장음표시 사용
141쪽
aeque rotundum Connectantur B A, B F, B C, B D. Qv oniam B Κ& K F, binis B Κ, Κ C, alteri alteri squaleS sunt, & equales anguli, quia recti, ergo & baseS B C, F B sunt aequales, ea de quoq; ratione B A, B D squaleS sunt, sunt & diametri squales,angulus igitur, qui DB F, angulo C B A, squalis, videbuntur ergos quales dimetri. Si in linea supra circuli centrum obliquam, se cmidiametro aequalem ocu-
Iussteterit, circulus non videbitur rotundus. Prop. XXIII.
HAE C contra Euclidis sententiam est laquit enim ipse j quae ex centro caecitatur,non fuerit ad angulos recto. ipsi
142쪽
plano aequalis autem fuerit, quae ex centro, circulus aequalis apparebit. Sit circulus, citus centrum Κ.&ab ipso Κ excitetur non ad angulos rectos ipsi plano Κ B, sed aequat is ei, quae ex centro circuli,connectaturq; B D, C D, B C, B A, B F. Quonia D k,K B, Κ F, sunt squales,&rectus est angulus qui sub D B F,quia in semicirculo: eademq; ratione, qui sub ABC,& quq sub squalibus angulis equalia spectantur, unde diametri, &ex inde circulus squalis videbitur. Hoc falsum probabimus: nam si que ex centro obliqua fuerit, alia pars propius, altera longius erit, eaqus prope, recte, quq longius vero restaete videntur, & refracta longe a loco, in quo sunt videntur; impossibile est ergo ut oblique iacens oculus plano equalem circulum videat.
Ex pupillae dilatatione omnia se ipsa maiora videri.
MYDRIASIS , siue plati coria, siue pupilis dilatatio est,
quum maior fit pupilla morbo, quam iustum poscat, Veiridis circulo proxima fiat. Interdum ex toto visum impedit, interdum permultum, ut omnia quq conspiciantur, ab ijs maiora,quam sint,videantur esse. Causam dicunt excrementitium humorem illapsum, qui aut aceruatim , aut palatim fertur, unde visionis tunica distenditur,& foramen dilatatur. Avicenna,& medici omnes inquiunt ab ijs omnia minora videri, quam sint. Aetius causam affert,ex diffusione visiui spiritus. Sed inuestiganda est mathematica causa. Nos dicimus quod cui pupilla stricta est, omnia fere obliqua veniunt, & refranguntur, cui Iata recte accedunt, ob id minus refranguntur.Exemplum. Sed lis e distanti variari dicemus. Sit oculus cuius pupilla A B lata, sit magnitudo C D, ad eam veniat, videbit eam directe, ut est: sit autem stricta OΙ, veniat Cad Ο, refrangetur , & relabitur ad E,cui catheto occurret,ex
altera parte,veniet ad F, maior est igitur L F, ipsa C D.
143쪽
DE VISIONIS ACCIDENTI B. LIB. V rar
di pupillae angustia maiora omnia videri. Frθ XXV. ΡΗTHISIS, seu tabes pupillae morbus est, quando ipsa fit angustior, rugosiorq;, Vt Omnia, quae conspiciantur ab ijs, maiora, quam sint videantur esse. Causa morbi est condensatio,quam ex siccitate acceptam serunt. Aegineta id accidere dixit, quando res lumini obiectae sunt. Exemptu in superiori ap-Posuimus. Sed ne putet quis haec contraria esse illis,quae iam diximus, nam in serotino, & matutino crepusculo res maioreS videntur ob pupillae laxiorem obtutum, quam meridie in pupillae angustijs. Hoc animaduertendum in naturali pupilis dilatatione,& constrictione omnia opportuniora videri secundum naturae necessitatem: nam a natura factum est,ne plus dilatetur, angustieturq; , quam deceat, quae vero a morbo fiunt pr aeter naturam accidunt, & naturae Opera peruertunt.
