De generis humani consensu in agnoscenda divinitate opus metaphysicum, criticum, et historicum, in quo plures recentiorum incredulorum, praesertim Petri Baylii, confutantur errores ... Conscriptum ab Aloysio Brenna S. J. ... Volumen primum secundum

발행: 1773년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

tatas. Nam si, quum quotidie refellerentur, omnibus in-men probatae illae fuissent, hoc enimvero se vehementio sime Cicero mirari dixisset, non autem quod homines adhuc essent, qui Chaldaeis crederent. Ac sane in probatissimis Latinorum auctorum libris non pauca legimus, quibus, vel maxime spretos ab iisdem fuisse Chaldaeos, intelligamus. Unum,& alterum hoc loco laudare sufficiat. Nam certe hoc genus hominum Seneca spernebat, cum has preces Parcae Mercurium fudisse fingeret H Ea Patere Mathematicor aliquando verum direre, qui itium

Claudium Augustum posquam Princeps factus est, omnibus

annis, omnibus mensibus eserunt α. Tacitus autem eos vocat b α Genur Hominum potentibus in um, sperantibui se lax , quod tu civitate nostra ct velabitur semper, ct retinebi

Haec Taciti verba illud in memoriam revocant, quod apud Tacitum ipsum, aliosque Latinos auctores haud semel legimus, videlicet quam saepe Roma fuerint Mathematici, eorumque artes exterminatae. Quis enim ignorat, quot in Mathematicos universos S. C. prodierint, quot promulgatae fuerint a Caestribus leges c) Id autem aperte ostendit, eam facultatem ex Astris futura, vitam humanam spectantia, praedicendi non omnibus hominibus fuisse probatam. At cur non probata fuisset, si quidquam Astra censerent in hominum vitam posse conferre 3 Nam quod ea scelerati quidam homines abuterentur, non id effecisset, ut ipla proscriberetur facultas. Quis enim nesciat, plurimos homines honestissima litterarum studia pessimos ad fines detorquere potuisse ξ Nemo tamen ingenuas artes, liberalesque disciplinas a. Republica detestatur, nisi vel a Maximino quopiam. vel a Licinio humanitatem Omnem exuere jamdiu didicerit.

Ipsam

342쪽

IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. II. c. XIII. 3Is

Ipsam ergo, quam Mathematici profitebantur, artem esse vanissimam, mendaciisque sus ultam ex Ethnicis haud ita pauci , praesertim qui Rempublicam procurabant, arbitrati sunt. Itaque falsum est, quod Baylius assirmavit, omne Genus Hominum in id consensisse, ut quidpiam a Sideribus invitam hominum manare posse censerent. Etenim, qui in ea fuerunt absurditate sententiae, dici non potest, quantopere futilem illam facultatem, de qua locuti sumus, colendam existimaverint, & quanto cultores ejusdem habuerint in pretio. Sequitur ut de Divinatione videamus. Quamquam enim ad illius partem Astrologia Iudiciaria pertinet, separatim tamen hoc loco agendum esse de illa duximus. Itaque duo sunt contra Mylium subtili consideratione secernenda. Alterum est, quod vetus opinio sit jam usque ab heroicis ducta temporibus, atque omnium gentium firmatis consensu , esse aliquam Divinationem ; seu, quod eodem redit, ope Divinitatis a quibusdam intelligi, ac praedici posse

futura. In hoc autem nullus error est, nulla falsitas, nulla deceptio. Itaque non est , Cur ea Ciceronis verba, a Baylio produm , vera esse negem is Gentem esse nullam, neque Lam humanam, arque doctam, neque tam immoem, tamque barbarum , quae nonsignificari futura, ct a quibusdam intringi, pra disique passe eenseat m. . , Alterum est, quod bonae, atque utiles illae artes essent, quibus id se assequi posse Arioli, Aruspices, Augures, Vates apud Ethnicos mentiebantur. In hoc autem Humani Generis unanimem flaisse, concordemque sententiam, jactare potest, non vero demonstrare Baylius. Scimus enim singulas illas artes a pluribus praecipue sapientibus fuisse contemptas . Hoc vel ipsa quodammodo indicant verba Quinti Ciceronis, quibus esse Divinationem Marco fratri cupit instendere α Gae est autem gens, inquit, atque civitas, quae non aut extis pecudum, aut monstra, aut fulgura interpretam lium , aut augurum, aut astrolustrum, aut fritum ea enim fere artis sum aut somniorum, aut vaticinationum chaee enim R r a , . duo .

