Antonij Merindoli ... Ars medica in duas partes secta. In qua non solum ea explicantur, quae ad medicinam discendam sunt necessaria sed multa etiam, quae theologos & philosophos recreare valeant continentur. ... Accessit sub finem exercitationum medi

발행: 1633년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

Εxercitatio III.

l. t. b. a. I Peucerus enim in Teratoscopi a b Schencxio ' adnotasse refertur, Louanij natos gemellos di

corporibus quae uni adhaererent capiti. Valeriola, Auenione quemdam circumlatum me-:Σ.- .aimorat quia ceruice insta esset bicorpor totus. Scribit Paraeus Turonensem quamdam mulierem, ' gemellos anno Domini trεν. peperisse,uni capiti coniunctos: quorum scheletum, a Renato Cir

' amatissimo Chirurgo,acceperit. Lrcosthenes in opere chronologico de prodigiis dc monstris,

felem domesticam snno is s2. catellum vivum enixam ait, monocephalon,de Caetero bicorporem..ia δελ- iIdem Valeriol agnum Arelate se vidisse testatur,vno capite dcceruice,in reliquis autem bicorpo- ρω νε- reum . Ac tandem inannes Georgius Schencxius' refert Colmariae exclusum ab ovo gallum,unico quidem capite,reliquo autem corpore ex duobus conflato. His frequentiora ea sunt,ut plurimorum historiis confirmaturiquae cum Vno sint integro corpore: aliud interim illis ex dorso; pectorc,aut ventre propendet,non extante, sed quasi intus immerso capice. Vidi ipse Venetiis puellam Burdegalensem, quae decimum octauum annum vix attigerat, cuius dorso alia ex ceruice pendens alligabatur. In tanta autem monstrorum utriusque generis Varietate,unum est quod quaerimus: quaenam in ea coagmcntatione duplicia sint; quae vero in mira illa partium luxtiria, unius animae praesentia regantur. aedam enim aliquando citra omnem errorem.bina corpora ac distinctis animabus informata, in unam monstrosam molem coaluisse:actionum disparitas Ac mors diuersis temporibus adueniens demonstrauit. Natum in agro Florentino monstrum a Petrarcha refertur,quod geminis capitibusi quat Ernas manibuS,Circa genitales partes sic esset Conncxum,ut in geminos pedes desineret: in cu ius Epitaphio ti gantur hi versus. Non vera noris unossemn ει ci MAM: Nee mmas nobιs fletus se unus erat.

tc...t 3, 1. Paulus Diaconus prodidit,post Theodosi, Imperatoris interitum,natum esse infantem ab um-s bilico sursum in duo sectum capite de pectore gemino diuersis sentiendi viribus, de dispari appeti-l tu:quorum uno dormiente vigilaret alter,alias dormirent ambo simul,& qui nonnunquam se mu- .is., ... ictibus impeterent moxque identidem flerent. Celebris tandem est historia , Buchanano m. 1-μαν. scripta, infantis in Scotia nati, cuius inserior pars cum esset specie maris,supra umbilicum geminus i ccrnebatur. Quem Rex cum diligenter educandum & erudiendum curasset, in musicis mirabiliter profecit variasque linguas edidicit. Sed mirum quantum plerumque ea capita inter se voluntatibus dissentirent,quae alias veluti in communi consultabant. Huic cum inferna crura aut lumbi offenderentur, utrumque caput de percepto dolore conquerebatur: Cum Vero superiora membra alicubi pungerentur ad alterum tantum doloris sensus perueniebat. Tandem,cum iam annos octo supra viginti vixisset hoc monstrum,parte una interiit;mox quae superstes fuit dimidio sui putrescente, paulatim contabuit. At pluribus nec dispar sult vitae terminus,nec in illis licuit prae breuitate vitae, aut conformes aut aduersantes adnotare actiones. Quae ergo in tanta exemplorum diuersitate, duorum corporum coagmentationem esses quae x Lib. .. ti Vero,luxuriantis naturae in uno lusum esse dieemus

Respondet Aristoteles principii ratione id iudicandum essetverbi gratia si cor par eiusmo-l di est,quod unum cor habet,vnu sit animal quod duo id duo dicantur quae sibi coaluerint. Quami sententiam sequuntur Philosophi penh omnes Aristotelis dicto sne examine assentientes CDius

7 sententiae ea fuit prineeps ratio,quam Aristoteles libro de iuuentute dc senectute insinuat: quddscilicet oporteat animam in aliqua corporis parte existere aqua in reliqua membra vim suam influat. Huiusmodi verb cor esse probat..dd ab eo venae exoriantur;qubd commune sit sensorium,& quasi vitae focus,quo naturae fomites de primordia ignis natiui contineantur : quod primo gen

et Lib. L. A retur,&a quo etiam Post ordo membrorum describatur Qui praeterea asserens ' oportere .ptius . . . cipium unum esse,ubicumque fieri potest;omniumque locorum medium aptissimum este,quoniam

medium unum est,& tale,ut undique attingi,vel aequε, vel proximε possit: consequenter facultatum omnium principatum in corde,quod in medio situm est constitutum esse determinat. Adde cor, etiam secundum Medicos,esse vitae fontem:a quo si emanet vita,idem & principium vivendi . de .ianimae primariam sedem esse necessum sit. Quinimb de Hippocrates ipse, cor praecipvh sentite asserens,idem principem esse animae sedem,insinuasse est visus. Tandem cum in sacris literis,cordis voce. mens, voluntas de anima ipsa , tam frequenter signifi lficari soleant,ut id exemplis illustrare supelfluum videatur:non nisi iure principatiis, quem supra caetera membra cor obtinuit, tales illi tribui significatus,existimandum est.

422쪽

De Monstris. 377

vetum cum non unum sit & simplex,omnium animae facultatum commune principium, ut Atistoteli placuit:sed ut eum ratione sentiunt Medici,tres illi primario famulantes, naturalis, vitalis, de animalis,sedibus distinguantur: non poterit ex singulari principio,singularis animae praesentia inferiati. Sed potius quoniam in his trium facultatum priucipibus organis, anima suam dignitatem inis aequalitet manifestat . sufficit ut ab eo in quo illustri ies animae vires emicant, de quod eiusdem ma xime princeps instrumentum est liuius rei iudicium petatur. Quod cum duplex esse, & in vitoque opera ad quae destinatur,integrὲ exerceri contigerit: non Vnam utrique,sed cuique suam praesentem

esse in imantem animam,censendum erit. Rebus enim eam natura quam arte constatibus inditum est,ut multiplicato principali ad operandum instrumeuto actu operante,multiplicetur de agens Partieulatim veto anima,cuius cum ita limitata sic Vis,ut pluribus intenta minor sit ad singula: nuquam poterat ea quae in medio principali organo pilaeipaliter eaequitur,per duo ei uidem rationis organa,

eodem tempore,lterato operat .

