Ioan. Baptistae Portae neap. De refractione optices parte, libri nouem

발행: 1593년

분량: 242페이지

출처: archive.org

분류: 수학

161쪽

seriorem partem naso propinquam bifidam Videri, cuius cauta est, quod ea pars, quae oculis, directe aspicitur, suo loco vide-Dartem,quippe suo loco videbitur,radio centrico C A, B A. Sed pars E venit oblique ad oculum B, per pupilla L, veniret in N, sed frangitur in L,extenditur in G, occurret catheto E B 1n G, ergo punctus E videbitur in G,& linea E A, videbitur A G.Eodem modo punctuS E oculo C videbitur in F, & A E videbiturA F, unde A G, & A F bifida apparet. Clauso oculo B, absconψetur A G, & clausis C, abscondetur A F. Si bini oculi obiectae mota proximiorem partem sexerint directe ,

oblique vero remotiorem, remotior pars νιdebι-

tur bifida. Frop. II. EovLΑ oculis opposita e regione nasi, ut una pars naso alia in rectum porrigatur naso Perpcdicul ritςr,dc Ocul inferiorem naso partem proximiorem aspexerint, superior lineae pars oblique inspecta bifida videbitur. Ratio est, quae oculus rectς,suo loco, quae oblique,no suo aspicit loco. Exem Plum.

162쪽

ars Ita BAPTISTAE PORTAE

Esto regula oculis opposita A E D, dexter oculus B, sinister , Urer l. directe asipiciat punctum E. suo loco E videbit oblique vero asyleiat A. Cadat linea incidentiae dextro oculo AI, veniret in L, labitur in N, exledatur NI in G, trahatur cathe-tuSex B A, occurret lineae B A in F, punctus ergo A videbi ruris F. & iniuctis E F linea A E, videbitur E F. Eodem modo cadat oculo dextro C punctus A per H veniret in O refrangitur an M extenda tur,& occurret catheto C A in G. punctus A videbitur m G,& ducta linea G E, videbitur A E, E G. Sic linea E A ab utroq; oculo videbitur E A, G A & elauso oculo C abmetur,mea ta E, clauso vero B peribit F A. H Λε c propositio ex utraq; composita est, nam priuS in re motiori

163쪽

motiori sui parte recte inspecta, in inferiori bifida videbatur,& post inferiore recte inspecta superior diuisa, nunc inspecta media sui parte, utraq; pars superior,& inferior bifida videbitur, veluti in medio decussata. Esto recta linea visa A ET, sinister oculus C, dexter B aspiciat sinister C, directe punctum Et videbit illud suo loco F. Pars longinquior A, ut diximus, cadat ultra centricam in dextram oculi partem Ι,veniet in M, reflectitur in P,exteditur in G ipsi P H, cathetus erigatur ex re inspecta A, & centro C, occurret PG in G, ergo pars A videbitur in G. Pars regulae inferior T, Veniet in pupillam Ι, procederet in L, sed refractione labitur in S, eXtendatur I S, venit in D, mox ex re visa T,& oculi centro Textendatur cathetus C T, quousq; occurret lineae SD, Occurret in D, ergo punctus T videbitur in D, ergo linea G E D, videbitur linea A E T ab oculo C. Eodem modo a dextro oculo

B punctus A videbitur in F, & T in R, & linea A E T videbitur F E R decussantes se in E. Sic clauso oculo sinistro C,peribit hinea G E D, & clauso dextro B, peribit linea FER. super

164쪽

VPERSVNT adbuc de misione problemata qμαι 'licet de ba, quae intra oculum seu , S extra , derip tantur , curioso disienti valde necessaria, ob id uos duximus explananda, Ut Husimodi errores ad posteros in infinitum non propageu tur . .. Multi enim Fint, qui duquisitionum taedioprv

disti , qμη is aliis siripi mi, non considerantes, pro verm assempta, quae Νίμ, errone a m ,sic se sis mox fundamentis, fisissima simi, quae deducuntur. αμα

constrabenda duximus, θαυμut.

