Antonij Merindoli ... Ars medica in duas partes secta. In qua non solum ea explicantur, quae ad medicinam discendam sunt necessaria sed multa etiam, quae theologos & philosophos recreare valeant continentur. ... Accessit sub finem exercitationum medi

발행: 1633년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

4 Artis Μedicae pars posterior.

Sed hoc casu plurimum proderit sudores promouere, non quocunque ingenio, sed securisse me id fiet, cum his quae supi, retulImus putredini obsistendo sudores mouere.' Nonnulli materiam illam cui excellens ea putredo insidet expurgare non ausi, ab inrernis partibus ad externas aduocanet phoenigmos & vclicantia, carpis,tarsisque admouenies. Verum hoc genus remedii, etsi in quibusdam malignis febribus ab interna viscetum inflammatione nascentibus ad materiae suentis euocationem ad extraὶ in principio post sectam venam probaretur. In his tamen quarum character est excellens putredo: noxa potius a vehementia caloris phoenigmorum, Mdoloris ab eisdem excitati, impenderet ; quam salutaris aliquis fluctus speraretur. Vesieantia enim lad putredinem supprimendam sunt inutilia, quam deleteria sua qualitate possent augere. Symplomatibus demum quae his febribus superueniunt, quomodo subuenire oporteat: partim lad finem huius libri docebimus, partim ex his requirendum erit quae ad curatio m affectuum si galas corporis partes infestantium spectantia proferemus. Postremis eam victus rationem in his febribus instituere oportet, quae & vires fouear, & quantum licet medicamentosa qualitate, morbo obsistat. Ac quoniam febrium de quibus hic agimus, duplex est conditio : ut aliae simpliciter malignae dicatitur, aliae pestilentes : in malignis simpliciter dictis, ea obseruanda est victus ratio, quae ad frigidum magis, ad siccum vero aliquantulum tendat. In pestilentibus autem, praesertim ad siccum inclinet. Ad frigidum veris, plus aut minus, pro febrilis feruoris conditione, & tempestatis, aestuon aue algida constitutione. Purum ergo

acrem utriusque sortis aegris procuremus, & quemcunque putri aut foedo aliquo vapore inquin tam dissuadeamus,cubicula ad septentrionem versia a paludibus autem, specubus, cloacis, de fimetis auersa, eligamus. Summa aestate, aut esseruescente febre, arte refrigerandusAEst, frigidis sed lodoratis aspersionibus , quibus aegrotantis spiritus, cum gratia&suauitate refoueantur. Vidis, salicis,cannarum,rosarum,&similium folia,floresque rosarum.violatum,& similes pauimento aspergantur. Illudque aqua rosarum, aut oxicrato irroretur. Hyeme vero, necnon in pestilenti constitutione , domum oboramentis sussire iuuat, & igne aeris labem emendare. Ad sussi menta familia-l res sunt iuniperi baccae, sed maior gratia i modo nullae hystericae in familia vellentur in beZoino,& odoratis trochiscis, aut auibus cypriis. Quorum fini haee exempla. V ladani & benZOiniana, ij storacis calamitae s. i. mosci gr vi. resinae pini s. iij. omnia puluerata excipiantur gummi tragacanthi , aqua meliloti in mucilaginem soluti is de fiant parui trochisei, prunis ad suffitum singulatim admouendi. Vel carbonum salicis tenuissime pulueratorum I. i. ladani I. g. benetoini s. iij. resinae pini putu

ratae s. ii. mucilaginis tragacanthi q. misce fiant formulae, aut auicularum, aut paruarum candelarum quasi tripodi affixarum specie, quae exsiccatae cum opus erit concepto igne lente essument. Suauiisimus etiam est ,&nulli infestus odor, qui ex auraucii vel consimilium pomorum tenui cortice . aliquot garvophyllis, dc aqua rosarum vel naphae, ad leuem ignem evaporantibus eleuatur. bus si mosci grana duo aut tria admisceatitur, aut tantu iidem ambarae mith inde fragrantia, hyitericis tamen molesta, excitabitur. Cibos utrisque boni succi, facilisque coctionis, & minimum excrementi generantes , exhibere oportet. Sed tales aegros, liquidis potius quam solidis alei e conuenit. Atque his quae medicamentosam etiam qualitatem habeant coniunctam di quae vel refrigerando, brilem ardorem temperent; vel alexiteria facultate munita excellenti putredini de malignitati aduersentur. Materiam utilem praebent alimentis;carnes vervecinae,uitellinae pullorum gallinarii, a ponu iuniorum columbarum, phasianorum, perdicum, turturum, & auicularum montanarum : panis silignites debite fermentatus Sc coctus ι hordei farina tosta: M alica, quae ex zea, seu spelta crassiusculit molita paratur. Ex quibus etiam iustula, gelatinae, aquae carnis in duplici vase extractae, panatellae, & sorbitiones Variae concinnantur, pro singulotum conditione & gustu. Α quibus tamen omnis detrahenda est pinguedo quae dc facilis accenditur,& ventrieulum laxat. Vitelli ouorum, licet facit. in bilem vertantur soli, cum tamen ex se optimi sine alimenti, si in iustulis aliquando di litantur, cum tantillo succi aurantiorum acidotum aut agrestae , minimε nocebunt. Qualitas vero medicamentosa quam in praedictis alimentis requirimus , illis per ea procuranda est, quae leu iusculis in cocta, seu gelatinis admixta, saporis suauitatem conseruent, neque alimentum aegro ingratum reddant. moties autem, Ze quantum sie febrientes alete oporteat; fuse a nobis explicabitur. 'i Potus sit aqua quae si minus laudata fuerit, una aut altera in puro igne ebullitione sit correcta;

in qua ignitum aurum aut argentum sit saepius extinctum, aut cornu cerui continuis maceratum,

vel eiusdem rasura incocta fuerit inecnon si haberi possunt, monocerotis alcis,thinocerotis, aut similium cornu. Cui praeterea potest admisceri vinum granatorum acidodulcium, vel gelatina ex lsucco ribes , berberis, Zecerasorum, aut strupus de limonibus, de succo auranctorum, de agresta, granatorum

552쪽

De Febribus. SS

granatorum acidorum, aut similium. Vel Vtantur de cto radicis pentaphyli, quod putredini aduersatur. Vel aqua acetosae in duplici vase destillata , vel decoctum eiusdem : in quorum alteto

iantali rubri 5. i. aut 3 ii. pro liquoris quantitate cum aliquot guttis spiritus vitrioli ad gratum acotem mei int eousque infusae, ut liquor dilutum ruborem contraxerit. Si tamen vires sint imbecilliores , aut febris ardor mitior, vinum tenue & odoratum prioribus liquoribus, aut aqua ex ace.