Cor autem,non esse commune facultatum principium sed primarum singulas in singulis membri,

principatum exercete; his rationibus conuingitur. Primum enim recur per meseraicas chylum excipiens,qui per hepatis patenchyma effusus, antequ m radices venae cauae ingrediatur, in sanguinem vertitutiso sanguinis fontem esse proclamat. Praesertim cum illic haematosim fieri oporteat, unde ex . clementorum eiusdem coctionis fit ieer IIO. Aliecori vesica fellea alligatur, vi bilem expurget: eidem pioximi sunt renes, sero purgando dicati et illique a laeua adstat lien , melancholicam faecem expurgans. Ab eodem praeterea. anquam ex sanguifidationis lant , veuas ortum capere demonstratur. Quia duplex illa vetiatum series,cauae M portae, squarum ductus in adultis hominibus , nullum hahent inter se eontinuitatis commercium) in locu r inseritur. Ae porta quidem non aliunde, qua m a iecore languinem accipit:quem ventriculo,panerς ti,mesenterio,omentO,lieni,&intestinis in alimentum distribuit. Caua in eodem quasi radicata viscere, bc in ascendentem ac deseendentem lecta r per ramos inde emergentes, toti alimoniam iuggerit. Ac tantum abest sanguinem , ante in corde complementum eo hionis aceipere, quam in alcoda membra diffundatur: quin potius a Cauae trunco aseendente,antequam illa se largo hiatu eridi coniunxerae,ramus oriatur,qui per cordis basim reptans illi alimoniam iubministrat.Pi aeterea sanguis qui in dextrum cordis ventriculum ingreditur,refluere in cauam noci potessivi inde in corpus reliquum derivetur. Id enim impediunt valvulae, ad venae cauae hiatum appositae: quae ingledienti quidem in cor sanguini parent, at regredienti clauduntur. Clatius adhue ultimi alimenti fontem,non in corde. ut voluit Aristoteles,sed in iecore esse, ex eo de prehenditur quod in foem,vena umbilicatis in hepar togrediatur; dc vena caua, in cordis dextrum sinum minimε ve in adultis pateat,sed eadem cum alteria venali per Oseulum coeat, ut praee denti ex

ercitatione explieuimus.

Cot autem saeuitatis vitalis sedem esse,& calidi influentis fontem:tum parennis eius motus, tum quae ab eo propagantur atteriae, feruidum illum de spirituosum sanguinem deferentes, indicat. d.

si inscrtu nondum excluso,qii ieieitzilltu, vices lupplet maternum cor, a quo vitalis omnis influxus, qui Retui est necessarius,emanat. Vnde aduenit,materni animi perturbationes,tantos in stetu motus excitare. 6c notas aliqaando imaginationis vehementioris imprimere. Cerebrum tandem neruorum esse originem, cultatis animalis sedem,eommunis sensorij organum atque animae ratiocinantiS regiam. quis eis qui negare audeat,ubi ex anatomes accurata inspectione, illos Grebri sinus, reti tmes plexus,fornices excrementorum varios ductus; εe eiusdem medullosae substantiae multiplices productiones,comparibus vestitas membranis, ex quibus nerui fingantur, qui in externorum sensuum organa,M in corpus uniuertum disseminantur, duerterit. Quis est tam vecol, qtai non sentiat acres anim, meditationes, de quascumque mentis eontenti nes,cerebro vim inferre Q sest 3nter Pitysiognomos, vel ipso Aristotales, qui celerem vim aut tarditatem ingenij inelebri eonformationi aut tempta aturae non imputarit ' Quis demum reperitur in Medicinae operibus via leuissime exercitatus; qui non nouerit,senisum motuique laesiones, laeso eerebro aduenire,easdemque auxiliis non thoracl.sed capiti admotis emendati

Inter haeo autem praecipua membra in quibus singula facultates suum principatum exereenti illud veth principalius erit,& maxime princeps in quo anima,quae sibi maxime propria sunt, singulariter

Operatur. At inter vegetationem,uiuifici caloris influxum,&sensitivam cognitionem intellectioni aediscursui subordinatam quae singula pro cuiusqae ratione, humana anima per singula pii maria illa membra exequitur illi maxim. propita est sensiti cognitio,quae ad intellectionem terminatur. Cu ius cerebrum organum est a quo omni seotiendi vis emanat,de in quo tanquam mentis sanctuatio, omnis intellectio perficitur. Fateamur iraquo necessam est,caput in quo cetehrum tanquam in areo eoueludit ut .solidissimis ossibus tutissimὸ vallatum,lensuum organis tanquam speculis per ambitum Ornatum,spirituum animalium mineram,neruorumque scaturiginem: eam ego partem prineipem

423쪽

EXercitatio ΙΙΙ

in qua aignitatis animae celsitudo emicat; in qua facultates de animi principatiun t

ncntes sua munia exercent.

Quae his quidem acrius laborantibus maximε fatigatur:eadem verb laesa, illarum obseuratur suugor, dignitas imminuitur,lc vis obtunditur. Quod certum ratumque apud eos esse deberet, qui me minerunt D.Ο.M. inspirasse non in pectus sed in faciem Adami,spiraculum vitae: de subli orem illam colpotis partem principem esse animae sedem significasso. In qua,ut ait Clemens Alexandrinus d animae principatus constitere dicitur ,εν-τ. ἐπιμην κεν Quod professi sunt Platonici in sublimi situm esse caput asserentes.quia intellectum tanquam reginam facultatu, in sublime attolli decuit:a quo,& irascibilis dc concupiscibilis regerentur.

