장음표시 사용
61쪽
tholici Regis, ac Romani Pontificis auctoritate. At de hac
responsione alii viderint accuratius. Nos enim Mylium non audimus, neque Lorium, neque alios, qui gentes integras quacumque Divinitatis cognitione carentes inveniri putant.
Non probari gentem aliquam omni Dei cognitione earuisse, quod apud aliquem antiquum auctorem Athea vocitetur. BAylius huic argumento valde confidit, quod veteres apud aliquos integrae gentes teterrimo Athearum nomine n latae, ac suggillatae inveniantur. Facile responderi potest Atheas eas gentes non fuisse distis, quod omni prorsus cujusque Dei vel cultu, vel cunitione carerent. Egregii scilicet Viri, Spanhemius, Vocus, Sevinus, Valsechius o , aliique notarunt, quod latius aliquando pateat ejus nominis apud antiquos acceptio, quam vox ipsa sonare videatur. Equidem id verissimum esse video, dummodo non de iis antiquorum libris instituatur sermo, in quibus, veluti data opera, quinam veri sint Athei diligentius inquirunt, aut eosidem armis, quae Philosophia suppeditat, aggrediuntur. In
iis enim non alios eo turpissimo nomine notare consueverunt, quam cos, qui nullam omnino divinam naturam agnoscerent: qua quidem de re plenior alibi recurret sermo. Nunc illud statuamus oportet: e1m vocem, de qua Vertitur
62쪽
IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. I. C. VIII. 3s
titur quaestio, saepe ab antiquis Scriptoribus, dum non pre sus,& accuratius, philosophorum more, loquuntur, non adapertos dumtaxat cujusque Numinis hostes, sed ad alia etiam impiorum genera significanda usurpatam filisse. Nam de magno aliquo scelere convicti, &quos inde Dii graviter puniebant, ab Atticis praesertim poetis, ut Spanhemius optime probat a), ἄθεοι dicebantur. Frequentius autem Atheorum nomine notatos invenimus, quos, veluti suorum Numinum contemptores, execrabantur: quod cum Vosius b) diligenter advertisset, plures ex antiquis Philosophis, qui Athei passim audiverunt. excusari facile posse arbitratur, quamvis eosdem non pauci Christiani Scriptores Atheos appellentis Nam rationi, inquit, magis conf-aneum est Atheos vocatos a nostris, quia sic apud Gentiles, legissem; a Gentilibus vero, quia Deos Gentilium pro Diis non habebant m Ea conjectura validior ex eo videriu', quod Ethnicorum vulgus doctis hominibus, qui non eadem cum ipso de Diis immortalibus sentire viderentur, non modo convicia, cum Oos Atheorum
nomine vexaret, sed graviores aliquando contumelias ingerebat. Multorum hujusmodi hominum indicem confecit Joannes Albertus Fabricius. Equidem illud commemorabo, quod Valerius Maximus se) narrat, Daphidem quemdam Grammaticum. Cum, Apollinis, Oraculo Delphico captiosas quasdam quaestiones proposuisset, & Atheum fuisse judicatum, & gravibus in eumdem poenis animadversum . At, quod gravius est, Thebanos universos, qui minus, quam reliqua uEgyptiorum natio superstitionibus apprime dedita, desipiebant, finitimae gentes, teterrimo Atheorum nomine notatos aversari consueverant d); quod de populis etiam aliis alio loco docebimus. Hinc Flavium quoque Clememtem , ac Domitillam, nobilissimos Christi asseclas, αθεόγηret subiisse, & ob id a Domitiano damnatos scribit
isi Voss. l. e. L. II. c. 7. 6 Val. Maias. L. I. c. I 3. p. m. I 23.
63쪽
Dio a . Hinc etiam Julianus ille Caesar, quem nostri Ap
statam vocavere, magnum Constantinum Atheum vocare
non erubuit: hinc passim Christiani omnes tantae impietatis ab hostibus accusabantur suis, ut ex eorum testimonio constat, qui pro iis apologeticos libros adornarunt; hinc denique, quod Valsechio emunctae naris homini notatum, gentes, quae vitam in sylvis, & in montibus dissipatae, omni prorsus exuta humanitate, traducerent, facile Atheis annumeratas invenimus.
