De generis humani consensu in agnoscenda divinitate opus metaphysicum, criticum, et historicum, in quo plures recentiorum incredulorum, praesertim Petri Baylii, confutantur errores ... Conscriptum ab Aloysio Brenna S. J. ... Volumen primum secundum

발행: 1773년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

3 DE GENERIS HUMNI CONSENSU

eitatum fuisse, ipsi ejusdem libri, tam inusitatis Graeculo- .rum, atque impiorum laudibus dignissimi, perspicua, &evidenti ratione testatitur a .

Itaque Patres neque tam rudes erant, neque tam eXpertes ingenii, atque consilii, ut pro concesso, & probato contra Ethnicos tam saepe sumerent, quod nullo modo: isti verum esse faterentur. Cum ergo aliquid ita sumunt, ab Ethnicis concessum fuisse vel hinc essicitur, nisi sorte Viros tam doctos, atque tam acutos fuisse deceptos, idonea quapiam ratione probes. Ista si neges, neque acerrimum profecto ingenium Tertulliani, neque divinam Augustini memtem , neque Caeterorum diligentiam , ac fidem in defendenda pietate nosti. Caeterum nobis argumenta quaedam alia non desunt, quibus, ab ipsis Ethnicis Divinitatem summe persectam habitam suisse, comprobemus. Saepius enim, cum aliquid inesse Deo probare vellent, id afferebant: Non decere quidquam beatae, atque immortali naturae deesse, quod magnum, quod bonum, quod expetendum videretur. Iidem, quidquid in unoquovis genere excelleret, divinum appellabant, atque omnia generis cujusque bona a Diis immo

talibus profluere arbitrabantur. i.

Alia plura omittimus partim alio loco disputata, partima sapiente quovis lectore facile advertenda. Quem certe hoc loco moneamus, nihil necesse est: posse homines etiam plures pugnantia loqui, atque sentire, praecipue si non claras, atque perspicuas rerum, de quibus agitur, at valde confusas

quadrant, quod ipse nihil admodum m importe a Iavoir ς mais ce meme curare videtur, ut Dei naturam . vir- Μonde est iI eterne , ou eree' Itiatemque cognoscat. Ea enim scri- a-Diι um principe suique des cho

372쪽

IN AGNOS. DIU. LIB. II. P. I l. c. XVI. 343

fas notiones animo informent. Id bene multis Ethnicis contingebat, qui cum, summam esse Naturae divinae persecti nem, utcumque iudicarent, ipsi sibi repugnabant, si quidem ex animo plures Deos sub uno quodam summo, atque maximo inducebant. Hunc enim unicum esse Deum non quidem verbis, at ipsa re statuebant.

His animadversis propositae quaestioni jam satisfaciam. Ethnicos, de quibus modo loquimur, quod pertinet at loquendi rationem, Polγιheos fuisse concedo. Verba enim sere semper patriae loquendi consuetudini aptabant. Illud etiam gravius addor sceleris illius haud se viter fuisse participes, quod Pobibet admittunt, ubi res creatas, atque adeo vilis simas Divinitatis loco habent, & colunt. At nevo Polγtheos fuisse, quod spectat ad opiniones perpetua saltem, atque

constanti persuasione probatas. Etenim, si quando i videbantur ad castra Polytbeorum sententiis ipsis accedere, manifestus tamen tunc recedebant, quando de uno tantum Num,

ne dici posse judicabant, quae Divinitatis esse vel maxime

propria, facile omnes assentiuntur.