Sed manifestius Plato, eth autem caput,inquit,membrum corporis diuinissimum,reliquorumque membrorum princeps cui totum corpus connexum, Dij subessedc parere iusserunt. Quintino idipsum quasi natura mouente,indicarunt prisci qui authore Aristotele, stcrnutamentum rem sacrΣ habuerunt,& sternutantes quibus nos bene ominamur salutare consueuerant. Atque hac quidem,

quod illud ex capite diuino dc sacro loco,unde cogitatio ut fatetur Aristoteles prodeat. Theologipi aeterca,ut patet ex Diuo Thoma,h capiti supra caetera membra principatum, ordine perfectione, de virtute influendi tribuunt. In quo animae primariam M principem sedem esse plurimis probae Lactantius. Hinc Ecclesiae legibus sancitum est,minime necesse est, totum baptizandi corpus im-mzrgerc, abluere, vel aspergere: sed caput solum. Quδd ea sit pars principalis,ut scribit Fumus h ex eodem Diuo Thoma:/ quali proxime inde in animam instillet imprimendus spiritalis Sacramenti icharacter Eadem ex causa Diuus Paulus, aperto capite orandum iubet: quisd cum orantes omnia lpatentia Deo exhibere,atque eidem omnia submittere oporteat: solius capacis ut principis membri aperti demissione,utrumque proditeamur. Contra veteres Ethnici,operto dc Volato capite, praeter

qualia Saturno dc Honori sacrificabant,ut a Plutarcho scriptum legimus. ' Saturno quidem, aperto capite qubd is crederetur primus Coeli Regnum obtinutilis, ut habet Pausanias in AEliacis , quem hominum patrem atque Deorum dixit Orpheus:vel quod esset veritatis pater, Cui omnia patete debeant, ut ait Plutarchus. Honori item, qu d Cum eo Deo maxime reuerenter agendum crede rent,ὶ quo se venerabiles reddi existimarent. Caeteris autem, velato capite sacra faciebant: qud d etsi alit et Plutarcho sit visum in reliquos Saturno iuniores creditos, minore veneratione dignaten tur. Hine apud Varionem referente Fulgentio, ' Tutuli sacerdoces breuium Deorum dicebantur, qudd scilicet tutulo uterenturierat autem tutulum, pallium quo Sacerdotes caput tectabant cum ad sacrificium accessissent. Ita in veteri etiam disciplina inoleuit,ut Vircute aliqua, nobilitate, aut dignitatis amplitudine conspicuis viris,aperire caput,consensu gen tum comprobaretur: cum inserioris sortis homines, summae manus ostulo salutare sussicerce. Nam ut est apud Plautum, e manu

salutem mittunt beneuolentibus. Vnde coniectari licet digitum Galeno ' salutatorem appell1. tum,mediii esse digitu:qithd elim is longior sit,in ea ratione salutandi,ore solus attingatur. Tadem illum capitis principatum,quibusque probari consueuitse,id unu indicat: quod caput tam a factis quam a prophanis scriptorib', tequetissimii pro eo qubd pri mu est,princeps de praecipuu usurperiit.

Quod vero ex Medicorum sententia opponitur, cor esse vitae fontem, niciligatur oportet,de vitet fomento,calore scilicet a corde in corpus reliquum influente; non de animae informantis excellen tiore cum corde adhaesu,unde in caetera membra,pet irradiationem quamdam, quasi vitam influat. Maximε clim iam receptum sit,qxiandiu per arterias diffusus calor conseruari potest, etiam execto corde animal vivere:ve cuique experiri licet ea arte quam Columbus rei anatomicae peritissimus docuit. Quod ad Hippocratem autem supra relatum spectat. Tantum abest, illum cordi, sensuum principium tribuere: quin potius quid sentiat eo ipso loco eXplicans,cor praecipue, M septum trans uersum sentiunt inquit L per καρδαν superius ventriculi orificium intelligensi neutrum tamen prudentiae ius habet,sed horum omKium cerebrum author est. Cuius sententiae insistens Galenus L ani mae principatum in cerebro esse affirmauit. Scripturae sacrae loca,ea quae Ac voluntati, & appetitui conueniunt,corda frequentissimEtribuunt.quod motus,qui in corpore praedictarum facultatum actus consequuntur,in corde vitalium spirituum & caloris innuentis fonte, principaliter eluceant. Quare,ad propositam quaestionem cespondendum demum est. A capite praesertim, sumendu esse rei quaesitae iudicium:vtque ea monstra quae gemino sunt capite,si ambo sua munia exerceant neutrumquE a consuetis operibus ferictur: ea duas habere triformantes animas, cademque exinde esse bina. Quae veris bicephala quidem sunr,sed eorum Capitum alterum habent sensibus minime va lens

424쪽

De Monstris. 379

lens,nec consuetam operam praestans:itemque monocepliata, in quibus uni capiti bina alligantur corpora.unicam haber praesentem animam,atque unicum id esse animal. Quam sententiam rationi conformem esse ex eo probamus:qubd chm in disparatis illis capitibus, sua cuique insint sensuum tam internotum quam externorum organa; neque haec sibi annexis facul eatibus destituantur,oporteat singulis suum inesse sensum communem, propriamque concedi phan tasiam. Cum autem cognoscitiuae tacultates,seu effecti υε,seu materialiter,sint sibi inuicem subordiis nat vii a Diuo Thoma docemur: multiplex phantasia, plures etiam supponet intellectus. At duplici admita intellectu duplicem etiam animam admitti oportebit. Ac geminatam quidem phanta fiam,duos supponere intellectus:probatur primum ex Aristotele,' asserente internum sensum 5e intellectum,sibi inuleem proportione de namero respondere. Tum quia unicus intellectus pluribus eminens phantasiis, non haberet a quo ad hano aut illam determinaretur,cu ad phantasmata se con . ueneret. vel si ab utraque posset excitari,ut sensus communis a diuersis externis sensibus mouetur: aeeideret aliquando eumdem in ellectum de eodem oppositas habere cognitiones, cum scilicet distinctae phanta , repugnantia de eodem concepissent. Quod planε absurdum est: lichi enim idem intellectus cognitionem contrariorum habere queat,non potest tamen circa idem, contrarios de repugnantes praebare assensus. Cum autem duplex fuerit intellectus, duplicem etiam esse anima ideis sequitur. Quba fieri nequeat, proprietates ab intrinseco emanantes solo numero differentes, simul esse in eodem subiecto intellectus autem saeuitas est quae immediat E reeipitur in anima,& ab eadem tanquam proprietas emanat. Atque illud quidem,ab his etiam libeth conceditur, qui accidetia eius. dem speciei non posse esse in eodem subiecto uniuersaliter negant: ve Suarea in Metaphysicis ad. notauit. Neque huic sententiae tepugnat,paritas illa affectuum, quae in bicipite Ruessis monstio fuit

