Theologicae institutiones cum recta naturali ratione ut plurimum consociatae opera et studio A. Palma Cherubini

발행: 1842년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

171쪽

Pars V. de contagi 173ditiones, et pro fidei regula solam admisit Sacram Scti. pturam. Quinimo ut de aliis praeconceptis erroribus re-Vinci non posset , nonnullos rejecit sacros libros , et caeterorum legitimum interpretem posuit Spiritum pria

vatum.

Quae monstra ex hoc perniciosissimo principio nasci debuerint quisque praevidit , et experientia jam confirmavit. Huic sane tolum innititur ipsius Systema contra Ecclesiam, numerum Sacramentorum, Misis, privatas, Sanctorum invocationem etc. , quae omnia non conuant ex Scripturis ; et caetera , quae docuit contra veram i stificationem , quia ad arbitrium scripturas interpreta

batur

Utinam et sic res permansisseti Primi Lutheri Sectatores fuerunt Calvinus, ZWinglius , Bucerus etc. Et quoniam ducebantur ab ebdem principio Diritus pria pati , necessario, sed semper in prim in multis etiam landamentalibus articulis a Luthero dissentierunt. . Ex eodem principio , ut omittamus caeteros, uterque Socinus , Lelius , et Faustus ducti, omnes renovarunt cujusque Saeculi hereses. Et postquam omnia corrupe runt Christianae Religionis dogmata , ad Naturalismum direxerunt, gressus , et Viam posteris praepararunt.

α o. Semper progrediendo creverunt errores ex infaustissimo Lutheri principio. In hoc Saeculo fuerunt etiam Bajus , et. Cornelius Janscuius , licet hic mortuus sit Catholicus , ut προ-

172쪽

174 Insiit. Theolog. Lib. II. de Lot, etheoLret ex testamento a seipso dictato die sexta Maii 1633 media hora ante mortem. In ipso enim legitur. Si tamen Romana Sedes aliquid mutari in suis scriptis velit, sum obeiens ilius, et illius Ecclesiae, in qua se er vixi usque ad hunc lectum mortis

obediens Sum.

SAECULO XVIII.

27 i. In hoc Saeculo firmatim visi sunt, qui ex e dem foecundissimo errorum Lutheri principio funditus evertere conati sunt Christi Religionem , Quakeri in

Anglia , Illuminati in IIispaniis , Spinosistae , Lokia

. s.

a I. Ecclesia in hoc Saeculo videtur frui sua pace. Sed revera sub cinere pacis veracissimus lutet ignis. Novatores jam sunt in magno motui, ut Naturalismus ultimus effectus principii Lutheri nitius immittat radices in cordibus hominum , Vel saltem ut in negotio Religionis undique recipiatur theologica indisserentia , seu potius ut Religionis cullus habeatur , ut simplex politicus actus. Quis inde non timebit Allieismum 2 Rogamus ergo Misericordiarum Patrem , ut sinceram , et Stabilem dignetur reddere nostram pacem dissis ans consilia impiorum.

173쪽

PARS IV.

DE CONCILIIS.

I 3. Concilium latine , graece Synodus , et hesraice Synedrium , juxta nominis vim significat convocationem hominum utique ad aliquem filiem directam. Et quoniam ex nulla convocatione hominum quivis propositus finis obtineri potest, nisi sit qui conVocet, et convocatos dirigat , idcirco in re nostra Concilium est convocatio Ministrorum Ecclesiae sub legitimo capite ad fidei controversias dirimendas, aut saltem ad morum regulam propone udam.

a 4. Concilia esse possunt vel generalia , sive Oecumenica, vel particularia. Generalia dicuntur illa , ad quae sub supremo capite congreganturcaal saltem vocantur , totius Christi Ecclesiae proceres , sive Episeo-pi. Particularia autem vel sunt natiori alia , vel provincialia , vel dioecesana, prout vel sub patriarcha , aut primate congregantur omnes alicujus nationis Episcopi , et Archiepiscopi p vel congregantur sub Archiepiscopo omnes Episcopi alicujus provinciae ; vel sub Episcopo convocantur ecclesiarum peculiarum Reclores, alii quo Dioecesis presbyteri , prout Episcopo videtur. Quoniam particularia Concilia universam non reprae sentant Ecclesiam , et propterea illorum decreta , nisi

accedat universae Ecclesiae consensio, nonnisi unam tam

tum nationem , provinciam ; aut Diocesim obligant , idcirco nullus de his erit sermo in nostris Institutionibus.