Neque vero quispiam hic posset Opponere: nos ex doctrinae consecutionibus hominum sententias aestimavisse quod alias fieri sine reprehensione posse negavimus. Nos enim diximus, plurimos Ethnicos Unum Deum, quod attinet ad rem, posuisse, quod Unum ponebant, cui definitio Dei utcumque posset aptari. Id non obscura quadam, dissicilique ratione, at prorsus evidenti, at ipso naturae monitu Commendata, at ex confessione ipsorum' liquido aedu

cta elicitur. ὸ

Quae cum ita sint, jam dicat Baylius, quid ex EthnLCorum consensu possit extundere ρ An plures illis visos fuisse Deos p Si de universis loquatur, totum id rotunde negare possem. Res enim opinor spectari oportere, non verba. At

liberalius cum illo agam. Si velit, iisdem plures aliquando visos fuisse Deos, nihil hic repugnabo. De Philosophis enim, qui facilius ex hoc numeror excibi possent, mox separatim

373쪽

agemus. De aliis autem nimium nos esse sollicitos, ut aqua vis etiam inconstantiae nota liberentur, nihil necesse est. praesertim cum plurimi certe liberari nulla ratione queant. Sin autem Baylius velit, Ethnicis universis perpetuo, atque constanter plures visos fuisse Deos, id nunc non modo de Philosophis, at de plurimis etiam aliis aperte nego. Nam quoties unum esse dicebant, Numen inter omnia maximum, cui tantummodo summa quaeque tribuenda essent, quod reliquos Deos gravi coerceret imperio. quin & aliquando po nis assiceret, hos profecto, sin minus verbis, at certe opinionibus, Deos non esse fatebantur. An dicet Baylius, constare saltem, sub uno summo Deo plures ab Ethnicis creditas fuisse naturas homine nobiliores, potentiores, atque meliores p Sed hujusmodi esse naturas, equidem cum Christianis universis verum esse puto, neque me ab hac sententia ullius unquam aut docti hominis , aut indocti movebit oratio. Quin etiam cum Ochio a verisimile judico, quod sint hujusmodi naturae, vel ipso

posse lumine rationis ostendi. An dicet, Ethnicos absurda plurima de naturis iisdem statuisse λ Ultro & isthuc fateor. At in hac re communem Ethnicorum, unanimemque sententiam frustra requiret. Alia enim absurda Romani, alia Graeci, alia AEgyptii, alia Chaldaei, alia Persae statuebant. Imo Gentes inter easdem a superstitiosis plebeculae opinionibus magis cordati hominesnsa leviter desidebant.

- lam quod utcumque naturas veneratione dignas judicarent, quae vere Potentiores, atque meliores essent hominibus, id , si proprie loquamur, in vitio non erat. Vitium im vero turpis4mum erat, ac fere inter omnia scelera maximum, quod naturas illas ad arbitrium confictas Deo debitis' prosequerentur honoribus. ac loco Religionis tam pedidita

374쪽

IN AGNOS. DIV. LIB. II. P. II. C. XVI. 347

dita iisdem superisitio esset. Hoc scelus egregie Apostolica illa sententia declaratur, qua de Ethnicis dieitur m Evanuerunt in cogitarionibus suis, in obscuratum es insipiens cor eorum. Dicentes emm se esse suismes fluisi facti sum. D matauerunt gloriam meorruptibitis Dei in similirudinem imarmis corruptibilis hominis, ct volucrum, ct quadrupedum, O serpemaam is Quo loco illud etiam est notatu dignum, quod Apostolus; cui si mylius fidem non tribuit, aliqua debet eius

testimonium idonea ratione confutare. Sahem enim ut nihil de auditaritate divina loquamur homo Paulus fuit, qui

sententias Ethnicorum optime nosse poterat . nec non doctissimos apud Viros egregiae semper Scriptor auctoritatis est habitus. Apostolus ergo ea omnia contigisse narrat, cum Ethnici eun issent Deum, neque tamen Acm Deum glori eare , aut gratias eidem agere voluissent. Quis ergo non facile sentiat, voluntatis citius , quam intelligentiae vitio hoc etiam tam grave crimen esse tribuendum - Facile, inquam, ipsa natura vel aperte clamando, veleerte nescio quid insusurrando, monebat homines praesertim non omnino vecordes, maximum illum Religionis cultum non esse praestandum, nisi maximo, atque supremo

