De mundo dissertatio Andreae Spagnii florentini e Societate Jesu

발행: 1770년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

121쪽

Verbo Divino dicitur , i in Erat lux vera , quae illuminat om

nem hominem periemem in hunc mundum , in mundus eum non cognovit, primo quidem Ioco nomine mundi venire aeque bene potest Universum ipsum, vel nostra haec terra: secundo vero venit haec nostra terra , sive homines hujus terrae, ut observavit inter alios Maldonatus cΣ , ex sententia. etiam Patrum quos citat , dc consequenter ad alia multa, quae ipse ibidem innuit Scripturae loca , quibus addo illud Apostoli, per unum hominem peccatum introipit in mundum, ubi S. Augustinus dicit, mundum appellasit eo loco Apostolus universeum genus humanum. Quando Pharisaei de Christo Domino, postquam Laetarum resuscitavit, dixerunt, ) ecce mundus totus post eum abis, ibi mundus signisicat multitudinem dumtaxat hominum . Quando Chri

stus ipse discipulis dixit , 6 si de mundo fuissetis. mundus quo

suum erat diligeret, ibi mundus significat solum eos, qui sola curant terrena. Quid quod Scriptura aliquando solos homines fgnificat, etiam utens nomine mundi cum addito universi , ut dicens de templo Hierosolymitano, quodper unipersum mundum honoratur , de narrans dictum Apostolis, 8 euntes in mumdum universum praedicare Gangelium . Atque hanc acceptionem sequitur Ecclesia Romana, quae in Festo Conversionis S .Pa Ii orat in haec verba, Deus qui universum mundum B. Auli Al

soli praedicatione docuisti.

II s. Sunt alii praeterea , qui extendunt suas cogitationes etiam ad ingentia , de numerosa Cometarum corpora, & in his quoque sibi persuadent esse novas habitantium species & sermas ad vitam ibi ducendam accomodatas: nec ab hac opinione r moventur ab iis, qui ex praenimia caloris de frigoris varietate , quam Cometae patiuntur intra unam suam periodicam revoluti nem , quemadmodum Whistonus ex dictis supra q. I 4. in aliquibus ostendit, concIudunt non posse ibi subsistere ulla corpo-xa organica , adeoque illos esse veI Iocum tormentorum pro stela ratis singularum pIanetarum, vel instrumentum supplicii ipso- Tum, quatenus immanes illorum caudae sint paratum diluvium .

122쪽

aut semes ad eorum excidium , dum a vicinia selis veniunt inflammati atque candentes, ct alicui planetae nimis accedunt, ut

V histonus ci , Se illi, de quibus meminit Derhamus x , quin

tamen ullum nominet, crediderunt ; Respondent enim, excludi illorum conclusionem a potentia Creatoris, extra quam ea dumtaxat sunt, quae in se continent contradictionem, qualis non solum nulla apparet in fabrica corporum organicorum ejus temperamenti , quod par sit sustinendis magnis caloris & frigoris vicissitudinibus : sed hujus etiam quoddam quasi specimen exhibent in nostramet humana constitutione . qive etsi turn natale habuerit sub Eona torrida , non proinde destruitur sub frigida , di viceversa , idemque apparet in variis brutorum speciebus, . quas diu in frigidis regionibus novimus vivere , etsi illuc ex calidioribus fuerint deportatae. Cum autem longe plures sint nobis noti Cometae', quam Planetae, tam absurdum putant opinae ri Cometas esse infernum aut flagellum impiorumh, quam absit dum est plures esse carceres in una urbe , quam domos .

Sunt tandem alii. ut idem histonus a , & Hali us ab ipso citatus, qui novum adhuc quodammodo theatrum rerum admirandarum sibi proponunt, dum in viscera singulorum planetarum cogitationibus suis ingrediuntur , quos cum cavos esse concludant ex quibusdam physicis principiis, ita ut planetae similes sint milibus luiriis intus cavis , conjiciunt ibi quoque conditas & collocatas esse a Deo alias creaturarum species , pr secto tam diversas ab illis, quarum hic aliquam notionem habemus , quam diversa est illarum sedes a nostra . Sed hae conjecturae sunt plusquam nimio reconditae, & equidem nunquam illis indulgeam, nisi bene perstrinatis antea singulis stratis terrestribus, quae ostendat necesse est , qui penitiores globorum partes pervadat. In his occurrerent tot illa diversissima corpora , quae fossilia appellantur, quorum sex amplissima genera distingui poGsunt, Oleum, sal, terra , gemma , lapis, metallum. Sub oleo enim sinat siulphur, petroleum , naphta, & alia . Sub sale sunt

sal commune, ammoniacum, nitrum, vitriolum , alumen, arse- Ο Σ nicum,

123쪽

ios DE MUNDO.

