De mundo dissertatio Andreae Spagnii florentini e Societate Jesu

발행: 1770년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

101쪽

ss DE MUNDO

num, qui eodem tempore vivunt, ascendere ad millies circiter decies centena millia: ex quibus Ioo tribuuntur Europae : χoo Africae: a oo Asiae : Se 4oo Americae. Et sicuti ex his pars cidiciter decima quinta, assumendo quantitatem quamdam mediam , hoc est o milliones quotannis moriuntur , ita totidem

nascuntur .

s. Altius & intimius hominem contemplatur a tot iam saeculis Anatome de Medicina, perpetuo studio ipsius omnes partes de vim de modum agendi singularum perquirentes , sed adaequatam ipsius cognitionem non selum nondum acquisiverunt, 1ed plane intelligunt non posse unquam ab illis acquiri, propterea quod mechanicam humani corporis structuram inveniunt mmilem regno cuidam amplissimo, cuius totidem quasi provinciae sunt, Osteologia, Myologia , Nevrologia , Angiologia , Splan- chnologia. de Tractatus de partibus fluidis . Ut aliquid de quibusdam hujusmodi generibus dicam. Osteologia considerat ossa.

Quamplurima haec sunt , ex quibus qua maioribus, qua minoribus, qua minutissimis constat tota machina corporis humani,non solum ut possit erecta consistere , de opportunum ad varias functiones robur conservare,sed etiam ut facile possit in omnem pamtem se flectere , & membris uti pro libito expedito . Singulo. rum nomina dabunt Auctores Anatomiae , quorum magna vis nominatur in Methodo studii medici Hermanni Boerhaave cum notis Halteri. Ex majoribus sunt ossa tibiarum, semorum, brachiorum, cubitorum , quc ramen , dicam cum Lactantio , . non ferai solida , ne pigrius ct graditas retardaret, sed cavata , O ad Ostorem corporis conservandum medullis intrinsecus plena . Minora sunt capitis ossa octo: maxillae superioris duodecim, im serioris unum : dentes plerunque triginta duo, candido inducti tectorio, quod illos tueatur & ornet, ex quibus primores octo sunt per modum cunei ad incidendum , quatuor qui illis adi cent columellares ad perQrandum, reliqui viginti quadratae sormae ad mandendum, omnes autem non Elum ad commodioremesum, de feliciorem nutritionem dati, sed etiam ad expeditam verborum Armationem , de proiiunctationem ; Nam observa

te Lactantis, a infantes non ante incipium fari, quam demer

102쪽

PROPOSITIO I. 8

habuerint, ct senes amissu dentibus balbutiant. Vertebrae triginta quatuor, quae spinam componunt. Tria, quibus constat os pe- ris ensi Brme . Costae viginti quatuor , ex quibus quatuo decim a spina dorsi per arcum desinunt in os pectoris , in eoque infiguntur , ut sint cordi & pulmonibus tamquam propugnaculum : decem vero ad pectus non pertingunt, ut stomachus &venter possint se libere dilatare. Tria in singulis digitis, quorum tamen unum in pollice intra manum absconditur. Manus ipse junctis ossiculis carpi, per quae cubito nectuntur , distinguuntur in ossicula vicena, nec minor horum numerus est in pedibus. Minima ossa sunt ii la,quae sesamina dicuntur certis in locis inter alia artificiose collocata ad faciliorem articulorum motum &nexum. Quoniam autem non unus omnibus ossibus est finis comstitutus, ideo forma S connexio una in illis non est. Alia instar clavorum infixa sunt, ut dentes r alia incisa per modum serrae mutuo se amplectuntur, ut ossa crantia alia in cavam pyxidem immissa , & validis ligamentis revincta, sicuti Os semoris in coxae acetabulo , di alia aliter opportune fabricata di invicem ,

connexa . .

sis. Quod pertinet ad Myologiam . Haec musculos considerat , & in his numerum , formam , usum . Forma in singulis diversia. Sunt longi di breves, e lati & angusti: crassi & tenues irecti & curvi r acuti & obtusi: teretes & plani: M alii in aliam figuram dispositi . Ut illorum usus intelligatur , cognoscere opus est fines , ad quos destinati sunt. Cum decem singulis asisignet Galenus ci . sex mille juxta illum considerari fines posisent, juxta alios multo plures. Usus autem ille, qui plusquam patet, est inservire facili motui membrorum: quod obtineri non poterat, nisi per varias hujusmodi particulas carnis . hoc enim sunt musculi, quae ossibus superinductae sunt apto ad hunc fi

nem modo.