174쪽

176 Insti . Theolog. Lsb. II. de Loris Theol.

2 5. De solis ergo Conciliis generalibus in hac qua ta parte dispulabimus. Et quidem primo videbimus, quis habet jus convocandi concilia Oecumenica, et item praesidendi i Secundo , quinam ex jure avito jus habent. serendi judicium decisivum in iisdem Conciliis: tertio quantae auctoritatis sint illorum canones et Et tamdem quot ipsa suerint. Itaque sit.

PROPOSITIO XXV.

Solus Romniatis Pontifex ordinaria auctoritate tua habet conuocandi Concilia Generalia, et in illis sive per ad , sise Per suos legatos praesideris.

, 2 6. Prob. prima pars. Romanus Pontifex, ut imserius videssimus , uti Petri Principis Apostolorum successor . est et a totius visibilis Christi Ecclesiae caput. Sed ad caput pertinet providere , quae ad totum colapus necessaria , aut utilia videntur. Ergo ad Romanum Pontificem spectat jus convocandi concilia Generalia. Et quidem vel forma regiminis Ecclesiae consideratur velut monarchica, vel ut melius videtur , ut monarchica aristocratica . Sed tam tu illa , quam in ista , ad solum Regem spectat convocare eoncilia generalia, quae Sunt Vetuli comitia procinim , seu pastorum , totius Eccle siae. Eigo etc. a I. Diximus ordinaria auctoritate ut excipiatur casus , si sede vacante summae necessitatis sit convoca re Concilia generalia , aut si veluti vacaret , cum si e pluribus electis in summum pontificem non eonstat, qui

175쪽

Pars IV. De soneatis i77 sit te innus , Ut etiam , si fieri possit, in manifestam hacresim personalem, Romanus Pontifex sit delapsus st). Tunc enim , prout in sede vacante , ad coelum Cardinalium jus devolvitur convocandi concilia, sicut ad Cu- nicos jus et jurisdictio Episcopalis. I 3. Prob. secunda para. Saue nullus in dubium revocare audet, quod qui jus habet convocandi comitia generalia , et majori .essulgρt auctoritate , idem jus quoque liabet in illis praesidendi. Sed . Romanus Poutifex, ut demonstratum est, ius liabet convocandi concilia gen ratia , et ut supremus Ecclesiae Pastor majori pollet uu-ctoritate. Ergo ad eumdem spectat in illis praesidero. Et id

confirmotur ex facto , quouiam ita semper servatum est, nemine unquam obsistente, aut rcclamante. a 79. Diximus εωs Per atos, quia cum o

dinaria sit haec potestas Romaui Pontiscis , utique, cui placet, potest delegam. Solatimur nonnullae objectiones. 28o. Octo priora goneralia Concilia in Oriente ; sci

licet Nicaenum contra Arium, Constantinopolitauum primum contra Macedonium , Ephesinum primum Montra Nestoriuui , Chalcedonense contra Eutychetem , Constantinopolitanum secundum , et tertium, Nicaenum secundum contra Iconoctastas, et Consiuntinopolitanum si in Diximus personalem , nam ut suo laco videtanus . seri

non potest, ut summus Pontifex ex Calhedra . seu ut caput Ecclesiae . Ecclesiae ipsi universali Haeresim credendam proponat. Tom. II. I 2

176쪽

178 nsae. Theolog. Lib. II. de Locis TheoI. quartum eontra Pliotium , ista omnia non a Bomano

