Antonij Merindoli ... Ars medica in duas partes secta. In qua non solum ea explicantur, quae ad medicinam discendam sunt necessaria sed multa etiam, quae theologos & philosophos recreare valeant continentur. ... Accessit sub finem exercitationum medi

발행: 1633년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

Exercitatio V. Qv omodo serino sanguine epoto, homines

strinos mores induant.

UA M VI s particularium eventuum causas curiosius inquirere, ὲ quibusdam inutile iudi cetur: quia tamen in eo quod aeutioribus ingeniis magis probatur,versari satius est, quam i caeterorum state iudicio. In hoc etiam studii genere, nos singulari exemplo exetaere coia nati sumus: ut nobis quidem viam faciamus, alios vero excitemus ad ea perquirenda, quae in individualium etiam naturatum penetralibus latent. Quibus quae accidunt, etsi mani festa sint sensibus: eorum tamen causae, acutissimorum ingeniosum curiosam perquisitionem saepius effugiunt.. Refert Martinus Vuenditellius' ante aliquot annos in B testato Silesiae, quae Poloniae de Hunga. riae ad occidentem eontermina est, cuidam puellae quae ab ingenti pavore in epilepsiam inciderat, a vulgari quodam homusicione fuisse praeleriptum. ut fetis recens occisi tepidum sanguinem hauriret. A quo remedio,cum puella fuerit a sacro morbo liberata: deinceps tamen per periodos felium

voees & imitari coepit, & eorumdem more mures venati.

Quae mira sanE estnietamorphosis. Dum enim insolito remedio, satis vulgaris euratur affectus inovo quasi veneficio oppressa per interualla ratione , in prioris morbi vicem ferini insinuantur affectus. Cuius tamen rari casus non Daemoniaca, sed planὶ naturalis est causa. Epilepsiam quidem eati

sanguis epotus curare potuit , cum illi diuersorum animalium sanguinem mederi scribatur: atque illum maximh, ut ex Galeno colligimus, qui attenuantis est facultatis. At felium sanguini magnam attenuandi vim connatam esse ex eo cum ratione coniectamur: quod ille ex calido admodum sie- coque animali effluat; cuius comestas carnes hunc morbum discutere scribit Aretaeus.ς Quem praeis terea ad eomitiales eurandos non palum essicaeem esse, ideo persuademur. quod diuersorum ani- malium sanguis minus attenuans, sacro moibo laborantibus utilis esse feratur. Dioscotides 4 enim , ad epilepticos mustelae atque etiam testudinis terrestris sanguinem commendat. Aurelianus, te studinis marinae, de vituli marini eruotem , morbo comitiali utilem esse testatur: imo & hum

num. In quo eidem assentiuntur Aretaeus, Celsus, s & Plinius ex Septimii Florentis authotitate. Aequidem Aretaeus . vidisse set ibit nonnullos nuper iugulati hominis vulneri phialam subijcien- res, atque inde haustum cruorem bibentes; de malum, malo piaculo depellentes. Apud quos, ve addit Celsus, miserum auxilium, tolerabile malum miserius fecit. Mitius tamen, eodem remedio usus est Trallianus : qui ex Moschione, panniculi in sanguine gladiatoris aut cuiuspiam mortis rei intincti de cremati cinerem . vino miscebat. Vel proprio aegri sanguine a magnis pedum digitis leui vulnere extracto, labra de frontem, Theodori experimenta sequutus , inungebat. Quod remedii genus , elim rerentiores imitari voluerint, ut sanguinis horrorem tollerent , stillatitio eiusdem liquore viendum censuerunt: cuius distillandi tationem docuit Paracelsus. Vetum mult5 dissicilius est explicate, quomodo ferinus sanguis ac felis praesertim fui in proposito casu accidit J haustus: sic mentem peruertat, ut qui eum potarint , ferarum ei uidem genetis

mores imitentur

Α qua dissicultate ut nos extricemus . non placet eorum sententiam sequi , qui asserunt cum recenti tepidὀque sanguine hausto simul insundi animam, quae mox corpus quod inhabitat ad sibi consueta munia eonuertat. Quod tamen ex Leuitico videtur inferri r ubi omnis anima ex vobis, inquit Deus. non comedet sanguinem, anima enim Omnis Carnis in sanguioe est. Q md cum a Carmanis olim esset creditum , authore Rhodi gino , ' percussa faciei vena, piofluentem inde cruorem vino in conuiuiis coren istebant , & sibi mutuo propinabant: amicitiae finem statuentes sanguinem gustasse mutuum . quasi singulorum animas in foederis firmitatem ita confunderent. Sic apud Plutarchum in Publicola Aquileijani ,

432쪽

Quid possit sanguis ferinus epotus. 387

Vitelliani, de Bruti grandiores filij, cum de urbe Tarquinio prodenda conuenirent; ptaelibato mactati hominis sanguine, iniquum illud decretum confirmarunt: quasi communione hausticum sanguine spirillis, unitatem mentis-voluntatis induerent. Neque aliter Catilina apud Salustium. cum ad iusiurandum populares sceleris sui addiceret, humani corporis sanguiuem vino permixtum in patera Circumtulit: ac cum post exsecrationem omnes degustassent,sicut in solemnibus lactis fieri consueuit quasi tunc singuli in communem animorum consensum eo haustu ra. perentur,aperuit consilium suum. Non place inquam,horum opinioni adhaerore. Sanguis enim inanimus est , & animalium vitimam alimentum : quδd cum viseriore alteratione in aliti substantiam transire oporteat,non ante debuit aut potuit alendi corporis forma informari, quam cum ex alimento in m bri naturam abierit: atque ex alimento factus sit pars animalis. Clim autem in Leuitico anima in sanguine esse dicitur: ita ex glossae ordinariae expositione id intelligendum est, quod aliquid vitale sit in sanguine, quia per ipsum maximε in hac carne vivitur. Vnde plinius, magna,inquit, in sanguine vitalitatis est portio. Is enim vitae fomentum est. iatque ut Oleum flammam in elychnio aut nutrit,aut conseruat saltem: ita sanguis, vitali igni qui inobis ingenitus est perenne alimentum suggerens, cum calore, animam, bc vitam in nobis retinet

atque tuetur.