Iam quod de Athei nomine diximus, de aliis qui Ddam similibus vocibus est intelligendum. Etenim qui prophanae superstitionis jugum ferre non possent, ab Ethnicis
Scriptoribus Deos non curare, Religionum omnem sanctitatem Contemnere, nulla colere sacra dicebantur. Quas hoc in genere calumnias Socrates, Aristoteles, Euhemerus, aliique subierint, tacitus praetermitto. Hebraeorum ipsa florentissima natio, qua nulla sanctius, aut purius, antiquas inter gentes, Divinitatem coluit, quod profanas Ethnicinrum caeremonias aversaretur, turpissimam apud eos impietatis notam effugere non potuit. Hinc illud Plinii b de Iudaeis m Gens contumelia Numinum insignis α; hinc aliae passim haud absimiles Ethnicorum obtrectationes. Haec cum ita se habeant, iam Baylii erit animadvertere, ad probandam gentis alicujus αθεότητα non satis esse, quod unus, aut alter Scriptor, quamvis antiquus, atheam Vocet, aut Iovem, aut Deos non curare, aut non vacare sacrificiis aperte gestetur.
Sed jam aliqua solvenda stini, quae posset ex Baylio sa-cile quispiam opponere. Baylius enim c) cum Diagoram, Theodorum, Euhemerum, Nicanorem, & Hipponem, theos existimatos, fuisse tamen viros optimos persuadere vellet, Clementis Alexandrini, σωφρόνως βεβιωκόrae ι' eos, dem
64쪽
IN AGNOS. DIU. LIB. I. P. I. C. VIII. '37
idem appellantis, pugnavit auctoritate. At incommodum id accidebat, quod eosdem homines eodem loco Clemens Atheos fuisse neget, & calumniam illam ab Ethnicis fuisse pasilas aperte declaret, quod popularem superstitionem, S commentitios illos Deos contemnere non dubitarent. Itaque ho- .mo acutus, & optimus suae causae patronus, nihil cunctatus est auctoritatem evertere Clementis, quam hac eadem oratione stabiliverat. Habet enim Clementem fuisse deceptum, quod ea de causa viros illos Atheos ab Ethnicis dictos suisse putaverit: Ethnicos probe tenui sth quinam Athei
dicendi essent, & inter eos qui divinam existere naturam inficiarentur, & alios qui tantummodo dubitarent, ac rursus inter eos, qui nullam Diis tribuerent mundi procurationem , & eos, qui vitam ab iisdem otiosa quiete duci beatam arbitrarentur, quid esset intervalli, optime cognovisse. Hinc Socratem Baylius producit, quem inter Atheos numeratum non invenias, quamvis unicum esse Deum ille sentiret: quin & Lactantium affert ostendentem a , ipsam unitatem Dei a Philosophis multis, ab Orpheo, Virgilio, Thalete, Pythagora, Anaxagora, Antisthene, Cleante, Anaximene, Cicerone, fuisse agnitam, nec tamen, inquit Baysus b , Philosophos eos ab Ethnicis Atheos vel habitos, vel dictos
fuisse novimus. .: His inquam, omnibus rationibus Baylius pugnat, ut nulla Clementi fides adjungatiar, dum viros illos, quod fictos odio haberent Deos, Atheos vocitatos fuisse testatur, & ut ab Ethnicis eos tantum, qui nullos Deos esse vellent, ea voce fuisse suggillatos existimemus. His omnibus satis, opinor, responsum videtur, s distinctio, quam
in huius eiusdem veris continuatione, & in Responsione ad quaestionea Provinetatis cuiusdam, contra Patres, & Recentiores Sapientibus Ethnieis aliquam Unitatis Dei e gnitionem tribuentes. Hie certe L
ctantium probaro videtur id assere
contraria sint, quae scribit Baylius Disiligod by Cooste
65쪽
capitis initio dedimus, optime teneatur. Quamquam enim Ethnici, dum philosophos agebant, aut Criticos, Atheorum genus a caeteris impiis optime distinguerent, non tamen ubi vulgi praejudicatas opiniones sequebantur, aut Sacerdotum cupiditati, vel odio serviebant, aut certe, non omnibus verbis revocatis ad trutinam, iis nominibus notabant homines , quibus ab aliis notari passim audiverant. Quod autem aliqui notam summae impietatis effugerint, quamvis vulgares a Dpernarentur Deos, multis aliis causis potius, quam illi,
