Titus Livius Patavinus ad codices parisinos recensitus cum varietate lectionum et selectis commentariis item supplementa J. Freinshemii curante N. E. Lemaire. Volumen primum duodecimun pars posterior

발행: 1822년

분량: 510페이지

출처: archive.org

분류: 로마

381쪽

mines leviter armatos, naviumque potius agilitate quam manibus confisos, facilis victoria fuit; Celeriterque sunt e pugnatae naVes punicae triginta : in quibus et praetoria sept remis capta est. Hannibal tamen, quum ex navi, quae jam capiebatur, in scapham saltu se demisisset, captivitatem evasit; rapideque misso Carthaginem amico, qui famam cladis praeveniret, imminens ob rem male gestam suppliacium astu declinavit. Is enim curiam ingreSsus, quasi re adhuc integra consilium a Senatu petiit, congrediendaurina

cum romana. classe mideretur st Ortia las succlamantibus, ne

dubitandum qui ni aut differendum luisse : Fecie, inquit,

et victus est. Ita non audentibus incusare DCtum, cujus, antequam fieret, auctoreS eSSe pro Se quisque voluissent, capitis poena liberatus est imperator, praesectura navium adempta.

X. Caeterum post sugam ducis e proelio reliquae Carthaginiensium naves supererat autem pars multo maxima impedito consilio, quid faciendum Pset, ambigebant: pude-hat excedere pugna, nullo tum ac opto incommodo, ne hoste quidem urgente : rursum romanas naves aggredi Corvorum metu clarictahantur : ad postremum undique circumVe ii, et nauticas artes omnes experti, ubi omni ex parte opponi

sibi rostra et objici sormidabiles illas machinas vident, desperata victoria discessere. Mersae tradiantur ex praelio naves punicae quatuordecim, captae una et triginta, cum septem hominum millibus, postquam pugnando tria millia periissent. Hoc eventu C. Duilio consule adversus Poenos juxta Liparaeorum insulas certatum est : unde magnus Romanis etiam praedae fructus, sed longe amplissimus gloriae sanat que fuit. Consul assumpto terrestri exercitu Segestam profectus, urbem a Poenis ad extremum spei adactam, periculo exemit : inde Macellam pugnando cepit, Hamilcare nuS- quam Occurrere auso; confirmatisque civitatiam amicarum animis, aestate jam circumacta, Romam rediit.

382쪽

XI. Cuius discessu res punicae rursum os florescere coeperuiit. Primum enim ali obsidione Mi Histrati, post septimum mensem multis suorum desideratis, discesserunt Romani: deinde, quum inter ipsos et auxiliares dissensione orta, seomsim a legionibus inter Paropuin et Thermas castra metati socii essent, illorum vecordia utendum ratus Hamilcar, improvisa irruptione supria millia quatuor occidit: neque multum abfuit, quin totus Romanorum exercitus eadem clade involveretur. Tum igitur multa iterum oppida, partim expugnata sunt ab Hannibale, partim proditione capta. Qua licet Romae haudquaquam laetis auribus acciperentur, levia tamen damna prae gaudio navalis victoriae reputabantur. Quum enim hactenus romana virtus terrestribus bellis invictam se praestitisset, non abs re laetabantur isto praelio maritimarum quoque virium non contemnendam opinionem quaesitam esse : unde ad spem totius belli mirifice consi malis animis, auctorem decoris inusitati novis etiam hon

ribus dignum judicaverunt. XII. Primus itaque Duilius navalem triumphum do Siculis et classe punica egit Kalendis intercalaribus; tulitque

civitas, quod honore isto non contentus, alium si hi nullo exemplo privatus sumpsit, ut a coena redeunti tibicinis intercantum funale praeluceret. Columna quoque rostrata Senatusconsulto posita in foro est, ex Pario marmore candido,

quae mersarum Captarumque navium numerum, et Summam

Pondusque pecuniae Captae complexa, adhuc visitur, sed extritis vetustate vocabulis plutibus : auri tamen nummos captos esse ter mille septingentos, argenteorum supra Centum millia, aeris gravis vicies septies centena millia pondo, satis agnoscitur. Triumpho peracto comitia C. Duilius habuit : L. Cornelius L. F. Cn. N. Scipio, C. Aquilius M. F..