Deo: illi tantummodo Templa statuenda , illi adolenda thura . victimasque mactandas. At impii homines, quod aliis etiam locis innuimus, nihil minus curabant, quam dociles naturae vocibus aures praebere. Nonnulli quidem patriae consuetudini, cum, quid agerent, quodammodo ipsi nescirent; nonnulli vili cuidam plebis, aut Sacerdotum timori serviebant. Plerique vero libenti animo iis Numinibus litabant , quorum smiles evadere aut adulteria, aut furta, aut alia scelera admittentes tam facili, atque jucunda ratione possent. Non nego mentes ipsas multorum hac etiam in re. fuisse deceptas. Hoc tantum nego: posse Baylium, aut R-lium quempiam probare, totius Humani Generis hunc errorem sulta concordi quadam, di unanimi. & usquequaque

firma persuasione receptum.

375쪽

CAPUT XVII.

Philinopias, atque doctiores homines inter Graecos, atque Romanos Unitatem Dei non ignoravisse senditur.

Locus ipse me admonet, ut de illis distinctius agam, qui

Graecos inter , atque Latinos ingenii, atque doctrinae. praesertim vero philosophiae, laude claruerunt. Ex eo numero plerosque vidisse arbitror, unicam esse Mentem, s lutam, ac liceram, segregatam ab omni concretione mortali, a qua reliqua non casu aliquo, atque fortuna, sed ipsa naturae necessitate penderent a). Non ergo Mentem hanc primum esse Deum inter pa-Tes, existimabant, ut Romanus est Pontifex inter Episcopos qua ratione Baylius nugatur b aut homo, quem Im- Peratorem appellamus, inter reliquos homines. Potius ea Mens de sententia philosophorum eorumdem rebus caeteris, atque naturis homine ipQ melioribus, longius antecellebat, atque praestabat, quam caeteris animantibus homines antecellant. Itaque non modo potestate, sed & ipsa natura Mentem eamdem rerum omnium esse persectissmam. atque optimam arbitrabantur. Cum ergo sit Deus perfecti Dsma illa. natura, cui nihil deesse, nihil aequiparari possit, unicum illi Deum opinione sua statuebant.

376쪽

IM AGNOS. DIU. LIB. II. P. II. e. XVII. 349

Cur ergo, inquis, unicum esse Deum non profitebantur apertius, & clarius p Equidem non dubito, quin illi multo minus, quam Ethnici, de quibus locuti sumus, erraverint, sed tamen populo, ac populi superstitioni obsecundare voluerint. Quod certe gravitas eorumdem, atque sapientia nullo modo pati debuit let. Nam & sacratis iis lignis cultum deferebant, quae cum Diagora sa) non esse fere, nisi coquendis oleribus, apta censebant. Hinc illa Senecae, quae tantopere ab Augustino reprehenduntur b Omnem istam ignobilem Deorum turbam, quam longo aevo longa superstitio congessit , sic adorabimus , ut meminerimus, euhum ejus magis ad morem, quam ad rem pertinere m. Iidem, quos utrum sapientes, an stultos hoc loco appellem, ignoro: sed iidem certe homines doctrina praestantes, cum Deos vulgus in ore haheret, Deos etiam ipsi appellabant. Credo etiam, plurimos ex illis vidisse, Supremam illam Mentem, quoniam naturae praestantia tam longe Caeteras antecellebat, Peculiari aliquo nomine , ac maxime suo ab hominibus esse appellandam. At, ne plures negare Deos populo viderentur, augustiim Dei nomen, quod illi decentius, nec non libentius, ut opinor, aptabant, ad naturas etiam detorquebant homine meliores, ac praestantiores, quae tum sapientia, tum virtute propius ad supremam eamdem

Intelligentiam accederent. U: .. ν .

Caeterum & Augustinus ipse concedit, ut beatae quae dam naturae homine meliores Dii nuncupentus, dummodo ne cum supremo Numine comparari ulla ratione videan

tur, & in ipsis Divinas Scripturae libris aliquando sanctissi

mos homines, qui supra caeteros eminerent, Deorum nomine venisse scimus. Manifestum ergo est, sapientes, de qui-

- . . : .., o bus

- ain Notum est eruditis. Diag re posset, quae res etiam ingens ilis eam Hereulis lignei femur ab id in li Atheniensium odium conciliavit.