Quare in re admodum ardua dicamus: sanguinem cuiuscumque animalis, tum quδd in hepate generetur, tum quod spirituum vitalium , animaliumque perfusione Iuxuriet, genuinum uniuersi corpiaris temper mentum redolere. Atque eumdem, quod plurimam tenuem substantiam tu se contineat: in alterandis corporibus, maximae esse activitatis. Qim enim tenuia sunt facilE quaeqile pervadunt,ae pro conditione qualitatis sibi annexae potentissimε operantur. Vnde minimε mitum est,si Aristoretes,' pro natura sanguinis,corporis uniuersi temperaturam, mores, ingeniumque euariari scripserit. Cumque ea sit agendi vis in sanguine: qui tepens, bc quasi ab spi- , rituum permixtione palpitans hauritur, vim habet maximam ad cerebri temperiem immutan- dam. Tota enim illa spirituosa substantia sanguini permixta,summa sua leuitare, sursum celerrimἡ aduolat: unde eum exhalare non possit;sed per spongiosam cerebri medullam diffundatur eiusque penitiorem substantiam pervadat,idipsum essicacissimE alterat,& immutat. Quapropter si ferinus languis aliquando,recens ab animali effusus,& tepens ab homine potetur: quoniam is maioris tenuitatis est particeps,& feruidio qu'am qui cicurum animalium est: facit ὀ potantis cerebro eam cratim imprimet, quae temperaturam animalis, a quo ille decisus est, reserat. Ae quoniam animi mores s secundum propensionem saltem ) corporis ac cerebri maximE temperiem sequuntuti minim praeter rationem est , tam infausto pharmaco usum , ferinos mores induisse. Vel potius, uti a melancholicis biliosisque vaporibus , aut ichoribus cerebrum importunὀferientibus, melancholicum, aut phreneticum delirium prouocaturi ita asserimus sanguinis ferini epoti spiritus Michores, per cerebri vasa substantiamque essusos e si quando vehementiorem diserasiam tactum cerebri acrius offendentem implesserint , furorem deliriumque ferinum ex

citare.

Tactum cerebri appello, seu ipsi medullati substantiae insitum, quem obtusum de obscurum saltem illi tribuit aliquando ν Galenus, licet idem saepius idipsum cum Aristotele negauerit iseu illi a tenui meninge communicatum. Sic referente Guainero, sanguis ab homine rufo,dum ira tumet, extractus, ta potui datus , mentem saltem imbecillium in maximi furoris errorem

vertit.

Nea dissimili ratione cerebrum ursi potum in visinam rabiem agere, testatur Plinius i quod singulari exemplo confirmat V uterus. ' Ita plurimi, commanducato cati cerebro, in furorem sunt vorsir ut plurimorum authoritate, dc vulgari consensu confirmatur. Neque aliter a rabido cane demorsi, in hydrophobiam, rabiemque ducuntur: virus enim a cane in vulnus effusum, ubi ad cerebrum per vaporem a se exhalantem, vel per propagatum inquinamentum peruenerit , exl peeuliari diserasia quam primario illi de principi sensuum organo imprimit , eam furoris speciem prouocat. Quae ab his omnibus M consimilibus causis impressa cerebro intemperies, si quando tam vehemens sit, ut perenniter ossiciat, perenne etiam delirium redditi si verδ eousque sit mitior, vesemite quomodocumque exagitato, per periodos tantum grauius infestet, dementatio solum per interualla recurrit. Verum quia hic non ferox solum delirium aduertimus, quod a feruido illo spirituoso va-lpore epoti repentis sanguinis, imagines internorum seri suum organis impressas exagitante exicitatur : sed praeterea imitationem motuum 5c morum ferae , cuius erat ille sanguis , sub-

433쪽

388 Exercitatio V.

sub se Matri adnotamus. Explicandum tandem proponitur,quomodo qui istis, aut alterius serae sanguinem potarunt, eiusdem ferae mores aemulentur. A qua dissicultate quae veru ingenia exercere apta est, sic posse nos extricare censemus: ut dicamus, ad quodcumque delirium duo concuserere;vnum quidem quod internos sensus mentemque perturbet; aliud ver quod iam perturbatos, ad hunc aut illum errorem determinet. Sic vinum profusus potum Cum deliros faciati hunc quidem furiosum illum vero stupidum reddit,& alium ad petulantem scurrilitarem duciq. QMd ergo in proposito casu internos sensus perturbat, est fervidus ille vapor a tepente ferino sanguine epoto, in cerebrum elatus: qui suo calore sensuum organa impensius rarefacipns, & species illis impressas exagitans, ex perturbata de confusa specierum, quae concitatae sunt, repraesent tione: pertur tionis simul internorum sensuum, atque inde mentis, est causa. Ita ex febre, a temulentia , atque etiam ab insolatu, & his omnibus quae affatim cerebrum vehementius Calefaciunt, imaginationis inordinatam quamdam perturbationem sequi probamus, quoties in

eos casus incidimus.

