Antonij Merindoli ... Ars medica in duas partes secta. In qua non solum ea explicantur, quae ad medicinam discendam sunt necessaria sed multa etiam, quae theologos & philosophos recreare valeant continentur. ... Accessit sub finem exercitationum medi

발행: 1633년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

336 Artis Medicae pars prior.

oem etiam praedictos in aegris motus naturam ad crisim promouentes concitare,non ineuidenter sequitur. Ea tamen aliquando pei turbationis illius periodos ideo euariat: quod nonnunquam sit cursu velocior,aut tardiot solito. vel quia diuersis vicina sederibus fixis,aut vagis; suos emuxus paribus, aut disparibus socians influxibus, non solum propriorum influxuum vires vel intendi, vel temperari, vel remitti & emendati accidat: sed praeterea etiam eorumdem effectus aliquando accelerati ali stardati contingat. Unde euenit, qudd cum in acutioribus morbis saepilis crises die septimo fiant: nonnunquam tamen accidat . illas non tantum eum malis aegri rebus, sed salubriter etiam die sexto, octavo, e aliis fieri. Quod praeterquam testatum a Galeno legimus, ' ac parti latim octauo die asnono eriles accidere licet minus fidas octavo. . Sed de sexto,quem Pergamenus ' Tyranno confert. Larissaea virgo apud Hippocratem, integrὲ iudieata est: cuius crisim tertius indicauerat. Et quarto Epidem ion, O virgo quaeὸam eodem die iudieata refertur: ac per eam tempestatem circa pleiadum occasum, multos sexto-octauo iudicatos. Nec non I. ρpidem tonsect. n. tex. 83. plurimi sexto die iudicati lieet recidiva subsequente.referuntur. ae si nondum acutioribus satisfaciant quaecumque sit specialis causa dierum criticorum,& quarumcumque periodorum morbos finientium; hoc saltem ratum firmiimque habeator inter Medicos L qui ex lolio magis viam ex astro res aegrotum conisectantur de de pulsa artetiarum magis, quam de sphaetatum motu soni solliciti J longo de diuturno experimento probatum morborum quidem acutorum crises frequentissim Eaduenire per septimanas i h scilicet die septimo,decimo quarto, de vigesimo: proximε veto ab his iudicia per quaterniones fieri ; ac demum per interea latios etiam horum iudicationes aliquando etiam accidere, sed mi niis potentes. Decidentium ab acutis & vigesimum excedentium . quosdam constat ex Pergameno per quaternarios etiam iudicari; alios per septenarios,non tamen solos ut Auerihoi placuit 'quosdam demum pet vicenarios. Nam Abὸerae Heropyto, apud Hippocratem, febre ardente non exquisita tamen laborans,a quadragesimo ad centesimum quo perfecth iudicatus est, per vicenatios sensibiles moibi mutationes labiisse scribitur. Cuius meminit Galenus in exemplum eorum qui in longum nimis morbum per decidentiam sellieet ab aeuto in eiderint. Diuturniorum vero magis notabiles mutationes. & solutiones; vel per mensium decretoriorum numerum aut annorum fi ri: vel per diuersas anni temporum variationes,& illustrium stellarum fixarum ortus atque occasus: f equentissim E aduenire : ut ab Hippocrate. ' Galenoque scriptum legimus. Neque tamen itaeeticis esse huiusmodi eri fium terminos, existimandam est. quin accidat aliquando. quibusque diebus, ' 6e quibusvis tenipolibas, iudicatione sed raritas pro unoquoque morborum genete,quam inpiaedictis terminis fieri.

Designis crisium, of Jeciem cristos indisantibus.

C A p v et XIII. ET s i eomones, non solum misium,sed salutaris etiam eriseos praenuntias esse docuerit Hippo

crates: ' non tamen eadem sunt coctionis Ac crisis indiciat sed haec inter se plurimum disseiunt. Siquidem ut habet Galenus, coctionis signa semper bona sunt, iudicationis veto non semper. Praeterea signa coct ionis quocumque tempore appareant bona sunt,&' quo citilis apparuerint, etiam celerius adfuturam sanitatem pollicentur. Quae vero ad melius iu)icant, ex Hippocrate. - non statim apparent, quae, neque in augmento. neque in principiosed in statu apparere conuenit. Decretoria ergo propriE 5e signa crisios praenuncia,sum omnia illa perturbationum symptomata quae in ter epigenomena suturas excretiones praecedunt.& materiae iam coctae Sc excernendae concitationem conseqLutur. Quae ex Galeno 6c Aetio, sunt dispnoeae praeter morbi vim adueniet e vertigines, senis suum pertu batio, capitis,stomaclai,colli,tibiarum lumiarumque dolores, aurium senitus, vanus au- te oculos splendor,inuitae lacrymae.& fine praeuio oculorum affectu apparentesi obliuio praeterea, d liria,& comata praegressae coctioni succedentia et utinae item soppressio ultra vim moi bi inducta, labi, infelioris tremor, rigor ingens, accessionis inconsueta anticipatio. aestuatio immodica , sitis vehe menti nausea, clamores quaeruli, iactitatio.ventris insoliti rugitus. bor tygmi, & similia. Quae De quenter ineruditos Medicos terrent, erudito vero Nexpertos , imminentis seos admonent. Expulsu praeterea futuraeiudicationis trahuntur indicia, si pulsus principio magnitudine M vehementia inaequales atque inordinati, cum celeritate & frequentia. necnon cum aliqua nonnunquam interruptione in acuta febre apparuerint: saeuitatem cum irritatione grauari significantes: deinde inin qualitatem paulatim perdant, ordinόmque acquirant, alti fiant,& solito vehementiores; robur facultatis indicantes liberumque naimae motum. Tales enim ut habetur apud Galenum , aegros excretionibus iudieandos esse demonstrant. Tum Uero

382쪽

Theorica. De iudiciis morborum.

vero proximε etiam, sim eamque securam imminere indicatur ex pulsur cum sistote antea cele rior, ad arctualitatem celeritatis evin diastole rediit. Hinc enim putredinem euictam, dc contractio nis viam imminutum esse significatur.

Crisim veris iam praesentem ostendit, ipsa sensibilis vacuatio,quaecumque illa sit. Mae tum futura est conueniens cum modo naturae familiari, dc per loca conferentia, peccans decoctus humor quanti ate lassicienti excernetur Nulla enim pauca vacuatio critica est. Neque tamen excretionem copiosiorem esse oportet:quod enim nimium est, perpetuo damnarur. Quoniam fieri nequit,quin simul ariue excrementa nimia quantitate vacuantur, spirituum etiam maior quam oporteret cmpia non exoluatur.