343쪽

duo naruralia putantur praedictione moveatvry α Non dicit u

niversa divinationum genera singulis gentibus, at singula saltem quibusdam suisse probata sa). Uamobrem, si Quinti argumentum ad probandam Divinationem trahatur, ab Ethnicis celebratam, reponere statim licebit, in tanta opinionum varietate illam esse amplectendam, quae Iudaeis placuit, Deum scilicet per sanctorum hominum vaticinia non semel, futuros rerum exitus aperire, voluisse. Sortes etiam aliquando, non Praenestinas illas, aut Delphicas, verum omnino alias. Dei monitu adhibitas non sine magna utilitate fuisse. Somnia etiam addemus, ab eodem

supremo Numine quibusdam immissae hominibus germana sanctitate praestantibus, ejus tamen generis, nullae ut cum iis philosophorum vel maxime perspicacium vigiliae comparari possent. Itaque nos etiam Divinationem agnoscere, dummodo ne veniat eo nomine superstitiosa quaisam ars, a Stoicis defensa, sed vis a Divinitate manans praesentiendi, ac Pra noscendi futura. Quid ad haec respondere potuisset Quintus, quo Romanam, aut Graecam superstitionem obtruderet Nihil profecto, quod non lacile a nobis creγnsulari posset. Nam quae tandem inter artes illas cum ratione praen scendi sutura, quam olim sequebantur Hebraei, possit, ut ita dicam, de dignitate contendere prationem illam maximi probaverunt & Iudices, & Reges, & Sapientes, & Populi, cum omnis antiquior aetas istiusmodi oraculorum veritatem esset experta. Ferebat autem ea ratio paucis enim hoc linco multa complectar ut a vero Israelis Deo castis precibus, ac piis aliquando ritibus quibusdam adhibitis, futuri rerum exitus exquirerentur. At si de singulis artibus loquamur a Stoica levissimis rebus leviore Gravitate es probaris,

rurius a Quinto, & ab ipso Mylio sciscitor, quaenam dici possit vel universis Ethnicis una quapiam aetate placuisse

- la Non alius esse videtur .Eliani vinationem quoque probat ex con sensus in Var. mss. M. ubi postquam sensu hominum. divinam Previdentiam probavit, Dis

344쪽

LN AGNOS. DIU. LIB. I. P. II. C. XIII. 3IT

Extis, ajunt, utebantur omnes, ac de Coelo servabant.

At facile dici non potest, quantopere inter se iidem discreparent, qui ista profiterentur, cum rationes, ut ego interpretor, aut a majoribus acceptas, aut a proximis usurpatas stultissimae levitatis plenas esse viderent, melioresque vellent inducere. Itaque Etruscis, qui exarato illo Tagete auctore gloriabantur disciplinae suae, nec non Romanis, qui tam praeclaram ab Etruscis facultatem acceperant, laevum tonitru videbatur bona quaevis, ac fausta portendere. D, splicebat haec opinio Grajis, ac Barbaris universis, qui meliora dexteris fulgoribus praenunciare Iovis esse censebant constantia dignius. Suam quoque disciplinam ab Etrusca diversam colebant ri gyptii, criao ne, si quid a Barbaris didicisse unquam visi essent, per innumerabilia illa saecula, quibus ipsi seli fuerant, dormivisse putarentur. Alia Ma cus Tullius Cicero qui tamen haec omnia contempsit in Romanorum Augurum Collegio didicerat, alia, imo qua dam contraria Ciceronum hospes Dejotarus a suis acceperat a . omitto dicere quam diversa fuerit apud Elios, apud Pisidas, apud Cilices, Pamphylios, Lycios, Poenos augurii

ratio. Illud potius obiter commemorabo, inter hos fortissimum Hannibalem, cum illa praelia tantopere Latinis matribus detestata commissurus esset, longe alia sagaci volve re animo consuesse, quam quid cecinisset cornix, quid Iovis armiger ales minatus esset, quale cor fuisset, aut fissum, aut Caput jecoris, aut vilcerum color in opimo bove, Cum ante aram Iunonis ipso bove mi pidioris mactatus esset. Et Hannibalis quidem scitum illud , ac memoria dignum, quod Prusiae dixit praelium inire abnuenti, quia exta prohibe

rent. tu, Inquit, earunculae vitulinae mavit, quam impe ratori ueteri eradere ρ ea