Quod velis ad peculiare illud delirij genus, hos αἰ iuris determinat:non unum est , sed .plura

simul concurrunt.

Cum enim cuiuscumque delirij princeps causa sit rei cuiuspiam a ratione alienae, cum perseu

rante quadam vehementia, menti facta repraesentatio. & elicitus inde conceptus,supra quem intellectus minime reflectatur: vel quod non sit reflexionem expertus: illique minimb Gaetus, vel qxiδd ille sui iuris esse n.,n permittatur,ab imaginatione nimium tali errori attς mai& importunius suorum figmentorum phantasmata obijciente. Tantae tamen varietatis ciliriorum, quatuor omni

no caiisas agnoscimus. i 1 s.

Quarum prima,est animi pathematum nullo rationis moderamine: temperatorum vehementia Sic mulierosi cum febrientes delirant, nihil nisi obscoenum cogitant& proferunt. Auari toti ad nummos, atque ea quaeia rationes reddendas aut accipiendas pertinent , conueFLuntur. Et ambitiosi se pro principibus gerunt. Secunda causa . est quaecumque vel tantillum perseverans interna cerebri noxa.quam vel humor in cerebro collectus, aut illuc per metastasim ex nsmissus, vel vapor eo transfusus,vel quiduis aliud cerebro impressum inferat. Quae cum ab interno cerebri tactu percepta,imaginationi atque inde menti quae solent singula per externa sensuum organa excipere t repraesentetur: imaginatio .atque inde mens, m noxam dc foris aduenire Concipiens. eam ad externum quidpiam,quod offensae intus perceptae sit analogum, cho concepxu refert. Ita ab interno flatu cuiusdam auditorius neruus lacessitus, illi apud Galenum, occasonem dedit concipiendi tibicines quosdam in cubiculo versari,quos elici excludique debere, continuo inclamabat. Atque huc referenda est vertigo, in qua cum crassi vapores per cerebri ventriculos quodammodo in gyrum agantur, nos circumstantia omnia in circulum verti existimamus. Tertia causa est facultatis aestimatiuae,a sensatis insensatas species elicientis,error. Non aliter enim sebrientium aliqui, cum ob visus imbecillitatem eorum oeulis marmaryges obuersentur,variorum animalium sibi apparentium imagines Mimant,a quibus timent,aut in easdem ammo si feruntur. Tandem, sola internorum idolorum inordinata repraesentatio cum impetu & vi quadam imaginationi, atque hinc menti occurrit. Vnde leues & turbulentos homines , inquit GaIenus, y leuibus ex causis fieri deliros.

At in proposito casu non una praedictarum causarum peculiare illud delirium excitauit,sed plures ex his,simul Concurrerunt.

Quae enim se Cati sanguinem ad curationem grauissimi affectus hausisse, ex astantium relatu, aut visu forsan cognouit: ubi specialem eam inaequalem distrasiam , ab epoto repente felis san-gii ine cerebro impressam, internarum partium tactu percepit : mox eamdem per intermedium communem sensum aestimatiuae repraesentauit. Quae selita insensatas, amicitiae aut inimicitiae: similitudinis,& paritatis: vel dissimilitudinis & disparitatis species ex sensatis elicerer cum aegra curationis spe delectata, remedij causam amaret: ex sensata illa distrasia , non tam osse entequam Cerebrum exagitante,de principiam facultatum organa perturbante, conceptum inbrmatae contractae similitudinis cum eo animali a quo epotus sanguis essulas erat. Cumque aestimatiuae, facultas motrix obsequatur; sc affecta, de ex moIIitie mentis, inreflexione intellectus minime exercitata, aestimatiuae errorem ratiocinatione non emendans: voces, motus, & mores eiusdem ferae cuius erat epotus sanguis, imitari ccepit, quoties impressa cerebro distrasia exacerbaretur.

l Neque aliunde quam ex hoc secretorum naturalium riuo, discere licet quomodo Faustina An ltonini Philolbphi coniux,Iulio Capitolino authore, cum gladiatorcin deperiret, do amoris incen-

434쪽

De epoto sanguine ferino. 389

dio tabesceret: ex Chaldaeorum consilio , occisi gladiatoris sanguine poso, simulque marito in secietos amplexus admissis, a mentis errore dc corporis affectu sit liberata. Postquam enim eo contractae cum amato gladiatore similitudinis conceptu vi epoti sanguinis elusa esst, & sibi hinc abunde pro muliebris cupidinis inconstantia amori fuit satisfactum 1 ac simul miriti concubitus, prurientem venerem geniali unguine mitigauit: mox , tum ab Eroti eo errore resipuit , tum soluto amore conualuit. Sed cum per concubitum ex vi remedis, se quasi in amatum gladiatorem versam imaginaretur ι δc intenta matris imaginatio, conceptui grauem notae imprimataeo concubitu Commodum,gladiatorem magis,quis principem concepit. Atque ex his patere arbitror, quomodo a selis sanguine hausto, Brestauiana illa puella selem per interualla imitaretur: & hypothesi ad thesim reuocata, quomodo strino cuiguine epoto,serini mores induantur.

435쪽

Cardiacam Gemmarum facultatem, non aliunde quam ab elementorum crasi pendere.

EXERCITATIO SEXTA.