adnotata:ὶ qua appetituum conformitate,animae identitas inferenda videretur. Nam praeterquam affectus in nobis euariant, pro diversis partium infernatum motibus,aut pro varietate condicionis de

modi sub quo sensibilia nobis obii eruntur: in praedicio autem monstro clam nihil esset sub cetvice

geminatum,& Utrique capiti res ab extra uniformiter objjcerentur: necessario paritas sequebatur affectuum. Praeterea si in geminis ex integio disiunctis qui ex Colniorum Auenionensium familia et at, tanta fuit motuum affectuumque similitudo quanta I Bellosorestio in historiis prodigiosis refertur imitumne videbitur, parem aut maiorem apparuisse in duobus,qui sub geminata cet uice, in unum idεmque corpus coaluerant. Ex aduerso autem unitas capitis,ut principatus animae sedem singularem en ostentat,& singulares esse internos sensus,unicumque intellectumrita reliquam eam corporumvni capiti annexorum Com. missuram,unica anima informari le regi,euidenter indicat. Cuius veritatis specimen in Moysis pentateueho ν exhibetur. cum seribituricolligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum : G mor per singula eapita, iuxta numerum animarum vestiarum quae habitat in tabernaculo si e tolletis.

Clatissimδ vero eam quam sequimur sententiam veritati consonam indicarunt. Gaido de mole Ro-etieri, α ει Iacobus de Grassiis in suis decisionibus aureis; qui agetunt monstrum quod habet duo corpora coniuncta, quandoque debere baptizari ut una persona, quandoque ut duae . si duae sint animae. Quae varietas sic discernetur,inquiunticum enim duo habuerint corpora, dc duo capita, p. ponendum est esse duas animausi autem unum esset caput.vna esset anima; lichi sint duo pectora, vel alia membra multiplizata. ad i si tandem,horum monstrorum corpora,ita aliquando connascatur ut in eapite duo quidem discemantur distincta occipitia unicum veto sinciput εc faciesvna apparear: quale erat foemineum illud monstrom,quod Argentinae in Alsaria anno ioos R. Ianuarii natum est, Cuius meminit Sehencxius iunior. Probabilius censeo in his unicum cerebrum , inconsueta mole extuberans; potius quam geminatum contineri. Ita in consertis pectoribus,solet cor unum consueto grandias reperiri: quemadmodum praeret ante allata exempla illud confirmat,quod ab eodem Sche. Οαio ex Ioaehimij Camerarii obset attonibus libro recens citato ' describitur: in quo lichi duo essent rapita, braehia Se tibiae quatuor,dubque viderentur agglutinata pectora,ventrόsque totidem,tamon in medio pestote,cor uni eum,latum 6e amplum latuit.

Licet autem quae a nobis dicta sunt firmis rationibus comprobentur,in factosancti tamen baptismatis administratione: ne quidquam tam salutati auxilio desit, securitas multo agetur,si quaecomm nior est Doctorum sententia,obteruetur. Videlicet L aliquid utrique sententiae concedendo J ubi ex capitum pectorumque distinctione clath apparuerit, duas inesse animas , figillatim, unus post alium baptizetur:cum veto obscura laetit, aut dubia ea distinctio;vnus absolute,alter sub conditione saluitari illa aspersione proluatur.

Lib. 3. L

425쪽

Εxercitatio IV.

ea . .

De possibili sexuum metamorphosi.

V A N T v s. sit Maturae vigor, & quam locuples sinus ille formarum ex quo tanta in sub-t in V lunatium rettim perenni generatione prodit varietas: non solum inexplicabilis , quam conspicimus,specierum distinctio,& ingens indiuiduorum eiusdem speciei disparitas indicat : sed praeterea insoliti naturae lusus,& inconsuetae rerum metamorphoses, polydaedata illius varietati, miram addentes gratiam,amplissimas eiusdem gatas luculentius detegundi Nouas induunt quotidie formas elementa,& seu meteora forment. seu in amicam inimich additam mix- ltionem abeant, noua continud efferunt. Fossilium,ac metallorum mira est palingenesia: Se glebae in succum dissoluuntur, succi in metalla gemmasque concrescunt:&mox eadem in limum glebas, lfossi liaque vertuntur. Cassia aromatica in cinamomum degenerat, sisymbrium in mentham, tri- ltieum in secate M lolium,secale etiam aliquando mutatur in triticum,hordeum in auenam, origa- lnum in serpyllum:bombylis'in necydalum vertitur, & chrysalis in papilionem aSit Quae cdm in- lter caetera aὸmiramur, M quarum natura rerum reciprocas mutationes absoluere possit inquirimus. subit illa iam vetus quaestio. An secundum naturam liceat masculo mutari in foeminam,ac viis eissim mulieri in virum verti. Foeminam mutilum M imperfectum animal ac quasi humanae speciei fragmentum, posse in virum verti minus absonum iudicandum existimo cum quibusque insitum sit ad perfectissimum suae lnaturae gradum aspirare. Vnde plurimae perfici expetentes Cum mutari in mares nequeant:qua datur via, mares quam possunt maxime fieri conantur. Quod inter caetera contemplatus Galenus, iure antiquiores quosdam irrisit,qui mari quidem pudendum muliebre adnasci, mulieri autem virile nequaquam asserebant. Verum non opus est coniecturis neque ulterius ratione agendum, cum multiplices casus incelebrium vitotum scriptis legamus,quibus adueniente pubertate, dc comm da ad muliobres purgationes aetate,sceminas in mares,versas constat. Ex foeminis mutari in mares,

non est fabulosum,inquit Plinius'invenimus enim in Annalibus. P. Licinio Crasso, C. Cassio Longino Coss. Cassini puerum factum ex virgine sub parentibus,tussuque Aruspicum deportatum in insulam desertam. Licinius Matianus prodidit, visum a se Argis Arescontem, cui nomen Arencusae fuisset: nupsisse etiam,mox barbam & virilitatem prouenisse, uxoremque duxisse. Eiusdem sortis & Smyrnae puerum,a se visum. Ipse in Africa vidi,addit Plinius, mutatum in marem ni ptiatum die L. Cossicium ciuem Titaritanum. Eadem repetit Gellius, ' suinue auctoritate confirmat. Apud Ovidium metamorphosea,n opere. Doapuerso to famisa --rat Iphis. Liuius ς ex muliere Spoleti virum factum, inquit, nuntiatum est. Ausonius idipsum in brutis

animantibus animaduersum notat. Sed mollior agna in tenerum de grege versa marem.