quam Baylius fingit, tribui possie, Lector vel mediocri praeditus ingenio, & eruditione facile videt. Juvat autem hic Baylio Baylium ipsum opponere, in ejusdem libri, in quo Clementem ea, qua diximus, ratione carpit, Continuatione a , Ionge alia scribentem. Ait enim Apostolos, & Apostolorum discipulos, quod Πολυθεότητι hellum indixerant, & Deos ubique cultos esse Spernendos, ac tollendos e medio populis persuadere conabantur, & Atheos habitos missie,&, velut Atheos, gravibus poenis, atque ani
madversione publica dignos fuisse judicatos. Quod scribit hoc loco Ba ylius Iustini Martyris, & aliorum, qui pro Christi,
nis illis antiquissimis apologeticos libros adornarunt, gravissimo testimonio confirmat. Lectoris judicio non multum confidere viderer, si jam hoc loco Baylium Clementis, ac
ce pieGIa . paree qu' iIs precbolenteontre eoutes Ies Diviniteg, queP οὐ adoroit aIsrs α Norandum vero , quod cum hie de Ethnicis generatim loquatur, inm etiam , ubi Clementem carpit, licet Plutarchi, ae Ciceronis, & aliorum mentionem
faciat, tamen non de paueis quibusdam doctissimis Ethnicis, at de Ethniis eis generatim sermonem instituit. Id vel sola illius eapitis lectio docere potest. Accedit alia ratio. Nam Clemens Alexandrinus non a paucis quibusdam doctissimis Ethnicis, at a vulgo Ethnicorum Atheos illos h mines, quod preulares non reciperent Deos , suisse dictos assemerat. Igitur . si quis Clementem impugna. re velit, generatim Ethnicos Athei
nomen ea ratione sumere non con
laevisse , demonstret oportet.
66쪽
IN AGNOS. DIU. LIB. I. P. I. c. IX. 39
nostram confirmare sententiam, mihi probandum assumerem. Potius hic ingenuum eumdem Lectorem rcNabo ut advertere ipse velit, atque statuere, quid sit de Scriptore judicandum, qui cum & eximio polleat ingenio, & exquisita doctrina,& memoria etiam omnino singulari, tam facile pugnantia loquitur, ut ex libris ipsius plures ejusdem refutari sententiae, satis perspicua ratione, possint.
Non facile Viatorum, O aliorum hominum quorumdam esse recipienda testimonia, ubi gemes aliquas nullo sensu Diuinitatis tangi referant. QUI nullam esse gentem, aut genus hominum, quod non
habeat sine doctrina quamdam naturae divinae, notiOnem, inficiari solent, nationes colligunt, & in medium assiducunt, viatorum, ut dici solet, seu peregrinorum, qui ad eas accessisse dicuntur, testimonio summae impietatis insimulatas. Nos autem fere singulas alio loco defendemus accuratissime. Nunc illorum levitatem castigandam esse censemus, qui testibus ejus generis tantopere fidunt, ut sanioris Criticae regulas obliti videamur. Etenim illae postulant, ut, praesertim ubi de gentibus agitur, ad quas e nostris hominibus omnino pauci penetrare potuerint, non adeo faciles Scriptori cuilibet aures adhibeamus . Vidit hoc optime Strabo, scilicet Scipior non prudentia minus, quam eruditione praestans. Itaque cum de India scripturus esset, suis a lectoribus postulavit, ne curiosius quidquam, & avidius inquirerent, aut certiora monumenta poscerent, quam res ipsa concederet. Ratio autem, quam ille
subdidit, quod nos proposuimus, mirifice declarat. Ait enim so Nam O Aingi me abest, se a non multis ex nostris visa, O , si qui viderum, parum viderum. Pleraque autem nar
67쪽
DE GENERIS HUMANI CONSENfurant ex auditu, quamquam etiam ea, quae ab eis profecta Heuutur, tu transitu quodam militari , O pro discursu deprehensa sunt. Puapropter nec eadem semper deferuntur ab iis etiam, qui quasi accuratius perquisita conscribunt. Ex iis etiam nonnulli, quamquam simuI ct in exercitu, ct in peregrinatione fuissem persaepe ramen qui que cuique conIraria dicunt.