nicum, chrysocolla , auripigmentum , & alia . Sub terra sunt sabulum , argilla , limus, gypsum , ochra, sinopis , bolus , creta . Sub gemma , & quidem sub specie gemmae pellucidae sunt Adamas, qui pluris omnibus aestimatur, in quo considerantur pondus, durities , & claritas : deinde pyropus ruber: halascius

roseus : carbunculus igneus: granatus aemulans pyropum : hy cinthus flavus: amethystus subruber et smaragdus viridis: bery DIus cymatilis: saphirus caeruleus et topatius seu chrysolitus a reus: opalus multicolor : crystallum aqueum , cujus nomen sibi usurpavit etiam vitrum ex felectiori materia factum, ut observat

Pluche ci , & ex quo ars fingit alias gemmas quascunque . Inter gemmas opacas sunt sardonyx carneus, onyx ad instar u guis humanae coloratus, cyanus cyaneus, lapista Eulus venis a

reis supra planum caesium distinctus, achates & jaspis, quorum varii in infinitum colores. Sub lapide sunt silex, cos, pumex, tofus, marmor, cujus innumerae sunt species. Sub metallis sunt . aurum, argentum, & alia, quorum supra q. 29. jam memini, quae metalla sunt naturalia , distincta ab artificialibus, quae scilicet sibi homines invenerunt, cujusimodi siunt aurichalcum , , quod ex partibus aequalibus cupri rubri & cadmiae conflatur rct aes ad formanda numismata , & heroum statuas aptum, commixtis partibus aequalibus cupri , & aurichalci: & aliud aes, ex quo fiunt tormenta bellica & campanae, uniendo cuprum cum stanno: & illud ex stanno & plumbo constans, quo organorum fistulae , & mobiles characteres pro typographia effinguntur e delaminae illae, quae colorem stanni , sed firmitatem ferri aemulantur , quorum utrunque in illis dominatur supra acetum, gluten ,& si I aminoniacum, quae omnia Pluche docente ca) ad has conficiendas , vulgo laua , requiruntur . In his aliisque huiusnodi, de quibus per integros libros agunt innumeri Auctores , nova pro propositione argumenta continentur . Sed haec satis sunt.

124쪽

Objectiones , quae negans, Ierraesim am esse admirabilem. I I 6. Biicitur. Structura materialis hujus teme vix quic- quam habet, quod admirari possit. Nam aspera est

montibus, in quibus non solum non apparet sapientia artificis, sed ne vestigium quidem artis. Rursus eadem tegitur magna ex parte aquis praesertim maris, quod tantae absilrditatis est , quantae est amplitudinis. Burnetus ci) , ut De rhamus Σ , & oodvvardus 3 admirantes reserunt, ipsiusmet verba proponentes , ne quis eos credat calumniatores , hoc pacto obiecit . Eamdem obiectionem visus est approbare Ηutchesonus, ubi in suo tractatu de Pulchro supponit esse in hac Mundi constructio ne aliqua , quae ab ordine di regularitate abhorrent, addens tamen haec aliud non evincere , quam Deum esse liberum agens,& sequutum in aliquibus esse alias rationes praeter illam ordinis

S regularitatis . Quod referens Formeyus omnino improbat, ut insipienter dictum, quippe tribuit Deo, quod aliquid op ratus sit siue ordine,& sine sapientia. Quare, inquit, nihil alius resat dicendum , quam has irregularitates else solum appurentes. Apertius eidem sit stragatus est Malebranchius, ct post illunita Maupertuisius s) , qui ab invidia, quae ex illa derivatur , visus est voluisse se defendere, citans pro se Malebranchium, hominem prosessione & fama Religiosum, qui sic habet: 6 P mmus ne videre aliquid magis informe, ct minus regulare, quam disributionem fluminum, o dispositionem terrarum, in marium Philose is olba es hcc rerum universitas opus Naturae cox. Quod susius & etiam horribilius auditu exponit in suis Meditationibus , quas vocat Christianas . Nihilominus ille reprobat eam consequentiam, quam Athei trahunt, scilicet vel te

