장음표시 사용
91쪽
quam vallum circa ipsa positum , quod Sole oriente aperitur ad illius calorem excipiendum , illo autem occidente clauditur ad inimicum frigus & noxium humorem repellendum . Protem re autem, quo jam persecta fuerint, aliis provisium cst tutamentis specie diversiis pro diversis plantarum generibus. Semina illa,
quae videmus non tam ad conservationem speciei, quam ad commune plerorumque viventium nutrimentum destinata Quodammodo prostant simplici tantummodo membrana involuta, atque haec disposita sunt vel spicatim ut in frumento , vel umbellatim ut in sceniculo, vel jubatim ut in milio . illa vero, quae vel nullo modo vel minus necessaria sunt ad vitam, in penitioribus fructuum partibus inveniuntur: & alia quidem immersa sunt in materia pene liquida, quam delicata tunica constringit, cuius,
modi sunt vinacei in acinis : alia involvuntur membrana, quae mollem continet materiam, & simul cartilagine operiuntur, ut grana mali punici: alia vestiuntur carnosa materia , quam cuticula coercet vel cartilago , ut illa pirorum & peponum: alia sunt triplici quasi scuto protecta , quippe habent circa se tenue quasi indusium, cui superposita est robusta testa,quae donec per sectionem suam acquirat, alitur putamine Uel herbaceo, ut in nucibus & amygdalis , vel carnosio, ut in persicis, olivis , aliis.' que baccis, vel ligneo, ut in pineis nucleis: alia corium defendit , & simul erinacea crusta , ut in castanea : alia ordinatis , disposita sunt in siliquis, ut illa pisorum, fabarum , lentium , cacat, va initiae : alia confusie congregata intra thecam , ut illa papaveris .
8s. Quid dicam de fructibus, & illorum constructione ZHaec admirabilis ostenditur ex forma , saporibus , & duratione tam varia , quae in plerisque observantur . Suos habent fructus sngulae anni tempestates. Uer sufficit abunde cerasos, pruna , ct mala armeniaca , quibus utpote destinatis ad subitum toleratae hyemis solatium datum est tenue integumentum . AEstas profert ficus , pepones , mala persica , aliosque fructus plenos succo suavissimo ad temperandos temporis calores . Autumnus
pyra , mala , uvas. Pro hyeme sunt alia pyra , ct alia mala , quorum medulla hoc solum tempore maturitatem acquirit, Ma ursus castaneas, ct nuces, di amygdalas. Bruta
92쪽
8s. Bruta utpote organi Zationis.magis persectae , quam sint plantae, structuram etiam internam S externam offerunt magis admirandam . Externa piscium superficies contexta est e duris squammis concinne inter se connexis , quibus glutinis cujusdam tectorium superinductum est , quod utpote aquas resipuens non solum illorum motum reddit faciliorem , sed etiam prohibet, ne aquae intra eorumdem substantiam penetrent, & vel per impo tunum frigus omnem in ipsa vitalem calorem extinguant, vel noxias qualitates sibi ingenitas illi communicent, quibus periculis certius praecavendis addita etiam est sub squam mis pellis quaedam non tenuis, ex oleosa constans dc pingui materia . Hinc
fit, ut piscium caro suavis sit S salubris , etsi in aquis creverit vel insipidis , quales sunt in fluminibus, vel salsis, amaris , &noxiis, quales in mari. Ubi inserius loquar de fine, quem Deus habuit in rerum conformatione. plura alia de piscibus huc etiam
