De mundo dissertatio Andreae Spagnii florentini e Societate Jesu

발행: 1770년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

71쪽

- D E MUNDO.

lindrica earum Corpora melius fovent, quam si essent figurae cubicae . Aliae tandem sunt, quae cibum operariis ministrant, educentes e suo facculo mel ad singularum pet itionem , quae sua antlia illud absorbent, ad incoeptum opus statim revertuntur . Similes apthus in multis, quae pertinent ad figuram , modun , na s endi , vivendi , operandi fiunt Uesipae & Crabrones , ut videre cst apud Pluchem i , qui etiam de muscis & alii s inse- diis disserit .

Illud de indole apum non omittam , quod non desunt, qui credant illam reddi posse hominibus morigeram . non seeus ac sunt greges pastoribus. Sicut enim quando hi insonant vel voce vel cornu , illi statim congregantur , & quo pastor ducit, mO- ventur : ita etiam apes dicuntur, ad sibilum apiarii educi posse ex alvearibus in prata , & ex pratis ad alvearia reduci . Equidem nescio an ullibi nostris temporibus vigeat hic mos, sed videtur ille in usu per Asiam olim suisse . Nam Cornelius a Lapide in illud 4saiae, Σ Sibilabit ad eum , citat S. Cyrillum , qui

ait Prophetam hoc loco alludere a bitam apiariorum, qui apes educunt x flores pasum , ae reducunt sibilo . Quod iis confirmat, quae expressius idem Propheta inserius habet, Sibilabit i in rerra Assur : de quibus testimoniis nuper meminit Plu-che , quasi cohortans ad hunc usum utiliter renovandum quandoquidem cera, cujus tantus est usus, non habetur nisi per

apes ass. Circa quartum tandem insecto ruin genus sistam in cochleis , quae passim per campos hortos & vineas tempore messis di fructuum inveniuntur, suam singulae domum secum desere tes , aliae majorem , aliae minorem , sub diversis figuris , quibus similes habentur etiam in conchyliis . illae accedente hyeme recipiunt se in macerias, vel alia penitiora loca , ct denso quodam glutine obstruentes domus suae portam profundo somno i tam hyemem fallunt. Aura jam tepente evigilant, & disjectoollii repagulo. foras prodeunt toto corpore, oraeterquam parte ii

la tergi, quae ipsuum domum sustinet, dc etsi nullis pedibus praeditae sint. moventur tamen ope rugosae pellis , quae ventrem ve stit s

72쪽

stit, cujus unam partem dum solo infigunt, quasi elastro quodam aliam promovent: ncc quamvis per declivia repant, & wta testa onustae se pra parietes ascendant, & ex arboribus de soliis pendeant, quibus avide pascuntur, lapium aut diversionem timent, quippe viscus pro libito exsudant ejus tenacitatis , quae est necessaria . In historia Academiae scientiarum Parisiensis ad annum II 8 , & I7os , harum propagatio describitur per ova. quae a singulis cochleis utpote utroque sexu praeditis humi deponuntur , ex quibus brevi excluduntur minimae cochleae i quarum loculamentum, prout ipsae augentur , & ad suam maturitatem tendunt,ex ea scilicet parte qua illud patet,ipsum pariter amplificatur , & formam proinde spirae recipit cujus centrum est tosta primitiva. Dubitari autem non potest ex ipso corpore animalis erumpere materiam illam , ex qua haec testa componitur per modum subtilis & mollis tunicaei, i quae paulatim concrestit, Maltera alteri cohaeret usque ad certum terminum 1, Nam si ejus pars aliqua tollatur , illa iterum ita restauratur , ut evidens sit esse quasi assutum segmentum , cujus extrema adhaerent fracturae ita, ut hujus labra conIervent eadem signa S limites,ac prius. Saepe etiam accidit, ut diversi coloris sit hujusmodi segmentum, quod ex eadem causa repeti debet, ac illa , quae tacit, ut min, muniter versicolor sit tota crusta δ' haec autem causa est civermias pororum S glandularum , quae pro aetate , cibis, & valetudine animalis variari possunt. I '

ι 6. Immenso horum insectorum numero addantur illa, quae non alibi vivunt, quam in ipsis animalibus . Nam docente Franci sco Redio I . & fu sis declarante, omne anima tum genus, etiam oves & asini, quae duo Aristoteles.& post iplam Plinius , dc recentius Moufetus ca) falso exceperant, miti iunt is, se proprios pediculos. Quae nudis Oculis observantur insecta. desinunt in illa , quae unius puncti animalia vocavit Tertulli ux Quod si illos microscopiis armemus , jam animalium brutorum

novum immensum theatrum nobis aperitur. Iatuerς acetum .,

videbis parvas, in illo anguillas r obsti va aquam in qua vital tum sit granum piperis, apparebunt minuti vermes se moventes:

73쪽

& nullus fere est ex liquoribus, qui sic inspiciantur, qui Inn mera animantia magnitudinis de figurae singulis propriae aliquo saltem tempore non habeat, ut nuper propugnavit Lazarus Spallamant in Moa CoueBtione Critogeriana ci contra singularem Bussonii,& Needhami opinionem, qui ea quae in illis maventur, censuerunt esse mole las viribus quibusdam attractivis, & repulsi vis agitatas, non autem vera animalia. Ipsa etiam insecta, de quidem ex minoribus observantur per microscopium haberempra se proprios cujusiue speciei pediculos , sicuti habent animalia grandiora. Redius descripsit χὶ te oculis per figuram subjecit illos , quos ipse cum aliis Observavit in Brmicis tum at iis, tum non alatis. Unumquodque horum viventium genus , Sc multo magis omnia simul sumpta vere extorquent a nobis admirationem , de evidens faciunt, esse supra nostrum captum Divinam Potentiam in hujus Mundi creatione elucentem .

6 . D Ropositio declaratur etiam a numero vegetabilium, in v quibus distinetuendis de describendis desudarunt quavis aetate tam multi Philomphi , ut ex illis, qui accuratius de iisi dem scripserunt, Adansonus in suis Familiis planxarum editis Parisiis anno x σ3 numeret chronologice 3o I . Ex horum industria notae hactenus habentur species plantarum diversae i86ssapud Myum citatum a Jo. M. de Turre 3 , qui simul conjicit

ex tot terrarum tractibus nondum observatis, plantas incognitas esse duplo majores numero cognitis . Illud saltem unanimiter profitentur Bolanici, aIias adhuc esse plantas, quae posterorum diligentiam in iis colligendis de observandis diu poterunt exedicere. Quod si sorte verum sit,numerum diverBrum vegetabilium esse longe minorem numero diverirum insectorum , ut censet

Butantus . saltem individua in quibusdam speciebus , quae

74쪽

magis utiles nobis sunt, videntur numerusiora, ut patet in tritico , quod quotannis germinat in omnibus sere telluris habitatae regionibus , etsi aeris temperie diversissimis ad manifestum Divinae Providentiae argumentum , quae vult ea abundare, sine qui bus vita humana minus commode sustiueretur .

68. Vegetabilia terrestria alia sunt soliis praedita , alia his carent. Ex secundo hoc genere sunt fungi & tinera . Ac fungorum quidem semen primus Micheli detexit anno I 18 in suis novis generibus plantarum, S confirmarunt, qui post ipsum scribpserunt Gledisch Germanus, Batarra , & Maatolius i qui etiam de semine tuberum agit. Quin immo facile unusquisque idem fungorum semen quodammodo intueri potest . qui illos primum aqua diluat,& deinde hanc humi p iciat; videbit enim

post aliquot dies eosdem in eadem specie erumpere . Porru iungis late humus aliquando vestitur, de ipsae etiam arbores ornan tur : in quibus cum innumerae sint species, celebramur maxime boleti, prunuli, peEitae , suilli. Tubera vero intra ipsam humum tota crescunt per modum mali cujusdam , quin signum ubium radicis in illis appareat, eaque sues solent eruere , dum rictu terram vertunt: atque quia illis non vescuntur,nisi prius tamquam de cupediis inventis singularem laetitiam grunnitu declarent , accidit ut pastores illum audientes accurrant, sibique illis expulsis hujusmodi delicias vindicent. 6y. Sed Vegetabilia praedita soliis conciliant admirationem

longe majorem. Τalis enim est horum numerus, ut dividi uni. versim possint in tres classes , in parva seu herbas r in mediocria seu plantas e S in magna seu arbores. Herbae parum se ab humo extollunt, solum ornant, seque animantibus in cibum os- ferunt . Plantae altius assurgunt, & quasi invitant ad suas Domdes contemplandas , vel fructus sine ullo labore decerpendos . Arbores per spatia aerea ramos diffundenres errantibus avibus diversorium& umbraculum etiam a longe demonstrant. Quam multae sint herbarum species admirabitur statim. qui in medio alicujus prati se sistat, & oculos in gyrum convertat. Centum statim observabit unico obtutu diversas herbas. Atque