6 Mat. Traite de la Natur. Ei de Is

125쪽

ram hanc esse a casu , vel esse a tali causa , quae non sit persectissima: & contra concludit universitatem rerum esse opus omnium persectissimum , habito tamen respectu ad leges genera-Ies simplicissimas, nimirum motum per lineam rectam , & communicationem motus unius corporis alteri pro ratione massae

utriusque , quas solas sibi Deum statuisse vult, utpote solas, quae sint dignae mente infinita , quod est idem ac destruere suum illud antecedens, & pugnantia inter se loqui, quemadmodum ex alio etiam capite illum contradictionis arguit Arnaldus i . quod scilicet Terrae partes dixerit particularibus legibus nobis ignotis saetas esse a Deo, qui ceteroqui per hoc selum omnia sapienter juxta ipsum iacit, quia facit per leges generales. Hi omnes imitati sunt Lampsacenum Stratonem inter primos Aristotelicae Scholae Coriphaeos, qui reserente Tullio ca contendit mundum qualis est , formatum suisse a causa necessaria & non cognoscente, & Sophistas illos, quos Galenus accusat, 3 quod

cum nondum invenire , neque exponere opera naturae queanΓ, eam

inertia atque infestia condemnam, di Epicureum Lucretium, cujus haec Iuniis Nequaquam nobis divinitus esse paratam Iuram rerum: tanta saς praesita culpa . II 7. Resp. nego assum um , cujus etiam probationem nego , quae sertasse statim appareret per siummam caecitatem effutita, nisi a pluribus alicujus nominis philosophis fuisset prolata .

Propter quam causam credo, qui hos confutant, ut Nievventi-

Muratorius ς , non omiserunt rationes, quibus ea neganda sit afferre, obseruautes sapientissimam in singulis terrae partibus constructionem , atque dispositionem. Hos imitabor dicendo primum aliquid de Montibus . Montes duplicis generis sunt, alii in prima telluris formatione

Nievv. Relig. Philos. Contempl.

1 ei. Eatamen Baineti Theoriae .cH Chey. Princ. Filos. cap. s. q. s.

126쪽

tudinibus particularium locorum , ut terraemotibus , qui montes secundarii dicentur. Distinctionem hanc circa montes satis communem rejecerunt aliqui apud Lessium ci , S Pererium 1 . qui nullum nominant, sed plures jam nominari possunt . putantes omnes montes a terraemotibus duxisse originem . At imprimis historiae de montibus per terraemotus solo aequatis , ct etiam pessumdatis frequentes sunt, ct contra admodum rarae de montibus per illos excitatis . Deinde observationes circa montes ,.qui, cum sine controversia eruperint ex aliquo terrestris soli vi

lento tumuItu , strata sua exhibent alio modo disposita , ac sunt in Q edia eisdem planitie , non solum suadent distinguendo

esse montes primarios a secundariis, sed ostendunt, inordinatam dispositionem in stratis componentibus habendam esse tamquam characterem montis secundarii. Ita mons ille , qui anno 1 prope lacum Averni extitit . & Mως novus vulgo appellatur , palam habet hanc stratorum perturbationem , cuique visibilem , qui e mari, a quo non distat, illum observet, ut iterum iterumque Jo. M. de Turre testatur , apud quem videri possunt

historiae de montibus hac via vel dirutis vel natis. Tandem ibIud, quod Genesis narrat tertia ab initio rerum die apparuisse aridam , & factas esse congregationes aquarum , quae appellatae suerunt maria , sicuti plane significat totam terram fuisse antea aquis obrutam , ita videtur etiam d Iarare hac ipsa die serm tos montes, quos dicimus primarios . Da enim terrae aequabilem rotunditatem, aqua supra totam illius superficiem componetur: tolle hanc rotunditatem,extracta in multis ejusdem partibus magna quantitate materiae, eaque alibi congesta , jam habentur montes, ct congregationes aquarum ex illarum defluxu in depressa loca juxta leges gravitatis, & apparet arida non solum in montibus magis jam extantibus . sed etiam in ditoribus de campis . Alia Scripturae loca , quae huic cxplicationi circa sormationem montium favent, expendit Pererius cs . Qui aliam faciem Terrae esse post diluvium contendunt, ac

pag. II. Id. Ibi . n. 7s. pag.76.