C. N. Florus consules sacti. Provincias consulares senatus decrevit Siciliam, et Classona. Cui classis obvenisset, es in Sardiniam et Corsicam transiicere, si e republica videretur,

24. I

383쪽

permissum. Haec sors Cn. Cornelio quum evenisset, instructa classe pro Ctus est.

XIII. Haec prima Romanorum in Sardiniam et Corsicam expeditio fuit. Insulae sunt locis ita conjunctae, ut eadem videri possint : caeli tamen solique natura, et quod sequitur, hominum ingenio, multum dissimili. Sardiniam, ut imaginem humani vestigii reserentem, Ichnusam Veteres, itemque Sandaliotin dixerunt. Inde Sardum Herciae libreo genitum aiunt frequentatae M se insiam nomen, quo hodie

noscitur, imposuisse. Graecos etiam ad ea loca venisse cum

Aristaeo fabulis antiquis decantatum est; itemque post iliacabella, orianos. Terra neque spatio soli maximis ejusdem maris insularum, neque honitate fertilissimis multum cedit: parens optima pecudum, frumenti optimi feracissima, metallorumque, sed praesertim argenti, dives. Caelo tamen haud seque salubri utitur, laudemque Recuriditatis apud

exteros pestilentioris aeris infamia corrumpit: per aestatem enim morbosa est, et in locis fertilioribus, magis. XIV. Herbam praeterea producit vehementis veneni apiastro persimilem, quae in cibo sumpta montem adimit, nervisque violenter attractis labia distorquet in ridentium speciem; exitiali succo, nisi post vomitum lac aut aqua mulsa copiose bibatur: ita vis istius mali praesens diluitur; caeteris deinde incommodis ea medentur, quae in convulsionibus nervorum usui sunt. Etiam minimum animalculum per imprudentiam supersedentibus mortiferum est. Sojugam v cant, sormicarum genus, tanto periculosioris malitiae, quod et latet facile propter exiguitatem, et ab ignaris naturae ejus etiam animadversum non timetur. Sardi, variis ex barbaris mixta natio, quum ingenio suo permittitur, lubentius latrocinio quam agricultura victitant : pelta et brevi ense u

mantur : thoraces ex pelle musmonum consuunt; arietes

ita vocant, quos insula gignit, non lanam ut alii, sed pro

384쪽

ea pilum caprorum more gestantes. Urbium celeberrima Caralis est, Africam spectans, et inde Condita, cum pulcherrimo Portu. XV. Corsica nec amplitudine nec opibus Sardiniae comparanda , tertium tamen inter has insulas magnitudinis locum obtinere. reditur: nomen a Corsa, muliero quadam, accepisse incolae tradunt; Cujus ab armento taurus in hanc insulam ex Liguria transjeCerit. GraeCis Cymus Vocatur. Montosa est et aspera, et plerisque locis penitus invia :quare populum etiam terrae suae similem alit, nullo humano cultu seris propemodii in ipsis intractabiliorem. Capti in servitutem vix mansuescunt: sed aut impatientia laboris et jugi vitam exuunt; aut Contumacia et stupiditate molesti sunt heris. Mel in insula copiosum est, sed amari saporis, quale fit ex store buxi quam Corsica multam et crassissimam profert. Idem tamen saluberrimum putatur; et sunt

qui longaevos in Corsica homines fieri opinentur, quod melistud suum in continuo usli habeant. Oppida nec magna nec frequentia populo, sed tamen supra triginta numerantur : ex quibus facile principes sunt Aleria, Phocaeensium colonia; et Etruscorum Nicaea. Hi C quoque grave caelum

est, et praeterea importuosum mare.

XVI. Cum his igitur gentibus diu Carthaginienses bella

gessere, et utriusque insulse dominatione, praetor inaccessa loca potiti sunt. Sed quia tacilius erat rudes et seros homines

vincere, quam domare; tum alia, quibus eos continerent, ex Cogitarunt, tum etiam quo res vitae necessarias ex Africa

Petere cogerentur, quidquid ubivis frugum fructuumve erat, corruperant, etiam supplicio mortis indigenis proposito, si quis tale quid serere aut plantare instituisset: donec longa consuetudine tacti mitiores imperium aequioribus animi Spati didicerunt. Has ad insulas navigationem eo tem PDre L. Cornelius consul instituit: et prius quillem in Corsica