spectantia observabo ἀ8 . In volucribus solae alae, instrumentum illis datum advo Iandum, diu occupare possunt Philosophi mentem. Aliae enim ex quodam serico continuo , Levi, & diaphano constant, ut in m. scis . Atque hae in illis duae tantum fiunt, quae si quando pulvere aut humido graventur , facile ab ipsis ex utraque parte expoliuntur, & absterguntur pilosis cruribus,quasi totidem peniculis. In apibus vero alae sunt quatuor , ex quibus , quae propiores corpori , breviores etiam sunt. Eaedem in utrisque , ceu totidem laminae semper sunt tensae : in gryllis, solum cuin volant, ad instar flabelli explicantur: in scarabaeis sunt quasi ex vagina ed cendae : in papilionibus villis quibusdam tenui stimis conteguntur , quos microscopium persuasit esse totidem plumas, quarum singulae e suis alveolis erumpunt, & alterae se pra alteras se dilatant , & totam alam suis coloribus artificiose variantibus admirabiliter depingunt. Aliae compositae sunt ex tenui membrana, quasi ex quodam molli panno, ut in Uespertilionibus: aliae ex pluribus partibus invicem connexis, ut in pennigeris , in quibus
insignis est formae varietas , quoniam non uno omnes aves modo
volant: sed hae semper prope solum, illae prope nubes : hae quasi naves per aequor, uniformiter per aera Iabuntur, illae nisu quodam per iteratos saltus se projiciunt: hae non Variant motum ,
93쪽
nisi quantum ad majorem, vel minorem celeritatem in hanc vel illam partem, illae mutant cum lubet ex directo in circularem, ex obliquo ad horizontem in perpendicularem , & modo immotae in medio aere aequilibrantur , modo praecipites & saxo velociores deorsum seruntur 88. In terrestribus brutis quod primo occurrit. est caput mille diversis modis coosormatum omnium opportunissimis ad usum vitae illis destinatae , ct in multis etiam contra externas aggressiones armatum cornibus, ex quorum diversis formis, acutis, directis, inclinatis , involutis, recurvis, perpolitis, nodosis, ramosis, rotundis , planis brevibus, longis, plenis, Vacuis
vidi olim in Philosophico Musiso aggregatum satis copiosum . Est deinde eorumdem vesti spectabilis , qua nihil aptius ad praesidium simul & ornamentum corporis illorum , utpote non extrinsecus ipsis imposita , sed iisdem congenita , & composita pro singulis speciebus vel ex villis mollissimis, vel ex lana dei sa, vel ex pilis asperis, vel ex spinis , vel ex duro corio . Quo
niam autem Omnia bruta sunt in gratiam hominum , sita etiam illorum pelles: quibus aptandis ad diverios usus quam plurimi sunt mercatores & artifices in varias classes distributi, ut quivis intelliget, qui vel paulum reflectatis vel aliquem auctorem ut Pluchem i de hac re agentem consulat . 8ς. In ipsis insectis, quae abhorremus negligimus concescamus, quanta divinae sapientiae, & magnificentiae argumenta . Omnia prout libet ex uno in alium locum transeunt. sed non omnia eodem modo. Sunt quae simpliciter labuntur, ut limaces: quae contractione unius partis, & alterius explicatione promoventur, ut lumbrici: quae se demittunt ex filo, cujus quasi glomerem in se continent, ut aranei e quae saltant , ut locustie: quae volant, ut mustae et quae pedibus incedunt, ut scorpiones: quae saltu simul volatu & motu pedum valent, ut grylli. Alia pedes habent pro mole corporis breves , ut porcelliones z alia longos , ut culices: alia sex ex his numerant, alia octo, alia multo plures, aliqua usque ad centum. Singula armis sibi aptis ad sui defensionem sunt instructa, vel lorica squam mosa , ut lacerti: vel erectis per totum corpus pilis, ut erucae r vel forcipe , ut formicae: vel aculeo
94쪽
leo ut vespae, praeter dentes, aut quid aequivalens ad usum etiam vescendi, instrumentum omnibus commune . In ipsis etiam, quae minima sunt,per micros pium videntur ornatissima capita, pretiosae vestes, depictae alae, partes omnes varia pro singulis praeditae pulchritudine, non jam mutuo accepta ab extrinseco , sed liberaliter concessa , ipsisque ingenita a Divino artifice per diversas gemmas, vittas, lemniscos, lacinias, coronas , cristulas, . qua aureas, qua rubras, qua caeruleasso. III omnibus tandem animalibus occurrunt oculi ad minimum duo ia Quod enim de Cyclopibus tam inter homines, quam inter bruta meminerunt non solum Poetae, sed etiam Plinius ci , inter figmenta jam rejicitur . . Sed de oculis hominum dicam aliquid in serius nunc de illis brutorum . His carere talpas crediderunt iam Aristoteles, Plinius ,& ex his Alberius Magnus , & alii: at Galenus sΣ jam olim de illis certiorem se reddiderat , in iisque haberi humorem vitreum , & crystallinum aD