Bonae ergo Cristos signa,duo habentur apud Galenum:' indicata coctio excretionem praecedens, Ac bona tolerantia excretionis die critico aduenientis comes. Etenim si qualla oportet pur L h. i. h. gari, purgentur seu arte scilicet seu sponte) confert dc facith ferunt. Contra malae Criseos indiciat 1. ssunt,eam eum cruditatis signis adueniret die non critico accidere,aliam materiam ab ea quae motbi causa est expurgari, eamque ab aegro difficile ferri. Verum cum non solum crisim adfuturam praecognoscere oporteat: sed etiam qua speeie criseos terminandus sit morbus praeuidendum sit, ut naturam in quamcumque partem vergentem,quan tum in nobis est, adiuvemus t quibus signis unamquamque iudicationis speciem imminentem discernere valeamus, explicandum est. Ad quod primum aduertenda est morbi species, quae hac . aut illi excretione magis aut minas commodε soluitur ut sit pra insinuauimus. Tum considerandum est anni tempus, quoniam aestate aut vere. vomitu, sudoribus, vel sanguinis fluxu morbi frequentius terminantur: at hyeme,&autumno facilius per urinas &secessum. AEtas item con sideranda est,quoniam iuuenes sanguinis fluxu sudore potius, consistentes M senes egestionibus & utinis magis iudicantur. Ita & aduertenda corporum constitutio:gracilium enim morbi,sudoribus magis; pinguium verb&obesorum, alui fluxu commodius decernuntur. lParticulatim autem in quam partem magis inclinet quibusdam indiciis praeuidetur. Nam pri- md si sanguis in superiores patres vergat, per nares postmodum excernendus , ex Hippocrate, retia. i M. Galeno, ' de Avicenna, ' principio in praecordiis tensio sentitur,praesertim si exinde sursum ille re- tys,

pati estque ea tensio sine dolore, phlegmonode saltem; nisi praecesserit hypochondriorum inflam--, A

Cui mox fugax anhelitus difficultas sucredit, sanguine per thoracem transeunce: tum capitis P s t.., ,

dolor aduenit quodammodo grauans, extendensque&pulsans, a sanguinis scilicet copia, clusi odemque feruore caput occupante: Quem dolorem postmodum consequitur oculorum hebetudo, aut oberrantis luminis apparens fulgor vel lacthymae nonnunquam subsequuntur. ' Tum oculorum, genarum etiam aliquando,& nasi rubor i alias infestus narium pruritus subuenit. Inter haec autem symptomat ea quae postremis relata sunt,undecumque sanguis in nares irruat, apparere consueuerunti priora vero tantiim eo deorsum sursum lato adueniune. Q.Vomitum praesignant, ventriculi tensio, aut grauitas cum singultu aut morsa saltem, quem sequatur respirandi dissiculeas , aut repentinus capitis dolor, vertigo, aut oculorum caligo, cum faciei pallore. Proximδ eumdem aduenientem notant nausea, oris superioris ventriculi morsus, Sc labri inserioris tremoti aesertim multa ae tenui sputatione consequent:

Fluxum oris qualem ex hydrargiro illiti patiuntur, praenuntiat capitis tensivus, simulque punctorius dolor ; cum genatum, de gingiuarum, labiorumque sublaxo tumorei maximE si his frequens sputatio successetit a tum spontaneus fluxus, qui ut plutim im cum lentore acris, inmmas

oris partes exulceree. - l. I

Per secessum, futuram erisim indinat inserioris ventris iis a sueta perturbatio , cum rugitibus & borborygmis, nec non & cum torminibus, motiaque circum umbilico Vude ex Hippocrate quibus hypochondria ex aliqua recenti occasione per febres suspensa murmuranc, tum borum dolore superuenienter ij alui humectantur , nisi natusγumpant, aut Vrinae multitudo proueniat materia scilicet hoc postremo casu in renes de ureteres per caecos ductus vers . Certius Verb eamdem huius generis exelisionem sequuturam nunciant, si faeces solito liquidiores reddantur, de facilitas ad egerendum maior quam antea praesertim cum urinarum suppressione

sentiatur. εQuibus, si intestinoratii intilius,& Iot vehemens cumexternorum pet tigeratione inclatur, dysenteticum fluxum timere oportebit.

Ad urinas naturam inclinare ex eo maximὶ significaturi quM alterius vacuationis fgna nulla

appareant , ac . praeterea quod noua quaedam ad mesendum irritatio fiequentiorque

383쪽

Artis indicae pars prior.

a. e. g.

mimo adueniat: & paulo ante ubi coctionis signa constanter apparuerint, morbique symptoniata mitiora fuerint,copiosem in urinis sedimentum,& promptὶ subsidens apparuerit. Per haemorrhoides naturam criticam excretionem moliri demonsttat, tum desectus signorumali M vacuationes indicantium;tum etiam affuera expurgatio per haemorrhoides. dc sensus grauit eis,insolitique caloris in recto intestino & ano perceptus. Per uterum naturam vacuaturam esse noxios succos pollicetur, lumborum grauitas ematu diagri ac circum uterum dc imum ventrem torminosus dolor, tensio, oc seruor quidam abdomeni infestans.l Sudor,consuetis vacuationibus utinae scilicet de alui suppressis, aduenire solet. Ae praegretat quidem rigore si qui mouetur humor,biliosus sit 8c morit x , vel sine rigore si ille mitior extiterit.

Adventantem autem sed ,rem speciatim denotat , caloris maior solito ad externas partes t eiusque corporis ambitum effusio, cutis simul aucto rubore. Proximh autem eumdem venturum promittit, roridus quidam 8c calens a cute exhalans vapor. Ac tum certius ille signi ficatui, si

pulsus undosus sit 3c insigniter mollis. Quae pulsus differentia instante crisi apparens, talem semper excretionis speciem sequuturam certo praenunciat. Aliae verb pulsuum differentiae quae crisisi indices esse feruntur, noli specialem aliquam excretionem , sed plures indiscriminatim Ggnificant. Vt pulsus qui non solum altus est 6c vehemens, sed etiam absolutὶ magnus , sanguinis fluxum criticum imminentem denotat. Per quam autem partem ille sit fluxurus, minimEdetegit Quod si natura plures vacuationes simul aggredi meditetur, mixtim diuersarum specierum