tosa, vel scabiosa in balneo distillata, probe dilutum, concedatur. Somnus, & vigilia, quia si modum accesserint ν malum portendunt ι ω ut fignum de vi causa: ad mediocritatem sunt deducenda, remediis infra explicandis, quando de pituitosis,& biliosis

febribus tractabimus. Hic tamen meminisse oportet, dum somnum ac praesertim per assumpta conciliare nitemur i ne facultatem nimium infirmemus & mitiora eligenda esse. 6c cardiaca sopo. rantibus semper admiscenda. lino Ec externis quidpiam addendum est quod cerebri robur tueatur. Qualia sunt verinilium, melissae folia, aut succus, vel his similia. Aluum neque astrictam, nec nimium liberam esse oportet. Astricta mitioribus glandibus , aut lenibus elysteriis prouocanda est. Laxior veris corroboranda , vel his quae humoris praeterfluctitis

acritudinem mitigent, vel si importunior sit nuxus, dc vires exoluens, his etiam quaecum alexitelia facultate astringunt. Tandem omnes animi molestiae auertantur, dc hilaritas omni arte concilietur. Bene sperare iubeantur aegri, dc mentem ad Deum Optimum maximum elevare , per alios moneantur, ut eius opem cum securitate mentis implorent.

De febrium phlegmaticarum seu quotidianarum disserent', ω curatione.

CAPUT XIII.

Quamuis prisci omnes eas febres quotidianas appellarent quae a quocunque humore excitatae

singulis diebus inuaderent: ut colligimus ex Celso ': propriὸ tamen eas quotidianas nominamus, quas putrescens pituita intulerit, καθημερδεους aiunioribus Graecis dictas, ab antiquioribus

ah pημεσιν vi nuncupatas: ut videre est apud Galenum.

Quoniam verδ de multiplex est pituitae conditio, dc locus in quo ea putrescit varius: ideo plures etiam sunt quotidianarum, seu phlegmaticarum febrium differentiae. Etenim si pituita alimentaria, hoc est sanguis crudior in maioribus venis putrear, continentem excitat. Quae licet citra omnem exacerbationem ad extremum duret, symptomataea tamen profert illorum aemula, quae quotidianam continuam consequuntur. Quod si pituita excrementitia secundum naturam genita, quae

subduleis aut insipida est, in grandioribus vasis collecta putreat, quotidianam continuam faeit: quae nunquam intermittens , sed quodammodo remittens ob nouae materiae appulsum ad iam putrentem singulis diebus exacerbatur. Eiusdem vero conditionis phlegmate, in determinata aliqua abdominis parte ac praesertim per mesenterium congesto, dc perenniter si aggesto, cum magna febrilis minerae imbecillitate, putrente: continuam lentam generat plerunque ad hecticam vergentem i quam Avicenna laticam apppellauit . Atque haec plerunque cedemata scirrhodeapcrmesenterij glandes genita,consequitur. Vel ea ipsa si in quadam mesenterii aut vicinarum pallicularum iminus imbecilla sede sensim collecta, putredinem per partes contrahat r quotidianam intermittentem , eamque exquisitam excitat: quae dicitur a Galeno Α, eaque semel intra naturalis diei spatium invadit. Cuius par xysmi ob humoris copiam, aut maiorem ad putres- dum aptitudinem, prioris inuasionis horam plurmum anticipent, ita ut praecedentis accessionis intermistio, a succedentis inuadendi celeritate praeueniatur: ea fit quotidiana, quam continuam per subintrantiam recentiores appeti trunt Si vero humor qui in mineram refluit, breuioribus interuallis sitfficiens colligatur, atque ita sit ad putrescendum facilis ut post duodecim aut circiter horas febrilem accessionem renovet: duplicem quotidianam nuncupatam facie Tandem huius ordinis intermittens, prout vel interdiu magis vel noctu acrius vexat, ab Hippocrate ', alia diurna, alia nocturna appellatur. Ea tamen disserentia,non est phlegma icarum propria: sed teris etiam intermittentibus conuenit; ut ab eodem Coo Sene ibidem docemur. Quod si excrementitium phlegma sed praeter naturam genitum, acidum scilicet, aut salsum, vel quod fit ex permixtione insipidi cum bile aut melancholia putreae t quotidianam notham generat, sed multiplicis conditionis. Etenim vel salsum phlegma intra grandiores venas putredinem concipit fle spurium ardentem causat, ut rapite sequenti docebimus: vel in determinato aliquo I

coputredine contracta, symptomatibus bilio in proximε refert, cita tamen quotidiana typum

retineat.

553쪽

Artis Medicae pars posterior

'Illud veris crassoris M. uinulacidae pituitae genus, eui vitreae nomen cum Praxagora indiderunt Medici. intra vasa vix unquam consistens ; si in aliqua abdominis regione putrilaginem concipiat, clim ob innatam sibi frigiditatem visciditati eoniunctam, partim putreae, partim imputris e Xagi f. tetur: eam febris speciem generat quam Galenus f epialam appellat ; nomine accepto ἄπο - πως ρα ι , quod quasi leniter & placidε calefaciat; caloris scilicet simul&frigoris sensuis membra perfundens, cuius meminit Avicenna ' Ea enim cui idem epialae nomen tribuit , in qua frigus in profundo corporis sentitur, in ambitu vero calor percipitur, fictilia est febris species.' Si quidem quis ille est qui concipiat,eragam viscidamque materiam in intimo corporis putrentem, ubi putrer, sensum stigoris imprimete : inde vero in circumstantes partes calorem diffundere. Quod enim crassae cum sit substantiae, plus solito incaluit : quae contingit quidem acrius calefacit, in longinquum verδ vix suum calorem effundit. Demum in quacumque quotidianarum specie, fi ex ventriculi imbecillitate,& humoris putrentis vel exhalationis eiusdem in superius orificium seu stomachum effusione, frequens accedat sy . coper ea fit febris quae syncopalis humorosa ab Arabum Pt incipe appellatur.

ι Causae febrium quotidianarum ; ut tales sunt, censentur ea esse quae Et copiosiorem pituitae pr uentum causant,dc quae eidem semel in nobis congestae,putrescendi occasionem praestant. Ac priora quidem illa, sunt tantum causa sine qua non .Taliaque esse dicimus totius corporis aut ventriculi saltem frigidum de humidum temperamentum, sexum muliebrem, aetatem puerilem, aut senilem etiam, anni tempus hybernum, frigidiorem regionem, de victus rationem , copia, aut qualitate eduliorum, multam generandae pituitae materiam surgerentem. Posteriora veto, etsi ad se biis geuerationem influanti non tamen illam immediate attingunt. Sed proxima huius generis febrium causa , ipsa est pituitae putredo. Quae a prohibita trans piratione pituitae ubi uis abundantius cumulatae prodit, ic haec ab ostructione nascitur. Quam quaecumque induxerint, febris etiam causae sed mediatae esse dicuntur. Humoris scilicet crassities, dc visciditas ta ut cutis repentina refrigeratio M astrictio.