Fulgosus ' memorat Ludovicum Gameum Salernieanum quinque suscepisse filias,ex quibus duaei natu maiores ad decimum quintum annum sexum foemineum in virilem repenth erupto pene m tarine. Cuidam praeterea Ebulensi puellae quae a quatuor annis marito erat desponsata, prima Concubitus nocte virilia prodiisse. A matus Lusitanus insignis Medicus,scribit Mariam Pachecam in Esquetra Oppido prope Conybricam apud Lusitanos,adueniente opportuna mensium expurgandorum aetate,eorum loco virile pudendum foras expulisse,& Manuelem vocatum. Focsius celebris apud Mediomatrices Medicus in tradit Antimaeologij authorem dicere,sibi visum Auscis in Vasconia virum plus quam sexagenarium canum,fortem,& hirsutum, qui ad annum decimum qui tum antea puella fuerit: tandem tamen ex casu ruptis tenuibus ligamentis , eidem pudenda er pisse,sexumque mutasse cum ci nunquam antea menses ei fluxissent. Quod ad vitricum Galliae oppidum, uidam nomine Mariae contigisse memorat, illustris ille Pictauus Michael Montagna. Quibus forsan exemplis con ictus Mercurialis, ' virgines aduentantibus muliebribus purgameml tis mutari in mares posse admittit:alijs autem mulieribus idipsum accidere posse negat. neque vir- ginibus

426쪽

De post 1bili sexuum metamorphosi. 38 I

ginibus alias quam circa id tempus,quo menses profluere incipiunt,& primi libidini signes effulget. i Sed miror tam variegatae lectionis virum,non incidisse in plurimas a variis relatas historias, quibus i conprarium suae thescos,eue; tWs Veritato conuincitur. Pontanus refert Caicianam mulierculam,

viro piscatori nuptam cum quo complures annos veneriS res miscuerat post quartum decimum an-inxim ex muliere in virum tratisiisse,exorto repent E in muliebris naturae loco, virili pene. Habet idem.mulierem alteram nomine 2Emiliam, nupsisse Antonio Spensae ciui Ebulano, postque dum decimum nuptiarum annum in Melium mutatum esse, cum viris conuersatum artes viriles exercuisse,iandεmque uxorem duxisse relatum.

Demum addit puellae rusticanae quae villico nupserat, ubi puerum ex illo genuisset, virile membrum intra muliebrem naturam sese extulisse. Loyerius' ex Diodoro Siculo refert, Heraydem Diophantis Macedonis filiam in Delice Arabia Samiadae connubio iunctam,peregrὸ agente marito phlegmonem ad pubem passam cum his symptomatibus quae solent consimiles affectus sequi di cui Medici emollientia & suppurantia admouerunt,cumque s eptimo iam die suppuratus videretur tumor,loco puris exinde virith pudendum erupisse. Quin imb Hippocrates ipse, ν Abderis linquit

Phaetusae Pythei coniugi cum antea per iuuentam foecunda fuit Iet, viro autem eius exulante diuitientes defecissent,unde dolores M rubores ad articulos sunt exortir demum corpus virile tum inoiuersum hirsutum esse redditum, barbam enatam, vocemque redditam asperam. Idόmque in Thaso Namysae Gorippi coniugi contigisse,ibidem memorat. Cuius authoritate commotus, no a conuictus tamen. Mercurialis, respondet Hippocratem nolle in his corpus virile factum esse, sexus mutatione sed roboris Sc vigoris augmento. Verum Galenus huius historiae mentionem faciens, long taliter quam Mercurialis mentem Hippocratis explicat:inquiens,sublatis ad os mensibus dicere eam mulierem barbam produxisse, nihil aliud esse quam foeminam in virum mutatam. Sed praeterea verba ipsus Hippocratis, non auctum solum roburti md expressis notis aduenisse virilitatem indicant. Addit Mercurialis, exploratum quidem haberi mulieribus interdum ob menstruorum suppressionem eos humores per uniuersum corpus fundi,sicque pilos & barbam oriri, simul . que asperam vocem 3c alia contingere,quae viris innaseuoluta non tamen verὶ cas fieri viros , quoquam mentis compote assirmandum. Attamen quoniam viros hic non a viribus & robore appellamus.sed a sexus apparente nota & eminente cole .prodiisse etiam eisdem prominent mentulam atque ita viros factas,nescio quid vetet:cum aliis exemplis idipsum euenisse viri non vulgares te- ferant. Demum ita erat probata antiquis ea sexds metamorphosis, ut non mulieribus solum, sed deabus etiam contigisse ἡiceretur. QMd indicat Virgilius , de venere AEneam a Troiana conflagratione liberante, loquutus.

Et Caluus Antiquus Comi eus, lnsientiamque Deum Venerem,dixit.

Hinc in C pro simulachrum barbataeveneris colebatur,& in Attide,referente Alexandro mulieres ornitu vitiliVeneri rem faciebant. Quae si vera fateri licear,& historias narrantibus credere , nec dissileamur foeminas aliquando abire in masculos maeultd dissicilius est creditu,marem in staminam degenerare potius,quam transire. Tantum tamen est libidinis venerisque oestrum,ac tantus furor,ut plurimis de incubare de incubari velle,si liceret,in mentem venerit:quo omnem veneris sensum,& utriusque sexus voluptatem probarent. Monstrum Imperij Nero,reserente Tacito, cuidam Pythagorae in modum solemnium..tConiugiorum nupsit. z l' Sardanapalus Assyriorum Rex,ed illecebrarum se demisit, ut relicta maiestate regia foeminam mentitus este feratur inter puellas dc eunuchos spadone eviratior delitescens. Varius Antoninus Heliogabalus apud Egnatium, conquisita Chirurgorum industria in faeminam mutari conatus est Sed cassa mitilis ara aut potius impudens conatus, illum proprio sexu priuauit, de negauita limum. Uod Ischi sceleratum hoc genus hominum,assequi arte non potuerit, nec nequiores alii, qui agere dc pati dissectant:alas tamen natura,errore parti partim assectu id ipsum m olita, perfe- 'cita Tyresias eniti ille vatex,utra maior esset maris an foeminae inter coeundum voluptas , Ioue, Iunoneque quaertatibus arbiter apud uidium