Criseos signa concurrent: eam tamen excretionem potiorum futuram esse semper sperandum,c ius potiora fuerint indicia. verum ut certδεc sine errore in cognitionem veniamus speciei futurae criseos, ubi decretoria perturbatio iam innotuerit,per omnes possibilium excretionum differentias discurrendum est, de diligenter aduertendum num huius , aut illius praundices notae solae sint, aut mixtae. de quamessicaees singulae appareant. Quibus exacth pensatis; non inmere, sed prudenter, species futurae

cilleos praedicenda est. Tandem finita erisi.& iudieatoria excretione eessantemum ea persecta sit, Mabsque recidivae metu, an verb imperfecta, dc relapsus suspicionem insciens inquirendum est , per ea quae crisimipsam consequuntur. Hoe autem novisse plurimum interest, quoniam quae iudicantur de iudicata sunt integrἡ . neque mouere, neq. te nouare aliquid siue medicamento, siue aliter irritando,sed sinere oportet. ' Si vero ad absolutam excretionem,&persectam crisim aliquid desit, quidpiam que materiae morbificae residuum sit, medici ossicii est, ea quae ab imperfecta iudicatione relicta sunt. auxilio conueniente vacuare, ne recidiuam faciant. Illam ergo perfectam, vel imperfectam esse deprehendemus,ex corporis qualitatibus,actionibus,& excrementis. Si enim omnia haec talia snt,qualia in sanis esse consueuerunt, faciesque sit probh colorata, dc quae antea tumida erat, d tumuerit . si plus iusto non sitiat iudicatus, cibos non ve prius abhorreat, probE coquat, comm de egerat,typara habeat , de mollia hypochondria, tacite respiret, aequalem habeat p.dsum de decenter remissiim, cutis calorem temperatam, sensus integros,mentcin quietam,somnos placidos, minimeque turbulentos,nec non urinas reddat urinis sanorum similes, dc egestiones debith eoi ratas 3e figuraras;integrae M absolutae crisios certum habemus indicium. Si vero contra facies t miti esse perseueret,aut citra icterum criticum colore aliquo noci naturali sit infecta.si cibos fastidi it conu teste Aeidum, aut nidorulentum nullo nouo errore commisi, eructet, importunὶ si . tiatirensa illi sint hypochondria, iactitationem aliquam patiatur:interrupth dormiat, ει turbulenta somniet,inquieram dc perturbatam mentem habeat,ac talia egerat,aut mingat quae ab urinis de

egestionibus sanorum. liena sint, vel aliquod horum appareat ; euidens signum in talem crisim perfectam dominus tutam cilc.

2, simpliei morbo se linistre.

l A M morborum terminationem quae in longiori tempore de paulatim fit, solutionem sin

. 4. pliciter appellari docuit Galenus: ' per quam paulatim morbi marcescunt,ut idem loquitur seu per quam na ura sensim materiam morbi eausian per halitum M. insensibilem transpiratum ire luit. Ea enim solutio seu morbi citra sensibilem vacuationem cessatio , quae repente fit,

384쪽

infida est maxime si no quidem coctio ut idem Pergamenus notat, ' antea apparuerit ι hac autem auctore Avicenna, finiri solent tum plurimi affectus croni ei; tum mitiores morbi qui naturae aut nullum, aut paucum laborem inferunt. Magni enim ut ait Galenus, iudicantur omnino: qui autem parui seluuntur solum, maxime in iis,qui a natura,vel per aetatem laxo admodum corporis sunt habitu,&plurimum perspirabili, quales sunt infantes. Ita vero morbi aliquando finiuntur, qudd natura id semper eligens quod seeurius est,& minus graue,in leuioribus illis morbis in quibus 1 motbifiea materia miniis opprimitur, min vult eo uti vehementi conatu qui ad morbum petmanifestam excretionem finiendum, requiritur; sed contenta est, absque labore perturbationis 'eriticae,materiam euictam sensim in halitum resoluere. Signum autem futurae huiusce desitionis morborum est qubd indieata naturae supra morbum victoria per constantem Ec uniuersalein coctionem,nulla in succedente decretorio die perturbatio, sensibilem de repentinam vacuationem

iudicatoriam antecedens appa ax-

De terminatione morbomm qua sit per decubitum.

ET 1 t Galenus' cessis nomine eam comprehendat morbi desitionem quae non solum per sen b G . .. . fibilem sit excretionem, sed illam etiam quae per decubitum aduenit Nos tamen facilioris doctrinae gratia, has morborum terminationes supra ab inaicem distinximus. Per decubitum autem, e cis,is.1 abscessum intelligimus di ve solent etiam caeteri, referente Galeno. Neque tamen per abscessum . hoe loeo idem planε significari existimandum est,cum eo quod Graecis από-ημα propriε , Cel- ἔλ - vo ea appellatur. Cuius duplex genus a Galeno describitur.' Vnum cum phlegmone in pus versa, pus ipsum tanquam in sinu aliquo est eollectu cui vomicae nomen proprih conuenita Al--- ., terum eam nutu praecedente phlegmone,humor aliquis omnino acris statim ab initio in parte qua-ipiam tumorem excitans colligitur sed per abscessum eam dispositionem intelligimus, in qua humores qui prius vel totum corpus,vel princeps aliquod membrum infestabant, exinde alio transis fferuntur. Alib inquam transferuntur,atque ut ab Hippocrate explicatum legimus,multifariam. zὰ .cia.

Vel enim in eutem vel in earnes neruos ossa,alia que partes abscedunt, multiplices generantes as μη ν. sectus tubercula aliquando, aut tumores varios etiam suppurantes ali/s vero ulcera,caries, fistulas,& plurimas in cute emorescentes pustula , nee non cutis descammationes , capillorum defluuia, vitiligines scabies,aliaque hi iusmodiised aliis frequentius rumores. Qua ratione, natura tum solum febres continuas terminare consueuit i cum ad materiam morbi authorem a vasis foras per sensibilem euacuationem expellendam aut per halitum dissipandam impar,eamdem aliis transmi rit. Hoc autem non in quibusque febrilibus morbis fieri indis criminatim consevit: sed in his prae- , --... sertim qui concoctu difficiles sunt, non tamen exitiosi: e qui ut docet Galenus, ex crassiorihus, ν Qu. frigidioribusque humoribus fiunt tales enim per abscessus iudicari, ut plurimum assistent. Nam eis ...ia. quibus febres diuturnae his vel tubercula,vel dolores in articulo, fiunt. v 4. v. .

