Titus Livius Patavinus ad codices parisinos recensitus cum varietate lectionum et selectis commentariis item supplementa J. Freinshemii curante N. E. Lemaire. Volumen primum duodecimun pars posterior

발행: 1822년

분량: 510페이지

출처: archive.org

분류: 로마

411쪽

ventum erat in Siciliam tuta navigatione, ni iniumque seliisces fuissent consules, si selicitati suae modum statuere didicissent.

XXXVII. Sed quia, dum in Italiam revehuntur, eadem opera quasdam urbes Siciliae maritimas recipi posse putabant , nequidquam obtestantibus navium gubernatoribus, ne in ter Orionis et Canis exortum, qtuu infestissima napigantibus sunt sidera, obpersum Africin litus, intutum et impose tuosum pr*terVeherentur, tantam tempestate cladem perpessi sunt, ut vix aliud in hoc genere proditum sit exemplum illustrius : denique de navibus ti mentis sexaginta quatuor, Vix octoginta, onerum jactura facta , servari potuerunt :bippaginum quoque, caeterorumque variae formae navigiorum numerus haud minor periit: ut ita cadaveribus hominum animaliumque, et fractis navium tabulis , a Camarinensium ora, ubi pestis illa classem invaserat, Pachynum usque litus omne compleretur. Tam dura in sorte non leve solatium amictis humanitas Hieronis regis attulit, qui benigne exceptos, Vestibus , cibo, naviumque armamentis adjuvando , Messanam usque deduxit incolumes. XXXVIII. Sed Carthaginienses hoc fortunae beneficio non segniter usi, Cossuram insulam urbemque receperunt : et sine mora in Siciliam transjicientes, Agrigentum duce Ca thalone circumsessum, quia non subveniebatur, exciderunt dirueruntque : multi hic mortales interfecti captive: caeteri, quibus per mediterranea loca in ditionem Syracusanorum

effugium fuit, in vico juxta sanum Iovis, Olympium vocant, Consedere. Neque longe aberant a spe totius insula recuperandae Poenorum duces, nisi audito Romanorum inreparanda classe studio, confirmati socii fortibus animis praesentem metum tolerassent. Tanta enim diligentia huc incubuerant Consules, ut vix credibili celeritate, intra unum trimestre naves noVae Centum viginti Compingerentur. Cum

his Cn. Cornelius L. F. C. N. Scipio Asina, et A. Atilius

412쪽

A. F. C. N. Calatinus itotum consules, impositis ex novo delectu strenuis militibus, primo quoque tempore solvere jussi. XXXIX. Magnum inconstantis sortunae documentum Cn. isto Cornelius fuit : utili ad sortiter tolerandas adve sitates Exemplo e quippe quum Septimo ante annia consul insidiis Poenorum Dircumventus, Captivitatem, vincula, Carincerem, quidquid in humanis rebus aut sordidissimum', aut

miserrimum habetur, pertulisset; non caetera inodo suae dignitatis ornamenta, se i etiam ipsum illud consulare fastigium, fascesque noti sponte relictos, tanto majore gaudio recepit, quanto acerbiore casu Perdiderat. Consulos Messanam transgressi, assumptis quas ibi repeierant navi lius

eae superioris serme naufragii reliquiae erant , cum navibus ducentis quinquaginta ad Ostium amnis Hinierae a οὐ serunt, oppidumque Cephaloedium ad duodevicos imum inde milliare in se dem litoro situm, prodentibus quibusdam receperunt. Α Drepano, nam illuC Cursum flexerant, quum neque statini potiri loco potuissent, et obsidion esui agitaniatibus Carthalo suppetias urbi veniret, proposito frustrati

recesSerunt.

XL. Nec ideo segniores ad audendum laeti, maiorem

aliquanto rem feliciter confecere. Panormum enim directo cursu, punicae ditionis principem urhem, et o cupato Portu, juxta ipsos oppidi muros s Cerunt exfi nSione In, Cusantesque deditionem Panormitanos sossa valloque circumdare instituerunt. Favehat labori natura regionis, materiem copiosam arboribus passi in onatis subministrans. Itaque cito psersectis operibus, quum oppugnationem Strenue urgerent, machinarum Ope turrim ad mare sitam dejecerunt : milesque per ruinas irrumpens multa cum hostium caede urbem exteriorem, quae nova dicebatur, expugnavit. Neque vetus urbs diu morata est: quum enim magna in eam multitudo

S XXXVIII. Gnae. - Diodor. - Eutrop. Polyh. -- S XXXIXVal. No. VI. 9. x I. - Polyh. - Diod. - CIuv. SiciI. Ant. II, 4 Strab. lib. VI, pag. 266.