Senes propinqua minus videre. Trop. XXVI. EX supradictis iam pendet ratio, cur senes,ut acutius Videatre S, ex oculiS longius diuertunt, velut legere, aut filum in acus foramen immittere. Aristoteles senes procul videre dixit, quia procul radii non coeunt, abducunt rem ubi coire maxi-
144쪽
me radij solent. Sed id falsum est, putat enim ipse homine duobus oculis simul videre, & esse locum visionis ubi radij illi simul coeant. Sed cur senibus radij illi remotius coeunt, & non propinquius ' adhuc sub iudice lis est, & quod hoc quoq; falsum sit,
monoculi senes rem etiam longius amandant, ut persectius videant. Sed vera ratio est, quod senibus pupilla diducitur , reseraturq; , ut caetera quoque membra non recte suo funguntur officio, humor quoq; incrassatur, unde maiori luce ad videndum indigent, & fere ijs similes sunt , qui mydriasi laborant, necesse enim habent, ut quae videre velint lucidiora sint, magisq; coacta, quod utrumq; crystallinis specillis emendatur c enim refractione radios uniunt,& lux multiplicatur in ei S ,humor enim, quem natura pellucidissimum oculis indidit, sordescit senio , &fit tenebrosior. Interrogati a me senes, cur res longius abstrahant, ut perfectius videant respondent,prope confusa omnia videri ,&hebescere visum, quod non nisi ex pupillae latitudine euenire contingit.
145쪽
9 ST M bucprouem musiri de Disione tra tum cui decuit, abstru rimus, mi debatur illima his mauus i ouenda , nisi problemata quaedam si se peresse riderentur, quae aliter accepta, nomam iumtutionem infirmarent,eaq; expendissiva depraefinierit, eoq; libentius ad ea enodanda accedimus. Cur stilicet binis oculis donatus bomo, es ννμ in spersi satis μαρ ungitur si ινρια ,simplicem rem non dupliacatam assiciat ' Sed videamus ecqui maiores strant'
Binis oculis obiectam rem simplicem conspici Prop. I. AEGERRI ΜΕ nostrorum maiorum animos inquirentium contorsit disquisitio, cur binis oculis simplicem rem contuentibus simplex visio occurrat, ijdemq; simplomate quodam correpti duplicatas res videanti Principio ab Ar1ltotele incipiemus, qui quςrit in problematis. Cur vinolenti S quod unum est, interdum multa appareant λ Aitq; conspectu S inita a S 1 IntuS
146쪽
intus esse, & a vino moueri, & quum initia mouentur conspectu S, vis utraque obiectae rei partem attingit, ob id res una geminata videtur . Idem quoque oculo subter oppresso euenit, &quum initia conspectus mouentur, alterum cum altero coire nequit . Idem etiam euenit ex motu intrinseco, &extrinseco
vini. Et alibi. Cur distracta conspectuum societate re S Vna geminari videtur, Rationem dixit, quod utriusq; oculi radius noad idem punctum deuenit, & quod bis noster animus inspexit, inde geminatum se inspexisse existimat. Aphrodiseus eadem, quae Aristoteles habet, quod oculorum musculi varie vino completi , factiq; languidi deprauantur, vertunturq; alter sursum,
alter deorsum,unde radij oculorum non eundem in locum concursare postlint, ob id conspectu ei geminari necesse sit. Constat hoc etiam eo, quod qui alterum oculum premit, sursumq; impellit, gemina omnia videt. Galenus dicit quod nerui optici in uno loco circa cerebru coeunt, ex quo egresse per utraq; pupillam , &reuertentes eaedem rectar lineae ad eundem locum, non coeunt. Avicenna medicinalem affert rationem, ex oculo-rtam manu contactu, ex ebrietate, veloci motu, & pupillae morbo simplicem rem geminatam videri. Ιdq; ex quadruplici causaeuenire. Putat enim primum visionis instrunientum esse crystallinum humorem, sed penes illum no perfici visionem, nam si in eo visio fieret, res geminata semper videretur, sed simula chriam a spiritibus , qui videndi ratione praediti sunt, per optico S neruoS concavos deferri ad eorum occursum, & spiritibus alijs communicant, qui communis sensus virtutem retinent, &hic videndi virtus perficitur. Hi communicant imaginatiuae, quae Velut penu conseruat, & in usu promit. Prima igitur cam a cur re S Vn a geminata videatur, est instrumenti dimotio a suo loco : nam imagines in crythallinum venientes, quum a spiritibus diuersimode in opticorum neruorum coitu deferatur, rem singularem duplicem vident. Secunda causa ex spirituum perturbatione euenit, ut in ebrietate, nam & si imago in crystallinum fuerit, spiritus, qui illam laturi sunt ad neruorum decuς sationem Opticorum , si conturbentur, visionem conturbant, &ad sinistrum, dextrumq; videtur. Tertia, quod post neruorum decussationes sunt sp1ritus communi sensui famulates, qui imagines illi diiudicandas ferunt, qui si conturbentur, velociter