Atque tum maximh,cum materia morbi causa ad integram perfectamque coctionem deduci . exarer tim iit: vii , Galeno docemur dum inquit,in iudicatoriis namque absi essibus, ut crudu ni m. t . ita Se sanabileta esse morbum oporreet concoctus enim citra abscessem solutionem nunciat. lQuod postmodum Hippoetatis authoritate confirmans. qudd autem crudus una fle mali- itate carens , ait, diurises morbus perseuerare debeat, ut abscessum fore sperandum sit, man fissu Hippeierarest in libet depraesagiis ita scribens declarauit. Quicumque lotia tenuia dc eruda multum remporis minuerint, nisi alia perdurationis signa adsint: in illis abscessum ad partes limitersei minferrestes expectate oportet. l Neque tamen ad salutatem abscessum, materiam morbificam pluiamum crudam esse necessum est. Siqnidem Hippocrates , ' ar si screatio inquit non eth excernatur, nec urina videatur habere bonum sedimentum ι petieulum clauditatis in articulo, vel multi negotij imminet. LicEt vero morbi qui ex crassis frigidisque succis cxcitantur, per abscessus maximE soluantur di nonnunquam tamen causi etiam per abscessus, Se parotides, ut apud Hippocratem, & Galenu . videre est terminantur. Nam ex eodem Pergameno, si quando prorogata febre Se saluh affecto homine. f cultas fuerit robusta cum crassis de crudis humoribus ut facultas imbecilla cum humorum tenuitate:medii morborum extilis spes est. Tales enim neque per manifestas exeretiones terminantur, nec ad mortem feruntur, sed peri rac, 4 o 3 abscessus finiuntur. Alias enim ut saepius adnotatum est a Galeno ,'' morbi quos humores

385쪽

34o Artis Medicae pars prior.

committunt Glidiores cum aegri viribus valentioribus, per excretionem iudicantur: εc assectiones in quibus facultas debilis est & humores frigidi, nec per excretionem, nec per abscessum finium tur: daut corrumpunt aegrum, aut perquam longo temporis spatio vix concoquuntur. Vt a tem continuae febres praedictas conditiones sortitae per abscessus desinere consueuerunt:ita ex Hi po. rates febres intermittente, si erroneo modo prehenderint in quartanam degener ni,praesertinisi autumno appropinquarint, Uerum abscessiis non solum praesentes adhuc& vigentes morbos finiunt: sed eisdem etiam ali. quando curatis quasi in recidivae modum succedunt: iam conualescentibus aegris. ex reliquiis soluti affectus aduenientes. Ita notatum a Galeno legimus in librum de humoribus: P ubi Hippocrate in his qui ex morbis inquit exurgunt,si statim man ac pedes dolore conflictentur , in eis absieemis orienrur. Quin imo laboribus doloribusque aliquarum partium,morbos praecedentibu,;a cidit in illis morbos per modum decubitus fierLSic enim Hippocrates,' sed si quae pars ait,ante morbum Iaborarit,ibi morbi sedes erit: ut acci. dii ijs qui pcrinthi tussi,&augina laborant. Tusses enim,non s.cus quam febres, abscessus excitae. Ac demum prudens natura & nostrae conseruationis studiosa per abscessus ea aliquando fieri prohibet,quae facta eadem via tolleret Quod sic idem Cous Senex docuit: cum decubitus quidem, inquit, in quibus facta tollitillaec ante facta prohibet.

Cum ergo abscessiis aliquando adgrauiores morbos praecauendos adueniant.nonnunquam quasi reliqii ae morborum iam curatorum appareant ; ali-s verb ad morborum vigentium adhuc s.lutionem a natura proturenture quia hos imminentes praeuidere plurimum interest, quibus notis id coniectari valeamus hoc loco explicandum cst. Primum enim cum abscessiis omnino fiant ut explicatum est . v. l imbecillioribus n turae viribus tenuem materiam foras affatim expellere nequeuntibus .aut eisdem integris crassum sed cruduM adhuc humorem infestum in particulare aliquod membrum transmittentibus: si acciderit cum febre citra periculum diutius aliquanto perseuerante, coctionis signa in urinis apparere, nullam tamen exinde materiae morbificae excreti nem fieri, de nullam morbi paulatinam remissionem succedere: morbum huiusmodi per absces.sum finiendum esse eoiiiectabimur. Etenim cum eo casu materi pepasmo euicta ab infirmis viribus per manifestam vacuationem non excernatur, nec interim in foco contineri amplius valeat, victrici naturae infesta; aliqu5 abscedat necessum est. Vel si materia morbi causa crassiore existente, ante coctionis not s, criticae periurbationis signa nulla excretione subsequente apparuerint rtune etiam apparituros abscessus suspicandum est. Ac maximε si alterutri aSctus eos teneane qui minores sint annis triginta. vel hyeme adueniant. Hyeme enim potias quam sita anni tem- lpestate abscessus fiunt e quoniam ut ait Galenus, η cum morbi quos frigidi crassique humores lcausant per abscessus frequentius terminentur ι solent huiusmodi ii mores per hyemen m gis

abundare.

Quo tempore abscessus eardi, etiam desinunt quδd ob frigiditatem ambi, mis humores

dissicilius exoluanturr Be miniis retrocedunt, quoniam humores frigidi, frigida tempestate min is sunt ad motum habiles r ad retrocessionem autem mobilitate est opus. Quod ad aetatem vetb spe ctat qua abscessus frequentius accidunt,non sibi consentit Hippocrates in i cum in prognosticis a dixerit abscestus magis fieri his qui iuniores lunt anni triginta r contra in Dacis h scribit illos fa miliarius his accidere q .i trigesimum annum superarint. Cui posteriori sententiae fauem Aetius, s Duretus. . Ac alii veramque tamen sententiam amplexi neque uni magis quam alteri fauentes, dieamus cum Foefici, Hippocratis mentem esse consistentes solere frequenti ius morbos crudos per abscessiis iudicaret ac quoniam consistens aetas ea censetur quae eb uno vigesimo i uinto ad trigesimum quintum extenditur, cum utrobique Hippocrates consistemes dixita voluerit, illic annis triginta iuniores dixit, hic eisdem seniores scripsit. Neque tamen existimetur losco . stentes abscessias pati: nam x iuniores, uec seniores morbos per abscessus non rato fio unt. Sed con sistentes magis. in quibus Se humores crassi si nerantur non pauci. δε virus ad hiri coiast,uat, Contra quam senioribus,neque ita laxi iunt consistentibus ductus ad liberam excretionem, ac iunio

ribus. Ita nec per hyemen solam sunt abscessus: sed de vere de aviturino, ex amotismus: Lat illa

magis.

moniam ver b in quam partem inclinet abscessiis iuuat etiam praecognoscere,vt.naturae Magenti vel si par est subueniamus, vel illi saltein minimε obsistamus' inquirendum potas est quae bonorum omnium in medicina author Hippocrates adhoe praecognoscend 'm utile scripserit. Is ergo p imb. quibus inquit, lassitudinis sensus est in febribus scilicet seu spontaneae seu ex multo motu ortae) his in articulos vel a motu calidiores vel quomodocuque laxiores εc circa maxillas apotii simum abscessiss fiunt. Videlicet quando obcaliditatem febrilem multus humor plurimum l

386쪽

Theotica. De iudiciis morborum.