Causae differentiarum ita distinguntur: quod hie aut ille pituitosus humor, in hae aut illa parte corporis putrens : hane vel illam febrium phlegmaticarum differentiam, ut explicatum cst,

eat se r.

signa propositis omnibus febribus pituitosis communia, assignari non possunt i ob indicatarum differentiarum aequi uocam disparitatem. Singulatum autem differentiarum signa distinctiva sunt huiusmodi. In quotidia aa exquisita, ut ex Galeno colligimus , calor minus est vehemens quam in aliis, ah qt o , nec se uri aegrotantes conqueruntur, inec se denudare. nec stragula recusare prouocantur.

lCalidum quod exhalat, ea inaequalitate tangentis manum afficit: ut innuente Galeno ea qua si ab aeri dispersa fuligne passiim vel licetur. de a multo vapore humido cumulath effundatur. Pulsu si ut doeet Trallianus ', ut plurimum in his sunt patui, de rari, comparati vh se ilicet ad

alias putridis febres . Necnon inaequales de inordinati: praesertim tempore annotationis εc exa- lcerbationis, ut docet Aetius ' ex Galeno P. I idem etiam molliores multo quam in caeteris febribus . sentiuntur. ob maiorem humoris pii trescentis humiditatem. Multus enim vapor, qui ab illo per iuniuersum corpus diffunditar ; solidat corporis partes laxans, easdem solito molliores reddit. Urinae ex Aetio ibidem, primis diebus albae, de tenues minguntur : mox vel δ crassae, dc pertur batae redduntur, crassum 8c album sedimentum deponentes. Invadit febris haec. cum leni extremorum pedum scilicet manuum 3c nasii perfrigeratione: v adnotat tim est a Galeno'. vel saltem cum frequenti oscitatione aut pandiculatione. Et solet in horas octodecim, aut circiter. suos paroxysmos protrahere. Symplomata quae has febres speciatim consequuntur, sunt capitis grauitas e sensus 3c motus quaedam hebetudo, somnolentia: color albus, & in ipso vigore febris , remissior rubedo , parua aut nulla sitis: pituito si excrementi, tam per superna, quam pet inferna excretio, dc ob humoris putrentis crassitiem , dc visciditatem, accessione declinante nullus sudor. Ac tandem, causae quae praecesserunt, copiosam pituitam excrementitiam secundum naturam genitam, congestam fuisse

indicant.

Continens pituitosa a caeteris quotidianis, quarum symptomata qua dant enus aemulatur , indesinente perseuerantia, dc exacerbationis carentia distinguitur. A latica veris speciatim differt, qu bd haec in principio leuem aliquam sed minime molestam quotidianam annotationem habeat ἔubi vero latica longius producta ad exacerbationis carentiam peruenit . a continente discernitur, quis alatica quidem lenta sit, mitior .c diuturnior, pleronque in hecticam desinensi continens

veris pituitosa , acuta sit, ic magnum febrilis ardoris praeferat incendium. Ac demum latica antequam

554쪽

l De Febribus. 37

latuequam in partibus solidis habitum contraxerit, ab hectica pulsus mollitiefacith disparatur. Quotidian continua simpliciter dicta intermissione carens, quotidie manifestas habet sed citra, pernigerationem exacerbationes ad differentiam eius quae continua per subintrantiam appellatur: cuius exacerbationes cum perfrigeratione, vel saltem cum oseitatione & pandiculatione adueniunt. Vitiusque autem symptomata, intermittentium accidentibus similia sunt i sed illis, ut

plurimum, aliquanto grauiora.

Α rdens sputia, α intermittens quae illam quadantenus imitatur eapite sequenti suis notis indi

cabuntur.

Epiata hoc habet peculiare, quod qui ea tenentur, per easdem Corporis partes, calorem dc frigus simul patiantur: utramque qualitatem, sentiente eadem parte, eadem inquam non rationis iudieio indivisibili, sed eadem sola sensus aestimatione. Ac demum syncopalem, a reliquis pitui-'tosis, singulare illud symptoma disterminat. , Quod ad prognolim pertinet. Fcrnelius rarissi s esse quotidianas, saepiusque tertianas dupli- ces pro quotidianis censuit usurpari: atque id quidem quod pituita rarissime putrescat. Verum cum non infrequens sit quartana, quae a putri melancholia ad putrendum ineptiore excitatur i frequentiorem adhue esse quotidianam, non solum docet experientia; sed ideo persuadet ratio, quod pituita in plurimis abundans a propria crassitie dc visciditate transpirare prohibeatur.d humida cum sit in calido loco contenta non dissicile putrescat. Quare potiorem iudicio Galeni sententiam ,

qui hine naturas, ait, consequi corporum , dc tempora, oc loca, dc status, artesque de victus ra- itionem, aliaqite omnia pituitae consentanea. Pueri enim, aut ex adultist pituitosi qui crassi sunt habitus, de plurimo otio dediti, crapulae, ebrietarique addicti, dc balneis maximὲque post cibuinulentes, a quotidiana facilE capiuntur. Necnon qui in locis humidioribus versantur; per liremem, aut ver magis, perque humidiores& austrinas constitutiones in hane praecipuε febrem incidiint. Caeteriim diluturnae sunt hae febres, breuiores tamen melancholieis lichi pituita copiosior in nobis colligatur: quoniam haec, altera . minus crassa, facilius absumitur, ic apta ulteriore costione

abire in alimentum, cessat febris esse fomentum. Cum ea tamen diuturnitate, non sunt omninoseeuraequbd cli in quotidie amigant, nullum naturae laxamentum adferant. Quae si praeterea ex langore de laesone otis ventriculi, frequentes animi defectiones inferant : vires mirum in modum labefactant, atque eo deteriores evadunt.

Ad cocationem praedictarum febrium rationali via incedendo, per indicationes progredimur: quae, ut supra demonstratum est, Medicum primo in tollendis obstructionibus occupatum esse de bere insinuant. Quod tamen in quibusque harum febrium speciebus i iisdem auxiliis exequi non valemus. Cum enim in his febribus δc copia Sc humoris qualitas obstructionem faciat : utrumque quidem vitium emendandum est, copia tamen non eisdem perpetuo remedijs imminuenda. In continuente,quaecunque ea sit ;quid praestare oporteat, abundὸ explicatum est supta. In continua vero quotidiana, ex ijs quae generatim docebimus, ' constat, vena in brachio secta isanguinem pro natura aegri 3c anni tempore mittendum esse, nisi vacuatio aliqua quae per inferiora . fieri con sueuerit suppressa, venas inferiores secandas esse persuadeat. Atque id quidem remedium, ideZ hoc opportunum est casu rq ilia cum pituita, huiusmodi febrem excitans , sanguini in vasis permixta putrens vasorum obstructionemeauset, non potest obstructioni illie inductae alia via melius quam phlebotomia subueniri. Estque huius remedii alia praeterea utilitast quod vasa facta hine liberiora . a reliquis auxilijs deinceps pro humorum procuranda coctione administrandis.

