De generis humani consensu in agnoscenda divinitate opus metaphysicum, criticum, et historicum, in quo plures recentiorum incredulorum, praesertim Petri Baylii, confutantur errores ... Conscriptum ab Aloysio Brenna S. J. ... Volumen primum secundum

발행: 1773년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Ex iis , quae diximus , omnibus etiam essicitur , quod in hac tota controversia non levis esse momenti mihi videri solet , ut onus nempe fere totum Probandi jam ipsi Baylio, non autem nobis , incumbat. Nimbrum, cum non esse gentem prorsus atheam & veneranda doceat antiquitas, & recentiorum fere omnium eruditio conissentiat, cum id ipsius analogiae ratio confirmet , jam qui vult aliquam esse gentem, quam nulla imbuerit Divinitatis Opinio, non debet continuo cum Baylio clamare, nos id probandum suscepisse, quod numquam probari poterit, sed rationes ipse debet afferre satis firmas, atque probabiles, quihus aliquam gentem a reliquis discrepare , atque adeo ad ipsius omnium parentis naturae vocem obsurdescere pat fiat. Ut Criticorum ipse Criticum agens vocibus uor, P sitivum argumentum ille debet afferre, ut quod scribit, non optare, sed cum ratione docere videatur.

CAPUT V.

Sententiam nostram ex eo non posse ememi, quod aliquae dicantur esse gemes , omnino barbarae , Dei cognitionis expertes. A Rgumentum hujusmodi positivum, quod optimae cubat A. dam responsioni non esset obnoxium, numquam invenire Baylii vel ingenium omnino magnum , vel singularis eruditio potuit. Ille quidem & veteres consuluit historias,& orbis recens detem prope scrutatus est angulos, ut Athe- is , quorum amore deperire videtur, praesidium aliquod inveniret: neque vero tam populis omni humanitate polutis , quam aliis quibusdam immanitate barbaris , fidere visus est. Qua quidem in re primum illud est, quod admirer, aut non vidisse Baylium, aut potius non visuros esse Ca teros confidere potuisse, quo tandem ille totus evaderet Ia-

. . bor.

52쪽

IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. I. C. IV. 2 s

bor. Demus, quod tamen & ex iis , quae diκimus, & ex iis .

quae postea dicemus , Verum non esse constabit , aliquas esse gentes immaniter efferatas, apud quas non modo nullus religioni locus, sed neque ulla cuiusque Numinis cognitio sit. Quid inde conficies p Num eos deceptos esse concludes , qui, Communi generis humani sis stragio, quod se aliquis Deus, comprobari docent p Parata semper ea responsio esset, quam a Porphyrio adhibitam sa), caeteri, qui de his rebus agunt , Scriptores praestantissimi probaverunt. Ex gemibus illis, tam estieratis, ct inhumanis, ait Porphyrius, non oportet ab aequis judicibus convietum fieri νratura humanae τα Cui subscribens haec ait auctor & ingenio peracri, & accuratissima methodo , & eruditione singulari

mihi probatissimus, Ioannes Hooke Numquid aequum

ess ea de eorporis humani habilitatibus judicare ex caecis, via surdis, vel mutis , vel contractis, aut dotes animi humani ex idiotis, stupidis, vel insanis colligere Τ sine dubio, specimes naturae cujuslibet a natura optima sumendum est πα Cum ergo quid humanum genus, aut insitum habeat ab ipsa natura, aut alia facillima ratione comparatum, inquiritur, de gentibus tantum solliciti esse debemus apud quas , ut Hingonis Grotii c) verbis utar. ratio, se boni mores . non pla

ne extincta Aut inducta feritate ra, quae scilicet, neque stupore , ac debilitate menti S, neque foeditate morum, ac totius vitae corruptione, eas in tenebras sese projecerint, ut fere numquam illis naturae lumen appareat. Sane , quis inter homines censeat Americanos illos, Α'Θεότητος etiam accusatos, de quibus tam horrenda ret.sit