413쪽

confugiens, Plus ex urbe Nova terroris quam Commeatus

intulisset ; brevi deiectis periculi Cogitatione animis, et fame

jam imminente, legati venerunt ad Consides, Corporibus e ceptis omnia dedituri. Non a Copere consules, gnari ros obsessis ara gustas esse, nisi pretio statuto redimerentur. Pactae sunt in capita minae duae : r dempta capitum millia quatuordecim : caetera multitudo, millia sorme tredecim, cuin reliqua praeda venierunt. XLI. Clara ea victoria fuit, inagnaequo et subitae utili tatis e multa enim ejus orae Oppida, quaedam etiam longius dissita, Poetiorum eiectis praesidiis, SoCietatem romanam

complexa sunt; principio ab Ietinis orto, sociatisque statini Solunt in is, Petrinis, Tyndaritanis, aliisque. Bebus ita gestis, praesidioque Panormi relicto, Messanam consules, deinde Romani redierunt. Poeni abeuntibus insidiati, naves aliquot onerarias, cum pecunia quam vehebant, abstraxere. Romae .leinde continui triumphi duo spectati. Duxerunt prioris anni consules, prorogato imperio, do Ossurensibus et Do nis, navalem utrumque. Prior Ser. Fulvius a. d. XIV Kal. Febr. triumphavit: M. AEmilius postridie. Annus, quem ab Urbe condita quingentesimum Humerant, afri Cana In expeditionem habuit, sed inanem et sitie fructu. Cn. Sol vilius Cn. F. Cn. N. Caepio, C. Sempronius Ti. F. Ti. N. Blaesus consules in Siciliam trajecere : ubi tentato frustra Lilylusto, in Africam direxere cursum, ducentis sexaginta navi hus instructi. Litus hi legentes Africae, multisque locis exscensi nem facientes, oppida multa ceperurit, Praedaque D agna potiti sunt. XLII. Majoris inmoti rei nihil geri potuit, quod comm dissimorum quorumque loci ira in aditu prohiberentur, c C- currentibus ubique Poenis, qui mitius jam impedimentorum et plus animi habebant, receptis, quae M. Betulus tela vorat, punitisque desectori hus. Hamilcar enim Numicliam Mauritaniamque Pei agatus, tractum eum omnem PerPaCaVerat,

414쪽

ΙN LO C. LIB. XVIII LIVIANI. 4 3

imperatis poenae loco mille talentis argenti, pi viginti millibus boum , punitisque principibus. qui favisse Romanis arguebantur, quorum ad millia tria patibulo affixi sunt. Neque tamen hostium occursus, quam ignorantia locorum, et caecae sub aquis insidiae, formidabilior romanae classi fuit. Subvectos ad Men ingem, Lotophagorum insulam , quae minori Syrti vicina est, recedente maris aestu Vadosa loca tenuere : donec jactura levatas naves, et extrema omnia metuentes, praeter spem reversi ssuctus explicuerunt.

XLIII. Ita non impune pestem evidentissimam Elapsi, et loca tam infesta horrentes, sine mora fugientium in speciem vela fecerunt: ignari non minus ipsis superesse periculum, quod adirent, quam quod evitaverant. Et Panormum quidem redeuntihus innoxium iter suit. Caeterum Italiam petituros, dum Palinuri promontorium flectunt, quod a lucanis

montibus in mare procurrit, magna ten' aestatis Vis adorta, longas na es supra centum sexaginta, cunx hippaginibus et onerariis multis, profundo mersit. Quares continuis hoc genus cladi hus moesta civitato, quum imperium maris ipsae etiam undae ipsi quo venti Romano negare viderentur, deor verct Patres, ne amplius sexaginta navium Classis, ad praesidium Italiae, commeatusquo exercitui, qui in Sicilia esset, subvehendos haberetur. Alteri tamen consulum C. Sempronio calamitas ista non obstitit, quin tiumphum de Poemis

ageret Kalendis Aprilthus, decimo post die quam de iisdem

Cn. Cornelius procos. triumphasset. XLIV. Censores eo anno Romae fuerunt : sed mortuo in magistratu L. Postumio L. F. L. N. Megello, qui idem pridituram tum gesserat, etiam D. Iunius I . F. D. N. Pera, Censura se abdicavit. I state vero proxima C. Aurelius L. F. C. N. Cottia, P. Servilius C. F. Cn. N. Geminus, Constites, in Siciliam prosecti, inter alia quaedam oppida, etiam Himeram fluvio, cui adjacet, cognominem obsidione rece

S XLII. Zonar. - Εutr. - oros. TV, 9. - Appian. apud Ura. - Polyh. - I XLIII. Solin. e. 3o. - Diod. - Zonar. - Eutrop. - Polyb. - Fasti Capitol.