commodius adiumentum capient. Sed antequam vena secetur, primarum viarum necessaria est expurgatio per epotum leniens aliquod medicamentum : quδd cum in prima corporis regione criIdotum excrementorum familiaris sit prouentus, primis viis nondum expurgatis si depleantur vasa, cruda primae regionis excrementa sugent δc ad se rapient. At in intermittente si nullum sit consociatum plet horae vitium praetermittenda est venae sectio: euius etiam nulla facta est mentio in quotidianae curatidne a Galeno ', ab Aetio , Et Paulo ν. Quam etiam recentiorum pars maxima, hic noxiam censet. Atque ipse etiam Mercatus inter ex- . teros quamuis existimet tam huius quisn caeterarum febrium intermittentium causam antece-l

dentem in vasis contineri. JQuod si in his febribus, simul cum pituita in abdomine putrente sanguis etiam invenis abum, dauerit squod Avicenna praesertim apparere docuit ex urinis crassis de rubris tunc eundem mitalitere licebit in principio uniuersali, de hora maioris remissionis. sed parcius quam in aliis febribus. iVtroque Ver6 Casu, materia antecedens, quae in prima regione, ventriculo scilicet Ec intestinisi consistit: leni medicamento expurganda est. Ac per vomitum quidem , si nausea aegrotantem plurimum infestet. Atque id ex tepido decocto hordei, carieatum, Ec raphani ad uncias sex, cum

555쪽

38 Aietis Medicae pars posterior

uncijs dirutas oxymelitis simplicis. Per insetna vero ex decocto senae, agatici, carthami, aut rur-bith: si nulla sit euidens nausea. Ea praedictorum colato decocto dissoluentes quae ad pituitam mitius aut uchementius purgandam valere docuimus, clim puigantium tam simplicium quam com positorum vires Se dotes explicuimus. Sit hoc exemplum pro delicatioribus. seminis carch. contusi I. g. polypod. querc. 5 iii. garyophyllos num. vi. coquantur in decocto graminis q. s expressi. dissolue mannae Calabrinae 3c mellis rosati an a I. i. misce fiat potio. vel senae orient. J. g. turbith. electi S. iii. garyoph. Contusos num. 8. salis gemmei g. it. corticis ei trii sicci 3. i. coqirantur in aqua q. s. express. iterum dissolue mellis rotati I. ii. aut syrupi ros soluti& mellis rotati an a s. i. misce fiat potio. Robustioribus sequens remedium magis conueniet , etc. senae orient. I. vi. hermo dactylorum de turbithan. I. f. auisorum ec petrosel. ana 3. i. g. coqua Cur in decocto ea pili. vener. bethonicae& melissae q. s. express dissolue electi diacarth. 3. iii. mellis rotatili. misee fiat potio.Qubd si timeatur ne ventrieulus qui in his febribus solet esse imbecillior ficilius a liquido m

dicamento subuertatur, expediet pharmacum sub tarma boli exhiberi. Ut pro delicatioribus. V. triph. persicae 3. v. eat hol S. iii, misce fiat bolus rapiat cum saccharo, aut pane azymo. Pro r bustioribus autem, V. diaph. benedictae laxat ana 3. iii. puluer. hietae pictae Galeni 3. i. misce fiat bolus, qui iis morsellos diuisus deuoretur cum strupo capiti. veneri vel si aegro satius videatur,

cum pane azymo.

His peractis, ut tam materiae antecedentis quam humoris putrentis crassities & visciditas, a quibus obstructio fouetur. putredoque inducitur, emendentur: simul & semel alteri parti primae iudicationis, & secundo scopo satisfaciendum cst, per attenuantia, incidentia, detergentia, atque illa quae putredini aduersantur. In quorum usu haec adnotare opori t. Primum ut ex Tralliani consilio λ', si pituita dulcis praesertimque in naturis quae facile accenduntur, putreat, ac maxime si continuam causet, mitiora Ac minus calida usurpemus: si insipida, moderat. calida assumantur: si acida,ec vitrea , calidiora etiam S: aromatica admittantur. Contra si ea pituita quae putret salsa sit, attenuantia,Se incidentia vel temperata in activis, vel etiam frigida eligantur, a calidis abstinendo. Secundo aduerteιidum est. Cum ea omnia quibus huic seeundae intentioni satisfacere destitia.

mus eo tendant . ut materiae putrentis pepasmuin procuremus: humor autem qui crassias est&viscidas, nequeat prompte coqui, nec totus simul. Operae pretium esse. in unoquoque auxiliorum genere ea principio eligere , quae mitiora sint. Atque ubi inchoatae coctionis notae apparuerint,&portio materiae attenuata,incisa, bc detersa iudicabitur sae maxim bin intermittentibus) eam ipsam iterato pharmaco moderare purgante detrahere. Mox vero ad efficaciora alterantia transire,atque in eorum via perseuerare, donec coctionem compleram agnoscamus. Tertio adnotandum est, dum praedictis remedijs ad humoris peccantis vitia corrigenda utimur:

simul cogitandum esse de roborando ventriculo, qui in his febribus solet tui diximus csse imbecillis. omnia autem haec per ea exequemur, quae tum interius ministrantur, tum exterius admouentur. Interius inter c tera exhibentur. Iulapi rix a poete mata. Iula pia vulgo ex serupis oc duplo aquarum stillatitiarum concinnantur. Sed malim ex decoctis prς parentur. Quoniam aquae non solent ut expediret per balneum mariς extrahi, sed in alembicis plumbeis aut ςreis, inutiles Vel noxiae etiam aliquando distillati. Materia tuta piorum, sunt aquς ei choret,endi uis,graminis,capillorum veneris,betonicς mellisR.

agrimoni j sceniculi. ab synthij,hyssopit vel eorumdem similiumque decocta. Tum se rupi de cicho. rea simplex, capillorum veneris, mel rosatum, strupus de radicibus, de beronica, de hyssopo,& de prasso. Sed ad incidendum de detergendum simul, cςteris efficaciora sunt; oxymel tum simplex, tum compositum. Quorum usus in his febribus a Grςcis & Αrabibus comprobatur. Eisdem vero aliquanto inserior est, strupus aceto sus. Qui eum loco mellis saccharum excipiat, sque incidit,

detergit autem minus.

At quia dc strupus hic,& oxymel acetum admittunt ventriculo inimicum: nunquam exhiberi debent, quin vel syrupi, vel decocta, quae illorum acritudinem retundant, eisdem admiscean

tur.