attenuatus sursum potitis quisi deorsum sereur. Praeterea , quibuscumque resurgentibus ex morbis fi quid laborauerit ista doluerit pars aliqua)illic abscessus fiunt, eo videlicet iam decumbentibus morbi reliquiis.vel eo doloris vi attractis. Adde, si ante morbum aliqua pars laborauetits unde imbecillitatem aliquam contraxerit Jhie morbum firmari. Particulatim autem materiae morbificae decubitum ad partes superiores fieri significatur: ubi ex Galeno, morbus non laetitvalde diuturnus sit ut ait Hippocrates spirandi dissicultate celeriter incipiente, moxque ea desinente capitis dolor, ae grauitas successerit: tum coma. dc sopor ac demum sutilitas superuenerint. Talia enim humorum ad superna motum,&eorumdem in glandes post aures sitas inclinationem significanti in Ad inferiora vero membra succum peccantem decumbere indicatur, si nihil praedictorum in supernis partibus apparuerit:sed potius insernorum aliqua,tensionem,grauitatem, dolorem, aut phlogosim sense te. Verum cum non solum quὸ verrant abscessus scire expediat , sed qui boni & salubres , qui vel δ mali M perniciosi futuri sint, discernere oporteat: virorumque signa perquiramus. Quae examinatis conditionibus in abscessu ad naturae solamen vergente requisitis , facillimEini eniemus. Quas apud Hippocratem medicinae lumen inquirentes,discemus ex Epidemiis,' tria in abscessibus esse eonsideranda: quis, unde,&propter quid. Locus enim primum in quem de-eumbit abscessus,attendendos est:tum sedes a qua kt transmissio,& demum, ut Galenus ' interpretatur, nunquid naturae vi adueniat,&mor&γ sve par est ad abscessus in iam excocto di an vero huimore peceante omni mota adhuc eludo, ex uno membro in aliud plane symptomatich delapso abscessus oboriantur. Quod ad locum ergo spectat in quem decumbit abscessus , illum oportet parte assecta esse inferiorem,ab eademque remotum ignobiliorem,M totius materiae moi bum facientis capacem. Aeldecubitus quidem ad inferiora salubriores esse illis qui ad superiora fiunt,eum alias saepius docue rit Hippocrates: eum vero elarissimE id exprimit, cum inquit, ' si infra umbilicum , superiora ieonstiterint, in inserioribus articulis, bonum est : fin supra , non perinde morbum discutiunt,to seri . nisi supputauerint cedemata, idest tumores quicumque per decubitum oborti. Cuius ea est ra- .e , tiocluddelassi humores qui per decubitus abscedant, maiori labore sursum ferantur , minori veris deorsum prolabantur. Tum piaeterea quia ex Galeno membra superiora maius quam inseriora discrimen adserunt, quando utraque pari affectu vexantur. 1 Quaecumque vero in loco ad quem fiunt abscessus requiruntur, fusius Diuus ille Cous tum isα ι persequutus est, cum quae abscedere nata sunt inquit, i ea per venas, Ossa, neruos, curim, aut alia hutiis modi diuerticula abscedunt, bonaque sunt: si infra morbum fiant equalia sunt varices , de lumborum gravieates: si a superioribus partibus ad insernas demittantur. Praesertim veto optima sunt quae ad inserna , de infra ventrem maximo, SI quam remotissimE a morbo abscedunt. Vbi praeterea loeum decubitus ad excipiendam materiam morbi authorem sussicere debere docuit, .menei Neptis exemplo. Cui, cum in digitum ex morbo forti abscessus aduenisset, interiit. Sed & materiam abscedentem in ignobiliorem partem decumbere omnino necessum est, ut passim ex variis apud Hippocratem casibus colligere licet. Quoniam alias nullum naturae leuamen adueniret. Si natura iam satis fatigata, pars priore aequὲ nobilis, aut nobilior etiam, seeunddassiceretur. Ideo Galenus, 'hos igitur a let natura inquit in partem quamdam ignobiliorem ex- t pellere,quoties per excretionem pellere extra Corpus non queat. Secundo unde materia effundatur in abscessiis sedem, inspicimus t ut aduertamus num rectitudo partium in ea decubites transmissione seruetur. Abscessus enim omnes melius est secundum tectitudinem fieri a dextris partibus in dextras decumbere. Quod uniuersali edicto statutum est ab Hippocrate ' his verbis, secundum rectum Ac laterum intensio dolorosa , dc intensiones in hypochondriorum , Ee lienis eleuariones , ex naribus fluxiones. in ae de abscessibus sur- ῆα sum factis speciatim dicantur : ali setiam quaerit Hippocrates, an iisdem deorsum repentibus '

rectitudinem etiam seruari oporteat. i x .ε ε d.

Quae controuersia, cum ab Hippocrate expressὶ non dirimatur, Galenus y semper rectitudinem seruari debere ad salubtitatem statuit Imo in his etiam abscessibus in quibus nescitur an pars dextra, sinistraue singularis visceris transmittentis,magis altera laborarer, rectitudinem a naturare se operante seruari coniectandum insinuat. Tettio tandem Hippocrates considerandum dixerat propter quid abscessus fiant. Quὁd abstessus facti ex materia maiori ex parte aut in intcgrum penE euicta, motbum terminare sint apti sat eadem cruda plane d inconcocta existante, dc abscessibus planE symptomaticὶ apparentibus,

387쪽

342 Artis indicae pars prior.

aut α ιγις, aut dolores,aut diuturnitatem,aut mortem,aut recidiuas portendunt.

is. v. Praeter haec autem,ad conditiones bonorum dc salubrium abscessuum complendas, rite requi- ,. runtur. ' Primo ut materiae in aliquam partem decumbentes,confertim, nec lento nimis confluxu abscedant. Lenti enim naturae motus solent eiusdem imbecillitatem arguere: ea autem cum imbecillis est,nihil salutare molitur. Secundo, ut membra in quae fit abscessus, materiae morbum facientis quantitati ut prius not uimus, sua mole respondeanti Quod ex praedictae Temenei Neptis exemplo confirmatur. Ea namque cum ex valido morbo abscessum in digitum esset passa,neque ea pars morbo suscipiendo 'sussiceret: ex materiae semel secretae,& in membro in quo transaussa fuerat consistere nequeuntis, adintra recursu interiit. oportet enim materiam decumbentem, materiae morbificae respondere 1 alias quod relinquitur,vel quia agitatum nec excretum est , deteriorem conditionem concipiens naturae grauius redditur. vel ex continua inani irritatione naturam importunE fatigat. unde Hi poetates h parat inquit in longis morbis aurium tumores,si subinde sanguis h naribus profluat, &

ut loquitur Hippocrates abscessas non di γε pro complexu materiae morbi fit idest non tespondet

quantitati materiae transmissae materiae recursum prouocat.