firmaverat de quo recentius Derhamus 3 certum se fecisse . profitetur ope microscopii post repetitas dissectiones eorum globulorum, qui in capite talpae pro ipsius oculis ab aliis jam sumebantur . Quoniam autem oculorum munus est inservire vitae conservationi, quaerenda opportunam habitationem & cibum .& cavendo pericula & insidias , ita ut nullum . inveniamus an, mal caecum,nisi illa quae hominum cura. vel in pistrinis ad molas
volvendas, vel in cave si ad venandum vel canendum conservam
tur, ideo plures etiam, quam duo oculi, dati quibusdam stat . . De Araneis illis, qui in muscis cibum . sibi gratissimum. inveniunt , quem tamen apertae vi non occultis retium insidiis, quibus aliae ipsorum species utuntur , captare debent, dixit Daniel Barioli inveniri semper sex vel octo oculos in gyrum dispositos, in quibus per microscopium contemplandis siepius se occupatum describit. Hoc pacto apti illi sunt, ut aversb etiam capite, quo terrerentur. muscae , utpote horribili visu , pedetentim nihil metuentibus appropinquent usque ad eum terminum , . exquo per saltum illis potiantur . Ne tamen dici possit hoc con
95쪽
silio tot oculos illis datos esse, facit, quod idem numerus oculorum observatur in omni araneorum specie, teste Pluche i . In cochleis quatuor illa cornua , quae cum moventur , pro libito exerunt, contrahunt, & circumvolvunt, terminari in lucidum oculum observavit jam Plinius Σ , & post illum alii apud De- rhamum c3 , quorum duo propiora solo, supra quod repunt, breviora sunt aliis duobus, quae ab illo magis distant . In muscis oculi mobiles non iunt, sicuti etiam in aliis insectis: at magnam capitis partem occupant, & pro totidem superficiebus convexis,& ad angulum inter se positis, quibus constant , multiplices sunt, iisque hac via possunt ex omni circumquaque parte intueri , & sibi cavere ab innumeris hostibus, quos ubique offendunt: sed facile volatu eos eludunt,ut exponit,& admiratur Niev venti-tius co . Quid autem dicam de illorum forma & figura ὶ Haec in omnibus varia est pro varia eorum indole , & elemento, in quo vivunt. Quare diversa etiam est in singulis perspicacia, qua- .lis singulorum vitae conservalidae convenit. Sicuti enim otiose
& etiam ni scite, ut alibi ostendi, dixit Tullius 6 oculis ho
mini datis se non esse comentum, ita qui alios oculos fingat datos singulis animalibus ab illis, quibus praedita sunt , observabit eos iisdem fore inutiles, noxios, & contrarios illorum naturae. Nonne si oculos tribuas viventibus aereis ejus constructionis, quae est in aqueis, aut terrestribus , illa jam necesse erit, ut non amplius magnam patetem vitae degant in volando, sed in serpendo oculi enim avium sunt ad probiciendum , quae sunt distantissi- ma, non sic vero oculi terricolarum , ct multo minus piscium , in quibus humor crystallinus est figurae sphericae , quia quae convexitas unit radios lucis in medio aere ad determinatam distam tiam, eadem non uniret in media aqua, utpote medio densiori, ut susius docet Niev ventilius . Alligaretur igitur terrae vel anuae animal imparatum perspicacia videndi a longe ea , quae ipsi ad conservationem vitae necessaria sunt . Hinc habitarent Opus esset supra terram aves praeditae aliis oculis, quam illis, quos
ν) Nieo. ubi supra sex. 33. A seq.