97. Quod pertinet ad Nevrologiam , huius objectum sunt

nervi , quorum singuli constant fasciculo albicantium seu filamentorum , ut aliqui volunt, vel ut alii cum Heistero 1 docent, tubulorum cilindricorum , in quibus continetur fluidum , quod spiritus vitales seu animales, vel liquidum nervorum audit

103쪽

sa DE MUNDO.

dit, admissum a tota antiquitate & plerisque recentioribus cum Merhaave & Halter . Quoniam autem nervi constituti sunt instrumentum sensationum, quae ex toto corpore in nobis excitantur . dummodo impressionem . seu commotionem suam cerebro communicent, ideo per totum corpus diffunduntur per innumeros ramos,quos ex se emittunt statim, ut exeunt e cerebro ipsis, vel ex ea quasi ipsius continuatione , quae a capite intra totam vertebrarum seriem protenditur, & medulla dicitur . Qui praecipui sunt distingui solent in conjugationes, seu paria circiter quadraginta , ex quibus aliqua e cerebro erumpunt , quae communius jam dicuntur esse novem vel decem . Primum olfactorium dictum , quia in nares diffunditura secundum opticum , , quia ad oculos tendens imorum retinam efformat: tertium motorium oculorum , quia horum motui inseruit: quartum patheticum , quia pro diversis animae affectionibus varie oculos componit r quintum gustator m , quia insignis illiu ς ramus per palatum dispergitur: sextum abducens, seu intercostale audite septimum auditorium, quia in auribus magna fui parte implantaturr Octavum vagum , quia per diversas corporis partes, maxime per praecordia disseminaturi nonum in varios musculos se insinuat: reliqua paria circiter triginta ex medulla spinali apparent primo erumpere, quae ut assignata singulis munia in diversis corporis partibus exerceant, statim in innumeros ramos in ramulos dividuntur . Memoriae causa haec omnia paria his Versibus comprehensa lego apud Fortunatum a Brixia I . Olfaciunt primi . Videt altera copula. Motum

Tertia feri oeulis. Quarta es pathetica. βuimg iolfacit ct gustat, faeiemque . Ο viscera iungit Communi assem. Has imitatur sexta, omissique

Assectua arimi prodis , ramumque minis1 α ρα Interessalem . SeJ septima feriar ad aures Faucesque oe linguam , perque os dispergitur omne. Octapa insadis pariis praecordia I bris .

Pur nonum , ct decimum cum pertebratiis; omnes , Vos ultro expeIimas, pera tam in corpore motus .

8. Ad Auiologiam pertinent canales fluida deserentes,

104쪽

ut Arteriae, Venae, Vasa lymphatica , & alia . Ad Splanchnologiam viscera, cujusmodi sunt cerebrum, cerebellum, medulla spinalis, pulmones, ventriculus , pancreas, hepar, lien , intestina, me senterium , quae omnia S alia non tam sunt organa, quam organorum congeries , quorum tamen singula a singulis discernuntur magnitudine , figura , firmitate, connexione , Osisicio, & situ, de quibus integri extant tractatus. p. Sed omissis organorum generibus aliqua ex iis, quae. principalia sunt. contemplemus . Hujusmodi sunt illa , quae ali ter sensus appellantur, & quinque communiter numerantur, visus spectans ad oculos, auditus ad aures , olfactus ad nares,