N Decundissima remediorum sylva,quam ad morbos & imminentes praecauendos,& prinsentes expellendos,hominibus natura suggerit: ca multiplicibus tot saeculorum experimentis comprobata varietas adnotatur,ut alia cerebro magis quam alteri membro, a Ita

cordi, quaedam pulmonibus caeterisque eorporis partibus singulatim utilia snt.Sed unde illis ea vis adnascatur,mira sententiarum repugnantia inter antiquos & recentiores Medicos disputatur. Nondum tamen quibus potius adhaerere,imb& quid de antiquiorum mente sentire debeamus, satis constat. Quare sub specie inquirendi facultatem cardiacam auri Sc gemmarum, breui oratione propositam quaestionem examinabo. Et licet tam Philosophi,quam Medici hac aetate eo inclinenti unde me rationum vis distrahit ita mihi veritatis studium cordi est,ut in eius gratiam minimε eru-lbescam,meam sententiam a vulgari alienam,publicae censurae exponere: confidens posse me apud ingenuae mentis viros, vulgatam opinionem hac velitatione erroris suspectam reddere: ut alij veritatis studio accensi, acutius & accuratius rem excutientcs,quod aggredior compleant aliquando. Duo sunt apud Auicennam, ' quae maxime recreare Cor possunt:aromatica medicamenta,& dulces cibi. Illa,aereum halitum ad spirituum fomentum,cordi prompth subministrant: hi copiosum alimentum toti corpori suggerunt. Sed praeter haec.tertium est cordialium genu, inodorum,quod.que in alimentum verti non potest i quod metalla nonnulla,gemmas,atque his similia, quae Medicis in hunc usum familiaria sunt,continete fertur. Inter quae, plurimi, aurum primas tenere existimarunt. Neque illi eam facultatemChymici solum tribuerunt:sed plurimi etiam non vulgares M

dici idem censuerunt. vereor tamen ne plus auaritia huic Concedar,quam Veritas.Inodorum enim,

insipidum, ac praesertim a quo si purum fit & obrietumi fusione deperire nihil potest : non habet

unde eordi prodesse valeat. Nihil ab eo emuit, nihil expirat,quod corporis intima permeet,arterias adeat,& ad cor usque pertingat. Quale deuoratur,tale excernitur: & quod externo aliti tu perdit, tam crassum est,ut cordi recreando nunquam inseruiat. Tandem cum medicamenta non ante nosaicerent,quam per heterogenearum parti um secretionem reducantur in actum: hoc omnino nobis inutile esse necessum est,quod inuictum ignibus, quantumcumque moretur in corpore, in tenuem

etiam puluerem & ealcem chymice redactum, non solum in heterogenea non soluitur, sed ne quidem vel leuiter immutatur. Hi ne plurimi eos iure incusarunt,qui nummos aureaque monilia iusculis incoquebant: quδd aurum suas quidem sordes deponat,substantiae tamen illius, nihil in dea 'coctum abeat. Chymici ut illud tenuium partium,liquidum& potabile redderent, multa excogi. tarunt: hoc unum assequuti,ut pro potabili, putabile fecerint, uti Ctollius, ingenuus chymicus profitetur; dc pro remedio, eausticum deleterium praeparauerint. Cuius ita suspectus est usus . venulli ea quantitate qua agere in nos possit,innoxie exhibeatur nisi pro auro potabili,cardiacum vi ni spiritum flauo colore tinctum praebeant. Auro nonnulli gemmas prae .unt.& rubinos,granatos,smaragdos,saphyros, hyacinthos,margaritas, ipsumque cyaneum magni faciunt: quorum usum modo verae nec adulterinae sint genamae cordis affectionibus non leuem utilitatem praestare, non infrequenti experimento comprobatur. verum unde hoc habeant gemmae quod cordi prosint, in quaestione positum est. Solent enim hoc aeuo plerique omnes,in his & similibus facultatibus explicandis , ad occuItas

proprietates confugere quas coelestes,aut a tota substantia manare ferunt: clementarem crasim ad huiusni odi operationes nihil deseruire existimantes. Qu. c ut CXCutiamus, expedit eorum sententiam per capita rcserre:camque a principe huius opinioni, fautore mutuari. Is Fernelius est,qui' medicamentorum omnium facultates in tres ordines discernit. Ac primo quidem ordini eas tribuit, quae ex primorum elementorum permixtione, Ecqualitatum simplicium temperamento proficiscuntori eiusque aut carum qualitatum Vim & natu ram i in tantur,quae aeteris tu temperamcnto antecellunt:ex quibus, medicamentorum aliud cali dum UC Dy MI Ora le

436쪽

De cardiaca gemmarum facultate. 391

Iain is, est. aut stigidum, aliud calidum & siccum,uel frigidum & humidum. Secundae classi eas assi.

Uin axe, quae ex medicamentorum materia,temperamenti siue qualitatis primae vi perfusa, suscitantur: Ieiis Ies sunt incidens,attenuans, incrassans,detergens, emoluens, laxans. supputans, agglutinans, cica-lit icem inducetis,escharam mouens,& similes. In tertium veth Ordinem refert, alimentalem se ua I uriantem seu purgantem tam a toto,quam a determinata parte;delet etiam; alexi pharmacam: dc pe-Qultate membrum iuuandi aut laedendi quas a rota rei substantia de forma primum ac per se profi ς sint,ac proinde occultas totius substantiae proprietates appellari scribit. In quibus classibus distinguenilis proximE Galenum 'est imitatus licet in praedictarum facultatum assignandis principiis, ab eodem te plurimum dissideat,qui in nomine videtur conuenire. Nec moror, alios,plutes constituere faeustatum medieamentorum ordines; quas aliqui in quatuor, nonnulli ε etiam in quinque classes partiunt ut:quod in eo nostra minime sita sit controuersia , quae circa id tantum versatur, num substantialis medicamentorum forma immediat E talia operetur, an potius quae unicuique propria est elementorum crasis. Quorum illud quidem asserit Fernelius;posterius autem, negat, dum inquit: id iam manifestum agnoseo rerum proprietates non ab clementis, non 'a materia, sed a sola forma prodire, neque has recte oceultas, sed vel formae vel totius substantiae proprietates appellati. Plurimum vero a seipso alias dissidens' tales operationes non a forma proxime nasci asserit: sed facultates quasdam a cinio fimul arim forma comploduo i,quae licet accidentia sint , a sorma tamen nunquam seiungi lepararive possint, etsi illaesa formae substantia imminuantur: quas mox etiam, abeunte totius fornia in tota substantia inhaetescere profiteturi suae sententiae falsitatem , aperta contradictione manifestan, .