385쪽

urbem expugnavit Aleriam : quo facto caeteras facile et citrales orein aut periculum adiunxit. Inde Sardiniam petenti classis occurrit hostium e quam aggressus consul, antequam ad manus ventum esset, in fugam coniecit. XVII. Mox ad Olbiam profectus, quum in portu multas Carthaginiensium naves stare vidisSEt, neque se Satis a P destri robore instructum ad oppugnationem urbis situ et defensorum multitudine validae crederet, omisso in praesens negotio, domum ad plures milites assumendos abnavigavit. Per idem tempus servilis in urbe motus inter ipsa initia feliciter compressus, magna rempublicam sollicitudine simul assecit, et liberavit. Ad classem instruendam ex gentibus recens devictis navales socii frequentes cogebantur; eorumque tum ad quatuor millia Romae Convenerant, Samnites plerique : ii, quod amari abhorrerent, conditionem

Suam secretis sermonibus miserati, eo uSquo exarserunt,

ut urbem incendere atquc diripere agitaverint; jamque ad tria servorum millia in eam dein sententiam pertraxerant, quotidie sumente vires conspiriatione, quum Erius Potitius Praefectus . auxiliorum prudenti consilio periculum omne discussit. XVIII. Simulato enim riusdem factionis studio, machi nationes eorum omnes exacte perdidicit: genus, numerum, nomina singulorum, qui in ea conjuratione ESSent, Cogno it ; loca, tempora, qui hiis ausuri quodque forent, exploravit. Nihil iam deerat ei, quo minus rem ad senatum deferret , priuior lacultatem curiam adeundi; nam voluntas Supererat : sed, Samnitibus nusquam incomitatum sinentibus, perficere institutum nequibat; donec Oxcogitato dolo persuasit eis, uti, quo die senatus haberetur, O forum Μ-

minatim progressi, fraudem sili in dimetiendo frumento δε-ctram esse No errarentur: inde nascituram occasionem dicens

aut exsequendi consilii sui, aut certe speculandi, quid ad msus subitos ejusmodi motus animi consiliique Patribus esset :

386쪽

quoque plus fidei saceret, ipse processit una, neque Comitem modo se tumultus eius, sed principem ducemque pr.

buit. Unde vocatus ad senatum, conspirationis occultae periculum commentique sui causas exposuit.

XIX. Patres, dissimulata lacti conscientia, miserunt qui turbam illam blandis verbis desinitam domos abscedere juberent : daturos operant Patres, ut injuria, quod facta dicor tur, sublata, juris sui cuique copiaseret. Ita conjuxati, latore

adhuc consilium suum existimantes, digressi sunt : nocte Vero proxima suos quisque servos, quos indicio Potitii sceleris esse participes cognoverant, Vinxit : Samnitium quoque plerique in hospitiis suis comprehensi. Nescio, an haec cura, an Vero aliud negotiorum aut valetudinis impedimentum C. Florum tenuerit, ne citius in Siciliam proficisceretur : in qua Hamilcar post proximam victoriam res Carthaginiensium magnis profectibus restituebat. Quippe Camarina et Enna proditione receptis, Drepanum , ubi portus egregius erat, Communivit, et in oppidi formam auxit, transductis illuc Erycinis, quorum urbem , ne Romanis usui soret,pri ter templum Veneris, everterat. Multa deinceps alia loca dolo aut armis in potestatem redegerat, totaque Sicilia potiturus videbatur, nisi Florus, Oh res istas ne sub hiemem quidem insulam relinquere ausus, Obstitisset. XX. Facilius alteri consuli bellum eum Sardis et Carthaginiensibus ad Olbiam fuit. Quo reversus cum auctioribus copiis, Hannonem invenit, quem Hannibale remoto Carthaginienses rebus maritimis praefecerant. Pugna vehementi facta, Hanno sortissime dimicans, quum viri Ci suos videret, in consertissimos hostes irruens interfectus est, secutaque

oppidi deditio. Consul victoriae famam etiam humanitatis

adversus hostem insigni monumento decoravit : nam e tabernaculo suo corpus Hannonis effferendum Curavit, amplasque ipsi secit exsequias, cessantibus post mortem odiis, virtutem etiam in hoste honorandam esse recte judicans.