377쪽

bus loquimur, si vere illa sentiebant . quae dirimas, inter Pootheos numerari non posse. At quod illa sentirent, neminem latere potest, qui libros illorum diligentius aliquando legerit. Etenim plerique non dico ad unum omnes, ne Mylli, vel Ruiliai more p. gnare ipse mecum in his iisdem libris videar multo majus intervallum inter iupremum Numen, ac reliquos Deos, quam inter hos eosdem Deos, ac Genus Humanum relin quere, non Obscure videntur. Tacitus multa Socratis praetermittam, multa etiam Anaxagorae, atque Thaletis, aliorumque Graecorum, quae

videlicet altero hujus operis volumine allaturi sumus. Alia etiam praeteribo, quae, cum de Mysteriis agemus, pro defendendis AEgyptiis, aliisque gentibus proserenda erunt. Aliquot hic celebrium philosophorum sententias laudabo, ex quibus de reliquis liceat conjecturam Capere. Principio quidem Pythagorae scholam laudare possemus. ex qua , tamquam ex equo Trojano, Viri principes extiterum. Cum enim Pythagoras unum esse Numen inter omnia maximum docuisset, quod universi Mundi naturam constitueret, eidemque motum imprimeret a , hanc eamdem doctrinam ejus discipuli tenuerunt. Ocellus ipse Lucanus, cui mundum ab aeternis jam temporibus est e placuit, qui que Diis AEthera, Geniisque complevit, unum tamen summum Deum videtur inducere. Nam S totius Mundi pulchritudinem, atque ordinem a summa Dei sapientia, ac pintentia repetit b); idemque, ut homines a nefaria libidine revocet, aperte monet, a Deo non voluptatis, at prolia

ιι Clariora illa sunt, quibus Mundum ab ordine servari dicit et ordinis autem causam esse Deumra Σ--- σι ι . v. ... T--ε - - .

378쪽

Propagandae causa, quae pertinent in generandi facultatem, atque virtutem, fuisse concessa a . Onatus etiam nobilissimus e Pythagorae schola phil sophus hare habet a Joanne Stobaeo diligenter servata is Ν

que mihi unus videtur Deus, Cerum unus qωdem maximus, aesuimmus Deus, rerum uviversitatem gubemamr MN autem pra

terea mutii diuersis virtutibus praediti. Imperat autem omnibus Deus is, qui robore, magnitudine, cirrute praestat. Hie ille Deus est, qui unisersum mundum arcet, maderatis , O continet. Reliqui ue o mi sunt, qui per Coelum eodem, quo tois rerum universitas, motu decurrunt, mimum, in istinigibilem illum Deum ordine sequentes m. Timaeus etiam Locrensis ex eadem se hola Vir sapientissimus iis temporibus habitus, de aeterno Deo, qui non fuerit ab alio genitus, Cum omnia ipse genuerit, mundumque condiderit, cui Deo vel ipsa Mundi Anima originem a ceptam reserre debeat, magnificis verbis loquitur. Vide sa ipsius Timaei libellum περὶ quem Proeli nobis dilia gentia servavit, Balteuxit autem eruditio Gallicum insermonem transtulit, ac sapientissimis animadversionibus illustravit b . Ipsius autem Τimaei sententias Princeps Graecorum Philosophorrem Plato in suo libro, quem Timaeum inseri, psit, proseeutus est, qui& alia multa, eademque praeclara de Deo pronunciavit. Velut X. de Lesbus libro Conditorem vocat illum universu orbis, ae Patrem, qui Coeum . qui Tellurem, qri Deos, qui omnia quareumque in Coelo sunt,

6νὶ In libro M Unives Natura

379쪽

Qua vero Deus idem ratione Mundum condiderit, imo em Timaei libro declarare conatur. In multis quidem ille vehementer deceptus est, suosqus decepit; ut cum , rerum omnium materiam non suisse a Deo creatam, tam clare statuit, ut, qui contrarium Uirmarunt, Clemens Alexandrinus. Marsilius Ficinus, Livius Galantes, Petrus Daniel Huetius, Radulphus Cudworthus, Andreas Dacierus a , eorum quae in Timaeo legerant, sit verbo venia, obliti fere fuisse videantur. Attamen ad rem nostram non medi criter facit, quod eodem libro dicat ri Cum vellet Deus Mna omnia facere, nihil vero, quoad natura pateretur, malum. quidquid erat, quod in cernendi sen=m cadere posset, assumpsisse a non tranquillum, O quietum, sed temere visatum , ct fluitans . idque ex inordinata jactatione redegit in ordinem m.