Ideo veth maxime haec opinio a veritate aliena mihi videtur,qudd neque effectus illi, quos occulistis proprietatibus tribuunt a formis substantialibus immediate producantur meque ab his, ullas pio. priccates activas,a primis qualitatibus independentes . emanate necessum sit. Quod ad ptimum enim spectae,etsi cuiuscumque rei actio, ut ait Diuus Thomas sit per formam naturae illius; qud dea sit princeps insti umentum quo suppositum op ratur: tamen forma, quae totam suam activitatem de causalem ut ae i loquax J influxum in informando insumit, nihil praeterea nisi per media instrumenta operator. Anima ipsa tationalis,ad quascumque operationes edendas, suas habet facultates seu dependentes seu independentes ab organis, a se ut alibi 'probauimus realiter distinctas. Quare & multo magis Caeteras,rales esse oportet: quae ut imperfectiores sunt, ita minoris etiam activitatis Ac potentiae. Cumquesictiones etiam immanentes, atque eas quas in propria materia exci-cent, se solis immediate non producant : multo minus alias, quas in distans dc extra se exerunt. Quam enim suae substantiae portionem in aliud influent, clim tota in actuanda materia cui uniuntur. oestupetui Adde formas substantiales tune maxime videri per se BIas operari , cum naturalia agentia ad sibi similis generationem procedunt: led tunc singula mediis utuntur qualitatibus primis per quas materiam adsimilis formae introductionem praeparant & disponunt. ipsam autem formae productionem non attingunt: quare nihil unquam per se de immediate agent. Formas substantiales sibi similium productionem non aliter quam dispositiue attingere,etsi nouum videatur: tantae tamen veritatis esse alio loco ' demonstrati imus,ut peruleaeiam ipsam conuinci posse non dissidam. duetd hoe casu magis urget, omnis medieamentorum actio alteratio est: ' quae cum inter contraria fiλt, ' substantiae autem nihil sit contrarium: sequitur nullam substantiam posse immediate eas a tiones producere,quae medicamentorum sunt. I andem substantiam creatam non posse esse imme. diatum principium alicuius actionis accidentalis, tam ratum habent Philosophi ' dc Theologii ut Seotus, e qui ubi eumque potuit Diuo Thomae est aduersatus cum illo ' hac in parte conueniat. Et Aristoteles, ignis igitur, inquit,ut ignis, bc terra ut terra, nihil agete aut pati nata sunt, neque aliud quidpiam:quatenus autem illis inest contrarietas, eatenus omnia agunt & patiuutur. Alterum caput . maius negotium fagere videtur: sat licet nullas facultates activas a formis substantialibus emanare, quae a primis qualitatibus non pendeant. Id tamen euidenti ratione probaturumnae spero. Entia,utiati vulgate Philosophorum axioma,non sunt multiplicanda sine necessitate : sed quae nouis illis facultatibus tribuuntur,omnia possunt ad primarum qiralitatum essicientiam particulari substantiae modo consociatam referri: quare non debent aliae facultates activae, ab illis inde pendentes, introduci. Vt autem assumpti veritas quibusque pateat, ea quae sequuntur aduet ei expo. stulo. Ae primum non solum eatorem frigus, humiditatem, de siccitatem , id fibi habere innatum ut calefaciant , refrigerent, humectent, Ac exsiceent:sed praeterea calorem quidem rarefacere,attenuare, heterogenea disgregare,& homogenea eongregare; frigus vero illi contraria operari : humiditatem l emollire,laxare, lenite,de lubricum reddere;ac siccitatem essectus illi oppositos pro dueere. secundd quamcumque qualitatem primam magis aut minus sic posse intendi, ut quemadmodum omne eon. ltinuum est diuisibile in infinitum syncategorematice, ut loquuntur: ita possibilem qualitatum in-

d La. a. di

437쪽

Εxercitatio VI.