gustus ad os, ct tactus ad totum quidem corpus , sed praecipue ad manus. Est quidem G. Lamius i . qui tres alios sensus vult admittendos omnino esse ab enumeratis distinctos, famem stilicet, sitim , & veneream voluptatem . Atque primi quidem P dem ponit in orificio Imperiori stomachi et secundi vero in gutturet tertii in obscoenis; ex ea motus ratione , quod per hujusmodi organa habeantur sensationes, seu perceptiones, quae sitiat diverse ab illis, quae e quinque vulgo admissis sensibus nascuntur . Quae ratio si valeret , iam podagra, cephalgia, scabies, & singulae morborum species, quas recenset Chirurgia ,& propriae sunt

singularum partium corporis , ad totidem particulares sensus reducendae essent . Sicuti igitur sensationes nascetatus e singulis membris quoquo modo affectis stub tactus nomine aut genere , tamquam ejus species comprehenduntur, ita & illat,de quibus i quitur Lamyus, culus proinde opinio utilis solum est ad excitandam diligentiam in perstrutanda totius corporis animati structura, unde tam differentes sensationes proveniunt . io . Mihi satis est hoc loco oculos aliquantulum, aures, ct manus contemplari. Atque oculus primo se ossert organum,

quo tum ipsum mei, tum caetera Omnia intuemur, prcrfus admira

bile . Mus structura stientialia optices includit, quemadmodum instituta comparatione ostendunt Franciscus Eschinardur 1 ,

Cheyne c3 , Derhamus c4 , & alii. Qui illos hominis conside-

105쪽

yo DE MUNDO.

rat, videt duos singulis datos, & excelso in loco opportune collocatos, & prominentibus undique partibus ci quasi aggeribus , ut ait Lactantius, protectos, hinc superciliis , illinc genis leviter assurgentibus,non soluin ut per illos, quasi per speculam anima toti corpori facilius provideret , sed etiam ut eorum pulchritudo , & diversi motus, & sexcentae animae intentiones ex umbra circumposita vividius emicarent. Qui homines cum uno tantum oculo in medio frontis , aut cum duobus in medio pectoris infixos descripserunt , sunt aut mendaces aut fabulat res , aut creduli. Uidet pupillam circumseptam tunica quadam colorata , quae Iris audit, cujus munus est illam dilatare, quando lux est languida, coarctare vero , quando haec sit vividior ; . cuius mutationis testis potest esse quicunque in speculo intueatur suos oculos, modo in loco umbroso . modo in lucido . Videt ut cum Tullio cΣ loquar, palpebras mollissimas tactu, ne lardorent aciem , munitas pilis tamquam vallo ad repellendam affluentiam tum nimiae lucis, tum corpusculorum per aera volitan tium, & terminatas rotunda & perpolita fimbria , ex qua rasin dat perpetuo quoddam oleum, quo non solum molles conservari

tur , sed agiles etiam ad motum , ut ad instar peniculi abstergant quascunque minimas sordes, quae pupillae adhaeserint, eas que pro nutu animae statim claudant vel aperiant .. Videt trςs intra ipsos diversae densitatis dc coloris humores, primo aqueum, ultimo vitreum, & crystallinum inter hos medium, consormatum in figuram lentis utrinque convexae, sed minus ex anteriori pa te quam ex posteriori, ut admissi radioli in unum punctum congregati vellicent, prout oportet, retinam, quae oculi fundum contegit . Videt illos suspensos intra osseam custodiam quinque musculis , quibus facile possunt extolli, deprimi , ad dexteram ct ad sinistram converti , & tu quavis parte consistere, qua ratione etsi duo sint, multis tamen aequivalent. Videt inter varias tunicas, quae totum ipsorum globum circumdant, choro idem, quae est opaca, perso ratam ex anteriori parte rotu

do circulo . qui dicitur pupilla ad admittendam lucem, S quae ab illa deseruntur obiectorum imagines. Sentit eo lem sub vesperam opportune ingravescere , & ad Qmnum disponi ; Nam

minus co Lact. de Opi tap. 3 3. 0 Tusside Nat.Decit. lib. .ncar. F. Digiti od by Go rab