IN aliis quoq; sensibus euenire videmus, ut quae intus sint, Bris existimemus. In auribus ex sufflato spiritu intus fieri videmus bombos, tonitus, & sibilos, qnos foris existimamus. Sic

165쪽

CVR FORIS VID. QUAE INTVS ΤΙ. LIB. VII.

Sic & in oculis euenire videmus; affectis enim tunicis', vel humoribus, multa ris conspiciuntur, quae intus habemus. In hyposphagmate suffunditur ceratois sanguine, ut aspicienteSCuncta subrubra arbitrentur. Hypochyma, siue glauco sis est: in glaucum mutatio crystallidis humoris prae humiditate,&in morbo quoq; regio oualis humor croceus euadit, ut idola per eosdem humores pertranseuntia crocea, defaedataq; conspiciantur omnia, sic& si alius color eorum perspicuitate interturbet , utpote plumbeus, fumosus, tenebrosusq; , eiusdem coloris spectra refert. In suffusionibus praui humores descendunt in pupilla, vel biliosi vapores sursum ducti,unde languentes eXiguo S culices, aranearum texturas, lanarum vellera ob oculos versari perperam vident. Et in cornea si alicuius morbosae tabis vestigia subsident, vel vuea tunica quae substernitur ceratoidi, aliquo Bramine peruia erit, quae Qris spectantur omnia, & per rata, & fenestrata videbuntur,vel cocaua: nam quae Videre nequimus, concaua putamus. Vnde quamplurima intus sunt, quae Qris opinamur. Splendorum imagines quaedam ante oculos versari apparent, sus intra

ocula unt. Prop. a.

CONTINO 'T nobis saepe tussiensibus, aut evomentibus

aut in oculis percussis,ut splendorum imagineSquasdam foris videamus, quae tamen non foris, sed intus habeamus, quorum quidem rationem antequam aper iamus, maiorum placita referre non pigebit. Empedocles, ut diximus, ignem in oculis esse dicebat, Plato ignis participes oculorum orbe S Deos fecisse, qui non ureret, sed illuminaret, lumenq; aliquod oculis inesse, etiam si exiguum; animalia multa,quae noctu vident, argumento esse, quando in tenebri S eoru coruscant oculi,&contortis quoq; oculis nostris circulum quendam intus plane intueri. Sed Aristoteles id refellit,hoc non ignis ratione apparere, sed expolitionis, nam quicquid laevigatum, densumq; est sui natura fulgorem habet, sed non eiusmodi, ut actu medium lucidum efficere valeat, unde quum nigricans illud in oculorum

meditullio Crystallinu existimo politum maxime sit, mirum

166쪽

r so to. BAPTISTAE PORTAE

non esse debet, si splendorem retineat, quod si celerius agatur oculus, fulgere percipiatur, in quiete non ita. Hoc ideo euem re, quia celeri, & festina agitatione , quod unum , simplexq; est, quodamodo duplum videatur, in eo enim motu nigricans in alium transfertur locnm, in quem fulgorem prius emiserat,& priusquam is deficiat, videt, ut extrinsecus illatum, quo fit,

ut videns, & res visa unum existens , duo quodam odo censeantur: quod si tardior esset motus, prius evanesceret coruscatio,

quam nigricas illud dilaberetur. Et in tenebris hoc praecipue fieri, quum interdiu luminis copia splendorem ili uni exiguum absorbeat, evanidumq; reddat. Haec Aristotelis opinio aliquibus friuola visa est, quum ea pupillae claritas, neq; etiam moto oculo ab opposito vidente unquam visa fuerit, neq; simul esse posse, ut suo existens pecialiari loco sui fulgorem conspici posisit, tanquam alio loco residentem, & unum esse videns, &revisa. Quibus Alexander ob ij cieris respondit, pupillam magnitudine non carere, fieri enim posse, ut illius quota pars sit viden S , alia vero, quae videatur, idemq; per diuersas sui partes videns sit, &visum, quum fieri non possit, quod unu duo sint. Sed aliter sensit in suis problematibus, existimans & ipse hanc rationem fallacem,& ad visi uos spiritus refert: abductio enim ventris, & pector is sursum humores, & spiritus compellit, qui