Georgius Hornius I In Valie Nova, inquit, quae νο- pHanam a ta es, ecbiunt suarum foeminas. O prolis

causa domi ciunt, quam vi v editam devorant Haec

53쪽

26 DE GENERIs HUΜANI CONSENSU iam exempla omnem barbariem exhauserunt. Tamen resam

alii juxta Ilisos in Brasilia, quos tum descitiam , ubi supra

immanitatem vox reperta fuerit. Hi cum Amuris belum gerum . Praegnantium ventres aperiunt, ac immaturos foetur ex-ιractos . statim, spectantibus parentibus, semicrudos, ct semiuiuos deglutium . Similia de barbaris fere omnibus Americanis illi autem omnium maxime summae illius impietatis suspicione premuntur in palsim tradunt alii scriptores a , quibus efficitur, ut inter belluas potius, quam inter homines , Censem di videantur Americanis, quos descripsimus, non valde absimiles integras esse gentes fere omnes, ab aliquibus Auctoribus Atheas habitas, omnis historia loquitur. Sid ergo eas gentes Bartius producit, cum de humani generis unanimi , concordique sententia disputamus p Caeteris quoque in rebus hominum , qui sint in aliquae natione despicatissimi, nulla prosesus habetur ratio, cum de nationis illius religione, vel moribus, aut studiis , sapientes inter homines instituitur sermo. Quis negat bellica virtute valuisse Romanos, tolerantia Spartiadas, calliditate Poenos, robore Gallos, quod eas inter gentes aliqui prosecto fuerint. nauci homines, & abjecti, qui vitia omnino contraria sequerentur Θ Quis honarum artium missio neget Athenas vel maxime viguisse , quod Athenienses permulti non defuerint , qui tantum divitiis, aut corporis voluptatibus inhiarent p A pluribus aliis abstineo , quibus ad rem nostram similibus uti possem ; eam namque magis claram apud aequos rerum aesumat es puto , quam ut clarior ulla fieri oratione queat. CA

- αὶ Vide Auctorem Anglum opeis se pra/eipue L. IV. ubi crudelita ris in Italicum sermonem eonversi. tem Americanorum graphice .de cum titulo ita Moria deo saliri. scribit.

menti Europei in America P. II. Diuiligod by Corale

54쪽

IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. I. C. VI. 27

Respondetur argumentis, quibus, barbaros gentes non esse contemnendas in hac disputatione, Bolius censuit.

JUam bene, scriptor & eruditione nobilis, & eloquentia Saurinus a) olim pronunclaverit, argumenta qua doque Baylium afferre, vix illa aetate digna, quae primis. ut ajunt, labris gustaverit philosophiam, facile lector ingenuus, ac praejudicatis opinionibus non occupatus, in hujus nostrae diiceptatione causae, videre potest. Ecce enim ille probandum assumit, dum humani generis expenduntur sententiae, non tam attendendum esse, quid gentes illae doceant, apud quas ingenuae sunt in honore artes , ac litterae , magnamque sibi curarum partem & patriae leges, &instituta, & omnia , quae civium propria censentur, officia sibi vindicant, quam quid barbarae sentiant, & incultae nationes, quas neque majestas imperii, neque belli, domique parta gloria, neque liberales disciplinae , neque demum, addere potuisset, humanitas ulla commendat. ι Etenim, inquie, ab his multo facilius, quam ab illiis, quid vox n

turae ferat diciere possumus; neque verendum est, ne opinio tandem, ad arbitrium conficta, vocem ipsius naturae

imitetur, ac simulet. Nempe, si Baylium audimus , tales harbaros populos natura genuit, ut eam ipsam intueri, ac perspicere possint, & quid illa maxime velit, sine ratione, ac doctrina iacile sentiant. At alii populi cultiores habiti, quos parvulos ea dedit igniculos, celeriter tot artibus, tot studiis, tot legibus, & opinionibus inductis, ita re tinguunt,

ut nusquam amplius naturae lumen appareat.