Ad ventriculum autem roborandum vel pr dictis addimus sympum de absynthio, de mentita,

conseruationis citri, aut ex decocto corticum auranciorum ; vel iulapia aromatizamus pulueruelectuarii diar rhodon,dia margaritωn,diagalanget. aromatici rosati, aut corticis citri Sit ergo exemplum mitioris tu lapii. 2 . decocti radicum graminis, foliorum cichorei ge heronicae, ac seminum petroselini I. iiii. oxymelitis simplieis.& strupi de cichorea simplicis ana I. R. mellis tosati I. i. misce

556쪽

De Febribus. S9

fiat tu lep, aromatizatum Θ. i. pulu. di arrhodon abbatis , essicacius autem tale parati potest. 2V. radicum scaeniculi& petroses an a I. 6. foliorum betonicae, ment hae dc cichorei an m. 6.seminum petros. . a meos ana b. i. coquantur in aqua q. s incolat. l. iiii dissolue strupi de quinque radicibus, Oxy. melitis simplicis an a r. i. aut strupi bisauthini compositi Di. misce fixi tu lep, aromatizatum B. i.

I Aporemata nihil aliud sunt quam decodia paulb maiore artificio praeparata , qu)am superiora ,

qtiae vel saccharo vel conuenientibus syrupis dulcorantur. Eclichi apud huius aetatis varios pragmaticos mos inualuerit, ex indefinita remediorum farragine inartificiose nonnunquam glomerata, apotemata concinnare i ad fastum potius, aut pharmacopaeorum lucrum, quam ad aegrorum commodum: satius tamen semper esse censui, ex paucis & utilibus remediis pcr indicationes insinuatis, has & similes medicamentorum formulas componere , quam indiscreta varietate ren, edi Oium conquisita sub fastu olioris artis specie, veram artem omittere.

Materia a poete malum sunt, radices aut cortices, herbae, semina , vel fructus, de flores. Quia vero in his quae ad praedictas febres praescribimus,facultatem attenuantem, incidentem, detergen . tem, putredini ob astentein ventriculi roboratricem requirimus, ut designatis sccpis fatista. ciamus i in nullo autem simplici medicamento, tanta facultatum vatietas, vix ac ne vix quidem reperitur. Sic diuersa concinnare oportet, ut eam virium congeriem sub una artificiali forma prout unicuique aegrotanti expediet cumulemus. Non quod speranduin sit, quae miscentur eas facultates integras retinere, quas habebant singula: sed mixtam quandam enasci facultatem , quae ex priotibus refractis emergat. Praesertim , si quae simul miscentur in modo lubstantiae inter se contioniant. Quae enim plurimum inter se differunt, non solum in artificiali, sed in naturali etiam mixtione, integras aut pene integras retinent iacultates disserentes, imo& contrarias inter se ali. quando, quarum alias aliis pro diuerso cuiusque miscibilis substantiae modo celerius aut tardius

exeri experimur.

Attenuantium mitiora quidem supra recensuimu ,quae in continuis quotidianis eligenda sunt: plurima praeterea illis essicaciora putredinem simul reprimentia proximo capite retulimus. Praeter quae in intermittentibus praesertim utilia sunt radices brusci, sceniculi, petroselini. eryi pii, apji, ruhiae maioris , galangae, acori, imo Ec calidiores in epi ala vi peucedani, angelicae , dc similes: sed quatuor has posteriores dragmis, ut priores unc ijs praescribere oportet. Eiusdem ordinis sunt Cortex radicum Capparoriim, fraxini, medianus sambuci cortex, lignum sistapli ras, dc quae his respondent, folia item capillarium , bethonicae, mellissae, cardui vulgaris, apij, semie illi, berularum , chamae dryos .claamaepyteos, eupator ij vulgaris, dc similium. Imo in epi ala Sc congenere exl vitrea pituita orta . hyssopi, thymi, serpilli, satureiae, maiora nae , centori, utriusque, atque his patium folia, imbecillioribus sunt praeferenda. Inter semina assumatur semen faeniculi, petrosel lini, apij, dauci, lenistici Macedonici, ameos , seseleos, cicer rubrum atque his paria. Flores de- mum rotismarini, salutae, bellionicae, caryophyllorum seu vetonicae altilis, genistae, leuco ij, calen-l dulae, solissequii Se similes hic conueniunt. Ex quibus ea quae essicacius Vrinas mouent, non nisi .l parcὸ per febris incrementum sunt usurpanda: quae mox ad finem status M in declinatione, mate i ria iam coct- , eum tertiae indicationi latisfacere studebimus, utilia erunt aliquibus. Incidentium ordinem ea complent quae vel acida aut acetosa sunt a nobis citato capite undecit mo relata, quibus addi Oxylapatum potest, vel ex Galeno quae mediocriter acria sunt εο tenuis I simul substantiae qualia plurima inter superiora attent antia numerauimus., Ad detergendium valent hordeum integrum, caricae , mel i tum ea quibus nitrosus aut amarus sapor inest , praesertim si tenuiter decoquantur, ne simul crassa eorum substantia ulteriore decocto diluatur. Vt in brassica, lentibus non excorticatis, ciceribus,3c similibus comprobamus. Eorum quae putredinem sibi insita facultate oppugnant, satis amplum catalogum capite praec denti exhibuimus. Ex quibus tamen hic inutilia sunt illa, quae essicacem astringendi facultatem habenti Ae demum supra hoc capite quae ventriculum sumienter roborant enumerauimus. Quibus etiam rosas rubras, san tala. 8c quae mixtam detergendi de astringendi vim, ex heterogenearum partium complexu sortiuntur, addere licebit. Quod si attenuantia frigidotum admixtione temperare oporteat, aut frigida ad prςdictos seopos utilia seligere,ut in his in quibus pituitae salsae vitium febrem facit: talia non pauca iam anthcapite secundo retulimus . sus amar aut acidula,quae huc transferre oportebit. Alia enim vel eodem capite vel sequenti referenda, in quibus cum refrigerante vi, incrassandi facultas coniuncta est: his febribus inutilia sunt, nisi fortε nimis attenuantium de calidorum simul qualitatem obtundere velimus. Sit ergo hoc apozematis exemplum. lv. radicum asparagi, faenic. petrosel. ana I. ii. galassa 3. ii. folior. cichor. oxyla pati, agrim.

557쪽

6o Artis Medicae pars posterior.

in colaturae I.xx.dissolue sacchata purissimi,quod labarseth vocant Arabes, I. v. mellis despuma i i

quatuordosibus. lIn latica, quia magnum adesse solet ciborum fastidium. & aegri huiusmodi apozemata renuunt, atque ut plurimum pueri ta eam incidunt i sitfficiet ad pr parationem humoris per multos dies uti ldecocto radicum graminis & eryngii: quibus si agrimoni, folia addere aliquando liceat plurimum liuuabit, Atque his expediet per laterualla lenia purgantia exhibere, εc iterum ad praeparantia reuerti: non in eisdem perseuerando sed cum suaui aliqua varietate. Eisdem inter caetera, decoctum ligni fassaphrasutilissimum est. Sufficiet autem, ligni tenuitet secti s.li in sesqui libra aquae ad tertiae

partis consumptionem incoquere pro ivlapio , quod sacellato dulcoretur: residuum autem in libras quatuor aquae fontanae coquatur ad tertiae etiam partis consumptionem pro familiari potu. Et huiusmodi decocta alternis diebus renouare conueniet. Externa remedia quibus in harum febrium pituitosarum euratione praesertim utimur e ea sunt quae ad ventriculum roborandum valent ι fotus, linimenta . emplastra&eataplasmata varia r ad hunc usum praescribentes. Quotum exempla paulis inferius proseremus; oc eorum uberem mat

etiam alias referemus.