Inde recentis victoriae terrorem exolescere Iion PasS IS, mul-

387쪽

tas et alias Sardiniae urbes cepit, consilio doloque virtutem adiuvans. XXI. Solebat enim noctu appulsa litori classe, delectos ex cohortibus haud proelii oppidis, quae adoriri constituerat, exponere: qui locum insidiis opportunum Occupantes exspectabant, donec ad ipsas urbes suggressus consul Oppidanos in arma compulsos, simulatione fugae longius a moenibus elicuisset; tum illi advenientes cursu, vacuas defensoribus urbes capiebant : eo astu complures in Potestatem Venere; tantumque vincendo processum est, ut neque in Corsica, noque in Sardinia Poenorum exercitus consistere possent. Qua de causa minime dubitatum est, quin Romam reverso triumphus amplissimus decerneret ui . Giumphavit de Poenis et Sardinia et Corsica ante diem V Idus Mahitas , quum magnam ex insulis istis prete iam, est multa millia captivorum adduxisset. At in Sicilia C. Horus proconsule Muti stratum Obsidebat, locum munitum, et Semel iterumque

frustra tentatum.

XXII. Ne tum quidem prius expugnari potuit, quam novus consul A. Atilius Α. F. C. N. Calatinus veniret: huic enim Sicilia provincia, collegae eius C. Sulpicio Q. F. Q. N.

Paterculo classis evenerat. Ii, quod Panormi Cartilaginiensium hiberna erant, cum omnibus copiis eo profecti acie instructa secere pugnandi copiam hostibus. Sed nemine contra prodeunte, Hippanam petierunt : quae urbs ex itinere oppugnata Statimque capta est. Inde Muti stratum perrexit Atilius, quam acriter defensam ad extremum fatigati lamentis mulierum atque puerorum propugnatores deseruerunt. Ita praesidio Carthaginiensium noctu digresso, prima luce portas oppidani aperuerunt. Sed Romani, malorum quae in obsidione pertulerant nimium memores, obvios sine discrimine Sexus aetatisve eaedebant; donec A. Atilius proclamari jussit, mraedam et homines capienti fore. Tum demum

I xx. Valeritis Maximiis, V, x, a. - silitis, lib. VI, vers. 6 1. - Front. IV, 9. - S XXI. Horira , II, a. - Fini Capitolini. - Eutropius, lib. II.

388쪽

crudelitatem avaritia vicit; servatique Musistratensium reliqui sub corona venierunt : urbs direpta est et diruta. XLIII. Camarinam inde ductus exercitus, ob regionem parum diligenter exploratam, maximum in discrimen incidit. Poenus enim imperator obviam prosectus loca superiora Prior occupaverat; romanasque Copias in vallem iniquam immere demissas circumsidebat. Certum ante oculos omnium exitium, et caudinae cladis imago versabatur, nisi consilium et virtus M. Calpurnii Flammae, qui tribunus militum eodem in exercitu agebat, rebus paene desperatis subveni set. Nam is P. Decii secutus exemplum, qui tribunus militum idem in Samnio secerat, assumptis militibus trecentis ad tumulum quemdem occupandum ivit; nulla spe madendi , sed amore laudis et servandi exercitus cupiditate ipse militesque ejus accensi. Ferunt, quum eo duceret, ita suos allocutum esse : Moriamur, milites, et morte nostra eripiamus ex olsidione cireu moenias legiones. Atque ita iactum est: h stibus enim in hos conversis, dum acerrima Pugna quantumvis multos morituri det irrent, consul evolvere sese locis

infestis potuit : Carthaginienses interfectis qui se objecerant, nihil in detectis jam insidiis ponentes spei discesserunt. XXIV. Itaque Calpurnii miraculo proxima fortuna fixit:

qui repertus inter suorum hostiumque cadaverum Cumulos, quum solus omnium adhuc spiraret, sublatus atque diligenti cura resectus, quum inter multa vulnera letale nullum

accepisset, diu postea sortem fidelemque operam reipublicae Praestitit, magnoque terrori hostibus fuit. Qui si apud Gra

Cos tantiun virtutis specimen edidisset, neque praemiorum, neque monumentorum satis potuisset decerni; nune homini romano tanti lacinoris merces corona ex gramine suit: memoria vero facti adeo negligens, ut vix de nomine sortissimi viri constet; eumdem enim Calpurnium Flammam plerique,

sed M. Cato Q. Caedisium, Claudius Quadrigarius Laberium

389쪽

3 8 IO. FRE IN S HEMII SUPPLEM.

vocatum esse, tradiderunt. Caeterum emersus ex his angustiis Consul, quum et error pudorem, et Periculum vigilantiam acuisset, majoribus iterum viribus et intentiore cura oppugnare urbem aggressus, postquam Sine machinis parum proficiebat, ab Hierone petitas accepit. Earum violentiae cessit murus, redactosque in potestatem Camarinenses majori ex parte sub hasta consul vendidit.