96쪽
quos habent: iamque inutilis in illis esset situs ille pennarum alarumque apparatus, & illa totius corporis conQrmatio apta advolandum. Vice versa datis oculis avium piscibus vel brutis terrestribus haec nihil iam viderent , vel frustra incitarentur ad vivendum in aere ; Nam deficeret organizatio ad munus volandi
si . Circa internam brutorum structuram praeter illa , quae ex Anatomia edocti admirari possumus, facile concluditur alia
esse innumera, quae omnino supra Captum nostrum sent ex varietate appetitus , qui in singulis brutorum speciebus se mani sestat ex diversis. Torum operationibus , quae sine dubio dependent ex diversis organis minimis, & insensibilibus , quemadmodum variat instrumentorum musicorum voces & Qnus dependent ex diaversa illorum con rmatione . Itaque cum commune omnibus organum sit stomachus datus ad nutritionem & conservationem
animalis, quam necessario diversus est pro singulis sere diversis specie animalibus ; Neque enim ille avium , quae solo pisce aut came vivunt, idem esse potest cum illo avium , quae solis granis pascuntur , neque i Ile jumentorum, quibus sapit herba de foenum, idem cum illo bestiarum , quibus caro est alimentum.
In hac autem tam necessaria varietate eorum, quae pertinent ad
stomachum , in quibus primas obtinet liquidum quoddam ser- mentum , quod exprimitur ex illius glandulis, utpote ci primceps e ciens calisa digestionis ciborum , ut suadet Fortunatus a Brixia contra illos , qui hanc post Galenum in stomachi calore, vel cum Pitcarnio in ejusdem motu constituebant, ecce tibi stomachus hominis , qui nescias quomodo participat aliorum omnium virtutem . Immo quemadmodum homo disternit palato non solum sapores omnes, quorum gustus dispertitus est in diversa animalia, sed etiam alios, quos ipse sibi inquirit S componit, ita idem digerit non Qtum quae propria sunt singulis animalibus, sed alia etiam, quae bruta penitus ignorant. Ut autem huic diversae facultati & caeteris omnibus, quae similiter simi singulis propriae, bruta omnia consulant, & satisfaciant,quis meditando assequaturὶ quae & quot sint in illis rotae, pondera , elast ria, machinamenta , quibus singula cibos sibi destinatos procu-L ranis
97쪽
rant, vel per industriam ut pecora in campis vagantia , vel per apertam vim ut aves rapaces, vel per insidias ut lupi, feles, aranei . Per hanc diversitatem internae ipsorum constructionis taminquam conditionem necessariam fit, ut bruta aliqua ad sui conservationem eligant Opportuna ad delitescendum cubilia: & alia in regiones etiam remotissimas diversis anni temporibus commigrent , viam tenentes omnium maxime opportunam ad invenienda necessaria alimenta toto peregrinationis tempore , pervastissimos terrarum marisque tractus . Eadem diversitas necessario colligitur ex sollicitudine . quam singula ostendunt de com servatione sutemet speciei. Exemplum esto in illis, quae hanc per ovorum incubationem propagant: Nidos illa jam ante construunt mollissimos, ct ejus amplitudinis, qua praecise issiciat, ubi ovis depositis patienter defixa adhaerent, quasi norint in ovis scelus contineri nunquam nascituros , nisi per determinatum quemdam calorem . Quando autem illi iam in lucem prodierunt, quis dicendo complectatur industrias omnes, quibus tenerrimo in illos amori indulgent, quos fovent, educant, custodiunt, de tuemtur, donec eorum opera ill Is utilis sit, vel necessaria .