Tertia intentio eo collimat, ut putrescentis materiae portionem per pepasmum mirificatam, dc petr artificiosam praeparationem aptam excretioni redditam ι tune euacuemus, cum Iratura post lapparentes coctionis notas aut quod morbo non respondeat,excreuerit. Quia vero pro materiae puerentis sede,natura in varias partes inclinat: aut humor peccans f ei lius hae vel illi via expurgatur. Tunc per vomitum tentanda erit vacuatio, cum tin intermitten

ribus praesertim materia ad ventriculum verget de ratum grauis nausea infestabit. Ad quod utilia sunt agarici decoctum, in aqua decoctionis foliorum atriplicis aut raphani, eum oxymcliter j vel decoctum radicum atati Sc notum genistae: vel radicis melonum siceae & pulueratae dragmam svnam eam iure pulli aut alio insulso,imo etiam in robustioribus antimoni, crudi, eiusdem florum, ivel vitri aut croci metallorum ad grana duodeeim infusio in conuenienti decocto, aut vino albo toligophoro facta. Quibus si ea admisceantur quae ordiaea vi superioris orificii ventriculi robur loxolui minime patiuntur, qualia sunt aromatica, securius quam contra agetur. lAt quando in eisdem intermittentibus pituitosis humor peccans deorsum magis quὶm sursum vergere videbitur,aut ad omnem motum in dissurens apparebit, nullaque aderit nauseae purg tio . per inferna instituenda erit, cum his quae efficacius aliquanto purgent quam in principio consu-lluimus. Ad quod maxime commendantur inter simplicia agaricus, semen carthami, turbith dc thermodactyli. Negligere tamen non oportet senam, quae verE catholicon est medicamentum. lInter eomposita admodum blanda est triphera persica, his utilis quibus vehementiora scamm ineata Sc similia exhibere non audemus. Validiora autem sunt electualium de citro solutivum, dia- Iearibami, diaphoenicum, benedicta laxatiua, & his paria : ex quibus vel potiones parantur , vel xboli. Sit haec potionis formula. senae orientalis, festucis pargatae S. vi. garyoph. contusos num. ix. agariei in panno raro ligati cum pauco etinetibere 3. ii. vel turbith electi 3. ii.) corticis Cirri S. I. Coquantur in aqua q. s. ad ι. iiii. expressioni dissolue electuarii diacharthami aut diaph. 3. iii. aut iv. pro natura aegri ad purgandum plus aut minus rebellis: serupi rosati tantundem, misce fiat potio. Vel si qui purgandus est sit delicatior, Sc mitioribus cedat: ea assumamus quae secundo loco ntea praescripsimus. Solus talis praescribi posset minus delicatis,nec faciis purgationi cedentibus, quales sunt magna ex parte qui huius prouinciae lora maritima incolunt. V. electuarii dia phoenici, fle de citro solui. ana 3. iii. hierae pachii praeserim spituitam vitream purgare oporteat 3. i. misce fiat bolus, capiat eum saccharo. Aliis qui tam essicacia non requirunt. de quorum corpora humidiora sunt, de fluxilia magis, talis praelatibatur. catholici J. s. diaph. S. ii. misce fiat bolus.

Quod si h yeme quispiam aegrotet, qui malit sub pilularum forma, quam aliter purgari. Has exhibito delicatioribus. massae pitularum aggregatiuatum, &sine quibus stua Θ. ii. olei anisorum guttas ii. aut iii. misce formentur pilulae.

Delicatiotibus adhue solae pitulae sine quibus & de hieta cum agati lassicere possent. Lices sine aliqui, qui cum solo agarici infuso de syrum rosato solutiuo purgentur , quibus pitulae nullae videntur exhibendae. Sed haec varietas,sedulitati M iudicio Medici discernenda relinquitur. Robustiores veris magna ex parte sequentibus aut similibus purgabuntur. V. massae pitularum eochiarum de de hieta eum agatico ana Θ.ii.troeliise. athandat & dactydij ana gr.iiii.olei anisorum.

558쪽

aut sceni euli, arte chymica extractorum guttas tres, aut quatuor. Misce formentur pilulae septem Qubd si pituita, quae purganda est salsa fuerit, aut melancholiae permixta: bene)icta laxatio, aut confectio hamech caeteris essicacius proderunt, si cum robustioribus rem habeamus. Quaecunque autem pituita febrem laueat, si ob residuam aliquam crassitiem , non ita facith tota purgationi Cesserit , iterato per aliquot dies praeparantium usu, alio postmodum pharmaco eius reliquias in integrum expurgare conueniet.

In continuis veto huius ordinis febribus, si materia quae intra venas stabulatur x putret , iam euicta in vias urinae inclinare videatur: naturae motum insequendo, pet ea quae attenuando urinas prouocant, illi ux adiuuanda est de absoluenda excretio. At si ex diuturniore affectu ea sit excretri- eis infirmitas, ut humor longiorem in vasis moram trahat: postquam quod purgante medicamento elui poterit eductum fuerit, reliquias commodissimh per easdem urinae vias euacuare nitemur, diu retica apozematibus admiscentes. Ad hoc ipsum vero plurimum valet decoctum fassaphras quod ex tribus diagmis pr dicti ligni minutim secti in aquae libris quatuor ad medietatis consum tionem paratum,& pauco sageharo aut despumato melle dc in melicrati modum cocto dulcoratum. in a poetema.is vicem pro tribus do sibus assumi potes , dc ad consummatam usque curationem con

tinuari.

Quarta demum indicitio nobis suggerit, brilis intemperiei reliquias quae supererint extinguere . de partium quae fuerunt in vitio drscrasias emendare, ipsumque praesertim imbecit Iem veniti.

culum corroborare.