147쪽
ante, & retro simplicis rei duplicem imaginem exhibent: ut qui
ignem circumuertit, nam prius quam una pars iudicetur, sequitur velociter altera, &sic altera post alteram , ut igneuS circulus conspiciatur. Sic spiritus in anteriore cerebri parte circu- uoluti, imagines plures, & se circumuoluentes otandunt. Postrema ex pupillae morbo accidit, videlicet constrictione, dilatatione, & conuersione a suo si tu, Vt rerum simulachra contorqueantur. Albertus ab hi S eadem. Ex opticorum neruorum dimotione, ut quae ab oculi S ad larantur spiripibus communis sensus , non se contingant in uno puncto, idesnq; euenire in digiti suppositione. Vel dum mouentur visiui spiritus ex cerebro ad oculos propter inclusum ventum, e X tra meta S a Natura prae scriptas mouentur, dextrorsum, & sinistrorsum, apprehendunt rem unam, quasi duplicem. Vel redundantia eiusdem spiritus incommuni sensi intra, tunc reddunt, accipiuntq; , &priusqua
una compleatur, inchoat altera, ut unum stet, alterum mouea
tur . Sic gutta caden S videtur linea, & mota virga circulus. Vel ex uuae morbo, ut diximuS . Inter recetiores perspectivos Allia-zenus, rem exactiuS docet, dicit enim, quod duae rerum fornate
ad crystallinum peruenietes, sit ibi visio perficeretur, duae unius rei formae viderentur, sed forma recepta in superficie glacialis
pertransit suum corpus, & per foramen opticorum neruorum ad communem neruum peruenit, Ela ibi altera alteri supponitur, ut ex illis duabus formis unica es ciatur ,& tunc Ultimum sentiens, unam rei imaginem sentit, & dum ordinantur non coprehendit illas , nam si non dum orda natas comprehenderet, duas sentiret. Ratio quae eos ad id a firma dum duxit, est, quod quando oculus peruertitur a suo sicu, re S una geminata videtur, quum uterque oculum suam recipiens imaginem alterum alteri supponere non possit ultimo sientienti, unde & dexter oculus unam, sini ster alteram sentit. Argumentum asserunt, quod fiat per Opticos neruo S , quod quando aliquo morbo humoribus in- farciutur,perat visu S, & remedi jS exinaniti, redit visus . Vitelutius re lineis demostrat, quae Allia renus longissimis verbis. Dicit enim quod in media cuiusq; visiuae pyramidis axis est, qui transit per forame opticoruneria orti, S quado duo axe S in pu cito uno coeunt nerui oppositi, pucti circundates axem alter a teri etiam supponitur, &simul concordant in ultimo sentienti.
148쪽
Esto visa res ABC, dexter oculus G Η Ι, sinister D E F,pyramis dextra, cuius basis ABC, conus G Ι. Veniat ad dextrum oculum A C,per neruum opticum concauum H M, usque ad sensum communem L MN, sic punctus basis A per G veniet in L,& punctus alter basis C per I veniet in N , axis vero pyramidi SB Η, veniet in M. Sic sinistrae pyramidis punctus basis C, Venit per F in N,& punctus A per D in L, & axis py ramidis B E, Veniet in M . Sic axis punctus M dextrae pyramidis erit idem cum puncto basis sinistrae, & L punctus basis dextrae, & sinistrae pyramidis, silc N utriusque quoq; pyramidis, & hoc modo congrue
te S puncti eiusdem rei per utrunque oculum ultimo deferenti coaptantur. Hae sunt antiquorum, & recentiorum opinione S. Nos autem aliter sentimus. Virtus enim sentiens, videns'; Vna est, & si duo sint oculi, quae viriq; in paruo temporis momento, ubi necesse erit praesto est, & tam facile, ut nos met ipsi, quo modo id fiat minime sentiamus, famulantia instrumenta tam citam eiusmodi virtuti obedientiam praestant, ut priuS Opu exequantur, quam imperatum sit. Oculos binos Natura largita est nobis a dextris unum, a sinistris alterum,ut si a dextris aliquid visuri sumus, dextro utamur, at si a sinistris sinistro, unde semper uno oculo videmus, & si omnes apertos & omnibus videri existimemus. Idq; his argumentis probamus. inter Vtrumq; oculum mediet aliqua tabula, vel paries, ut aliterum ab altero disterminet, ac dextro oculo librum opponamus, & legamus, si
quis sinistro alterum librum ostendet non solum non legere, sed
149쪽
DE CVR. BIN. OCV. REM UNAM CER. LIB. VI.