Quid apud ipsos Romanos nobilissimi augures 3 quid

345쪽

3i3 DE GENER H HUΜANI UNSENSU aruspices p mediocriterne aut illi, aut potius illorum artes

contemptae sunt a pluribus Viris, iisdemque gravissimis pHaud prosecto dicet ab omnibus fuisse probatas, qui legerit eas Lucilii Balbi apud Ciceronem a querelas m Mamae Reipublicae paries, in iis bella, quibus Reipub ae salus

virinetur, nullis auspiciis admis strantur, nulla perennia D vamur, nulla ex acuminibus, naui viri vocantur, ex quo in prorimu resamenta perireum in Ac sane in Romana historia Iegimus praeclaros Imperatores, & Consules attendere auguria noluisse; neque id tristi semper eventu. ut Iunio, ut Flaminio, sed & optimo, ut Marcello, ut Caesari contigit. Quid quod inter ipsos augures non levis de his iisdem artibus dissensio fuitῖ Nil enim totum illud superstitionis genus cum Appio defendebant; alii vero cum Marcello pupabant, &, quando verum exquirere sine invidia poterant, dicere non dubitabant, omnia haec ad utilitatem fuisse Rebpublice composta b . An vero si clarissimi quique Viri dediti fuissent auguriis , tantopere mirari se Cato dixisset, quod non rideret aruspex aruspicem cum vidisset ρ An Cicero in Augurum Collegium cooptatus, ipsos Sibyllae versus, per Augures tanta superstitione custoditos, non divino afflatu fusos, at callida quadam arte fuisse compostos, & plus ad deponendas , quam ad Asemendas religiones valere in tam aperte seripsisset 3 An idem Cicero ea litteris mandare non dubi rasset, quae sapientissimi profecto Romani lecturi erant in credo, inquit, Romulum, qui urbem auspicato condidiι, habuisse opinionem, esse in prouidendis rebus augurandi sciemiam. Errabat enim multis in rebus antiquisas, quam vel usu iam . ori doctrina . vel vetustase immutatam videmus. Retinetur autem O ad opisvonem vulgi, is ad magnas utilitates Reipublicae mos, religio, disciplino,jus augurum, collegii auctoritas se m.

346쪽

IN AGNOS. DIV. LIB. I. II. c. XIII. 3 I9

Neque vero illa Ciceronis de antiquitate verba ita imiterpretari debes, ut non modo ad antiquiores Romanos, sed & ad omnes fere homines pertinere putes. Nam primo quidem plures haec in Graecia contempsere sapientes, ut multis argumentis perspici potest. Hinc idem Cicero vulgarem vocat Graecum illum contra Augures versum, A Bene qui conjicieι, vatem hune perhibebo optimum. 'Deinde ipse Cicero, cum sibi objicit, omnes Reges, Popinios, nationes auspiciis uti, omnia haec ad multitudinem,& imbecilles animos, atque superstitiosos pertinero, fatis aperta oratione declarat. Quare haud equidem scio, an, totam hanc auspiciorum cujusdammodi artem non fuisse sapitatissimis quibusque probatam hominibus, manifeste significet. Neque enim uspiam Cicero multitudinis, ac superstitiosorum nomine homines liberalissimis artibus, ac sae pientiae gloria praestantes complem solet. Illud etiam hoc loco non debet omitti, quod in antiquioribus ipso Cicerone Romanis Auctoribus ea quandoque leguntur, quae levissimum illud artificium ab iisdem non ODfenso populi animo contemni potuisse declarant. Hinc Pacuvianus ille in Chryse physicus palam eos ridet, . i

qui linguam avium intelligunt, is Plusque ex alieno jecore sapiunt, quam ex suo. Ennius autem ea non semel protulit, quae nihil significent apud illum divinandi quavis arte fuisse contemptius.