cum ad oculos veniunt, visionem conturbant, deprauantq; , ut

foris illas imagines ementiatur. V nde si vapor oblongior i ductii est, imagines etiam hac forma apparere. Item si bilis vaporem illum excitat, aurum imagines imitantur, si pituita albi suspicio occurrit. Ad summum pro figura, caloreq; causae visa imaginamur. Alio etiam problemate causam reddens, cur qui in fronte percutiuntur, igne videant λ Dicit spiritus visui accommodatus per ictu extenuatus ardet, prosectusq; in aerem, talis videtur, qualis per ictu redditus est. Sic enim est duobus Iapidibus, aut ferris mutuo attritis aer interueniens ictu e Xtenuatus maiorem in modum in ignem conuertitur, quod idem,& in nubibus euenire certum putat. Sed pudet profecto pudet insigniores hos naturae interpretes ta puerilia effutire t Quod laevigatio in oculo splendorem efficiat, quod reS celeriter mo- te suum splendorem loco, quo discessetat derelictum aspiciat,

quod pars una lucida sui partem alteram lucidam conspistat ,

167쪽

CVR BIN. OCV. REM UNAM. CER. LIB. VI. ast quod nigricans siue pupilla quq non nisi oscitatio,& inanitas

pellicular vuear est, lucida sit, quod vapores ex pectori S copressione, ictu ve accendatur, & spiritus aquei ignescant, quod spiritus , & humores ascendant ad oculos, qui in suis tunicis conclusi sunt, ex cuius ore, nisi mente capti haec possunt excidere λSed veritatem indagare tentandum nobis est. Dicimus igituraqueum humorem a Natura lucidum constitutum, ut lucem a finem stiam extrinsecus insinuante recipiat, & quasi oculi portitor speciem ab extimo lumine adductam ad intimum crystallinum traiiciat, in quo videndi vis sita est, idq; hoc manifestario argumeto probari potest. Si ad hirquos manu oculos comprimas in aduersam partem orbem igneu luminosum,& in medio nigrum intueberis, & si canthos teporibus premes, ad hir- quos lumen videbis . In quiete id non conspicimus: nam crystallino directe opponitur pupillae hiatus laxuS, praecipue noctu, quum comprimi S oculum, crystallinum humorem illum conspicaberis sub tela uuarae, & nigrum in medio existentem, rotundum pupillae foramen est. Praeterea quum lucentes fetis oculoS noctu conspicerem, vidi totum oculum illuminatum intuS, eratq; aqueus humor, nam si crystallinus esset, no nisi crystallinum clarum vidissem. Memini etiam quum puer essem, &anatomicis administrationibus nauarem strenuam operam, quum die humanum oculum secuissem, reliquia S noctu aqueo humore madefactas quasi lucere vidisse, & causam ignorasse. Averroes libro de sensu,& sensili dicit in oculo esse lumen proprium, sed non declarat quo resideat loco. Augeae micante S oculos celebrat Apolloni j interpres. Augusto adeo nitescebant oculi, ut si intentius aliquem intuitus esset, cogeretur iS, ceu splendoris nimietate caligaret, vultum submittere, quod si crystallinus lucidus esset, id non accideret, quum in profundo lateat . Vnde in oculi percussionibus a suo loco dimotus crystallinus , vel aqueus humor, quasi igneus scintillat. Idq; dum experirer ipse ex diutina oculi compressione, laesus oculus, si cito casu aliquo reuoluatur oculus, igneu orbem in parietibus Oppositis coruscantem video . Sed insequenti haec latius explicabuntur .