neque paginas videre valuerit, nisi breui temporis momento videndi virtutem a dextro oculo subtrahat, mutuetq; sinistro. Idem in alijs sensibus euenire videmus, si dextra aure aliquem loquentem audiuerimus,non poterimus alterum sinistra admittere, & si utrunque audire velimus, neutrum audiemus,vel si aliquod dextra audiemus, tantundem sinistra deperdemus. Sic etiasi una manu scribemus, altera lyram tangere, aut aureos numerare nequimus. Alterum argumentum erit, si quis baculum an,
te se locauerit, & illum parietis alicui rimae e regione existenti obiecerit, notaueritq; locum, quando sinistrum oculum clauserit, non videbit baculum ab opposita rima dimotum: rat o est, quia unusquisque dextro oculo cernit, ut dextra manu, & pede utitur, & qui sinistro oculo, manu, aut pede pro monstro habetur . At si dextrum oculum clauserit, illico baculus ad dextram partem accedit. Tertium erit argumentum quod natura duos oculos alterum alteri fecit, ut alter a dextris, alter a sinistris hominem ab incursantibus defenderet, & id in animalibus clarius apparet, nam per semipedem inter se distant, ut in bubus, equis,& leonibus videre esti, in auibus alter alteri oppositus est, ut si adestris, vel a sinistris videndum sit, virtus visiva velocissime accedens, animal sua munia obire possit. Unde non simul videre possunt rem eandem. Et si quis situm oculorum in homine in-lpiciat non in recta linea sunt, ut sine oculorum contorsione re eandem inspiciant, & si in recta linea videntur in radice tamen cohaerent. Sed quaeso quae tam dira hominum insania est imaginari spiritus deserre spectra per foramina neruorum opticorum, & naturales spiritus intellectualia simulaciara deferri quomodo per foramina neruorum opicorum transeunt, si nobis diligentissime intuentibus vix occurrerunt, & adeo tenuissimi, ut obtutum effugiant, si vere foramina dici possimi, & sunt Medicorum plerique, qui perforatos esse negent λ Quomodo se simul circa cerebrum se decussant, si se vix tangunt, immo alter ab altero distat λ Sed quae laruar eorum intellectum praestringunt, Vt putent per tam longum iter deferri imagines per lineas quasdas ad libitum con cinnatas , ut eundem semper situm conseruent Strabones ab ortu naturae gemina no conspiciunt. Aphrodiseus dicit quod oculos non sursum,deorsumq. deprauatos habent, sed dextrorsum,& sinistrorsum, quod enim oculi suum obtinent situ,
idest directum, radij eundem in locum profluant, atque identidem
150쪽
dem reserant necesse est, quod contrarium est antedictis. Quod linearum illa falsa sit imaginatio, ponamus ut strabo, qui pupillas contra se positas habet, quomodo eueniet illa linearum positio, quin rem duplicem non videant i his enim Λ veniens ad dextrum oculum transiret per G in R, mox in Ο, at ad sinistrum Aper D, per N ad O itidem, sed R in dextra dextri oculi, N vero
in dextra sinistrum oculi, & sic ordo visionis peruerteretur, ut dextra sinistra,& sinistra dextra viderentur. Praeterea oblique aspicientibus omnia eo more peruerterentur hoc modo. 8