ιο si de visis tantopere inter se disirepant, quid de iis putan
dum est, quae sciuntur ex auditu δ α Haec itaque, cum Ingentes etiam nostris aetatibus parum cognitas apprime Conveniant , quis adeo desipiat, ut si nationem ex illis aliquam a militibus, aut a mercatoribus quibusdam, ad eas oras casu quopiam delatis, prorsus irreligiosam,& impiam vocari audiat, quodque nullas leges, nulla templa, nulla sacra colat, nullos agnoscat Deos, accusari, non certiora, & graviora testimonia desideret Igitur irrito, cataque labore lapidem omnem adversarii movent, ut hujusmodi testes colligant, de in medium adducant. In eos etiam optime quadrant, quae scribit nobilis Auctor Anglus, a) cujus verba Latinitate donata proferimus. i. Proprio, inquit ille, experimento didici peregrinorum M usi modi narrationibus non admodum esse Mendum Attingunt hi transeuntes aliquam oram: populos incognitos vident: observant adhibere caeremonias quasdam, se bis illico aliquam arbitrariam interpetrationem donant: se si contra nullam inter eos populos hujusmodi caeremoniam deprehendunt, nullam eos colere sanctitatem reuigionis inde concludunt b). Sed quomodo possuus earum gentium ivnotescere sensa, quarum consuetudines ignorantur , ct quarum sermones minime percipiuntur ρ Audivi saepe ab hujusemodi hominibus, eum dicerent, Floridae populos nullum cognoscere Deum, ac nullius Religionis vitam degere facius addictam. Duidem eum inter eos decem annos vixerim, revelatam
tantummodo Religionem pulcherrimis ipsorum vidi praestare do
ta Titulus operis latine sonat prodiit Amstelod. a. 273 I. α Specimen de Prova deuiis , i, Post b, Vide hae de re Lastau mears sibi itate Phasica Resurrectionis α. des Sanu. T. I. c. IV. p. G1lli eum in sermonem eonversum
68쪽
IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. I. C. IX. AI
ctrinis. Soerarer, atque Plato erubescerent, opinor, si degerem inter vivos , cum viderent sapientiam suam a populis, adeo ea tera vel rudibus, vel indoctis, facile superari. Interea ipsi MuSimulacra, non Templa construunt, neque aliud quidquam Uι pant . quod Sanctitatem Religionis praeseferre uideatur. Firis f me iamen sibi persuasum habent, esse Deum unum, qui boms praemia largiatur; viso a vobis aliquando beatam eum immo, coelestibus in sedibus, ae supra solem, agendam: vinutem animi necessario requiri, ut tanta nobis felicitas comparetur . Etenim improbos aeterni. maximique cruciatus, ex eorum
sementia, manens. Videlicet opus es longo tempore inter hu fimodi gentes versari, ae probe sermones ipsarum intriuere, ut ea, quae protulimus O nobis innotescam, O aliis referre ρ musae Haec ille longa rerum experientia fatis edoctus. Similia saepissime notant, ac de Viatorum sic enim dies jam solent infidelitate , aut levitate queruntur, cordati Viri, qui de rebus hujusmodi scripserunt. Hos inter saepe laudandus a nobis, ac laudatus Auctor Ioannes Hooke a) de iis merito queritur, qui levissimis
innixi conjecturis illorum hominum mores nobis retulerunt, cum quibus non audebant, aut etiam non poterRnt COmferre sermones. neque aliud de regionibus i aut moribus eorumdem sciebant, quam quod ex specula prospicere contingeret . in Huius generis , inquit, relationes sum multae, MIe Moire de Insulis Meridionalibus, Seborum de Insula propellatus Guinaeae novae, es eorum , qui olim de terra, via inseuland o scripserunt m. Similia Genuensis h); similia Non noditius; c similia caeteri sere omnes, qui de hoc argumenti
genere litteris cogitationes mandaverunt suas. La filojus autem d) accuratus auctor, quo nemo fere melius res barbarorum aut ipse novit, aut ut noscerent alii praestitit, Apostolicos etiam Viros, in harbaras oras Evangelii praedicandi
69쪽