Dique virosa is mirabiti Jfeminas prem

Hod Uium Ausonius probasse in seipso memorat:

Quod

427쪽

God alio etiam exemplo confirmans, a falaulae suspicione liberat. Nu satis cai ana in Peruarento, au Diabisam in P repentὶ fuit. Et consimili in brutis animantibus casu eeriissimum facit. Remineam iniseciem conuenit masculus aves: Paua que depaso constitit ante Malos. Oppianus Hyaenam uno anno patris vice fungi,altero matris, sibi assirmatum recensuit. Quod Elianus licet de Hyaena quadrupede fabulosum fateatur: serpentem tamen eiusdem nominis , pervices marem de foeminam esse prodit. Quae omnia dum excutio: nec ausim ita crude narratis assentiri,nec temerarie velim, tantos viros falsitatis ineuiate. Quidquid sit de superiorum liistoriarum veritate: quid natura seire queat, de quid uterque sexus pati expendamus. Quidam in priorem illam metamorphosim minus dissicilem exillimantes. cum Galenum audiant assirmantem Reminam eo solum differte a mate, tum quod frigidior illa sit tum quod genitales paties quae in hoc extra prominent, in illa intus concludantur: eas in his per quosdam eatoris emicatus de effulgescentias foras aliquando efferti dicunt, atque ita

eminam in virum verti. Sed praeterquam hi,malaulae metamorphoseos,nec modum nec causti attingunt. in alterius causis exprimendis, plurimum aberrant. Primum enim, inueris genitales mulierum paries, a virilibus longissime distant: ut tum in uteri procidentia, tum utriusque solis cadauera conferendo, liberius intuemur. Secundo nihil est in mulieribus reconditum Galeno notum , quod colis compagem imitetur. Praeterea ea est utriusque sexus partium differentia,ut testes primum inlvιtas spongiosi quidem sint,non caui tamen ut in sceminis:scrotum autem a corporis uteri substantial& conformatione maxime differati vasa item spermatica,quae in viris nullos emittunt surculos; in eminis in vatios disiunguntur ramos,& variis usibus distinguntur:deserentia item in matibus tecta feruntur in prostatas at in sceminis partim ad matricis cornua,partim ad collum tendunt. Addo v ria esse in foeminis quibus nihil respondet in vitis. pterygomata scilicet, nymphas de hymen. Demam expendant sapidiores hi viri, cum vesica in Reminis utero superemineat: num tectE , exclusis mulierum genitalibus ad efformandam virilitatem,in illo nouo cole meatus urinarius supra non infra colem excurreret. Tandemque videtint, quonam pacto possent deferentia vasa quae in sceminis ad uteri cornua fetuntur ad meatum communem terminari, utero in scrptum verso e quόue modo glandulou protiates efformarentur quibus mulieres carent. Audentiores nonnulli sexum vnum in alterum ita mutari asserere videntur,ut prioris nullo manente vestigio succedat aliet. Sed malim hos ludentes audire quam seria narrantes. Quorum fabulas negligentes: quo tandem pacta tam prodigiosae relatae metamorphoses eueniant breuissime aperiamus. Quemadmodum inter elementalia corpora promistuae naturae quaedam aduertimus, vapores sci-:icer, aquae aerisque naturam inter ambigentes: ac fuliginosas exhalationes , terram inter& ignem medias: necnon inter fossilia matellasitas inuenimus, multiplices metallorum facies referentes: de inter gemmas admirando naturae Iuso,diuersas species eontinuo saxo coeuntes inspicimus aliquando. Habuit enim ad manus Scheuardus nostias ingeniosus auri faber, .&: in re gemmaria mirum in modum solers,gemmam rotundioris fabae magnitudine quae ex dimidiato topazius erat, ex alterosa phirus t aliasque Alvetitatem saphi tum cum rubino congenitum, nulla confusione coloris, sed duritiei conformitate sociatos. Ita in hominum caeterorumque animalium speciebus,non mares s lum aut foeminae sed naturae Iussi promiscui sexus indiuidua nonnulla generantur: quibus ob communis naturae complexum,commune etiam nomen est inditum : suntque Androgyni, Hςrmaphroditi, bc Alfenotheles dicti. Quorum exempIa apud Rumum, 'schenchium ,'de alios legere quibusque licebit: Unum lubet Phavorinum Otatotem dc Philosophum celebrem reserre . de Gallum, dc Prouincialem, Arelate natum quem Rhodiginus, Androthelem, id est virum simul ac foeminam fuisse scribit. In quibus,quos Salmacis unda lotos fabulae ferunt Ouidianae, licet uterque sexus imsit: c duobus tamen i ut ait Aristoteles J alter est fere semper imbecillus M. inessico . sesa s ut cum Pontano loquar J quasi elandestinus soletque is sexus cui praeuigere datur,ut Ie,ita & m ine praeualere. Hermaphroditorum autem nonnulli,iuxta recentiores, utriusque lexiis ima tali membro n tantur : alis utroque aliqualiter valentiqui ut loquitur Albertus Magnus. , ε IicEt nec impraegnent. nec impraegnentur, in coitu tamen incumbunt Ac succumbunt: ali1. demum altero quidem valent sexu alterius autem leuem perferunt notam. ,

Quorum quatuor esse speetes ab AEgineta k feruntur:quarum tres sint in viris. una in mulieribus. In viris siqitiisem alias in perinaeo inter scrotum scilicet 3c anum,alias in medio scroto muliebris p dendi pilis obsiti forma apparet e tertia est,in qua nonnulli veluti ex pudendo, quod in sermo aut sublscrcito etiam est, uririam prosundunt. In mulieribus demum supra pudendum iuxta pube frequem l