415쪽

poriint; feci Vachiam incolis, quos noctu Carthaginienses eduxerant. Iuvit tamen loci Dori ignobilis possessio, quodque deleta sic esset ignominia, quam Romani nuper ad eam ui hem incurrerant, Occupandarum Thermarum snam et hoc ejusdem orbis nomen celebratur) Certa spe per militarem avaritiam excidendo. Quidam enim ex captivis, cui Thermis custodia portae Cujusdam commissa suerat, ut Pr ditione urbis libertatem redimeret pactus dimissusque, hora constituta missis ad recipiendam urbem militibus portam aperuerat. Horum praecipui quum ingressi essent, privit aequa potiorem partem avertere cuperent, portam obserari jubent, neminique Proeterea suorum aditum dari. Quod ubi factum est, Thermitantque strepitu exciti ad arma Concurrerunt, neque resistere ob pauCitatem suam, neque adjuvari a suis, quos arcuerant, Valentes, dignum stultitia sua exitum fecere, ad unum omnes intorsecti. XLV. Thermis Hinterensihus in potestatem redactis, C. Aurelius consul , Lipariam, quae jam aliquoties a prioribus ducibus tentata irrito Conatu suerat, obsidere Cogitans, oromanis Copiis, quae per universam Siciliam erant, plurimos fortissimosque nillisos delegit: eosque, acceptis ab Hierone navibus, in Liparaeorum insulam trajecit. Unde quum ad

auspicia ropetenda Messanam rediturus esSet, P. Aurelium

Pecuniolam agnatum suum sapud alios Q. Cassium tribunum militum lego) obsidioni praesecit, opera tueri diligenter, de caetero abstinere pugna jussum. Scit is posthabito

consulis mundato, suae gloriae cesSurum ratus, Si Per absentiam illius capta Lipara foret, ad oppugnanda moenia duxit,

non impunita temeritate : nam n que expugnare urbem potuit, et multis amissis, eruptione in recedentem sacta, aggere Praeterea in Censo, CaStra aegre tutatus est. Sed reditu C. Aurelii quum mutata fortuna esset, magna hominum

caedes in urhe capta est edita : deinde ad tributii poenasitum, quom, adempto militiae gradu , Virgis caedi consul, et stipendia inter gregarios pedites sacere coegit ; memorabili

416쪽

IN LOC. LIB. XVIII LIVIANI. 465

severitate, cujus et alia qii ani exempla in eodein illo consulatu C. Aurelius edidit. XLVI. Recepta Lipara, Timasit liet, qui locis istis quOudam praemerat, Posteris datum, ut immunes a tributis et vectigalibus essent : adeo De tempore quidem intercidere sinebat gratissimus populus veteris beneficii thoni oriatii, quod Timasitheus crater in aureum Delphico Apollini dono a Romanis missum, quem pirata: liparaei ceperant, legatosque, qui eum deserebant, salvos et in Graeciam et dein do

Romam reducendos curaverat. Erctam, d inde castellum mimnitissimum, Romani cum pellitum quadraginta millibus, et

equitibus mille Obsidere aggressi, neque Capere potuerimi, nequo cum Poenis ausi sunt collatis signis confligere: nam ex M. Reguli casu tantus elephantoriim terror romanas legiones incesserat, ut ex eo tempore Pi liorum aleam sugerent. Saepe in lilyhpetano agro, Saepe in soli nuntio instructis adversum hostes ordinibus steterunt, vix aliquando Passuum sexcentorum intervallo dirempti : sed neque pro solita prius alacritate pro lium incipere, neque omnino in Plana se demittere tutum rati, loca ardua et inaccessa sectabantur.

XLIII. Unde Carthaginienses maiorem in modum COD- firmati, quum et pedestri exercitu iam Considerent, et mari qumque imajores a tempestate Romanis, quam ex adversispi Pliis sibi accidisse clades judicarent, etiam decreto Scria tus de Classe omittenda Cognito, recipi Siciliam posse sp

PaVCrurit , Si novae eo teri est res maritimaeque vires mitterentur. Sed maximo pecuniarum inopia promebat : impensis belli iam diuturni omnes et olim reconditas, et quiae quotidie cogebantur, opes haurientibus. Ergo legatis ad Pt ,-lem aeum AEgypti rogem, quocum amicitia ipsis erat, missis, duo millia talenta pecunite mutuae petiverunt. Rox, qui Romanos, et ipsos amicos sociosque suos, ossendore Dolicti, Pacis auctorem atque Pararium utrisque se obtulit. Sed, ro

