruisse Capitale apud Romanos est; excubitores nihil in fuga spei repositum esse gnari, quanquam numero longe superarentur, pugnam Praesentissimis animis sustinuere, multis quidem Suorum amissis, sed hostium intorsectis pluribus; do-DEC armari cohortes laborantibusque succurrere potuerunt.

Ita et hic pulsi hostes, et qui vallum jam prope Ceperant

370쪽

IN LO C. LIB. XVI LIVIANI. 35 s

circumventi: magna ibi Caretes fuit; Caeteros ad urbem us tu Romani persecuti sunt. Ea res tu posterum et timidior sad erumpendum liostes, et cautiores Romanos ad frumentandum secit. Inde quum segnior esse CoepisSet Contentio, rarius, neC nisi ad levia certamina, excurrentibus Poenis,

dividi copias placuit, et duabus urbis partibus, hinc ad Esculapii sanum, inde via, quae Heracleam ducit, Castra

statuit: haec fossis utrinque Permunita : qua urbem ApECtRhant , adversum eruptiones; foris, quo tutiora contra invasuros essent, iterque subsidiorum in urbem introducendorum PraeClucteretur. LII. Medium inter duo castra spatium frequentibus I ra sidiis stationibusque septum est. In his omnibus multum juvabantur opera Siculorum, qui recens in fidem veneralit, quorum jam una cum Romanis centum millia facta orant. Αh iisdem commeatus Εrbessum usque subvehebantur : ab

eo deinceps oppido non aberat autem longe) ipsi Romani

sua in castra deportabant. Ita fiebat, ut assatim esset magna rerum necesSariarum copia. Hoc in statu ad menses ferme

quinque haesit obsidio : quum neutris insigne ad victoriam momentum adeptis spraeter leves enim velitationes tentatum nihil fuerat) res pulticae deteri Oro loco osse coeperunt. Quia enim ingens hominum multitudo, haud minus quinquaginta millia bellatorum, tanto jam tempore idem intra oppidum

Conclusa, annonam fere omnem absumpsisset, sperari Vero Subvectio nulla posset, aditus Omnes Romanis sollicite custodientibus, propugnatorum animi tam priesentibus malis quam exspectatione instantium haud mediocriter angebantur.

LIII. Igitur Hannibalo, Gisgonis filio snam hic rebus Camthaginiensibus Agrigenti praeerat , crebris nuntiis opem adversus famem et pericula poscente, cum militibus, qui postea Contracti fuerant, elephantisque, Hanno senior in Siciliam transmittitur. Peditum orant millia quinquaginta, sex equitum ; sexaginta elephanti. Cum his copiis Lilybaeum vectus,

inde versus Horacloam movit: statimque venerunt ad eum,

SEARCH

MENU NAVIGATION