Quid ad haec veteres philosophi dixissent , qui bene

55쪽

tamquam Deum seqtii, nihilque aliud esse dicebant, Gigam

tum more pugnare cum Diis, nisi naturae repugnare ρ Nam si barbarae gentes naturae vocem facilius exaudiunt, sequitur ut ab iis potius, quam a sapientissmis Graecorum , heatae vitae praecepta petenda sint ρ Quis ab homine tam docto se ludi non putet, dum ea disserentem audit, aut potius

non id ab eo agi cognoscat, ut imperitis Iectoribus sticum saciat pSed, ut paucis ea quaestio praecidatur, illud a Baylio

Peto, ut explicet quae notio subjiciatur his vocibus, cum Veritatem aliquam ab ipsa natura doceri dicimus. Quoniam ille Cartesianis id eis innatis non mediocriter in eo libro sese Praebet infensum, non aliud aflerre potest , quam quod Philosophi caeteri probavere. Nimirum ipsa veritatem aliquam natura docere dicitur, cum humana ratio , nativa

quadam vi, neque per industriam , studiumve comparata, cum primum sibi proponitur , illam veritatem agnoscit . Iam ergo. si harbari facilius quam caeteri homines , vident quid ipsa natura doceat, ipsorum ratio vim sibi naturaliter insitam, neque obtusam, neque hebetatam conservare di Cenda est. Contra vero qui litteris dant operam, & vitam in omni ossiciorum genere traducunt, vim illam fere perdis derunt, tot artibus, & cognitionibus obrutam. Quis istas brius unquam probare possit 3 Etenim midio litterarum non obtundi, sed acui facultatem intelligendi, quam ipsa natu- dedit, ac perfici potius , quam perdi. Clamant omnes sapientum liesi, clamat historia , quotidiana demum experientia clamat. Quare si quaestio suboriatur, num animos esse immortales , num Divina Providentia res omnes admunistrari, vel simile quidquam aliud ipsa natura doceat, nemo sanae mentis est, qui non philosophum, aut virum alium liberalibus disciplinis innutritum, quam rusticum non alterius artis, quam agri Colendi, gnarum audire malit. Eadem experientia docet, aciem ingenii nulla re magis, quam inertia, desidiaque corrumpit quare illud est omnium .

56쪽

IN AGNOS. DIv. LIB. I. P. I. c. VI. 19

nium sermone celebratum ; arcum frangit intensio, animum remissio . Quis jam ergo barbarorum ingenia, quamvis in ipsos sortasse liberalis natura fuerit, foedissimum in modum depravata vel ex eo fuisse non sentiat, quod per totum v, tae tempus nihil sibi minus curandum en duxerint, quam

ut eadem excolerent, neque mollem illis otiosamque segnistiem penitus adhaerescere paterentur 3 Iam si, quod res ipsa loquitur, melius natura perfecta, quam depravata viget, quis inde consequi non videat, ut inter gentes humaniores naturae vox, & firmior, & clarior, inter barbaras vero ene vatior futura sit, atque remissior

Sed illa ratio contra B lium palmaris esse debet, quod non modo desidia naturalem ingenii vim hebetari sinunt, sed & in summa opinionum perversitate vivunt , ut pene cum lacte nutricis ingentes errores laxisse videantur. Non enim , puto, Baylius eo sese disputationis aestu abripi sinet, ut barbarorum hac elim in parte patrocinium suscipiat, eosdemque minus despere, quam nostios , aut dicat , aut

sentiat. Si ita se res habet, quid haec liberalissima studia.

Bayli , tantopere colimus, quid tot auctorum evolutio, quid philosephia, quid historiae, quid tanta tot rerum, & no

strarum, & externarum, memoria utilitatis affert, quid nobis demum litterae prosunt, illae, illae, inquam, tuae ρ Iam si haec non dicis ubi est acumen tuum p Nam si cultiores populi, quod aliqua inficiuntur opinionum pravitate , interdum a natura desciscunt, quid de iis futurum existimabimus, quorum nempe mentes, & multo pluribus, & multo majoribus, imbuantur erroribus p Si artes ipsae, quae nuturam imitari, atque serficere dicuntur , naturae vocem, ut ais, facile comprimunt, quanto magis id incondita ba haries efficiet, quae mentes hominum ita occupaverit, ut vix ullum sapientiae reliquerit, ac veritati locum pSimilis ratio duci potest a moribus barbarorum, ut apud eos vanitati veritatem, & opinioni confirmatae naturam