XXV. Tum ad Ennam itum; ea quoque proditione recepta : praesidiarii partim a Romanis in oppidum admissis intersecti sunt; alii fi a dilapsi ad suarum partium loca se

receperunt. Sittanae possessionem non dolus sed virtus dedit; magna vi pulsis, qui defenderant, et urbe expugNata. Neque moram fecerunt mitiora quaedam in ea Siciliae parte oppida, quin protinus missis legatis Consuli se traderent.

Qui praesidiis per commoda loca dispositis, in Agrigentinum

agrum signa promovit, ibique Camicum castellum opera proditorum recepit. Unde perculsi, qui Erbessum tenebant, oppido relicto, fugerunt: si C Erhessus quoque ad Romanos rediit. Hoc successu consul animatus, Pt quod Ibiparaeorum haud paucos sibi savere putabat, ad illorum urbem admovit exercitum. Ιhi non pro caetera felicitate res processit. Hamilcar enim, romani ducis consilio sagaciter deprehenso, Liparam clam intraverat, intentusque tempus bene gerendae rei exspectabat. Quod Romanus, quum ignoraret, audacius

et incautius subiens muros, repentina Poenorum Eruptione turbatur : vulnerati sunt in eo conflictu permulti, Caesorum quoque non exiguus numerus fuit.

XXVI. Interea C. Sulpicius consul in Sardinia cum Po nis aliquoties prospere dimicavit; tantuinque hinc accessit animi, ut Africam versus vela sacere auderet. Id vero minime ferendum osse Carthaginienses arbitrati, Hannibalem, qui ex sicula fuga Carthagine adhuc agebat, iterum navibus suis preteponunt, multisque et praestantissimis praesectorum

390쪽

navalium adjunctis, hostilem a patriis litoribus repeialere jubent. Solvit is quidem ut pugnaturus e caeterum quominus concurreretur, intercessit tempestas ; quae utrisque gravis incumbens, ad loca tranquilliora submovit invitos. Sardiniae tamen portus ambo duces tenuerunt. Ibi quum in ancoris haberent naves, Sulpicius, quo Poenum in apertum mare Perliceret, quosdam subornat, qui transfugarum specie persuaderent Hannibali, Romanos iterum in Africam na- Migare. Deceptus ille hoc vaframento, celeriter educta Classe, in consulem idoneo loco praestolantem imparatus incidit; multaeque naVes punicae depressae sunt, priusquam Scire possent, quid ageretur; quum insidias consulis tempestatis favor et opportune orta caligo texisset. XXVII. Tandem re intellecta reliquae repetiverunt Portum, aut in litus se ejecerunt; ibi profugientibus remigibus pleraeque inanes captae sunt. Hannibal enim, desperato teneri portum posse, in oppidum Sulcos se contulerat : ubi seditione orta Comprehcnsus a Carthaginiensibus, qui eodem ex pugna confugerant, quod ejus temerista tem et stultiatiam cladis sum causam ius dicerent, Crucique affixus periit. Sed haec victoria Romanis paulo post detrimenti Donnullius causa fuit: quum enim sublato classis Punicae metu in vastatione agrorum contemptius et securius versarentur, improviso Poenorum Sardorumquct incursu, Hannone quodam duce, fusi sunt. Censuram hoc anno C. Duilius gessit, Ianique

templum apud sorum olitorium struxit. Triumphi dehinc duo spectati : prior G. Aquillii Flori proconsule do Poenis a. d. IV Nonas Octobres; alter C. Sulpicii consulis de Poenis et Sardis, a. d. III Nonas. XXVIII. Quum deinde C. Atilius M. F. M. N. Regulus, et Cn. Cornelius L. F. Cn. N. Blasio iterum consules eSSent, Sacra quaedam procurandis prodigiis fieri solita senatus faciunda censuit; quod in Albano monte, locisque aliis pluribus, atque adeo in urbe ipsa, lapides frequentes grandinis

SEARCH

MENU NAVIGATION