tensionem posse in infinitum diuidi,ae innumera reperiri quae calida in primo,sint tamen adhuc imter se,magis aut miniis calida. Tertio,non soldm singularum qualitatum diuersuti esse agendi vim pro varia cuiusque intensione:sed praeterea calorem eiusdem gradus aliter humiditati sociatum, atque aliter siccitati coniunctum operari. Ille enim materiam in quam agit,ut calidiorem,ita seipsa laxiorem molliorόmque reddit: hic contra,eamdem plus solito tendit & indurat. Quarto, ut primarum qualitatum concursus varius,temperamenta inter se distinguit : ita ipsorum elememorum substantiae,prout diuersimodEadmixtionem conueniunt, differentes admodum substantiae modos in quibusque mixtis inducunt: qui ut possunt in eodem genere mirum in modum euariare,ita primis qualitatibus vario eombinati,illis occasionem praestant suas actiones multifariam euariavi. Sic quod calidum est Ae tenuium partium,facile intima pervadit, ic in uniuersum corpus prompthessusum,pro suae intensionis gradu singula mitius alterat: quod Vero crassarum est partium, membrum quod attingit, tardius,sed acrius assicit. Medici enim modos substantiae appellant, tenuitatem crassitiem,raritarent,densitatem,visciditatem Diabilitatem,&similes Quinto vix ullum mixtum est,at ne vil um quidem,quod ex heterogeneis portionibus non componatur:quae Vt temperie, modoque substantiae inter se differunt,ita vel confusae adhuc,vel a calore seu nobis insito, seu arte parato secretae, varie admodum operantur. Sic lapis Armenus,qui per superiora aequE ac per inferiora purgat,tenuiore portione per lotionem amissa, vim vomitoriam perdit,deiectoria remanente Et Rhabatbarum,quod in substantia post purgationem intestina astringendo roborat,infusum tantum purgat. Demum quaecumque sint agentia,eapto varia natura dc conditione patientis, diuersimode agere consueuerunt. Idem enim ignis, humorem aqueum luti exhalans, lutum indurat depinguem cerae humorem eliquans,eamdem emollit.Ex quibus omnibus inexplicabili varietate in diuersis mixtis concurrentibus,ut quim maximE euariant primarum qualitatum effectus: ita exinde ingens facultatum diuersitas emergit. Imb ab hoc amplissimo omnis alterationis fonte, de omnis activitatis maximE efficaci principio, omnes omnium medicamentorum activae proprietates derivantur. Quatum aliquas cum ad sua principia recta via deducamus: alias ad speciale temperamentum indeterminabili substantiae modo consociatum ,referre cogimur. Neque nobis ulterius

progredi aliquando conceditur: quod speciales illas qualitatum graduationes , dc definitos su

stantiae modos, praecisε attingere nequeamus.

Aeque haec ita se habere, praeterea inde probamus: quδd substantiali medicamentorum forma

pereunte,consimili tamen qualitatum remperie,parique substantiae modo in materia perseuerante, eamdem in medicamento conseruari facultatem:& contra,his variatis illam perdi experiamur. Si exhabarbari infusio de senae decoctum; in quibus nec rhabarbari , nec senae vegetalem formam residere credi potest:vim tamen purgarrieem retinent.

Qubd si quispiam acutior diceret,ialem huiusmodi formarum conditionem esse,ut cdm diuisitabiles sint, partes formae,partem materiae sequantur. Sic me instare intelligat: Quδd cum rerum essentiae,quae omnes 1 substantiali forma nascuntur,simplicissimae sint:oporteat etiam subitantiales rerum formas maximε simplices esse,ic nullam heterogeneitatem in se agnoscere: atque ideo formam illam thabarbati ad materiae diuisionem sectam, debere utrobique facultatem sibi congeni

tam conseruare,

Quod falsum esse cum experiamur,& infusio quidem purget,laces autem exactissimh expressae aluum fistant mon a substantiali forma,aut a proprietatibus eamdem necessario consequentibus, - les facultates nasci par est:sed a propria cuiusque heterogeneae partis remperatura , dc substantiae modo eas pendere colligitur. Contra hydrargyrum liche chymica arte mille mutationes subeat, suam interim substantialem formam retinens quod facith in priorem naturam reuertatur: euariata qualitatum temperatura,mod6que substantiae mutato,illam sibi peculiarem vim per sputum purgandi ami i tit, εc vel deiectorium,vel sudorificum etiam euadit. Diospoliticum eadem seruata medicamentorum dosi,ex eo solum quod cuminum, piper,ruta,& nitrum,crassitis aut subtilius teraniatur,deiectorium fit,aut diureticum. Resina verb terebinthina, larigrin, dc similes, pari quantitate exhibitae:pro diuersa natura de conditione assumentium,huic aluum mouent, illi uri scient . Acarenulas purganti Arsenicum tandem,ne plura quaeramus,si per os assumatur, urente sua vi, praesentaneum venenum est:exterius vero cordis regioni tui alibi docuimus admotum. in pestilenti aeris constitutione,iam salutarem facultatem exerit,ut alexi cacon pestis euadat. Quae facultates ex diametro sibi inuicem aduersantes,quomodo ab eadem forma nascan ut , explicari nulla ratione potest: quomodo veth pro diuerso utendi modo idem temperamentum sequantur non difficilε exponitur. Postremis si proprietates huiusmodi vel a forma nascerentur, vel illi congenitae eidem necessitrio adhaererentiformae naturam proxime sequerentur,ςaque integra,integrae:& inua riata inuariatae perdurarent. Sed formis medicamentorum nullum detrimentum passis, ipso etiam

438쪽

l De cardiaca gemmarum facilitate. 393 s

i Fornelio concedente eorum proprietates vel Humii uuutur, vel abolentur.)Quire eas potius apri.

i matum qualitatum temperie quae facillime mutatur;dc itali substantiae modo qui solo medicamenltorum senio variatur: quam a iubitantiali forma Orui, concedamus aequum est. v tib i. Rectius ergo Fernelio,caeteriique recentioribus, Galenus, ' primas qualitates effectricium facultatum essentias, tam in aliis omnibus quam in medicamentis statuit Cuius sententiae, Avicennas, 'i,gια Auetthoes Arabum principes subscripserunt. Q at si aliquando toti subitantiae varιas proprieta Dates tribuere legantu per totam substantiam,peculiatem temperiem proprio subitantiae modo con ,

iunctam intellexerunt. Quod clath a Galeno explicatum legimus:eum ex impari are elemeiato tu ι- αι. proprietates corporum perfici, atque 'ex innumeris elementorum alterationibus, octemperaturis, innumeras particularium corporum proprietates orui asserit Necnon quando actiones partium ait, ' ialiquando proficisci a temperamento, liquando a consequentibus temperamentum. Sed clarius adhuc, satili naturam clim dico, inquit, ' uniuersam substantiam,ac tempetiem, quae exprimis elemen i tis conflatur,significo. t