106쪽

minus iam utiles sunt post deductum a nocte siparium supra mundi nobis adspectabilis theatrum , atque hac via necessariam toti corpori relaxationem , & quietem conciliare .loi. His observationibus rite institutis passim auctores .ut Jo. Albertus Fabricius si , Sturmius et , Nevvlonus ), Ja-quelotius 4 concludunt hac sola humani corporis particula demonstrari ipsius effectorem esse sapientissimum, S ante hos Melchior Canus cs , dixit demonstrationem contra caecum & stolidum casium contineri in illo , uri finxit oculum non considerat Z Quae reipsa tam evidens demonstratio est , ut Propheta viam sibi ad illam sternat hoc vehementi exordio , Intelligite

insipientel in popula ,stsulii aliquando sapite . Profecto si non

fiunt apta oculorum specilla vel telescopia , nisi a docto artifice, qui directus fuerit in eorum constructione ab acutae mentis hominibus, qui multum de eadem meditati fuerint, non poterit ex animo ab ullo tribui sortuito cuidam materiae motui quotidiana oculorum renovatio in propagatione animalium , varia quidem pro variis illorum speciebus, attamen semper uniformis. Io 2. Venio ad aurem . Haec est organum auditus ad talia vocum discrimina percipienda ita consermatum , ut computante Savveurio decies millies superet vim oculi ad discernendos colores. Nervi,qui auris fundum circumvestiunt, statim,ut eruinpunt e tympano & labyrintho, dividuntur in innumeras te nuissimas fibras, quarum aliquae directe tendunt ad cerebrum sedem animae saltem percipuam, aliae ad os organum vocis, aliae ad cor semitem affectionum, aliae ad inseriora viscera. Hujusmodi fibrae sunt elasticae , & infinitis modis diversis moveri pos sunt, ex quibus pro commercio animae cum corpore diversi etiam motus in anima excitantur. Da illis motum per alacrem sonum, anima erigitur: da per languidum, mollitur da per laetum , rbdet : da per tristem, luget: da per vehementem, irascitur: da per delicatum, mitescit.

iὶ Fab. opus. Progr. 7. P R. 493. 3 Stur. Exerc. Acad. s. de visu. Neo. Optic. lib. I. in fine qu.

107쪽

sa DE MUNDO.

Io3. Uenio ad manus, pro quarum usu expeditiori Galenus ci) vult hominem erecto corpore factum esse , rejiciens. quod alii autumant,id esse propter contemplandum etiam Carlestia ; sunt enim etiam inter bruta , quae aequali facilitate vel etiam majori Caelum intuentur , cujusmodi est piscis ille dictus Urano copus ab oculis se pra cervicem positis. Manus agilitate admirabili praedita est ad motum . Digitis quinque instruitur ,

ex quibus quatuor ex eadem linea aliquantisper curva exsurgunt, quintus infra illos est collocatus. Omnes sunt disparis inter se longitudinis, cuius externa extremitas habet unguem sibi eleganter insertum . Singuli ex tribus articulis componuntur palam extantibus in quatuor primis , non vom in pollice, in quo duo itum siunt expositi, tertius intra palmam latet, cujus pars