127쪽

suerit ante diluvium , nihili faciunt hanc coniecturam deformatione montium ea die , qua facta sitiat maria , tribuentes Deo Creatori, quod ipsam materiam , quam voluit recedere ad se mandas congregationes aquarum, distribuerit per totam terram modo uniformi & aequabili, qui eius superficiem planam constitueret . Sed hi nihilominus distinguunt montes primarios a secundariis, S primarios dicunt factos occasione diluvii, contendentes terraemotu generali concussam terram, quando pluviis cadentibus e Caelo confluxerunt illae etiam Abyssi, quae hoc modo per illos disrupta fuit . Non moror nunc hanc opinionem , de qua inferius dicam. Sed quoniam his non placet dici montes primarios factos in prima telluris formatione, dicamus factos in ejus resormatione tempore diluvii. De secundariis montibus nihil dicam; sunt enim pauci comparati cum primis. Ii 8. Primarii itaque habent insignem in sua structura varietatem , ut erudite declarat Bu nius ci , quae quam mirifice genus humanum universum delectet, testatur observante De- rhamo a sensus ille laetitiae, quem nemo non experitur , qui ex monte prospiciat subjectos campos, lacus, flumina, oppida: vel ex campo intueatur assin gentes late montes & colles ad diversas inter se distantias, & situs dispositos. Qui pictor aut poeta est , mente iam ad hujusmodi asipectum totus incalestit , &insolitis cogitationibus se supra se evehi sentit, & quivis e vulgo exclamat, Proh pulcher aspectust Montes sunt quasi promi

fontium & fluminum etiam perennium , quatenus congregant in cavernis, quae in ipsis sunt, vel in late sparsis vacuitatibus, tum aquam pluviam, tum illam, in quam convertuntur vapores, qnitate per aerem volitantes, ad montes tandem , qui illorum ulteriores excursiones impediunt, reducuntur. Aquam hanc illi in se recipiunt per eas rimas, quibus omnis montium exterior si perficies abundat, quae plerunque per vias ad Horizontem pem pendiculares tendunt in ipsorum penitiores partes ad varias profunditates . Freouentissimae autem apparent hujusmodi rimae in omnibus montibus . ubi abrupta illorum strata . sive sint ex te

xa, sive ex lapidibus, spatium aliquod intermedium vel vacuum,

128쪽

vel rara solum aliqua materia , ceu fabulo plenum relinquunt. Quis autem non videt, sine fontibus S fluminibus actum fore. tum de pluribus artibus, in quibus tanta pars roboris & vitae civitatum posita est , cujusimodi sunt , quae segetes nobis conterunt, ligna & lapides dissecant, metalla subigunt, chartam construunt, aliaeque, quae ab aquis fluentibus vitam ut ita dicam hobent, per eas enim multo laboris & temporis compendio exercentur : Tum de navigatione per medias terras, cujus beneficio facile consulitur necessitatibus de deliciis diversarum provinciarum , ita ut studuerint saepe Principes ibi aperire flumeu navigabile , ubi naturaliter deerat , vel diviso magnis sumptibus longo terrarum tractu, vel aliis viis magna aquarum multitudine congregata, quae ad nutum hominum flueret. Aliqua de his quae dico, exempla dabit Pluche i : Tum de fertilitate tot regionum, quarum illae, quae minus aquis abundant, minus etiam vigent , S quae nullas habent, deserta jure audiunt: Tum demum de vita omnium fere hominum & animalium , de de sol tio maximae viventium omnium partis; Nam nulla alia aqua

saltem utilis haberetur in terra, nisi per pluviam, ut iam pridem observarunt Varenius Σ), Derham 3 , Κingius O , Pluche cs .

de ad ripas fluminum oblectamentum capiunt non solum homines , qui circa ipsa libentissime habitant , vel spatiantur, sed ipsa bruta terrestria & aerea , quibus illa semper abundant. I I9. Hinc ad argumentum mentis, quae sapientissime montes non solum construxit, sed etiam disposuit, observantur illi ubique aptissime distributi. Exemplo sint montes Africae, qui a promontorio Bonae spei, ubi Africa paulatim 1e restringens desinit, sese extendunt invicem connexi secundum circulos latitudinis, usque dum ad flumen Zairam devenerint, ubi, ut transitum huic flumini pateat, interrumpitur eorum catena, quae iterum eodem ordine incipit, donec in amplius spatium diffusa Africa , ut locus detur flumini Nigro, mutant directionem. dc secundum

longitudinis circulos sese diffundunt . Ex his pariter originem P habet

Rivieres . uum. 6. pag. 47.