417쪽

frustra tρntata, petitioneni suam Poenis denegavit, amicosa ersum hostes, non ad eramn alios amicos sihi adjuvandos videri prinfatus. Sula ea temporia Romae Tib. Coruncanus primus ex plebe pontifex maximus factus est. XLVIII. Censores is quoque annus habuit, quod munia magistratus ejus, altero censore mortuo, altero abdicante, peragi anno superiore non potuerant. M. Valerius M. F. M. N. Maximus Messala, P. Sempronius P. F. P. N. Sophus lustrum septimum atque tri simum condiderunt: eo censa sunt capita civium ducetita nonaginta septem millia septingenta nonaginta septem. Tristis haec et severa Censura fuit: in senatu rΡCensendo, tredecim moti : juvenes quadraginti

ademptis equis publicis aerarii iacti: hoc quidem C. Aurelii

consulis querela esse rat, Coram censoribus arguentis, quod in Sicilia, quum necessitas postularet, iaci opus jussi accedere, imperium detrectapissent. Consul ne hac quidem spreta disciplinae ultione contentus, etiam apud Patres obtinuit, ne eis emerita jam stipendia solverentur. Neque minus, ut illa sueruiit tempora, ob vigorem disCiplinae intente Cust ditum , quam ob res gestas, decretum ei triumphiun opinor, quom de Poenis et Siculis a. d. Idus Apriles egit. XLIX. Proximus deinde annus plus minarum, quam eVen tuum habuit : nam ex magnis utrinque apparatibus quum

mutuo metu tenerentur, aestas nullo majore negotio mem

randa transiit. L. Caecilius L. F. C. N. Metellus, C. Furius C. F. C. N. Pacitus , consules, legionibus in Siciliam deportatis, neque lacessiverunt ipsi hostem magnopere, nec ab eo lacessiti sunt, quanquam novus Poenorum imperator Hasdrubal cum ducentis navibus, elephantis centum quadraginta , peditumque et equitum millibus viginti recens advenisset. Ea res senatum denuo de classe paranda Consultare

coegit: quippe trahendo in longum bello rempublicam e hauriri sumptibus, neque post M. Reguli cladem suis legi

nibus pristinum vigorem mansisse; et ut terra prosperrime

s XLVII. Zonar. - Appian. ap. Fuis. - Liv. Epit. XVIII. - S XLVIII. Tab. Rom. - Val. vix. V, 9, T. - Front. Strat. IV, 1.

418쪽

xes succederet, tamen prohiberi Sicilia Poenos non posse, donec imperium maris penes illos esset, haud obseure videbant. Ergo rursus ad priora consilia revoluti, victoriae spem in navibus habere, illasque summa Cura refiCore, aut

aedificare coeperunt.

L. Interea quum L. Metello Patiormi relicto, C. Furius ex Sicilia domum reversus comitia consularia habuisset, C. Atilius M. F. M. N. IRegulus, L. Manlius A. F. P. N. Vulso,

facti : uterque iterum. ΙΙis mandata classis instruendae Conscribendoriamque sociorum navalium cura; L. Metello prorogatum imperium, isque proconsule hellum in Sicilia

administrare jussus. Hasdrubal alterum ex romanis ducibus, cum dimidia parte virium abivisse Cernens, SeCumque reputans jam a longo tempore, quanquam instructae ex adverso acies essent, Romanos metu Cunctatos fuisse; quum jam neque voces suorum, qui segnitiem ejus increpabant,

diutius sei re posset; omnibus cum copiis Lilrhaeo egressus. difficili per Selinuntiorum fines itinere, Panormitanti magrum attigit, ibique casima metatus est. Forte Panormi Cum exercitu reliquo procos. agebat, ut aestate jam adulta, sociis ad demetendas fruges condendasque praesidio eSset. LI. Hic audito hostium speculatores occultos Panormi degere, universos, qui in urbe essent, procedere in Concionem jussit: deinde praecipiens , ut sese mutuo P hen derent, rogando ignotiorem quemque, quis esset, aut cujus rei causa Panormi ageret, exploratores deprehendit. Ex

quibus ubi didicit, quid apud hostes ageretur, animad-Verso plus temeritatis quam consilii in expediti Otie Poeti Tum eSSe, quo magis ad ineptam siduciam incautos proliceret, simulavit metum, et intra munimenta urbis se Continuit. Ferocior ergo factus Hasdrubal, promotis castris agrum Panormitanum vastat, urit, fruges corrumpit, ad ipsos usque urbis muros populationem profert: neque moveri LOC Vel damno, Vel pudore, procotisul; ratus, si paululum susti-