est non exigua . Singuli etiam sunt a singulis separati , sed ita

ut mutuum contactum non recusent. Sequitur basis digitorum ampla, & aliquantulum cava ex interna sui parte . quae palmindicitur . Haec, ut apta esset ad omnes motus sibi & digitis neceGsarios prumpte obeundos, non unico sed pluribus ollibus compacta est, & aptis nerυis & musculis diversissimis munita, alii supra ipsius dorsium, ut digiti complicati possint extendi , alii infra ipsum, ut extensi pollini complicari, alii ut extremum unius digiti deducatur ad eius radices , alii ut unus digitus ab alio in partes oppositas discedat. Io . Quales ad haec peragenda juncturae singularum pamtium esse debuerunt, tales reipsa esse experientia intelligimus . Quot autem canaliculi arteriales , qui sanguinem ad omni unia alimentum & conservationem continuo deferant, & quot alia vasa venosa, quae illum ad cor referant, qui superfluus est , vel minus aptus ad nutritionis ossicium t In una manu tot argumenta inventionis & structurae admirabilis emcaciora ovadunt semel, quod ambas conjunctim intueamur , in quibus omnia sunt simi lia , praeter quam situm ; Quae enim in una sunt cum certa serie , quae incipit a dextra , S tendit in sinistram , in altera similis steries incipit a sinistra , ct tendit in dexteram. Ios. Ex his habetur quaedam distinctior notio constructi

iiis manus, in qua r. tale es, i aquit Lactantius, expedire

108쪽

uirumne peries an utilitar major fit. Si quid enim aliter fingag

consermatum , jam multum detrahis illius venustati , & ad plura exercitia imparem reddis. Fac tenui cartilagine invicem jpnetos fuisse digitos, iam non habebimus amplius manum , quae aeque pulchra siit, sive major se ipsa evadat digitorum dilatati

ne, sive contra minor eorum contractione per diversos gradus in varias figuras consermatos: & inter artifices remanebunt quidem fissiores, & inter artes crassa quaedam agri cultura , sed deficient caeterae, quae ad multa exequenda aut perficienda frequenter totius manus Operam recusant, vel etiam ouobus dumtaxat

digitis exerceri possunt , ut ars nundi stendi pingendi scribendi rvel utuntur manu , non ut uno quodam instrumento rudi de desidioso , sed ut plurium aggregato , quae operentur ad numerum cum dexteritate celeritate & gratia singulis propria, quemadmodum apparet in iis maxime , qui fidibus canunt. Finge omnes cssis ejusdem roboris , molis . longitudinis, S in eodem plano positos, iam Herculem robusti stimum commutasti in cinaedum imbecillem; Non enim erit amplius in manu vis illa constringendi & retinendi , quae nascitur ex propria singulis dimensione, & ex pollice sic appellato a vi, qua stupra ceteros pollet, de ex hujus motu in partem oppositam illi, in quam moventur alii digiti. Tolle ab illis ungues, sustuli iti non solum ornamentum, sed armaturam quamdam ad validiores qua sitam operationes,&hebescit sensus tacitis, qu: cx resistentia & immobilitate unguis contra oppositam complessionena xi idus erat, de acris . Absint diversi in illis nodi , quibus connectuntur diversi articuli, jam mancum rcddidisti hominem, & frustra onustum vel rigidis bacillis , vel mole carnis inutili. Jaceat in eodem plano tota palmae superficies, iam deficit mollis illa fovea , quae res comprehensa gimpediebat, ne etiam mediocri adhibita vi elaberentur. Cor cluditur itaque totam manus sieciem & utilitatem pendere a forma illa, quam in singulis suis partibus habet a sapientissimo

' Creatore.

Io 5. Porro manus utilitas & usius tam late patet, quam ille nostraemet mentis , S rationis. Quicquid enim cogitamus, illud manus potest aliquo modo effingere , de oculis subjicere. Quod ut appareat, diltribuo cogitationes hominum in necessarias Diuit red by Corale

109쪽

j4 DE MUNDO.