ipsam cedere cognoscamus . bi Bu 'ium aulas, ritus, ac

57쪽

mores, certaeque vivendi rationes, ac leges, quae cultiores inter populos obtinent, impedimento esse possunt, ne ad aures nostrarum mentium ipsius naturae vox satis clara perveniat. Quanto magis ergo mores id importuni praestitant, qui multo magis ab ipsius naturae, quatenus est rationis particeps, simplicitate, ac bonitate discrepent p Num vero dinhium esse potest, an ab hujusmodi natura, multo magis, quam nostri, harbarorum mores alieni dicendi sint ubdem puto, ne Baylium quidem esse dicharum, vel ipsos Catholicorum mores eos enim praecipue carpit cum immani suos hostes vorandi consuetudine, & in omne crudelitatis , ac libidinis genus eoia licentia, quam sibi tam facile hutari indulgent, nisi per summam injuriam, posse com

ferri.

At scio quo se vertere Mylius possit, siquidem consentanea velit iis afferre, quae libris scripsit his eisdem, quos impugnamus a): nempe naturam a nobis immerito fuisse

laudatam: eam namque, per Adae crimen misere corruptam, non esse nisi matrem foecundisiiurim errorum, atque vitiorum : igitur propter hoe ipsum apud barbaros potius ubgere, quam nostros homines, quod majores illi errores, ae foediora vitia sequantur. Quis non videat Baylium, dum i lia loquitur loquitur autem saepe ambigua voculae significatione moliri, ut fatis clarae veritati tenebras Mundat pHumanam per Adae scelus vitiatam esse naturam ultro futemur, ac sincerius profecto, quam Baylius ipse, fatemur, qui suis in libris id moliri videtur, ut veracis, ac Deo plueitae Religionis vel ipsa sundamenta convellat. Id tamen non aliud infert, quam inferiori, sic enim Theologi loquuntur, appetitui h nas esse permissas, ex quo fiat, ut rationis, dotibus quibusdam sibi non debitis spoliatae, imperium detrectet, ejusdemque praeceptis, ac veluti decretis stare recuset, nec jam ab illa, nisi per vim, in ossicio contineri possit. Nemo tamen aut Iudaeus, aut Christianus intellexerat a cisti uot. M peus. O Repous auae ques. δ' un Provinc. Diuiligod by COO le

58쪽

IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. I. C. VII. 3I

rat hactenus, naturam, qua parte rationem instriait , seu . quod eodem recidit, ipsam, sua veluti sponte , naturaque rationem in errores, ac vitia ferre, quasi mentis ipsa pe stringat oculos, ac fere nullum velit esse nobis Cum virtute, ac veritate Commercium.

At de calumniis quibusdam humanae naturae a Ba Eo illatis, alius erit opportunior agendi locus. A miseris aliis ratiunculis refutandis abstinemus, quibus barbararum quarumdam gentium suffragia contemnentes Baylius arguit; ne jam aut delicato lectori creemus fastidium, aut erudito non multum tribuere videamur. Ille enim ex iis, quae diximus, aut ex aliis, quae alio loco dicemus, ratiunculas eas veluti per se corruere facile intelligit. Sed & Porphyrianae sententiae veritas, ex iis, quae sunt hactenus disputata , satis apparet.

CAPUT VII.

Si quae sῖm Arisae gentes, eas rationis usa destitui probabile videtu .