Tertio enim oportet humores qui semel aliquis abscesserunt,intro non ampli4s recurrere. Nam recursas,& reciprocationes ab eisuum, pessimas esse,clare idem Senex docuit, 'cum si abscessus ita . a. autem evanescunt,ac retrocedunt inquit nequaquam egrediente screatione t quod de abscessu poripneumoniam conseq iente loqueretur,) ac febre detinente,dissicilis morbus est: perietilum enim deliiij, mortisque imminet Idque,vel cum retrocessione materiae, noua inflammatione concitatarvel ex spiritualium partium oppressione,suffocatione superueniente. Simul enim cum recurrente materia in partem unde excesserat, alij consociantur succi,a partibus materiam quae in illas dec buerat, excutientibus,transmissi r qui priori materiae Coniuncti, non difficile phlegmonem excitant,naturae iam antea fessae vires opprimentem. Vel recursu in nobiliorem partem facto, ab inopi. naro tam graui labore naturae vis oppressa, ouo morbo succumbit.

Demum & die critico abscessus fieri necessum est:cum natura definitis quibusdam diebus non ad excretionem solum,sed ad salutares quoscumque motus excitari consueuerit. Quod ab Hippocrate explessum legimus in Epidemiis: - dc icteri exemplo insinuatum in aphorismis. . Has autem posteriores quatuor conditiones, licte ad prima illa Hippocratis consideranda capita , sic referre possemus: ve ad primum quidem caput, secunda, Zc tertia conditio partineanti prima ad secun- , dum di de quarta tandem ad tertium: maioris tamen claritatis gratia, lubuit separatim fusilis era

Ex quibus omnibus colligimus eos abscessus optimos essetqui mitiori & minimὲ perietilosae imbri superuenientes.die critico, coctione plurimiim progressa,integris naturae viribus . confertim Miseundum rectitudinem fiunt i in partes inferiores atque ignobiliores decumbunt; ει causa morbi longE ab affectus sede, quantitate conueniente abscedente, morbum soluunt. Contra eos malos essetqui aliqua ex parte a prioribus deficiunt. Atque eo deteriores, quis magis ab illis absunt. Si enim post plures recidiuas natura iam imbecilla Contingant,sunt perniciosi. Hina apud Hippocratem, L quibus saepius recidivae contingunt,fi sextum mensem superauerint, ad tabem coxaria sesett..is..i.ψlincidunt. Ελ scilicez diuturniorem coxendicis dolorem consequente. Praeterea, s si vitio viscerum -- morbo scilicet perseuerante, J abscessus,veluti glandularii tumores fiant: maligni sunt. Ad quod Ileollimans Hippocrates, v febres inquit, ex inguinum bubonibus ortae, omnes malae, praeter dia- ιιx. io. rias. Putres enim febres apparentes, vel perseuerantes, post infestam materiam a visceribus in propriorum emunctoriorum glandes tinnimissam a ratione prauitatis materiae, seu in integrum,seu ex parte transmissae & ex parte in principe aliquo viscere perseuerantis, plan f malignae sunt. Item. qui symptomaties,natur a portione materiae illitata fiunt, omnes sunt mali. Ideo ex eodem

Hippocrate, iuxta Valesis & quorumdam aliorum interpretationem in febribus abscessusin primis iudicationibus nos soluentes qui scilicet primis indieatoriis diebus apparentes.febrem non solusi ...is. , i. qmateria morbifica integrε non abscedente longitudinem morbi significant. Fieri enim non potes ut morbus in quo materiae portio naturam magis irritans ob erassitiem,in abscessum fuit transmiliasa non prorogetur in multum tempust cum illud necessarib impendendum sit ad materiam cocti ni rebellem cxcoquendam. lmd si cum euidenti virium imbecillitate imperfecti huiusmodi absecaetas appareant mortis suspicionem inserunt:propter inanes naturae motus , & concoctionis materiae dissicultatem. Quoniam vero hunc aphorismum aliter interpretandum esse plurimi existimarunt,censemes adiectivum Graecum μεμνα passi vh esse reddendum,& Latine solubilia legen-ldum ira si alij perperam se in hoc aphorismo explicando torqueant,ut videte est apud Mercurialem. l

388쪽

, Theorica. De iudiciis morborum. 343

Sio tamen ex Celso lubet illius sensum exprimere. Vt cum ille hunc aphorismum interpretatus cli. eat, notum esse longum fieri morbum, ubi quod inter febres aliqui parte abseessit, ad sanitatem non peruenit:notat Hippocratem velle.quando inter primas febrium iudicationes abscessum fieri, eontingit,parte stilicet materiae peceantis abscedente: si abscessus huiusmodi non soluatur, seu petresolutionem,seu per suppurationem indicare morbum etiam diuturnum futurum, qui a consimili materia ad resolutionem de coctionem admodum lenta exeitatur. Tandem transitus materiae abscedentis,si per partes nobiles aut i l s subseruientes fiat, materia praesertim existente crudasint periculosi: ut nos docuit Hippocrates particulari exemplo in coaeis, eum ait. Ia angina,absque ulla significa ione delati ad crura dolores, eum febre, pernieiosi, natura enim non regulante materiam, quam irricatione potius quam rationali motu aliis transfunditi transsmista materiae portio . solet vias inquinare, dc in membris per quae transit vitium relinquue.

De morborum permutatione seu metastasi.

TANT A inter abscessum, quem ἀποστασιν appellant Graeci, & permutationem leu φατι rασιν intercedit similitudo,ut metastasi, sub abseessu eotineri multis videatur 'G tenvsh tamen intelhaec non leuem differentiam statote, sequutu, H,ppocratem qui abicessis a commutationibus distinguit. Disserunt autem inquit Galenus qudd απόστασις idest abscessus iudicationem inferat, de

si ita suo genere omnes bonitaratis conditiones obli ruauerit, aegrum a molestiis omnibus liberet. Metasta is autem,id est commotatio, sit aliarum accessionum ossi nsionumque prineipium:ita ut ea pars in q iam humorum infestantium facta sit commutatio.ad mali coctionem aliud tempus exigat. Seu quod abseessias ex semicocta saltem materia factus, pet integram morbi desitionem ad perfectam sanitatem tendat metastasi x verbi solam morbi permutationem faeiat,erudis adhuc existentibus humoribus. Quare lichi abscessus non sint perfectae desitiones morborum .de eessatio aegi orandi, eumptiore affectu iudieato. ipse iudieationis modus alius quodammodo sit morbus t tamen abscessus sunt priorum temperamenta molestiarum. graua scilicet assictu, n leuiorem , di minimε aut minas saltem perieuisum verso. Per metastases autem,priores quidem affectus finiuntur, occessant i sed prior morbus,in alium vel aequEgrauem,vel grauiorem etiam tranfit. sed aduertendum est metas ases morborum esse triplices. Vel enim tranfitio fit ab una morbi se te in aliam non mutati sede: sed tantum humore morbi causa per longam alterationem , aut errorem aegri, assidentium, aut externorum ab uno in alium Urso. Ita in Coacis. ' quae febres inter mittunt incestoque, ae vago ordine praehendunt 3 hae,praecipuὲ autumno, in quartanam fert tran. seunt vel ex affectuum eadem membra oe pantium incremento,causa deteriore, aut copiosiore reddita aut mucato eiusdem officiendi modo morborum etiam species immutantur. Ita diuturnior vertigo.in epilep fiam, aut apoplexiam transit; pertinax aurium tinnitus, in surditatem vertitur; ad