rias pro quovis tempore, necessarias pro aliquibus circumstantiis. S conquisitas ad meram commoditatem , atque observo ad omnes extendi manus officia . Nam cum necessarium homini sit pro quovis tempore cogitare de cultu Dei, Creatoris & Consedivatoris sui, de habitatione, de victu, de vestitu , & de remediis morborum: pro cultu Dei habemus a manibus templa , altaria , & sacrorum administrationem . Manus habitationes instruit erigens & ornans domos & urbes. Manus victum praeparat, agriculturam piscationem venationem & coquinariam exercet, innumeras quae pro his requiruntur artes animans, S propria singulis arma conficit, di ipsum tandem cibum ipsa metviri ministrat. Manus vestes componit singulis membris opportunas per in enta exercitia textoris , sutoris, sartoris, caligarii, eoium qui nent, alia. Manus noxia corpori expedite submovet, utilia studiose applicat. medicinas accurate disponit. Illa ciecos sollicite omnia pertentando ducit, ct claudos vel debiles, stringens indei es. a baculos & quaevis opportuna fulcimenta , sustinet. O7. Inter cognitiones necessarias homini in quibusdam , dumtaxat circumstantiis, sunt illae de securitate vitae inter ignotam multitudinem , de praesidio contra hostes, & de transmigratione vel terra vel mari in meliora loca . Manus in singulis Ocyus accurit, propugnacula opponit, armatura totum corpus circumdat, ct sexcentas vias removendi & inferendi offensiones ex mentis directione exacte exequitur. Illa si terra eundum sit,

currus construit, equos'domat , commeatus congregat: Sin mari, sine manu nec naves, nec innumera illa , quae ad earum

usum opus sunt, habentnr. Quid dicam de cogitationibus, quas homo suscipit ad commodiorem vitam ducendam ξ Huc pertinent disciplinae omnes & artes, quales florent in regnis & u bibus praeclarioribus. Vides ibi magnificas aedes sacras & pr Phanas, publicas ct privatas , templa , theatra , bibliothecas , academias, ct omnis generis ossicinas: Nihil horum profecto sine manibiis extat . Ab illis sunt, quae interius spectantur pretiosa aulaea . egregiae picturae, sudatae caelaturae , delicata to reumata , spirantes statuae. Si plena dignitatis nomina sunt scientia Legum , Theologia , Historia, Chronologia , Genealo

gia, Philosophia, di quae hujus partes sunt Medicina, Chirum

110쪽

gia, Anatomia, Astronomia, Geographia , & quae harum clementa sunt Geometria , Arithmetica , & aliae Mathematices abstractis speculationes, debent singulae manibus suam vel constitutionem , vel conservationem , vel amplificationem. Rursiis manus per characteres & notas diversas, permanentes reddit doctorum inventiones, & voces transeuntes S irrevocabiles. Manus per typographiam multiplicat cuiu*ue facultatis insignes cujusvis temporis & loci magistros, pro singulis non solum rogionibus , sed etiam domibus, & hominibus . Manuς comme cium inter homines diversis in regionibus viventes sevet per literas, quae si placet, tali loquuntur lingua , quae nota non est nisi illi, cui mittuntur . Io 8. Cum tanta sit utilitas manu ς , cujus laudes alii jam praeclare celebrarunt, ct in his Daniel Barioli ci), & Paulus Se gneri χ), imprimis adverto plane stolidos esse , qui naturam

accusant, quod seras armatas atque vestitas producat, hominem vero nudum & inermem . Nonne enim, dicam cum eodem Semgneri 3 in datis manibus datum homini est armamentarium , quo possit terribilis csse non Q lum quantum Iupus ululans, aut leo rugiens, sed etiam quantum caelum tonans. Sponte autem insanientes stnt Epicurei, contra quos invehitur Lactantius c4 , qui na Ri usium manuum , ceterorumque membrorum & rerum ex fortuita illarum pra existentia dixerunt. Quarejuxta ipQs dicendae manus essent potius magistrae, quam instrumentum artium ea absurditate , qua quis diceret advertente Galeno , quod bra musicam docuit . Sicuti igitur lyra frustra imponitur asino , aut cuivis bruto , quia illa nunquam uti poterit, bene autem traditur homini, qui mentem habet , qua musicam vel didicit, vel addistat, ita manus opportune datae sunt homini pretedito mente, qua inventrice & directrice uti illis potest ad operati nes diversissimas . Io9. Similes admirationes excitari possunt propositis considerationi aliis organis corporis praesertim humani . Narices enim reserunt antliam pneumaticam: e Bphagus infundibulum

SEARCH

MENU NAVIGATION