causa prosectos , aliquantulum carpit, quod silvestrium hominum Americae mores ita non raro descripserint, ut non modo regiminis cujusque formam, sed ipsam Dei cognitionem, & omne religionis genus abjecisse videantur. Illud ta- men, eodem Lasitojo monente, commode accidit, quod irScriptores suis in iisdem operibus, aut epistolis secum ipsi pugnent. Etenim cum Barbaros nullam Divinitatem vereri tradunt, aliqua sibi patiuntur interdum excidere, quae Bar-haros & Divinitatem agnoscere, & eamdem statutis, certisique ritibus prosequi non obscure significent: quod & ipse
Illud etiam est observandum, Auctores, qui producun- . tur ab adversariis, aliquos, ne id quidem ipsum assirmare, quod illi vellent, eas gentes religione carere, sed Pauca, vel etiam nulla sese apud illas religionis vestigia detexisse, aut omnino similes ab iis usurpari satis ambiguos loquendi
' modos. Num est hoc illos populos 'Λθεὸτητοι accusare, an Pessimam potius ejus arguere fidem, qui narrationibus id genus magnopere confidere videatur pQuid iam ad haec respondet Baylius, qui omnia sere . quae diximus, de satis exigua Viatorum auctoritate tum a Io. Ludovico Fabricio, tum a Jacopo Bernardo diligenter animadversa novit Z Ille quidem, cum Criticae regulas optime teneat, non Concedere non potest, Viatoribus plerisque non esse fidendum. Alio itaque se vertit. Ait enim ne Viatoribus quidem esse fidendum, cum par sit de utrisque ra- tio, qui multas barbaras gentes aliqua frui Divinitatis cognitione testati sunt i id praecipue locum habere, ubi' Viatorum inter se discordia sunt testimonia, cum alii quidem easdem atheas faciant, alii vero superstitioso cultu dia: i Vinam ab iis naturam coli narrent: ex hoc autem Mylius' infert rem adhuc in medio fore relinquendam, saltem donec Certiora monumenta proferantur : eos igitur decipi, qui
70쪽
IN AGNOS. DIU. LIB. I. P. I. C. IX. 63
, Equidem Mylio respondeo: primo quidem me ad harbaras gentes non ita Paucas ab ea calumnia vindicandas Scriptores esse prolaturum, quibus merito fides adjungi possit, ac debeat. Etenim vel ii sunt, qui per annos bene multos, ut Auctor Anglus, quem laudavimus, inter eas gentes, de quibus loquuntur, versati fuerant, neque prudentia careiant in cognoscendis Barbarorum sententiis, neque in referendis fide; vel ii sunt, qui cum incredibilem, ad res Barbarorum cognoscendas, diligentiam attulissent, hominum, qui proepius eosdem inspexerant, imo penitus noverant, testimoniai inter se contulerant, adhibitis Criticae regulis, atque per penderant. t Paucas quasdam, ac villismas gentes esse non inficior, de quibus nihil certi, si viatorum tantummodo aditendantur testimonia, pronunciare pollimus. At de iis ea dici debent, quae sunt a nobis jam superioribus capitibus db
Iam mstremo loco non omittam, cum de illorum agamus auctoritate, qui populos Atheos exhibuerunt, eam quoque referre plurium Scriptorum responsionem, quam Ioannes Hooke a) non parum urget. Ita enim ille respondet Baylio plures A me ricae nationes inter Atheos esse numerandas acerrime propugnanti m Purorque relationes istius generis nullum in initio habuere fundamentum, nisi crudelis rum hostium calumnias. Acceptae enim sunt ab illis, qui inhumane depopulati sunt regiones illas, O qui, ut invidiam, bonorumque indignationem, quam crudelitate sua excitaverunt, at quatenus minuerent, illos miseros homines alienos ab omni hum nitate ρxhibuerunt. Certe narrat Benzo Ilist. N. Orb. l. ro. e. 8. Ilispanos, cum continentem invasit sent . O mutias experirentur iussicultates in tanta coerceuda imperio suo multitudine, omnibus vitiis apud Regem populos illos onerasse, ut edictum
obtinerent, quo ad perpetuam servitutem omnes damnarentur ro tamen scribis illos totum accusatos tune fuisse idololair iae