Iam vero ferme omnia, quae diximus, ad omne genus Ostentorum, ac portentorum pertinent, sive etiam monstra,

atque prodigia, quibus ostendi, portendi, monstrari, Praedici futura, vulgi levitas, & plurium philosophorum, maxime Stoicorum, insipientia arbitrata est. α Sanguinem pluisse, ait idem Cicero in II. de Divinatione, Senatui nunciatum est,

347쪽

DE GENERIS HUMANI CONSENSU

na1ratum est etiam stimium fluxife sanguine, moram sudasse

simulacra: num censes ii nunciis Thalem, aut Anaxagoram, aut

quemquam pissicum crediturum fuisse δ α Jam reliqua Divinationis genera videamus. mylius quidem fidenter pronunciat a , flumina sitis alveis exeuntia ab hominibus universis habita misse futurarum calamitatum indicia. At omne id qua ratione demonstrat 3 Demonstrat dico p Nihil minus Ba ylianum est. Hic magnum aliquid sibi dicere videtur, cum id dicit, quod imperiti, qui plerique

sunt, libenter audiant, at paucorum vere doctorum hominum mentes aspernentur, ac respuant. Nec vero quisquam

magis confirmare mihi videtur universi Humani Generis Lugoritatem, quam hic, qui aliter eam elevare non potuit, nisi ad istiusmodi commenta Confugeret. Equidem numquam id, quod Baylius hoc loco a nobisaredi jubet, apud Scriptores, aut Latinos, aut Graecos, me invenisse memini. Imo cum multa sint a quibusdam Phil sophis de Divinatione accurate, copioseque disputata, hoc totum genus aut omnino praetermissum, aut admodum te .viter, ac strissim attactum fuisse, animadverto. Quin & plures duo tantum illa genera, furoris, atque somniorum, printavisse compertum est, reliqua omnia sustulisse. Denique eum multi ea ipsa Divinationis genera palam contemnerent, quae majorum Ructoritate Populus Complexus erat, eo magis dicendi sunt nihil sere, nisi vastitatem segetum, a fluminibus timuisse, quae supra notas ripas aut nix, aut im-her aluerat.

Nihilo melius illud est, quod magis etiam Baylius ur get, Divinationem per somnia Generis Humani consensu posse probari b . Quamquam hic scire velim, de quibus ille somniis loquatur. Etenim per somnia Divinitatem sanctissimis aliquando viris, quae voluit, aperuisse, nobis, qui

348쪽

IN AGNos. DIV. LIB. I. P. II. C. XIII. 32I

Scripturae credimus, omnino tenendum est. At

s de somniis loquatur, quae levitas, aut superstitio vulgaris attendat, jam audiat, quid ille Cicero doceat, ad quem hujus nostrae disputationis initio confidentissime provocabatis Illud quidem perspiciιum est, inquit, nulta visa somniorum proficisci a Numine Deorum. Nostra enim causa Dii id facerent , ut prouidere futura possemus. Puoius igitur est quisque qui somniis pareat, qui intelligat, qui men eris' uuam multi ero, qui contemnant, eamque supersitionem imbeciali animi, stique anilis putenis Puid est igitur cur his hominibus consulens Deus somniis moneat eos, qui illa non modo cura, sed ne memoria quidem igna ducant ρ α Potuissetne clarius aliquid Cicero scribere, si res illi non cum Stoicis, & cum Quinto Fratre, sed cum Baylio ipso fuisset p . Quod pertinet ad Sortes, quibus Ethnici plures cum superstitiosa sollicitudine, & miseria crediderunt, clarissimae quondam habitae sunt Praenestinae. Num tamen Genus Humanum non temeritate potius, & casu illas regi putavit, quam ratione, atque consilio p Equidem & a Carneade, ut Clitomachus apud Ciceronem auctor est, dici consuesse memini, nusquam se fortunatiorem, quam Praeneste vidita Fortunam, neque tamen ejus invenio temeritatem a caeteris castigatam fuisse,& Ciceronis ea verba memoria teneo. quae rem totam pene conficiant m Fani pulchritudo, inquit, Ooeiustas Praenestinarum etiamnum retinet sortium nomen; atque

id in vulgus. viis enim magistratus, aut quis vir illustrior utitur sortibvry Caereris vero in locis sones plane refrixerunt M. Ex ii silem Ciceronis de Diuinatione libris colligere licet, non ab omnibus prosecto sapientibus fuisse probatum divinandi genus illud per furorem ab Apolline immissiam, quo fieret, ut, quae sapiens non videret, ea videret insanus,& is, qui humanos sensus amiserat, divinos assequeretur. Ipsa illa Delphis Oracula ita viluerant, ut, jamdiu Apollinem facere versus desisse, non minus vere quam facete Cicero scripserit.