Argumentum a consideraume hominis. a. Ropositio declaratur nos ips, tandem , & nostrum g nus , cuius gratia tota laaec terra creata est , tantisper observando tum in se ipso , tum in suis operationibus. Prosecto nihil structura hominis pulchrius , in cuju, descriptione distinctius exornanda , tum Patres, ut Clementem Romanum ι ,&Ambrosium cr), tum Philosophos, ut Pluchem , quavis aeta te occupatos invenimus. Eidem superaddit anima novae continuo pulchritudinis cumulum in perpetua mutatione sensati num, cogitationum , & actionum , quibus illa pro diversis aetatibus & conditionibus , cum differentiis , quae singulis propriae sunt, diversa apparet, ita ut quae nunquam non est in homine
98쪽
Ichritudo, eadem sit tenera in insanti, alacris in juvene , gravis in viro , veneranda in sene , & pro quovis ipsius statu novo semper habitu omnium decentissimo circum vestita. Si hominem jam adultum .&persei tum intueamur, in eo statim agnoscimus impressam sui Creatoris imaginem, & similitudinem, quatenus selo suo aspectu praesesert characterem dominii sibi traditi supra res omnes terrenas , & irrationalia animantia . Hoc enunciant ipsius frons, oculi,& supercilia, in quibus majestas residet,
quam quoties anima vult, temperat vel benevolentia, qua amatur, vel severitas, qua colitur, vel iracundia, qua timetur . Idem
praedicant labia , quibus sibi subditos cum authoritate, & aequales cum gratia movet & dirigit . Idem inculcat Erma corporis non prona in terram, sed ipsi Elum innitens minima sui parte, ut possit semper pro libito facilius agere, & imperare . Idem tinium caput extans caeteris membris , S secum habens sensius omnes, tamquam totidem consiliarios & administros, per quos cum Omnibus , quae extra se sitnt, commercium habet necessarium ad
bonum ipῆrum usum &gubernationem . Gaudet etiam facultate se movendi, quae superat illam omnium animalium ; Nam ea habet varietatem in passibus, ut ars potuerit efformari abundans praeceptis, & indigens praeceptoribus. Habet dignitatem in incessu, agilitatem in saltu . facilitatem in cursu , in quibus siqua bruta contendant excellentiam , illam tueri nequaquam possunt contra hominem equo insidentem sibi subjecto, di morigero . At facultas operandi, quae est in homine longe praeclarior est , eaque relate ad haec terrena videtur dici posse quaedam omnipotcntia, qua sibi subjicit maria, quae cogit immensas navium moles sustinere e contemnit furorem torrentium , quos Objectis repagulis coercet: ridet scissas a fluminibus vias, deductis supra illa pontibus: exigit per agriculturam ab humo diversas segetes arbores di fructus, di quibuscumque opibus potitur, quas in ipsis visceribus montes includunt, sive sint lapides, sive
metalla, quorum durities non impedit, quominus tamquam cera induant, quam ipse voluerit formam e imperat bestiis, ut i , suum commodum exerceant, quicquid habeant vel roboris, vel
elegantiae, vel sagacitatis, vel etiam seritatis: & nequid desit ad majorem similitudinem cum Creatore etiam quantum ad pinL a tem
99쪽
tentiam , sulmina & terraemotus potest imitari , ex improviso subvertens ingentes moles, flernens minaces feras, ct de vita ipsorum volatilium in medio aere pro libito disponens.