Ad primum quidem interius assumpta valent. Syrupus de cichorea, de cndiuia, aut de pomis simplices, conseruae rosarum, violarum ,& borraginis. Exterius vero omnium maxime epithei mala conueniunt, cordi 5c iecori admota. Qualia sunt sequentia. t aquar. borrag g. vi. florum auranc. εc scis. ana I. iii. puto. diamarg. Sc pulu. diamoschi de-

scryptione Renodaei ana: i. si misce fiat epithema pro regione cordis.

aquar. end. cichor.M rosar. ana I. iiii. pulu. diatth. s.li. eleel. tria sant. dc di amargarit. ana , . i. misce fiat epithema pro regione iecoris. εl ventriculum autem roborabimus interius cum syrupo de mentha, dc cydoniorum aequa portione mixtis necnon eum trochiscis diarthodon descriptione Mesues,trochiscis de berberis, aut pul-tiere pleresarchonticon. Sint haec axempla. F. trochisc. de herberis F.6 pulu. plere sarconticon B. si consemae flor bugi .aut rosar. 1.ii. misce fiat bolus. optata sit huiusni odi. t v. trochisc. diarthodon descriptione Mesues, corallorum praeparatorum, Scmargariti praepar. anag. i. myrob conditar. I.g. conseruae summitatum absynthii ponticihi. sylupi de succo sorrag. q. smisce fiat optata,de qua capiat I. s. singulis diebus mane Conditu sic ,aut simili forma pigscribatur. V eotticis eitti saccharo conditi I. i. conseruae Dor. buglossi εc rosarum rubearum ana I ii. pulu. margar.praepar. 1. ii. diambrae 3 s.facchari rosati tabulati crassustule puluerati I .iii. milce fiat conditum foliis aut i coopertum, de quo capiat singulis diebus mane cochlear unum. , Demum ad ventriculi robur tuendum exteriusvtimur non solum fomentis,sed linimentis etiam .

emplastris, aut cataplasmatibus. Quae dc post lenem purgationem in morbi principio utilia sunt. si animi desectiones&lyncopes ex laesione superioris orificii ventriculi aegrum infestent, de morbo iam progressis aut finita febre, si residua sit praedicti visceris aliqua imbeeillitas. i Fomentum,si tensio de dolor ventriculi mass,quam animi defectio morbo inchoante molestent: utile erit ex dissecto per medium dorsum columbo, gallina, aut gallo,de regioni ventriculi promptὶ a sectione admoto: vel in alterutro casu. 1 2 . folior. absynthij, menthae, & matoc ana m. i. solior. lentisci p. ii. macis S. L gariopb. 3. i. quantur in duabus partibus aquae dc parte una vini odorati subausteri, aut nigri saltem e colatura foueatur tepidE regio ventriculL Pro linimento. v. ladani puluerati 3. ii. macis 3. Lligni aloes 3. ε. olei nucis moseatae A. i. s. olei mastichini Ecda synthio an a I. g. cerae parum misce, fiat linimentum. Ad emplastrum 2 . emplastri de mastiche I. g. empl. pro sutura coronali 3. ii. olei macis I. i. misce fiat emplastrum pro regione ventriculi. Cataplasma sic concinnabitur. 'ῖς. puto. radicum galangae acori,& nucis moscataeana 3. s. ladani Ec mastiches ana 3. i. aut ii. cydoniati sine speciebus I. i. misee fiat cataplasma. t syncopali vero humorosa quae ex magna crudorum laceorum copia unὶ cum oris ventriculi offensione nascitur laborantes , ex Galeno ' , nec sanguinis missionem nec purgationem sustinent. Quos fic idem curat: ut eos tenuiter alens, ex mulsa videlicet tribus primis diebus, per asperas frictiones, principio motbi institutas, primum in cruribus supernE deorsum , tom in brachiis ab humeris deorsum ad manus, crudos illos humores in artus aduocare is Ec per habitum F digerere

559쪽

6 1 Artis Medicae pars posterior

digere te studeat. Lassitudinis autem sensum a trudite illa perfrictione contractum, commun Oizo, non tamen omphacino, aut cum olivae soliis extracto , alioue astringenter sed laxante, vel digerente, contricata membra illiniens demulcet. Nos autem soliti o D vulgares hominum mores lautius aegros alere, loco nullsae, ite affectis exhibere possumus iustula ex pullorum,auc iuniorum columbarum carnibus parata, i' quibus radices graminis aut summitates hy pi incoxerint. Moleltarum autem frictionum a Galeno praescriptarum vice, ex Tralliani e pertissimi Medici eonsilio expediet lenem per aluum vacuationem per interualla iteratam tentare , Cum patulis de tribus, de hieta cum agariςo, sine quibus, aut simili bos : & mox ad incidentium Sc attenuantium usum transire. In quo censu sunt dio spoliticon, dia trion pipereon, diagalanga,diacinnamomum,& similia: necnon decoctum illud sagaphras, cuius antea Rac minimus. Tandem clim huius generis febres non minus atque alias , non intum pharmacis, sed debita etiam vita sis ratione instituta curare oporteat, atque hinc etiam illis obsistere: talem nos hic praescribemus, qualem exquisitae quotidianae intermittenti conuenire censemus, ut exinde facili ariel. uique ratiocinatione colligatur, quid in singulis aliis pituitosarum speciebus statuendum sit. Quare in his febribus aer eligatur, aut procuretur in activis quidem temperatus, in passuis a tem ad exsiccationem vergens. Somnus sit moderatus: sed in aecessionibus si quaedam sit ad soporem inclinatio, a somno auertantur: facit ὀ enim aliquando in carum aut lethargum sic assi chi illabunt ii r. Ad quos per id tempus excitandos proderunt colloquia,tibiarum frictiones aliquantulum asperae, irae prouocatio,& calida odoramenta quibus incidendi & attenuandi vis insit. Quale ustacetum praesertim garyophyllatum, sumamigium ex ligno aloes, & benZoino : imo etiam pro mulieribus quae suaveolentia huiusmodi abhorrent, utile erit eastoreum. Quaes omnis tam corporis quam animi eisdem concilianda est. Aluum liberam esse oportet. Quae si aliquando tardior fuerit irritanda erit, nec leuioribus, nec aerioribus, sed moderatis, quae intestina copioso phlegmate illita ad excretionem irritent, de profusiorem pituitam illis adhaerentem eluant. Atque id vel glande in anum immissa, Vr. V. salis gemmei 1. i. trochi Q. athangal gr. vi. mellis ut artis est cocti q. s. sormentur glandes duae ad usum, vel prouocalida erit tali clystere. folior. maluae atriplicis, & betae ana m. i. semin. sceniculi, de petroselini ana 3. H. sor furis aiatina exacte purgati vel cui loquuntur macri p. i. coquantur in aqitaq c in colat m i dissolve. pro mollioribus leniti ui I i. mellis rotati I. iii. misce: aut pro robustioribus in colaturae 1b. i. 6 di l-ue catholici I. i. g vel dia phoenici I. i. mellis communis despumati,& cum pauco chaniae m. leuiter cocti I. iiii. olei liliorum, & rosati an a I. i. misce fiat clyster. Quod si excretionem acrius adhuc prouocare velimus, praedicto clysteri 3. i. salis Communis, aut gemmei addere possumus. Animi hilaritas his aegris procuranda est,&eliminanda plan homnis tristitia, metus,& moeror, sed iracundia mediocris, auxilio est aliquando pituitosioribus. Praesertim si in profundiorem soporem, ut diximus, tuant. Eadem tamen in febribus, quas Llsa pituita excitauerit, maxi-mE noxia est. In ciborum usu, M quantitatem, & qualitatem attendere oportet e atque ad utrairque dcfiniendam, morbi tempora consideranda. In principio ergo, Be augmento ; parce hos aegros alere conuenit. Quoniam, ut scribit Avicennas s.fames & somnus super famem, Sc exercitium super famem, si non debilitant, sunt ultima in iuvamento huius aegritudinis. Etenim parcum Ac attenuantem victum ι ideo initio instituere his iuuat, ut internus calor in coquendis paucis alimentis minus occupatus, ad pituitae coctionem 3c consumptionem conuertatur. Verum cauendum est,nelfutura morbi longitudine non considerata . tam parci simus in alendo , ut prae alimenti penuria aegri viribus exolutis ; vel is morbo succumbat, vel cdm ad statum peruenerit, cogatur pleniore cibo vesci. In vigore uniuersali par pene ciborum quantitas eisdem exhibenda est.