349쪽

Quin & Demosthenes, annis fere tercentum antequam ista Cicero mandaret litteris, Πιλιππιζειν Pythiam, hoc est. auro corruptam Philippo favere, in maxima Atheniensium Corona pronunciare, non dubitabat. Quod quidem satis declarat, quo in pretio tantiis vir Delphica Oracula habenda

esse cense et . .

Alii praeterea non deerant, qui citius a Sacerdotum fraudibus, lucelli gratia furiosos imitari non dubitantium, quam a juvene illo flavo, atque imberbe Deo, qui os ra

bidum , fera eurda domans premendo fingeret Pythiam, tam sagacis dementiae causas esse repetendas arbitrarenω. Non aliud fere, quam istud, mea quidem sententia, ex toto Antonii Vandalii libro de Oraculis colligi potest.

At,. his omiisis, quoniam Oracula, magis qum alia quaelibet genera Divinationum, probata Ethnicis aliquando fuisse . non inficiamur, est quod acutius hic, attentiusque consideres. Etenim a Baylio sciscitor . Si Ethnici oracula' sequebantur, in quo fallebantur 3 In causis, puto, Oracu lorum potius, quam in ipsis oraculis. Nam & quod aliquid ex Delphico, aut Dodonaeo, aut Hammonis illo sim lacro funderetur, verum erat, & quod interdum aliqua sutura Praenunciarentur.

taenim puto cum Baltho, non quidem semper, at si pius, malos Genios per ea simulacra, vel per os Pythiae, vel per sortes illas, aut Clarium fontem, aut pueros i dentes in viis, aut alios vates, fuisse locutos, quo superstistionem foverent, quae fusa per gentes innumerorum ho-num animos oppresserat. Iam Genios illos, cum incres, hili polleant ingenii vi, penitus multa perspicere, quae nos videre non possumus, multa etiam futura conjecturis asse qui, aperte docet Augustinus, quem libenter Christiani s quimur. Et ille quidem eosdem Genios addit, cognitiones

etiam abditas hominum in cum signa quasdam ev animo ex-W-untur in corpore is quandoque noste; ex quo item fiat. ut multa monere possint, quae sapientiam quamlibet hominum omnino fugiant. Ita-

350쪽

Itaque non tam Ethnici errabant in eo, quod per Ο- saeuia putarent, futura se quaedam posse praenoscere non . enim omnia se scire posse credebant, cum advertissent, partim flexiloquis, & obscuris, partim ambiguis rationibus oracula fundi quam in eo, quod oraculorum auctoribus D, vinitatem inesse arbitrarentur. Iam vero haec totius Humani Generis opinio, vel saltem Ethnicorum, qui oraculis credebant, nullo modo fuisse diuenda est. Etenim & ex Plutarcho, & ex Seneca,& ex Porphyrio, dc ex ipso Cicerone discimus, de causis oraculorum non unam omnium fuisse, concordemque se tentiam. Plures enim mos iisdem praeesse opinabantur. Plures a Fato regi dicebant occulta quadam ratione, nec Esuis quidem, ut ego arbitror, auctoribus intellecta. Plures demum ab occulta quadam vi telluris ipsius ea repetebant, unde nescio quis anhelitus, aut afflatus fieret, qui providas futurarum rerum mentes ecticeret. Omnes illi quidem ia- saniebant. Non tamen hinc sequitur . si quid video, unam quampiam vanissimam opinionem hominibus universis pla-' Cere potuisse.

Ad extremum contra Mylium illud adverti velim, quod ipsius etiam hac in re nostra levitatem, & inconstantiam ostendat. Pugnat ille a , ut Deus auctor mundi non fuerit communi consensu hominum ex matus. Quhi ita mpicurus nempe cum suis, & Democriticorum ramilia cci tradicit, praeter eos, qui Anaxagorae praecesserunt aera rem . Atqui Epicurus etiam cum suis ita Divinationem omnem funditus sustulit, ut nihil apud eosdem philosophos

esse posset illa contemptius. Democritus quidem, nisi joc tus est, ut nonnulli putant, praesensionem rerum futurarum comprobavit. At nihil hinc ad rem nostram. Colophonius enim Xenophanes, cum Deos esse diceret, Divinationem tDmen omnem rejecit; cui quidem plurimos ex Elea schola Philosophos, ut caeteris in rebus, assensos fuisse, credibile S s a omni-ca coapis. Ma Posses, L

SEARCH

MENU NAVIGATION