419쪽

Iruisset, utrumvis in Poenos cum ingenti scenore derivatum iri : maxime vero ut flumen Orethulii, quod meridiem v e Sus urbem praeterlabitur, transirent hostes, exspectabat; hoc enim fit factum esset, praena editatiim expeditamque victoriae viam habere rebatur. Id ut assequeretur, quum rebus Caeteris in speciem timide administratis, tum propugnatores in

muris Haros collorando, et animum suorum et numerum ah

hoste despici cupiebat.

LII. Hoc consilium , quum et praetor hostium audacia sua, et improviso casu sors iuvisset, ex sententia proconsulis cessit: nec enim defuit Asdrubal tum copias pedestres, tum equitatum et elephantos Omnes transducere, positis juxta muros oppidi castris, tanto cum contemptu Coris Sae, ut putabant, hostium formidinis, ut neque vallo sibi neque scissa opus esse judicantes, nullis defensa munimentis tentoria figerent. Eo quum lixae InercatoresquQ ingentem annonam plurimumque vini convexissent, mercenarii Carthaginiensium avide hausto moro, clanioribus dissonis, tumultuquesti strepitu, qualis ebrietatem sequi solet, omnia complevere. Tum vero tempestivum Proconsuli visum, emissis expellitis hostes ad pugnam prolicere, processitque res ita liciter, ut aliis aliisque subinde prorumpentibus, tandem totus Hasdrubalis exercitus e castris educeretur.

LIII. Ilii L. Cae illius proconsul partem velitum ante sossam urbis disponit : his imperat, siquidem elephanti propius

suggressi essent, densa in eos tela conjiciant: si urgeantur 'si, refugiant in fossas, atque rursum inde conoratur e sordidos opifices et forensem turbam comportare missilia jubet, et extra muros projicere, ne copia horum velitibus degit: sagittarios in muris locat; ipse cum cohortibus gravioris arniatii rete intra portam, dextro hostium Cornu obveream, instructus paratusque Consistit. Interea qui proelium Commiserunt, modo multitudine hostium pressi, servatis ordinibus reserebant pedem, modo recentibus suorum auxiliis

420쪽

confirmati, quae proconsul identidem submittebat laborantibus pugna in Sustinebant : quum rectores elephantorum aemulatione incensi, quo ipsi potius, quam Hasdrubal, auctores victoriae fuisse viderentur, concitatis belluis proturhant adversarios; ol ad urbem se recipientibus incaute instantes, ad ipsam usque fossam progrediuntur. LIV. Ιhi vero, quum et a moenibus sagittarum nimbus ruerEt, et a recentibus, qui ante lassam steterant hastae, Velitares confertim iacerentur, confecti vulneribus elephanti Saevire, conversique quo dolor et ira ferebat, incumbere suis, proterere obvios, perturbare et dissolvere ordines ar maiorum Coepere. Quo animadverso proconsul, hoc illud esse tempus Prosei E diu victoriast clamitans, aperta porta prorumpit: neque difficile certamen instructis et Compo sitis advesrsus trepidantes ot turbatos fuit : magna caedes Pugnantium , magna fugientium facta, casu quodam, qui praesidium afflictis usi erro debuerat, ultro calamitatem augente. Quippe sub idem illud tempus punica obissis comparuit: ad quam, veluti salutis unicam spem, quum trepida multitudo metuque Caeca promiscue rueret, inulti invicem aut ab elephantis conculcati sunt, alii a persoquentibus interempti,

magnus etiam numerus inter natandum, aut dum naves tumultuose conscenduntur excussus, in mari periit.

. Nequo vel ad ea tempora, vel deinceps ulla populo romano inter tot res prosperas victoria clarior cessit: qua et ad priorem fiduciam erecti sunt animi, et tantus hosti metus in 'ussus, ut non modo spem in posterum pedestris militiae, quandiu id hellum fuit, sed etiam cogitationem deponeret. Viginti millia Carthaginiensium eo prictio caesa reseruntur :elephanti sex et viginti statim, caeteri postea omnes capti; proconsul enim efferatas palantesque helluas ab ignaris haud facile adduci posses cogitans, praeconis voce incolumitatem et libertatem captiose promiserat, quorum Opera CO hensi elephranti esse Uiderentur. Ita primum raptis mansue tioribus sibi ques notis, caeteros horum ope haud difficulter

SEARCH

MENU NAVIGATION