1 quae in principio. Neque id Hippocrati aduersatur monenti in statu te pauth ante subtrahendum , prius verb uberius cibandum , vi aeger sufficiat. Nam victus qui in aliarum febrium statu plenior esse videretur , eadem eius quantitate praescript/ atque in principio e in quotidiana tamen , quia affectas initio abundantior pituita secundum naturam genita alimenti vicem supplebat, e dem morbo iam ad statum progreta imminuta cum pari ciborum copia, multo parcius est quod alat.

Qualitatem eduliorum talem esse oportet, ut ea boni sint alimenti, facitisque coctionis, nullam visciditatem participantiar atque ideis carnes potius quam pisces. Sed aliquid ea praetera habore. admixtum iuuabit quod vi ineidendi.& attenuandi qualitate polleat sopitamque appetentiam pro-luocet. Talia sunt praeter acetosos de acidos liquores, asparagi , oliuae muri/Conditae, foeniculosi

marinus,

560쪽

marinus, Meappares aceto conditae. Quae cum laudatioribus cibis permitti aliquando possunt pro aegrotantis gustu. Coepae etiam nonnunquam, primis in aqua simplici, tum in iure carnium secundo eocta . Cinnamomum item leuiter sontulam, edulijs parua quantitate admisceri potest. Vt recentis foeniculi tutiones. & semen sieeum. Quinimo si pituita quae precauerit acida sit de vi-rrea, eirsephyllos etiatu, piper, & zingiber sed pares in assamere pro condimentis lictbit. In statu vetό inter attenuantia ei bis admixta, ea eligere conueniet quae urinas mouent. Qualςs sunt radices graminis . cryngij, petroselini, & quae his respondenti lPotus in principio sit mulsa ex melle cocto oc despumatσparata: vel aqua decoctionis hordei

integri, euo im uo radiee graminis, ec tantillo cinnamomi seu canellae atoniatietata: vel quod cla-l rerum appellamus ex aqua cum saccharo cocta.& eum cinnamomo per manicam Hippocratis ducta paratum.' 'Postmodum vetδ coctione iam apparente, vinum aut album aut rubellum probε di-llutum eonvenite his poterit. Quod etiam aliquanto liberius illis extabetur, aut quorum pituita est vitrea, 'aut qui syneopen, ammive defectionem patiuntur. A salso autem phlegmate putrenta febrientibus. siautius in Umnem vini usum interdieme, quam permittere.

BIliosarum febrium, quae a bile vel effervescente, vel putrente, de humotosam cordis substan.

tiam'aceende. te, producuntur: non una est simplexque conditio.Quarum differentiae,vel ex materiae diuerntate , vel δε diuersa putredinis sede euariant. Eterim cdm talis ivt suo loco docuimus plures sint speetes . quaedam alimentaria, alia exerementitis; & haec vel secundum naturam genita. vel prἡter naturam l potest singulis Ec immodicus feruor, M putredo aduenire. Necnon quae excremefititia est, Mi in maioribus venis, vel in determinata quapiam parte putrere potest. Verum quae alimentaria dicit ir, quia tenuior in sanguinis portio, nunquam ii reliquis heter tene is sibi consociatis portionibus intra nos actu secreta 1 non sola sed mixtim cum alijs eongeneribus suetis feruet, aut putret, alterutrius ordinis synochum Deit. Is tamen si , tali sanguine excitetur , qui in homine calidiore de sicciore multus, tota sui mole imitetur eam sanguinis heterogeneam portionem, quae in homine temperato tenuior est & calidior reliquis : ad exactam distinctionem, poterit speetali nomine 'nochus biliosus appellati. Excrementitia vetδ bilis secundis naturam genita, cdm ea sit eui pΗmδ bilis nomen tributum est έ aliis aurem per analogiam : ita eadem, febribus ex se genitis, biliosarum nomon propriE impertitur , quod aliae per imitationem M eum addito assumunt. Quae fi in maioribus vasis eircum cor, magna copia, affatim aut ferueat, aut putreat: eam se. brem indueit, quam ardentem S causum appellant Medici, quae ex suae durationis discursu non interrupto, continentibus, ut supra dicuimus, a seribitur. Quia vese elusi: seu febris ardentis nomen, ex eo inditum est, iuxta eumdem Pergamenum', quod urens ealiditas sitisque incompestibilis in his febribus hominem torqueat di huiusmodi autem lsymptomata, & praedictae febri ardenti ab excrementitiabile genitae adueniunt, dc alteri quae a copiosiore pituita salsa ibidem putrente nascitur. Posterior autem, causus nothus, 3c spurius appella tur , ut apud Hippocratem 5e Galenum h videre licet. Eadem autem exerementitia de flava bilis, per minora viseerum vasa effusa erysipelatosumque affectum inserens,si ferueati aut putreat etiam: ardentem aliam generat, quam causum non exquisitum, Ec lipyriam ex particulari symptomate

eamdem saepius comitante nuncupamus.

Si vero ea ipsa bilis paulb minore copia in grandioribus quidem vasis, sed aliquamis maris eorde digitis, putreat potius , quam simpliciter ferueat. Atque tui noua bilis a iecore in vasa

transmissa lacerescat: eam continuam proportionalem seu paroxysicalem facie, quae quoniam te tio quoque die inualescens de exaeerbata, intermittentis tertianae typum redolet, communiter a Mediei, tertiana continua nuncupatur.

At si eiusdem generis syncerus humor, extra maiores venas in aliqua determinata abdominis sede putreat: febrem facit intermittentem, quae quia tertio quoque die, seu alternis diebus frequentius quam aliter repetit, tertiana solet appeIIari. Et quoniam hie illi familiarior est trpus tquaecunque ab eodem humore solo, aut mixto excitatur , seu ea intermiserit, seu citra omnem interluptionem perseuerauerit 1 tertianae nomen, cum addita aliqua distinctionis nota sibi

fissumit.

Atque ea quidem febris , quae ex syneera bile extra maiora vasa putrente orta , F 1 alternis

SEARCH

MENU NAVIGATION