ut vero rem totam cardiacorum remediorum exemplo demonstremus quoniam cardiacum esse. est vim habere uendi proprium robur cordit,eiusque vires recreandi: inquiramus qMousnam me. diis ad id praestandum indigeamus. Cot vitalis facultatis ledes,caloris dc spirituum vitalium minera; mulum coip Iris partium ealidissimum; caeteris visceribus, omni carne, te neruis senioriis ficcius rprimum sibi innatam temperiem,& proprii corporis firmitatem Conseruari expostulat; tam ad gens randos spiritus, requitit multum alimentum tam acreum quam humorosam, pro M coctum , de ab omni putredine alienum ; demum spiritus iam genitos,suliginoso excremento purgatos, in uniue

sum eorpus libeth effundi,non diffundi expetit aut dissipari. Quae si in eo statu constiterint, vitalis lfacultas integra conseruatur: contrariis ostenditur.Cumque laedi a plurimis posse: frequentius velo ispirituum inopia intemperies,& eorumdem impuritas a mixtione Crassorum aut putrium vaporum,

illi negotium facit. Ad quae ea maximε proden videntur,quae utramque spirituum substantiam te-

parant,eorum immodicam diffusionem impediunt,distrasiam temperant,dc impuros vapores expurgant atque absumunt. Qitae ne credantur uni deberi omnia. Primum quidem, alimentit probi succide prompth nutrientibus,odoratisque rebus assequimur:quae si in uno infini ambo, id effractu, pro derit. Secundum,leuiter astringentia cum tenuitate substantiae proprij humotis puritate per fi tui: ut tertiumintemperiei contraua. Q attum vero,sicca omnia quae in activis non excedunt plura mu, dc cum tenuitate partium aromatica,aut saltem inodora sunt,exequuntur. Siccantibus enim de refrigerantibus. putrescentia curantur, inquit. Galenus.' Et Crassi vapores attenuant ut mediocriter i. 1 quidem calidis, quae facilε penetrent,commodius vero .ut ille docer, ' si eadem sicca sint. . med. f..undInter quos medicamentorum cordialium ordines,non alius a quarto, gemmis assignandus esse vi- P. . . detur. Qis ex maiore portione terrae aqua solutae,& quasi in succum inu.ta percolatione eliquatae is isti micti constantes:cum partim ex longa 6c exquisita coctione a subterraneo sidereoque calore, partim ab igneae substantiae permixtione,excedentem siccitatem, partium Lenuitatem.& gratum fulgorem,mo deratae frigiditati coniunxerint ream nactae sunt temperiem qua possint nons Idmin tenuissimum, pollinem redactae, arterias peruadendo, vapores spiti tibus permixtos attenuare, eosdemque a putre.

dine vindicare atque inde ad cor ipsum pergendo calidiori 6c humidiori eiusdem diserasiae mederi, tpropriumque illius robur confii mare : sed praetet ea propriae substantiae essiuuio, idem quadan tenu, alligatae,aut appensae praestare. Neque veto earum gratus ille fulgor, huius est cardiacae facultatis aut vehiculum aut principium, ut acutissimo Caesari bcaligero placuit e sed sola ea temperies, quae iam indieata est. Etenim licht is, diffusam ignis portionem per reliquam molem longa coctione depura- ri, νι. tam, qui dieatur: vel potius ab externo lumine pendeat. quod in polito densoque corporet de cum superficiali diapha itate intus opaco excipitur mihil tamen habet,quod cordi auxilietur. Non enim lvitales spiritus lumine re fiet opus eaequos nulli luminosos esse censuerunt rut aliquando animales lumen effudisse,adnotatum filii. s Pi aeterea gemmas cordi mulid utiliores esse expetimur , si pulus: Iratae per os assumantur: quam fi cordis regioni appendantur aut annulorum palis insertae digitos or M .anent. Quare aliud id est cuius opeti cor recreant. qu im fulgor ille reficiens oculos: neque excogita. ' mri aliud potest quod menti satisfaciat , quam explicata temperies. od si Auicennas aliquando hil, Lib.d. a. d. scribat, aliqua reperiri quae Iumen Ec splendorem spiritibus praebeant: per metaphoram loquitur, desolam puritatem intelligir. Idque ipse indicat euidenter. cum addit: per illud,quod in eis est de ex-eccatione,id facere. Easdem autem tenue quidpiam ex se expirare, quod purgandis tecreandisque spiritibus, qua ratione explicatum est,sit utiler plurimarum non inessicax appensio testatur. Quae siesiquid intus operentur, Ae omnis actio percontactum fiat: cum sua mole eam partem non attin .gant inquam suam vim effundunt, aliquid ab illis effloat necessum est, quod eam facultatem de si Lib. s. d. uehat. Ita virens Iaspis appensas authore Galeno, ventriculo prodest; Aetites utero, Sc tatui: co l