428쪽

De possibili sexuum metamorphosi. 383

tet viri genitale inuenim tribus quibusdam extantibus corporibus.vno tanquam cole,duobus au. iem veluti testiculis.quas Tribades appellauit Aurelianus. Tales frequentissimε caprae visuntur, in quibus veretrum ad os Vuluae Prominet: quas Tragenas vocari,perinde ac si Hircenas dixeris,l inquit Coelius. Quibus praemissis nostram in re eam graui sententiam ea mente efferre audemus,qua ingenuost: viros decet divi sua quidem libera essurant, eadem tamen doctiorum sensurae submittant: non ta-i et eo susultu laeetanda,sed publicatis scriptis ossiciosb corrigenda. Foeminas ergo dupliciter mutari in viros asserimus.Vel enim Androtheles fuerunt a natiuitate:in quibus potuit aliquando ad pubertatem usque delituisse sociatae virilitatis notat pubertate autem adueniente per emicatus quosdam de λάμψεει caloris ad genitalia,augeri minutulus ille coles,&clandestinus antea sexus, alteri postmodum praeualete. Quas si conuersione caloris ad masculum genitale debita conformatione donatum,sexum mutasse contingat:muliebribus sopitis affectibus,ad virorum essicaces actus transiisse contingere poterit aliquando. Sin utrique praesto esse natura conetur: periculum est, neutriusque vis inceta & imbecilla reddatur. Praeterlaas autem, foeminae quae solius muliebris sexus erant participes: ita mutati in viros possunt,ut utriusque sexu, apparentes ngras reserant M At nothelye evadant. Mulieres enim singulae, habent sub pube, dc in eminentiori pudendi loco, particulam quamdam albatharam ab Avicenna i vocatam,tentiginem ab Albucii ali, a Graecis vero Φappellatam a xλείω quod est claudo M inde obscoenum illud κλειτο ί ειν deductum. . Quam particulam ultra consuetum pendulam nimiumque laxatam cercosim idest caudam appetu lauit AEgineta. Ea autem est holus clitoridos cum virili pene conuenientia r ut in illa non aliterii quam in hoc,duo in sint nerui spongiosi de caui,atro crassoque sanguine delibuti , qui ab influente spiritu extendi,eodeque dissipato staccessere possimi. Habet praeterea exiles musculos,venasque dorsum perreptantes quaIes in virili cernuntur. Tandόmque in quoddam extremum desinit, quod glanὸem figura,substantia,& titillationis sensu proxime refcri: utque paritas Conformationis a soluatur, pelle quadam veluti praeputio contegitur. Primus qui huiusce partis admirabilem structuram accuratius examinata notatur fuit Falopius:' post quem Coiter Platerus Clarissimus Lau-iirentius, Schenc ius , dc Bauuhilius eamdem exacth descripserunt. Quod exile membrum,ut mul-l tis mulieribus frequentiori contrectatione inereuisse legitur, cet sim generans: ita per nouas de insolitas caleris effulgescentias,seu ex diu suppressis mensibus absque suppressorum succorum putri lagine seu iratura copiofiorem sanguinem nulla impuritate nocivum, in pubere ad excretionem accumulante;membris natiui sexus manentibus integris,intumescere potest, dc debitum virilitati incrementum accipere. Non qu5d propterea ineremetitum hoc colis, nouo illi viro aut herma phrodito potius,ad generandum sufficiat:quoniam semen eiaculari ipsi negatum est, obcaecatis ut in spadonibus,aut negatis potius eiaculatoriis meatibus. Ad coeundum autem dc incumbendum, utile est de essicax: eum prominens tum mentula affluente spiritu tendatur, eiusdemque spiritus emissione parem illi voluptatem sentiant quam impuberes de steriles viri coeundo sentire consueuerunt. Eam vero muli estis clitoridos conformationem subobscurE sapiens Aristoteles: ' sex sis lduplicitatem , principio generationis non apparere indicauit, sed noua accessione alimenti incres- re insinuauit. Quδὸ cum viritisque sextis rudimenta, cum reliquis membris cmngantur: quod principio delitescit Sc obscurum est in infantulis virginibus,postmodum increscat.& recens genitae Partis speciem referat. . lEx maribus autem,sceminas nullas eontingit fieri inisi illi prius hermaphroditi extiterint In quibus eum variis ex causis nonnunquam manifestis alias latentibus imminui possit,& languere virilium genitalium calor: tum pendulam antea mentulam contabescere continget retrahi testes, Ecquasi delitescere virilem sexum,qui in utriusque complexu ad generandum non inefficax, alteri lpraeualebat. In cuius vicem foemineus sexus antea clandestinus εc imbecillus subueniet,iam aptus ad concipiendum factus. Quod minime praeter rationem dc gratis asseritur, cum soleant inperfectioribus hermaphroditis authore Columbo vasa eiaculantia miro naturae Commento adlutriusque sexus instrumentadiffundi. Ac licet natura vitique sufficcre utiliter nequeat: potestta. l .men eorum alterutro efficaciter uti. Si ergo aliquando contigerit,eum qui in prima partiu confor- .matione inter externasutriusque sexsis notas viriles habeat magis apparentes,internas autem pariti ter effigiatasunsitum habete calorem eousque remissum Sc imbecillum ut accedente pubertate non solum vitique sexui , sed ne masculo quidem genitalem materiam qualem dc quan-vam par esset suggerere queat ; nolit interim generativa facultas otiari: optime sibi natura prospicier, si ad alterum sexum magis inclinetur, cuius generatricem vim remissibris caloris concursul conseruare fouereque potest. Quo casu destinata ad otium membra virilitatis, quae suo genio de alimonia deinceps natura defraudat,concidunt te contabescunt.deletique videtur prius apparens