Pontifice , sed ab Imperawribus convocata suerunt. ENgo ad Imperatores potius , quam ad Romanum Pontiscem spectat convocare Concilia generalia. Orientis Imperatores non jure proprio, sed rogatia Romanis Pontificibus Concilia convocarunt. Pluribus autem de causis Romani Pontiscus illos rogarunt. Et primo , quia Imperatores legem Sanciverant, ne conventus in suo imperio fierent , sine consensu ipsorum et Secundo , quia in illis temporibus non erat tam dives E clesia , ut necessarios sumptus sustinere potuisset: Προtio, ut sua auctoritale Imperatores ad Concilia cogerent respuentes , et rebelles , et obstinatos Haereticos ad obedientiam compellerent, et continerent in ossicio. 23 I. Ob. contra secundam partem. Et primo. Concilio Nicaeno primo non praefuit Sylvester Papa , ut dicitur , per suum legatum inium Episcopum Cordubensem , sed vel Eustathius Episcopus Antiochenus , ut tenet Lutherus; vel Athanasius , ut contendit Calvinus; vel Imperator ipse Constantinus , ut opinantur multi. I. Item ex Scriptoribus constat, Damasum Papam nec per se , nec per suos legatos praesedim in primo Concilio Constantinopolitano.

3. Ut legitur in operibus Vigilii Episcopi, Constun-tinus Imperator praecepit , ut ab Athanasio , et Ario haberetur disputatio de rebus fidei coram docto laico a se designato. Cur id p Non alia de CauM , nisi quia ad Imperatorem spectat providere de rebus , quae ad fidem pertinent. 4. Idem Constantinus similem praecepit disputationem

177쪽

Pars IV. de conciliis 179

fieri a Sylvestro Papa cum Iudaeis, praesidentibus tam quain Judicibus , uonnullis Senatoribus. Tandem Imperator Τheodosius jussit Catholicos, Arianos , et Eunomianos quosque exhibere suae fidei professionem ; et grates Deo , quod eX illis catholicam adprobavit , et rejecit caeteras. Ergo et .i82. Somnia haec sunt Haerelicorum. Et quidem

ad primum , quod attinet Eustallitus non legitur primus in subscriptiovibus Episcoporum , licet illius senectuti, et Sanctitati tribulus fuerit honor , ut digniori loco sederet. Simili modo , ac Lutherus , mentitur Calvinus Athanasius non legitur in subscriptionibus e et recte quia dem , quoniam ipse ut Diaconus comitatus est suum Episcopum ad Concilium. Et id constat ex ipsius Epistola ad Solitarios , in qua scribit Osium Episcopum Cordubensem praesedisse in Concilio Nicaeno. Sed et quomodo praesidere potuit ipse Imperator , Si post omnes Dpiscopos se subscripsit , et id quidem non ut judex sententiam serens , sed ut testis, et protector, et etiam prolestalus fuit, se subjectum esse Episcopis, et dignum

ab eisdem judicari 2

183. Ad secundnm dicimus, quod licet Baronius , et alii nonnulli contendant , legalos missos fuisse a Damaso Papa ad illud Constantinopolitanum Concilium ,

tamen Communior Sententia est, quod dum Damasus

Romae Concilium habebat contra Macedonium , qui negabat Divinitatem Spiritus Sancti , eodem in tempore, et eadem de causa, Theodosius Imperator jussit habe- ,ri Concilium Constantinopoli: ad quod cum nec Episcopi Occidentis convenerint; nec Romanus Pontifex suos

178쪽

legatos miserit , istud concilium ab initio non fuit generale , sed nationale. Sed postea laetum est generule, cum et Episcopi Occidentis Venerunt , et suos legatos misit Romanus Pontifex. 34. Ad tertium. Disputatio, de qua loquitur, noupraecepta fuit ab Imperatore , sed Vigilius illam finxit ad IIaereticos resulandos. Sed etiam dato , quod Imperator illam jusserit , quid inde Iussit, ut videret ipse ex qua parte esset Veritas , non vero quasi jus haheret serendi sententiam de rebus fidei. Et haec quidem responsio valet ad dissipandum quod quarto loco obji

cebatur.

a 85. Ad ultimum respondemus , Theodosium id socisse , non quia voluit sibi rerum fidei causam vindicare nimis enim adhaerens erat Fidei Nicaenae; sed ut validius Haereticos perstringeret , postquam legerit, et examini subjeeerit illorum errores.