439쪽

394 Exercitatio VL

rallus cordi: carneolus fluenti sanguinit butantus anthraci pestilenti: atque alii huius sortis lapides gemmis congeneres, alia praestanti Tenui ego lapidem pollicis ungue vix maiorem, lacteum; quem corvinum ex coruo pisce suspiearer: qui sinistro brachio alligatus , dolorem colicum quam promptissimε solueba: Sed cuius euidentius viuuium est, quam magnetis r qui Vaporem quemdam bituminosum ferrum versus effundie, quo illud ad se inexplicabili totius substantiae sympathia attrahit. Vaporem bituminosum dico: non solum ex eo quod facilὸ adhaereat,sed quod

hic lapis ob bitumen quod habet ignem concipiat. Viseidum autem eum vaporem esse, licEt maximae sit tenuitatis .cratas asseres penetrans , ideo existimo. qudd si quando magnes allio, aut peto,vel simili attenuantis& incidentis facultatis planta confricetur . viscidum illum substantiae modum amittens,ferrum non attrahat : veluti si pingui aliquo liquore, oleo, aut alio illiniatur; impedito scilicet, vaporoso eo essivulo, ab humore illo pingui qui eius poros infarcir. Contra efflatu, magnes, panno aliquandiu confricatus, rarefacti externa superficie, Ac euocato vapore, rursus ferrum attrahit. Atque ab hoc tenuioris substantiae plurimorum medicamentorum insensili effluxu varij illi prodeunt effectus, qui ex amuletis, alligatis , suspensisque remediis ad ut lium plerumque stuporem emergunt. Quare concludamus , cardiacam gemmarum facultatem, atque alias omnes activas medicamentorum proprietates; non aliunde,quata ab elementorum crasi pendere.

440쪽

Quomodo fiat purgatio.

Purgationem non attrahendo ,

sed irritando fieri.

Ο s solum Medicos decet, remediorum quibus in sanandis aegris utuntur, vires experimento cognoscere: sed principia etiam facultatum qu bus medicamenta operantur, eosdem solerti meditatione inquirere opus est. Praeterquam enim his studiis ingeniorum rubigo excutitur,dceorumdem suauitate medicae pra eos fastidium demulcetur: sic praeterea ab empirica de temeraria medcndi ratione quis, longissimh abesse assuescimus, de aὸ ra. tionalem curandi peritiam excolendam maxime inclinamur. Quin etiam ea nobis inde emergit utilitas,quod pi incipia & causas facultatum medicamentorum minime ignorantes, quid singula per se valeant,quidve per accidens possint certo cognoscamus: bc si aliquando remedia quae nobis sunt familiatia desint, ea possimus vel artificiose imitari, vel utiliter immutare. Quare ubi priore

exercitatione activas omnes medicamentorum facultates, ab elementorum crasi pendere probauimus: quid de 'urgantibus asserendum videatur,hac breuiter explicemus. Purgatio quam Graeci appellarunt, apud Hippocratem aliquando omnem humoris praua qualitate affecti, tam per aluum quam per vomitum, urinas, sudores, sputa, aut permenstrua vacuationem significat z' seu natura sponte, seu symptomaticὶ irritata , seu a medicamento prouocata, aliqualia praedictarum euacuationum moliatur. Frequentius tamen Medici , perpurgationem quam etiam dixit Hippocrates, 'cam humoris praua qualitate molcsti vacuationem intelligunt, quae per Vomitum aut per aluum, vi medicamenti procuratur ' Isin vero vulgo, purgationis significatum eousque contrahitur: ut sola ea vacuatio purgatio appelletur , quae assumpto,aut admoto Cathartico medicamento, per inferna absoluitur. Humores autem praua qualitate peccantes, os tantum nuncupamus, qui naturam habent a sanguine specie differentem: seu sint excrementitii, seu alimentari j per putredinem in alienam naturam conuerti. Non enim ut Fernelio visum est, ' superabundantem sanguinem,aut feruidiorem,crassiorem, vel leuius. cule putrentem,humorem praua qualitate affectum dicendum esse censemus: quemadmodum fuse ab Augenio probarum legimus. Atque illi sunt,qui si abundent in nobis, acochymiam inserunt: Cui purgationem deberi, vulgarc est Medicorum cssatum. Purgationem inquam . quhd sanguis huius remedii ope ab humoribus noxiis liber purus reddatur. Purgare enim, quasi purum agere dictum est: uti τὸ Mιθαιρειν, mundare expiare,lustrareque significat. Atque inde medicamenta,quorum ope corpus liberatur ab humoribus excrementitiis, dc putribus , E quibus omnis impuritas oritur, purgantia,& θαρτι- nominantur. Quae qua vi operentur, Bc tam utile nobis ossicium praestent tam Jiscordibus sententiis iudicatum fuit,ut adhuc latere videatur. Etenim qui Erasistratum sequebantur, bc Galeni aetate florebant, existimarunt non purgari humores in vasis praeexistentes, sed deleteria vi eorum pharmacorum quae purgantia nuncupamus, humores contentos in vasis,in eos qui expurgarentur conuerti. Quorum sententiain non est quod refellamus: cum eam ab omni ratione alienam quisque iudicet delatis superque demonstratum sit a Galeno toto eo libro qui de purgantium medicamentorum facultatibus inscribitur. Alii feruntur censuisse a pharmacis tanquam a contrariis, ea quae purgaremur expelli Quicum eam eontrarietatis,&perperam suppositae antipathiae rationem,non explicent,suam sententiam falsitatis suspectam reddunt. Eamdem verb plane falsam ideo conuincimus: quod si contrarietatis vi ea expulsio fieret,oporteret humores noxios non per intestina detrudi; sed vel inhabitum corporis impingi,vel per cutem expelli. Etenim cum expellentia non ad se, sed a se, pulsa fugent: medicamenta per os in ventriculum immissa perque intestinorum gyros in meseraicarum ramos, atque in grandiores venas datata: humores in vasis stabulantes a se fugando , nunquam in imum ventrem dc intestina propulsabunt. lContraria his est, vulgaris Medicorum sententia : qui ctim Hippocrate, Galeno , aliisque Penε innumeris, censent humores evacuandos, a medicamentis attrahi. Qui licet modum cau-l

SEARCH

MENU NAVIGATION