429쪽

384 Exercitatio IV.

sexus. Ita umbilicalia vasa, b arteria illa venam arteriosam inter M arteriam magnam producta ad diffusiotiem spirituum in foetu : eodem iam nato & excreto ab utero,inutilia cum sint marcesicunt. Ita prominentiis item acrochordones,thymi,& coissimiles morbosae eminentiae: cessante aliquando cacochymico influxu tabescentes,sponte decidunt. Sed quomodo noui illi caloris emicatus,non ad totius pudendi efferendam molem: sed imitandae virilitatis ergo.ad clitorim solam augendam determinantur Aut quanam ratione natura, quae principio in hermaphrodito masculinum sexum externis notis eminentiorem essinxit:postmodum ad alteriim vertitiir, Sc priorem inducto marcore deturpat Hoc fiteor difficilimb explicati: cum nullam liceat causam intra nos inuenire quae ad insolitos hos essectus producendos sussiciat. In rotamen tam ardua ausim astirmare principem harum metamorphoseon essicientiam ad influentem l siderum vim referendam et L. Coelestia enim corpora. ut totius mundanae massae illustrissima sucit ornamenta: ita eficacissima agentia, quae Philosophi uniuersalis causae denominatione dignantur, quod ad inferiorum omnium effectuum productionem aliqua ratione concurrane. Unde Aristot les, mundus f inquit J qui circa terram ex necessitate superioribus lationibus continuus est quodammodo : ut omnis eius virtus inde gubernetur. Cui susscribens D. Thomas, corpora coelestia ait,causam cssc eorum quae in his inferioribus fiunt. Atque id D. Augustini sententiam sequutus affirmat: qui corpora crassiora ic inferiora asserit,per subtiliora dc potentiora quodam ordine regi. Imo D. Thomas ' sexuum etiam variationem in geminis, ad vim a sideribus emanantem refert pro varia materiae dispositione: qui le consequenter, sexuum coitionem complexumque illis ipsis tribueret:quod collector indicis summae, ut tacite cxpressum insinuat. Ideo cum, authore Ptolemaeo, pro varietate sexus potiorum planetarum,dc domini ascendentis, situque luminarium, varius ginito sexus conferatur :& praeterea hermaphroditi producantur ex variis corporum coelestium configurationibus,quarum meminit Firmicus; ν aut ex Mercurii influxu cum venere coniuncti,quem admodum Pontano ' placuit. Manifestum autem sit apud Astrologos per aetatis decursum astrorum reuolutiones,nouos semper imprimere casus: Zachel ' autem insignis Astrologus dicat, nihil durabile ficti in signis mobilibus. Probabile admodum est, quando acciderit planetas sextis datores in conceptu, in signis esse mobilibus : si adueniente pubertate aut ali s per aetatis decursum noua quaedam inciderit configin alio siderum: in qua dominus domus octauae quae partium genitalium significatrix est,ut inquit Moletius, de signum occupans cam domum , nec non planetae utrumque aspicientes ad notabilem quamdam mutationem his membris inducendam conueniant: posse tum nouos illos caloris emicatus excitari, atque ad hanc illamve partem pudendorum nouae molis accessione amplificandam, aut contra inducto marcore extenuandam determinari: atque eam mutationem sexus inducere,quam subire queat iam tributa corpori conformatio. Caeterum ita mutari sexus ut alter succedat alteri integrE deleto quod de hyaena fabulati sunt antiquioresὶ omnem naturae conatum excedit. Quoniam ad id non solum mutatione situs iam g nitarum partium, earumque inversione est opust sed praeterea ut ex dictis constare existimamus gencratio quaedam nouarum partium, dc aliatum praeexistentium abolitio requiritur. Alias post mutationem,in utroque, quaedam ad integritatem necessatia deficerent, quae lam etiam importu-nE redundatent:dissimillima enim est,uiride sceminae genitalium partium consormatio. At nouam moliri alicuius membri conformationem, ad quam nouarum partium accessione sit opus,minimε' naturae datum est,in iam genito,perfecto,de grandiore animali. Neque enim tum praesentem aptam habet natura materiam,& ad arbitrium ductilemmeque praesto est opportunum agens, activus ille scilicet seminis spiritus,quem complantatum appellant,supremi Opifieis &Plastae instrumentum: nec demum Vlla adest urgens necessitas,quae gubernatricem animam, Ec omnium facultatum rectricem moueat ad horum operum nouitatem aggrediendam,ut in restaurandis dentibus aduertimus. Imd ne sectas quidem spermaticas partes primae continuitati consimili medio restituere potest, sed cicatricem aut callum inducit: at multo minus earumdem erosa in ulceribus fragmenta regenerare valet: omnium autem minimE, nunquam ante genitas membrorum particulas efformare. Neque quisquam est qui ex amplo naturae penu consmilis effectus vllam instantiam esser

re queat. .inimb ne, Daemonibus quidem id fieri potest nisi praestigiosE, de per effusas falsas

rerum species,quas cfingere norunt: quia vitalis esset nouae illius conformationis actus; at vitales,

ab assistente forma produci nesciunt. God autem de hyaena fertur,ab Aristotele ' comm tituun

asseritur.

nauara est illis sie esse necesse,

Diuisum genus est. valeant mendacia vulgi;

Inquit Natalis Comes: - sed leue tant)m quoddam hermaphrodisiae signum, in illa impressum lesie ille scribit. Atque idem de rhinocerote sentiendum puto,cuius, l

430쪽

De possibili sexuum metamorphosi. 8S

creuere si obeat μα-mas vicitur esse Hacspecies tota. Vt aduertit idem Natalis: ' hoc tamen ipsum animal Et Lms cuisus edit, qua tempore fr-δει Pa sum, gla suis 'ems quas ustu. Nec mirum illam impressam esse hyaenae notam videbitur . si integras quorumdam animalium species promiscui sexus esse credamus. Aristoteles enim exHerodoto Heracleota refert, Trochum piscem duplex genitale maris de sceminae habere. Quod etiam memorat Plinius. ε Leporibus item utrumque lexum M utramque gignendi vim inesse, atque omnes lepores aeqvh gignere, ac si essent hermaphroditi, auctor est Archelaus apud Matheolum : unde Munsterus a Gesnerocitatus vocem, inquit, leporem apud Hebraeos significantem, terminationem tamininam habere, quddun uti individuum habeat utrumque sexum. Sed falsa est haec opinio, cui pisique subseripserunt: exinde oleo errore quod vitiosque sexus singuli,binos in inguinibus prominentes tumores habeant quos testiculos esse multi existimarunt: eum,Rondeletio authore , vesiculae tantum gaviam fiat sanie tumetues,non admodum dissimiles illis quae propendent in fibro& Castoreum continent. Cetto enim deplehensum est in horum specie. ut euniculorum, masculos haberi, foeminas item ἐκ quae utrumque sexum participent indiuidua. Quod demum etiam de Trocho credendum exis malim. Nihilominus tamen in hyaena masculo nihil vetat illud inesse vestigium muliebris pudendi,quod adnotatum est ab Aristotele:contracta ad intima excarni ea permaei quasi sutura, aut v

sicae collum incumbit,atque ita vulvae os mentiente.

Sed haec ad propositam disputationem sine satis. In qua hoc unum tandem constitutum volumus ; foeminas quidem posse hermaph ditos fieri , masculi sex is nota ad sensum pixu lente: non autem viros moliebris sexus speciem induere posse, nisi ijdem Androthebes a nati.

uitate extiterint.

Duiliaco by Coos le

SEARCH

MENU NAVIGATION