sanguinis sputum,phthisis sequituridi arrhatae biliosae,dysenteria saceedit, quam fluxus hepaticus, atque hunc hydrops postmodum eonsequitur. vel tertio ex transmutatione eiusdem materiae ex uno membro in aliud, trorbi permutantur. Quae mo borum permutationes propriὶ metastases solent appellari. Quae tieet a quibusque partibus in quascumque fieri possint, Citin totum eorpus sit transpirabile de ex Hippoeia et una sit confluxio, conspiratio una compatientia omnia , frequentias tamen permutationes illa fium ab his aut illis partibus in alias cum quibus aliquod consortium habent. Q d tribus omnino modis haberi notat G denus, ε vel propter viciniam, vel propter iam Iiaritatem generis aut optet familiaritatem operis. Propter familiaritatem quidem generis, ubi tuosum,neruoso, aut vehosum venoso,& caetera,consentiat. Propter familiaritatem autem operisve eum mammae,& cons odimer thorax,partibus genitalibus compatiuntur. Sic propter viciniam, 'expleuritide, tequentet fit petiyneumonia, aut empyema. Apoplexia in parat sim, aut hemi plagiam transit. Ob generis familiaritatem nerui puncturam conuulso sequitur. Vci ex omis foetet te aecidit,mammarum affectus,in uterinos: bc tusses, in testium tumores conuerti,aut contra. Imminentis autem vetat metas aseos signum .est symptomatum priorem morbum consequentium nulli hhmoris morbi fiet vacitatione, aut coctione saltem praecedente,cessatio. Fientis veris perma stationis indicium,est doloris,aliorumque symptomatum, in aliud quodpiam membrum trinsitio. eruditatis signis perseuerantibus. ubus indiciis humorem loco mutari, oc priore relicto in alium' transmitti,iamque excipi demonitiatur. Tandem pro metastaseon prognosi seiendum est, etsi nullae in bonis integi δ reputentur, tamen

389쪽

Artis Medicae pars prior.

eam permutatione quς fit ex affectu grauiore omnino cessantrita mitiorem ad melius cedere. Ea-b quet ex leuiore morbo in deteriorem transit: vel quet ex transmissione portionis, tantum m

teriqmorbi ficet nouum affectum inducit priore non sedato in deterius ruere,& mali esse iudicij.

si is lethalibus aut perieulum portendentibus.

CApvT XVII. OV o ut A M multa sunt ad mortem spectantia de quibus Medici ludicium requiritur, an

scilicet moriturus sit qgesiquando,oc qua ratione, demum an ex integro quispiam sit extinctus quomodo liceat haec omnia sigillatim aut prae rognoscere futura, aut agnoscere praesentia docendum est hoc capite. Quae ut facilius intelligantur, primo quid sit mors , & quibus ex causis oriatur inuestigandum: sic enim facilius illam aduentantem deprehendςmus , aut praesentem

agnoscemus.

Mortem nihil positiuum esse sed solam vitae priuationem,omnibus satis superque manifestum

est cumque vita sit informantis animae in corpore praesentia.mortem eiusdem separationem & a i sentiam esse necessarium est. Neque miremini nos aliter qu,m visum sit plurimis mortem definil re:quoniam illi per euidentiora progrcssi, per efficientis eausae expressionem potius, quam per rationem formalem, mortem definierunt,seu illam natiui caloris extinctionem, seu aliud quidpiam esse dixerint. Animam vero ab informandi actu desistere id omne cogit, quod illi modum subtrahit corpus in ea temperie & conformatione partium conseruandi.quae illi sit qualecumque instrumentum operandi. Illud enim omni activae potentiae insitum a natura est, nunqaam frustra inesse in aliquo. Utque formae sibi conuenientes dispofitiones sub determinata quadam latitudine requirunt, ut in mater am introducantur: ita illis omninδ destitutae, in disproportionata materia comtineri non possunt. Ac quia praecipuum facultatum animae instrumentum . princepsque dispositio ad operandum requisita; est certa quaedam secundiim substantiam , quantitatem , ω temperiem spectanda,eongruentia calidi per corpus diffusi,quod humidi praesentia fouetur: in calido oe humido vitam dispositiob consistet recte asseritur. A contrariis autem calidi scilicet suffocatione,

Vel extinctione; u a contrario seu per consumptionem pabuli, mortem effective nasci iure amr-maxur. Praeterea quoniam cor fons est, calotis in nobis,qui inde in singulas corpori partes dima ditur:vt cor ideo esse principium vitae receptum est; ita cum Galeno, non immerito asserendum' est,animal mori omnino non posse, nisi cor assiciatur. Quod seu per se.seu per accidens fieri intelligendum est. Nam aliquando cot ipsum laesionem mortis causam immediat E patit . A lias vero

aliarum partium vehementes intemperies solutiones continui, aut perueris ci mpositiones, mor.

tem inducunt. Non tam ratione propriae affectionis , quὲm quod vel conceptam intemperiem incor diffundant,vel Autorum caloris spirituum effusionem causent , vel materiam his generandis utilem cordi detrahant, vel tandem respirarionem cordis calori temperando necessariam subministrare recosent. Quae omnia si lente fiant,& mortes lentae adueniunt: sin repenth, cum subiti de repentini interitus consequuntur.

verum qualiscumque sit formalis ratio mortis,& quocumque mors proxime procuretur: eam imminentem praeuidere enixe studendum est: seu ut illi vehementiore conatu obsistamus. seu vesaltem eos quorum interest praemoneamus Cumque tam sanesti casus uni im illud sit certum in dicium quod morbus ad eam vesaementiam peruenerit. a qua naturam opprimi necessiam sit Quibusnam signis ingenς ea morbi supra naturae vires vehemantis innotescere valeat,per ea qua se euidentius sensibus obiiciunt,inuestigaudum essi i cimoniam verb non aliunde euidentiora indicia desumi possunt,quam ex multiplici symptom tum genere ab his omnino discemus quando tanta sit iniuili iacultatibus noxa, ac vitali maxim ut eam deinceps natura reparare nequien morbo succumbere cogatur. Haec autem vel sunt ipla. rum facultatum actiones laesaei vel totius corporis, aut partium aliquarum qiralitates mutatae;vel excretorum dc retentorum vitia. Ex quibus ut sigillatim communia imminentis, vel suspectae saltemper morbos mortis signa eruamias a v itiis actionum facultatis animalis incipiamus. Inter quae primo occurrunt actionum facultatum principum oblaesiones Inter quas,cdm earum omnis ab obtici sit periculosa,vi colligere licet ex secundo aphorismorum: tunc vero periculosise Isima est, imo εe proximi interitus praenuntia cum simul ingens est respirationis dissimilias, re tantus respirandi conatus,vt prae seruore humidae pulmonum substantiae , ori spuma adueniae.' Inter de--lprauationes verb,ex quarto aphorismorum, quando in febre non inpermittente delirium spem