3. Quod si non ad unum singularem tam inem, sed ad plures simul contemplandos convertamur , tria statim in. illis admiranda nobis etiam oscitantibus sese exhibent, ut opportune
exponit Leonardus Lessius i , & post illum Stephanus Me chius i , Dei hamus 3 , & Muratorius 4 , vultus nimirum,
vox , & scriptura, quorum diversitas tanta est, quantus est ipso. rum hominum numerus, praeclaro argumento non solum Polemtiae , sed etiam Providentiae Divinae , quae hoc modo consuluit societatis humanae utilitati , de conservationi, quae sine hujusino, di diversitatibus subjecta fuisset innumeris malorum fraudibus , nec diu perseverare potuisset. Observatio mirae varietatis vultus & vocis hominum extendi potest ad formam ct vocem singulorum animalium in aliqua saltem specie. Nam in gregibus videmus, quando jam si equentes extiterunt partus, distinguia singulis matribus balatum sui filii, & a singulis filiis sitam matrem. & illius vocem , quibus mutuo se advocant, quando invicem distent. & cum in mutuo iam conspectu redierint, statina sese mutuo agnoscunt, & directe in se tendunt. 94. Latius percurrendo genus humanum sub diversis terrae latitudinibus disseminatum , occurrit primo tanta in externa corporis Arma constans diversitas ι ut illud dispertiri iam miratin diversas species . Qui sub aonis polo proximioribus degunt, Europaeis statura inferiores sunt, & contra in aliis locis dicuntur inveniri homines Europaeis longe maiores. Qui sub aonis
temperatis vivunt, Omnes albi sunt. Qui sub torricta omnes nigri , vel ad nigredinem convergentes e di aliae quidem hominia nationes nigritiem habent majorem aliis, aliae cum ea conjunctam habent pulchritudinem r aliae deformitatem . De huius nigroris origine multae circumferuntur opiniones. Aliqui dicunt
illam provenisse a maledictione, quam Noe dedit filio suo Chari
100쪽
erga se irreverenti i . Sed haec opinio, ut ob servant Anglii Historiae Universalis Auctores χ minus consonat Scripturae , quae docet Chanaan filium Cham maledictum suisse , cujus progenies nunquam nigra fuit. Alii dicunt, quemadmodum ex ignotis nobis causis, utpote satis complexis accidit, ut extent partu prorsus degenerantes a suis genitoribus, ita ex iisdem accidisse, ut in progenie hominum post diluvium extiterint filii nigri, ex quibus deinde propagati sunt similis coloris homines , Omnes congregati circa zonam. torridam, sed distributi in distinctas regiones, pro diversis nigritiei speciebus, quasi ab albis secesserint, vel quia eos puderet cum illis habitare , vel quia ab illis propter hanc monstrositatem expulsi suerint. Manpertui sius ca luculenter opini em hanc promovet exemplis desumptis ex aliis vel vitiis, vel dotibus, quae in quibusdam familiis perpetua videmus evadere. Ita omnes ex aliqua familia sunt Nasbnes vel Labeones : oculis vel pedibus vel renibus laborantes r & nisi vitia aliqua ut Phthisis,& Mania ita organietationem humanam corrum perent, ut illam brevi destruerent, videremus etiam populos imtegros phthisi& mania insectos. Recentissime in eamdem opini nem devenit Hemicus Baherus, postquam vidit homi uem, cur jus pellis, ut habetur in Transactionibus Philosophicis 4 , excopto capite & facie,cooperta erat quibusdam densissimis bullulis. generasse filios simili habituali morbo affectos . Confirmatur, quia sicuti aliquando videmus. filios carere imperfectionibus, vel persectionibus genitorum , quae deinde iterum reviviscunt in aliquo ex nepotibus , ita etiam nigrities , quae fuit in ali. quo avo, narratur iterum ex improvisis extitisse in aliquo ex
posteris . si credimus narrationibus Plutarchi c sa , & Ub
Occurrit rursus tanta individuorum ex omnibus praedictis hominum speciebus quantitas , ud Joannes Zalin ex auctoribus , quos citat , credat probabiliter posse statui summam horn,