168쪽

Noctu quaedam foris videri, quae intra oculos ad unt

Prop. 3

TI B E R I V s Caesar praegrandes oculos habuit,& qui quod

mirum esset noctu etiam , & in tenebris viderent, sed ad breue,& quum primum a somno patuissent, demum rursus hebescebant. Haec ex Suetonio. At Plinius . Tiberio Caesari eam oculorum naturam fuisse,ut expergefactus noctu paulisper haud

alio modo,quam luce clara contueretur omnia, paulatim tenebris sese obducentibus: nec alij genitorum mortalium suisse naturam. Sed quod mirum in Tiberio Caesare dicit Suetonius, nec ulli mortal1u Plinius : hanc ipse oculor unaturam sortitus sum , plerosq; habui amicos. Et complures etiam legi eiusmodi naturae cosortes. Sed in huius disquisitione maiores nostros cosulamus. Aphrodisis us quςrit cur per nocte inter dormiendum re- Pente oculos aperiamus,& luce percipimus' redditu; ratione , quia spiritus videdi coactus amplificatusq; in dormiendo uniuersus larga copia erumpit per tenebraS, atq; elucet, itaq; specie quanda lucis merito potess conspicari. Et alibi causam redden S cur animalia quieda noctu cernant, alia minime' etiam ad visi uos spiritus reddit. In quies . Qui spiritum visivum crassiorem habent, quam ut aerem permeare usq; ad rem videndam valeat, solis absentia refrigeratur, & per noctem crassescit: tinterdiu videre no possit, at interdiu aeris beneficio, qui tenui S, S calidus videt, feles vero hysnae, & vespertiliones spiritu quidem illum visoriti tenuissimum, & lucidissimum habent, ita ut per noctem modice in crassesces, idoneus ad rerum conspectum reddatur, interdiu vero supra modum extenuatu S expanditur, S evanescit. Leones acutiuscula luce prs diti fiunt, argument pupili 3 , quae prete sulget, atq; humi dae partes oculorum, quae dilucidissima est humorem aqueum puto ob id per solem in

gredi acriorem non patitur, & ignem etiam interdiu ea ob rem fugiunt. Mihi aute videtur ob pupillae laxitate, & aquei humoris perspicuitatem euenire. Videmus enim in noctivagis animalibuS , Ut fele, noctua, bubone, & caeteris pupillas ultra modum dilatari, ut sola pupilla sine iride, & albugine conspicua Oculi pars videatur. Praeterea eorum aqueus humor pellucidisse

simus est ut prssenti inspectione patet. Et qui pupillis latis

169쪽

CVR BIN. OCV. REM UNAM. CER. LIB. VL

praediti sunt, noctu tuto ambulant, ut fere in tenebri S videant, praecipue in iuuentute, quando humor pellucidior est. Audiui*b amico, qui tribus messibus obscuris carceribus occlusus fue-xat, & post videre coepit in tenebris, paulominus, ac si in lumine esset, quod euenerat, & pupillae dilatatione in tenebris, ac carceribus exclusus, per multos dies cicutiebat. Quu ego puer essem nocte intempesta expergefactuS interdum cubiculum totum, & que in eo erant supellectilia clarissime conspiciebam ,& id tandiu durabat, quandiu immotas palpebras haberem, in iuuetute crebriu S, in senectute rariuS,quia aqueus humor crassescens tenebrosior redditur. Sed prς teritis annis, quum id acci disset , animaduerti facie cubili impressa recubuisse, &quum puluinar molle, oculi prominente S, capitis pondere , oculi in

nano vehementer comprimebantur: idq; quum iterum tentarem, & oculos vehementiti S intuS comprimerem, apertis oculis

splendorem quendam maximum, sed supellectilia no videbam. unde animaduerti ex oculorum compressione pupillam dilatari, & pupillam, vel crystallinum a suo loco dimoueri. Hic igitur perspicuus humor vectabulum est specierum rerii in cubiculo existentium ad crystallinum , & hic illuminati aeris vice fungitur, unde quq intra Oculum sunt, extra in parietibus mentiuntur .