Faciunt etiam ad rem nostram ea verba, quae Criticos nostros mirifice torquent. - in vero rationali modo pulcherri mum Deus mundum conderet, aeternum exemplar secutus es.

od ratione sola, O sapientia sola comprehendi potes, ct im

mutabile permanet. α Eos quidem Auctores, qui verbis hisce Platonis, aliisque decepti sanctissimum Christianae Religi nis Mysterium ab illo adumbrari censuerunt, vix confutatione dignos arbitramur. Etenim quantopere Platonica Τρlaea Christiana diversa sit, ii tantum ignorare possunt, qui Platonis libros aut numquam sumpserunt in manus, aut non satis attente perlegerunt. Me quidem, erudite Lector, minime latet, gravissimos ex Ecclesia Christiana Viros a Platonis libris rgumenta quandoque sumpssse, quibus hostes Christianae doctrinae convincerent. Sed aliud est, in Plato-i : ' nis

sa) clem.' L. V stram. Ficin. i. His plerique critici reeentiores a Arguis. θ XIII. Tim.' versantur; i quibus antiqui Platonis ct in Iraeolet. distapuli sine ulla dubitatione seve-PLot. 9 Chris. L. m. Huet. suas. re aleendi sulli. vide praesertim , AIuet. C. V. cud . Sin. In- quae cieero' habet Acad. Du. C. V. Dis. Vi . Piar. p. 278 L L

380쪽

IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. II. c. XVII. 3s3

nis libris nonnulla reperiri, quae Christianae doctrinae similia videantur, aliud est, Platonem ipsum cognovisse Mysteriunt, quod ex sacris Veteris Testamenti libris ne Dodiorum quidem Hebraeorum incredibilis diligentia cognoscere potuerat. Sed haec non hujus loci. Nunc tantum advertere liceat, quam clare Plato Numen Unum induxerit, cui tribuenda essent, quae Deo tribui oportere, perspicua ratio

demonstrat.

Quid quod Iustinus ille Martyr eloquentia doctrinaque

praestantissimus, in Platonis libris multa, non modo sancti Dsmae Mosis doctrinae conformia, sed & ab eadem accepta inveniri putavit 3 Hujusmodi est illud, quod Plato de Deo dicit, scilicet supremo, atque maximo, cum m principium, ct sinem ait esse, mediumque rerum omnium, sicut antiquus sermo declarat a m ; quibus verbis Mosis libros obscurius indicare voluisse τοῦ κωνείου Iustinus idem opinatur. Haec Iustini quidem gravissima sententia Numenii, hominis , ut Ethnici, tamen acutissimi, auctoritate comprobari potest, de quo ita Suidas b) e. Numenius Platonis se remiam coarguis, cuippe quae eompilata ex Mo cis scriptis M.

quibus de Deo, σ mundi ortu vera traduntur m.

Haec etiam in memoriam revocant, quae de ipso PI tone scripsit Augustinus se : divinum videlicet Geneseos ibbrum a Platone misse telium, & ea Mosis verba α Vidisque Deus cuncta, quae fecerat, ct erant valde bona mi fuisse Graecae sapientiae principi probata, cum scriberet condendi Mundi causam fuisse justissimam, ut a bono Deo bona opera flerenι. Quam Platonis auream sententiam ita ve iam a Cicerone in libro de Uniuersitate legimus m Ouaeramus igitur lausam, quae eum impuleris, qui haec machinatus sit, ut σι μ

SEARCH

MENU NAVIGATION