'stuum sciIicet ut interpretatur valesus 3 cum dissicultate respirandi acciderit lethale. Ab his enim l

390쪽

Theorica. De iudiciis morborum. 34S

maxima cerebri noxa indicatur,aut ingens angarrimat O di aphragmatis. quae maximi periculi plena

est. item, desipientiae quae cura neeessaria sint,pessimae: dc quae ex his ingrauescunt, exitium portendunt. Sed de desipientiae quae iam admodum fractis de debilitatis vitibus succedu , pessimae sunt. gItem qui in febribus acutis, aut phrenitidibus.aut pulmonii ,aut capitis doloribus, manus ob vultum fert aut frustra venatui musca aut colligit festucas aut de veste euellit pilos, aut de patiete ni putas carpit i id omne malum exitialeque est , Talia enim signifieant a febris immanitate saeuitatem imaginandi deprauatam esse , oculisque tenebias offundi. Sed & aduertimus plerumque morituros de discessa loqui, quasi peteste sicit abituri: incognito nubis moe.. hunc patientes imaginationis errorem.

In homine praeterea moderato, ferox de audax responsio dc vox acuta, malum potiendit: quia phrenittrum est. At lethale. si simul his praecordia intro trahantur, 3c tendantur. TaIta enim ex ingenti interna inflammaraone nata,non siue gratii periculo apparent. Quos adsentientes autem Leudi tres externas pertinet: sic habet Hippoetates, si in febre non intermittente qauspiam sic laedatur, ut non videat saut ex sectione P ima prognostiGn, illi obtutus sq ial idus ac sine splendore reddatur) vel non audiae, iam debili corporei quoniam ab his nissolli n uiri animalem prostratam esse fignifizarur;sed iam etiam per hextinctum esse innatum calida tn, quod effulgescere in oculis solet, mortem in propinquo esse iudinio est. Item ex Coacis, non sitire,si sitiendi eausa insit, presertimque in continuis febribus,citra distillationem a capite. malum.

Seu quod delirium adesse figoifieetur ι ut qui dolorem non sentiunt his mens aegrotat: ' seu quod

peius est, sentientem ventriculi facultatem extinctam esse exinde appareat: ut ex comment. ptim

in tertium Epidemion ex Galeno v colligimos. Ae tandem ν in quo moibo somnus laborem facit, praesertimqIe et exponit Galenus ' in accessionum declinationibus mortiferam. Postrea b, dolores eum perseuerantia febris,lumbos Minferas sedes relinquentes, si praecordia attigetint Iob recursum materiae in partes principes lane admodum exitiales. Deprauationes autem actuum facultatis motricis funestὶ apparentes hae sunt. Si acutδ agrotans ipso morbi principci . si 'i grauis esse appareat dum se mouere contendit . de reliquo eorpore dc ma nibu , te pedibit ι periculosh habet. Cui fi p aeter grauitatem,ungues quoque avi digiti liuidi fiant:

praeter ingentem imbecillitatein a vehementi oppressi. ne meam, caloris etiam extinctionem indi

eando,c Iiatm 1δ et scribit Hippocrates, . mors expectanda est. Huc quodammodo etiam petianent. qitae antea de ma arum venatione, festucarum collecticina, ac simili vano manuum errore quemo aec referea te A irelian croeydi hium, seu carphologiam vocant diximus. Talia vero tum maximh xitialia sunt, ea ri iam imbecillo aegro adueniant: quoniam inde.ingens imbecillitatis immementum fignificatur. Omnia enim iam ante debilitatorum deliria ex Coacis,' pessima. sed ptae.

terea si tremores in intensa phrenitide appareant, non solum qiiod alienati eerebri sint sympto marsed etiam quod onae opes exhaustas esse significent,lethale est. Decubitus item in qno proclivis est aeger, ac subinde deorsum ad pedes illabitur, in magno periculo versatur. Quod ut ali Galenus, ingens inde imbecillitas fignificetur saeuitatis corpus regentis. Quam virium deiectionem, in qua instar corporis inanimati omni robore prorsus 6c soluto oc perdito, aegra prolabunt ut in pedes, Hippoetates, ' aduertente Gileno, voeauit ἔ ρὐιν: praeter quae etiam stridere dentibus in febribus. quibus non est 'a pueritia consuetum insaniam notat, laeso sentiendi pi incipio:ac mcutem si iam dolitanti soperueniat sti idor; quia magnae imbecillitatis, aut conuulsui affcctu est signum. I em si labrum, aut supercilium , aut oculus, aut nasus peruertatur, maximὶ iam debili corpore, prope mortem esse scribitur quatio aphorismorum et . quod natura iam debi s. conuulsorio de glasi adueniente affict a, sicilh'pp imatur. lta si rigor incidat. febre non defiatente, aegro iam debili lethale est: ' elixi natura iam imbecillis inutilem agita tonem, fit dolorosam conculsionem felle ne. qcieat. Et , rigore perfrictiones quae ad calorem ni n reuocantur, malint extinctionem enim caloris ire aegrotante signifieant. C ,nuu fio item ab inanulon 6c vacuatumem seu artificiosam, seu sponta. neam eonsequens lethalis est. Quba ab ea vacuatione tanta partibus nerueis procurata exsiccatio ut prae dolore cerebro in consensum tracto, conuulsionem inducat, emendari nequeat , mortemque inserat.

Quicumque praeterea a distentione L per ardentes sebres scilicet ut exponit Valesius J eapiuntur,

qaaruor diebus pereunti quos si es gerint caii a mitiore existente, de distentione humoris defluxum consequent', ani fiunt. Peteunt autem illi,vel exhaustis viribus 1 vehementia doloris, vel ra-s ione interceptionis respirationis.

Vitalis saeuitatis vehementea laesiones quae imminenti mortis certissima sunt indicta , ex pulsu aut respiratione innotescunt. Puillis abolitio summam facultatis imbecillitatem insinuam mortis

SEARCH

MENU NAVIGATION