PROPOSITIO XXVI.

iscopi solum ex jure avito ferre possunt jussicium Geuisum in Conciliis Generalibus. α36. Prob. In Conciliis Generalibus illa proprie discutienda , et definienda proponuntur , quae ad Ecclesiae fidem et regimen pertinent. Sed Ecclasiae regimen jure avito ad solos Episcopos pertinet, ut habemus ex Apostolo Paulo Actorum Cap. XX. 23. Attendit vobis, et universo gregi, in quo Spiritus Sanctus POSMit vos Episcopos regere Ecclesiam mi , quam

179쪽

Puta IV. de conciliis. 18 lamuis it Sanguine suo. Ergo etc. Id confirmatur ex Perpetua consuetudine servata tu omnibus concisis, quorum acta Episcopi tantum subscripserunt illa formula.

N. N. Discopus desiniens subscripsit. s87. Verum quidem , quod saepe ad concilia advo-eati quoque , et' admissi fuerunt insignes Theologi , et visi Sanctitate illustres , quinimo usus invaluit vocandi superiores Generales ordinum Religiosorum. Sed biomnes vel solum suffragium consultivum protulerunt , vel si etiam definitivum , id ex peculiari gratia et pri . vilegio pro bono Ecclesiae sectum est. Et pro ciea in propositione diximus ex jure avito.

Sarism objectis. a88. In primo Gncilio Apostolorum una cum illis interfuerunt etiam laici , qui utique, quue ad fidem pertinebant discusserunt, et definierunt. Sic enim legimus in Miis Apostolorum cap. XV. 6. convenerunt Apostoli, es Seniores Midere de perbo hoc et inde . . na. concluditur. Hac it Mostolis et Senioribus , cum omni Ecclesia. Ergo in Conciliis jus serendi sententiam ab ipsa institutione conciliorum non solum spectat ad Episcopos , sed ad simplices quoque presbyteros , quinimo ad omnes fideles.' . Quamvis concedamus per Seniores in objecto tostimonio intelligi presbyteros , et non Episcopos ab M postolis consacratos , nihil tamen inde deduci potest contra nostram Τhesim. Dicimus enim non eadem de cau- Sa , et cum eadem auctoritate convenisse Apostolos, et

180쪽

Seniores , sicut postea ad alia Concilia convocantur Episcopi , et Theologi. Seniores enim convenerunt, sicut nunc conveniunt Theologi , ad discutiendum, non vero ad definiendum , scilicet ut consultores , non ut Iudices. Nec obstant verba posteriora. Placuit Αρο- Molis , et Senioribus cum omni Ecclesia. Ipsa enim tantummodo iudicant libentissime Seuiores , et omnem Ecclesiam accepisse sententiam Apostolorum definientium. α89. C. Quae in Conciliis generalibus proponuntur,. et desiuiuntur ad universam aeque portinent Ecclesiam. Ergo omnes de Ecclesia jus habent illa discutiendi , et

desiniendi. ' .

Utique quae proponuntur in Conciliis ad universam pertinent Ecclesiam , sed . non quHem eodem modo. Ad Episcopos enim spectant ut Doctores et Magistros , et ad alios ut discipulos tantum; ergo Episcopi debent definire et proponere , quae ad fidem pertinent; et alii debent recipere , retinere , et servare. Non omnes euim Christus in .sua Ecclesia posuit ut Doctores, et pastores. I9o. C. Atqui omnes etiam de populo jus habent sententiam definitivam serendi in Conciliis Generalibus. Ergo etc. Prob. Nulli dubium quin Concilium Generale unive m repraesentat Ecclesiam. Ergo quisque de Ecclesia par jus habet scrutandi, et definiendi. η. Comilitia generalia Nationum , maxime in quibus forma regimi uis est monarchica democratica , utique totam repraesentant Nationem , et quivis de populo facultatem habet astandi. Sed nunquid quivis de populo jus habet serendi sententiam 2 Itaque Concilium Generale universum repraesentat Ecclesiam doceutem, non

SEARCH

MENU NAVIGATION