SI quis nationes aliquas Atheas em putat, nec tamen risponsioni, quam dedimus. acquiestit, in sententiam ire potest, quae nihil nobis ex alio capite officit. Nimirum, si vera sunt, quae de iis populis aliqui tradidere, non modo Dei cognitione, sed ipso rectae rationis usu Carere videntur . Quare semiratimates eos appellat Ulloa a , Metaphysicus subtilis, qui haec fuse phrsequi ur . , ,emadmodum enim apita nos aliqui homines, quos latum, aut stolidos appellamus, murrium ad id assurgunt, ut libera, & sana mente potiantur; cur in id calamitatis genus vel integrae nationes non potuerunt incidere 3 Sane maligni κλ- ιτος, noxiorum alimentorum, pessimae educationis, atque consuetudinis ratio multum ad id conserre potest. Ea

59쪽

DE GENERIS HUMANI CONSENOEa saltem illi ex nostris adversariis nequeunt improbare, qui Montesquiaeii libros a , etiam in deliciis habere solent. Is enim in eo libro, quem de spiritu Legum inscripsit, των κλιματων varietatem, Vel unicam, vel potissimam causam astruit ejus diversitatis, quam non modo in hominum corporibus, ct ingeniis, sed moribus etiam , ac legibus , & in ipsa religione suspicimus. Itaque non omni prorsus ratione caruisse scribit Mexicanum illum Imperat, rem MonteZumam, cum Hispanis reponeret, ipsorum religionem ipsorum patriae, suae autem suam maxime convenire . Nimium ille quidem ei causae tribuit. Quis tamen ejus doctrinam secutus inficiari poterit, id posse intemperiem , & inclementiam coeli, ut omnes per totum vitae tempus fatui maneant, ac stolidi, quibus nimirum multo Verius, quam Boeotiis, Contigerit. Vervecum in patria, crassoque sub aere nosci'Jam hujusmodi hominum, quis non videat nullam esse rationem habendam, cum inquiruntur opiniones nationum p At iis temporibus vivimus, quibus ipsum nomen UL ae fastidium recentioribus nostris ingenerare possit, ac sententiae, quam ille defendat, non leve detrimentum afferre. Erat enim Ulloa ex eo genere hominum, qui cum spinosum quoddam, & exile sequebantur disputandi genus, tum multo melius ipsi secum, quam cum aliis loqui didicerant. J que Graeculis nostris alium jam, quem sequi possint. indieabimus ejusdem auctorem sententiae, doctum, elegantem,&ex recentiore schola politum, Cl. nempe Formeyum, quem semper honoris causa nominamus. Etenim ex illius scriptis

- a Dominus de Montosquieu va- L des Loiae, quod nostri spiria stripsit, quibus eum Religionem ritus Arres ad coelum laudibus eve- haud mediocriter laeserit, incrii pro- ,hunt. Maximum ingenium, dcctriximus Christianam poenitentiam a- nam satis magnam religionem fer gere, ac canere non eru- nullam illud opus praescfert.buit. Celeberrimum est eius opus Diuili Corale

60쪽

IN AGNOF. DIV. LIB. I. P. I. C. VII. 33Diderotius articulum, ut vocant, encyclopaedicum de Deo decerpsit, in quo eadem fere, quae scripserat severus ille Scholasticus, elegantiore stylo subacta reperiuntur a). Et illa quidem non ad arbitrium excogitata dici pose sunt, sed veteri jam quorumdam Hispanorum accusationi subvixa. Etenim. cum P. Montesinus, ex ordine Praedic torum, Apostolica Vir charitate, Catholicum apud Regem instaret, ut a durissimo serviriatis iugo, quod ab Hispanis quibusdam imponebatut , Insulae, quae Hispanica dicitur. Indigenae vindicarentur, multa illi quidem pro causa sua subtiliter excogitata protulerunt. Non enim populos illos nativam in libertatem asserendos esse dicebant, qui, veluti pueri, vel inviti coerceri deberent. Etenim, cum ad aetatem valde maturam pervenissent, minus etiam, quam decennes puerulos in Europa sapere: quod multis argumentis osten-d e re conabantur b . Et ii quidem homines, haec aliaque similia dicentes, in Indos humani videri possunt, ac mites, si cum aliis conserantur, Antillarum incolas, Atheos a quibusdam existimatos, inter homines potius, quam inter simias. aut simile genus brutorum animantium, numerandos esse negantibus ; quod tamen commentum cito dissipatum est Ca-E tho-

SEARCH

MENU NAVIGATION