129쪽

habet Nilus, de qua quam multi disseruerint . videri potest

apud Ricciolium ci γ r Illius tamen veres fons creditur detectus a Petro Payx e Societate Jesu Lusitano anno I 6I8. 2I. Aprilis, quem citat nuper Dictionarium Portatile Geographicum. verbo Nilo Narratio hujus detectionis exarata ab ipsomet Pays habetur apud Κircherum χ' , quae quantum ad substantiam cons nat cum ea, quae legitur in libello Florentiae edito anno I 3. cuius titulus Reuatoni Parie cavare da una Iradatione Agisse

deli'Originale Artoghese , quarum Italica versio iure tribuitur celebri Laurentici Magalotto. At si sermo sit de salubri Nili er

ptione de inundatione, quae quotannis accidit, haec originem habet ab Etesiis per plures hebdomadax continuo a Borea spirantibus , & immensam vaporum vim impellentibus contra Asei- canos montes, ubi coacti in pluviam resolvuntur . Rursus frequentiores montes , iique altiores inveniuntur in regionibus pm- Pe Aequatorem , quam prope Polox, ut regioni illi radiis Solis magis expositae, esset opportunum, & Dequens levamen ab aquis pluviis, in quas praealtorum montium catena cogit vapores, dum

illis per aera vagantibus resistit. Quid plura Z Qui reparati nem afflictie valetudinis in elevatis locis sub aere subtiliori, de magis defaecato invenit : qui securitate suae regionis ab infesti alienigenis. post hujusinodi a natura dispositas munitiones seu btur : qui vim ventorum observat hi sce impedimentis instingi,

ne tam vehementer saeviant, ut in oceano faciunt et qui hac via extensionem sui dominii auctam considerat: qui a montibus facile extrahit omnis generis lapides , tum vilis pretii, ut vulgaria saxa , tum mediocris, ut marmora, tum pretiosi ut gemmas: qui necessariam lignorum & arborum copiam dum ad comburendum , tum ad aedificandum sive domox,sive naves e montibus eruit, ubi citius crescunt beneficio abundantium vaporum , quibus per folia praecipue alunt ut di qui in Iocis declivibus, & apricis dumtaxat, reperit generosas vites , & optimos fructus , ubi scilicet per inclinationem soli ad Horizontem . radii solis directe in plantas incidunt , qui aliteo oblique caderent , & meliorem succum in illis perficiunt: Qui venatores videt e solis, montibus

130쪽

tibus educere pilosos uris, molles lynces, vi llosas martes, albas mustellas, aliaque ad diverses usus utilia animalia: qui bo-tanicos observat praeponere medicis herbis , & plantis , quae in hortis educantur illas, quae sponte sua in abruptis locis nascuntur: qui mineralium & metallorum vim S usum intelligit, quae latent quidem intra terram , ut libera nobis esset ad messes Splantas illius superficies, sed simul etiam quasi ad manus sunt in montibus collocata , ne crederemus piaculum esse ea effodere , ut Horatius i , S Ovidius Σ) finxerunt, is cognoscet & assimi rabitur multiplices montium usus , de quibus praeclare Ber

12 o. Venio ad aquarum amplitudinem . Haec sapientiam Divinam ostendit, quia tanta opportune aquarum copia S co gregatio respondet necesIitatibus terricolarum . Nam cum vera S recepta sit sententia illa Plutarchi, s- abrique aquae elememonesta consul am perdurat natura , intelligitur , cur amplitudo superficiei aqueae in terra major sit, vel saltem aequalis aridae e se tensioni, sicuti statuunt Fabricius cs , Beniaminus Martinus co Varenius c7 ,& qui de hac re inquirunt: cumque vera etiam sit altera observatio , quod aqueae evaporationes fiunt maxima saltem ex parte secundum rationem superficiei, non vero profunditatis aquae, intelligitur etiam male illos cogitare , qui dantes necessitatem tantae aquarum multitudinis , vellent illas in profundiores alveos congregatas , ut plus terrae aridae ad usus h minum relinqueretur ; Deficeret enim tunc observante Dei h - 8 debita vaporum quantitas ad requisitam pluviam , &alios humores. Neque haec sola est utilitas , vel potius necessiatas ingentis hujus extensionis , sed illa praeterea , ut homines magna locorum distantia sejunisti possent facilius societatem &bonorum communicationem inter se instituere S conservare . Non solum enim brevi iter mari conficitur , sed etiam per uni-Ρ 1 cam

cap. t.

SEARCH

MENU NAVIGATION