In cerebri distillationibus, iris circa lucernam apparet, quae intra

oculum causatur. Prop. q.

ARisTOTELES in meteorologicis ait circa cadetas , ut plurimum Australibus flantibus hyeme tota iris fit, & maxime manifestam fieri humidos oculos habentibus, nam horum visus propter debilitatem refrangitur: idq; fieri aeris humiditate, & ab evaporatione a flama defluente, & in ista, tunc enim fit speculu,& propter nigredinem, fumosa est enim evaporatio illa. Sed iris lucernar ab ea in hoc differt,qJ id lumen non albu, sed purpureu apparet circulariter,& irinum, non aute puniceu, est enim,& visus paucus,qui refragitur, & nigru speculu. Seneca. Ita balnei S quoq circa lucerna tale sidda aspici solat, ob aeris densi obscuritate,frequentissime aut Austro, quu cstu ma Aime X a graue,

170쪽

graue, & spissum est. Alexander, & reliqua Peripateticorii turba ab eo eadem. Profecto huius seculi pluries calamitatem deploraui, ut si aliquis primo erret, omne S mox sitas captiuantes Opiniones, primum errore sequuntur, sed quomodo id fieri pol- sit, quamplurimis diebus aduigilaui, tandem multa cotrariari cognoui. Et primo. Si lumen cande, oblongum,vel pyramidale est, cur igitur iris no est oblonga, vel pyramidatis: si ab omni luminis parte aequales lineae proiiciuntur ' Secundo. Si circa

candelam est, cur accedendo minuuntur , recedendo maiore S

fiunt ' Quod contrarium esse deberet, nam quae longius distat, minora videntur. Tertio papyrum perforando,& oppone do lumini candelae, & papyrus sit media intra oculum , & candelam, tunc non circa candelam videtur iri S, sed supra papyrii. inario si Aristotelica causa eueniret, non videretur iris,nisi Aultro flante, & arre humido existente, & oculis ophtalmia laborantibus, sed solum oculis laborantibus semper videtur iris,vel calido , vel sicco aere, flantibus septentrione, Zephyro, &alijs, non ergo ex illa euenit causa. Sed veritas est, quod iris non circa candelam fit, sed intra oculum, nam si circa candelam, non iam ex dictis experientiis, nec in medio aere fieri potest, non alibi igitur qudna intra oculum, & si intra oculum non alibi, quam in humore aqueo. Rad ij enim lucernae pertranseuntes humorem aqueum, qui non tunc lucidissimus, & pellucidissimus,

vi in sanitate, sed in ophtalmia, vel distillatione laborantibus fit roscidus, & quasi guttulis conglaciatus laterales radij pertranseuntes, & se refrangentes intra oculum colore S generant, ut culpis illatricolor efficiatur, nam primo lumine flauu S, postremo, quod crystallinum tangit, purpureuS , vel caeruleu S, viridis in medio, qui omnes ad refractionum loca percurrentes, circulum circa candelam rotundum effici ut, quia rotunda pupilla est, & qui primus crystallinum lagit, superior efficitur ha-

iurgia S, qui ceratoidem flavus, & lumini proximior. Clarioris intelligentiae gratia exemplum apponemu S. Sit candela A B, cuius radi j perpendiculares pertranseunt irrefracti, obliquus B F, ferit pupillam F, refrangitur a cornea in contrariam partem quia eis centricam G N, & accendit ad G, crystallinum,extenditur in D, cathetus ex luminis centro N, &re visa B,trahitur,occurritq; F D in P: ibi ergo color proximior

SEARCH

MENU NAVIGATION