si secum habeat aliquem Bolanicum , qui iis uti familiariter so-Η 1 let,

75쪽

ia o D E M U N' D Ο.let, ille de singulis ipsum docebit . Quod, inquiet, prae cateris hic abundat est tri lium: nihilominus ea tibi ad pedes iacet

hinc rapulum , illinc cichorea : mihi autem qui de his peritus sim, obversantur ante oculos procul a nobis Senecio, Smyrnium, Buglossa, Eruca , Sonchus, Portulaca , Acet arta aliquibus gratissima. Si paulum moveamur dabo tibi tractanda modo se illum 6e thymum: modo melimphyllon & meliloton : m do chaerophyllon & oxa lidem : modo achillaeam & centauream: modo fumariam & eupatoriam. Nec diu credo inquirenda erunt Anagabis, Plantago , Lapathum , Artiplexum, &aliae sexcentae herbae optimae ad pascendum , quae tamen, prout in loco iacent plano vel declivi, umbroso vel aprico, diverse videntur indolis. Mitto varias Lactucae species, Intubum , Asyaragos, Spinacia , & suavissima Fragra , quae in amplis hortorum areis diligenter exculta passim observantur, quos si ingrediaris olitore duce , ille indicabit cappari pendentia e rimis murorum:

humi autem ostendet mentam communem & hortensem , nepetam , rutam . rosimarinum , nardum , crocum , amaracum , Ocimum , salviam , satureiam, siser, pastinacam, petrosellinum, raphanum , rapum, betam , porros , cepas, allia , praeter illas, quae nullo etiam monente agnosces, ut quae producunt vastos cucumeres , immanes cucurbitas, & mediocres pepones. Mitto ibias , quae familiares siunt in Medicina, ut Abinthium , Marrubium , Malva , Seselis , Senna , Sedum . Tussit lago: & illas , quae minus salubres vel noxiae communiter habentur, Equisetum, Peplos. Cicuta, Urtica, Filix, Lolium, Muscus, Rusicus, & leguminum vegetantium pestis Oroba he. Multae quidem ex omnibus herbis, quae majoris sunt usius in omni quam late patet arte medica, videri possunt in hortis botanicis collectae: sed quasi ibi essent in quemdam carcerem per iniuriam compulsae, minus e plicant vigoris ac laetitiae, de facile etiam frustrantur industriam, - quam studiosi adhibent in iis conservandis: at in apertis campis etsi ventorum & tempestatum vim patiantur, & per hyemem horrido gelu , per aestatem serventibus radiis adurantur, nihilominus iterum verno tempore ad novam vitam redeunt tanto Omnium viventium commodo, ut si serte propter in litam alicujus anni intemperiem selito rariora aut graciliora in aliqua provin

76쪽

cia nascantur , jam certa est ipsius ingens calamitas ; Intereunt enim greges & armenta deficiente illorum alimento , iamque is

agris ipsis & agricolis vita deficit, & tota regio in situ jacet Ssqualiore. o. Venio ad secundam classem,vegetabilia mediocria . In hac turmatim animo occurrunt ea , quae ad cibum , potum, de vestitum immediate pertinent. Inter prima sunt oriZa , tam deum , siligo , avena , far , Zea , victa , ervum , milium . panicum , fabae, phaseoli, lentes, lupini, cicerae, do cicera : &quae prae caeteris nominanda sunt frumentum Indicum , ex quo

panis fit colonis acceptus & polenta omnibus jucunda r & triticum , cuius multae sunt species, & quod sub omni quidem climate facile nascitur , sed sub ipsam etiam quandoque messem

exeditur improvisa rubigine , quam contrahit ex nebuIa veneficis exhalationibus plena, quae ipsi diutius adhaereat . Diligentestamen coloni pestem hanc, antequam Sol incalescat, excutiunt tenso fune, quem duo ex illis silpra spicas circumducunt. Postquam etiam in horrea congestum est , cavendum a curculionibus, ct a multis aliis caussis, quibus facile corrumpitur . At equi. dem novi hominem , qui seliciter & constanter illud conservabat ponendo alternatim stratum aridae arenae, & stratum frumenti. De aliis rationibus idem consequendi bis meminit Pluche i . Sed ex hujusmodi plantis id,quod in cibum adhibetur, est earum

semen dumtaxat, Sunt & illae , quarum fructus eduntur, ut solanum pomiserum , rubus idaeus, grossularia alba . Sunt & aliae, quae ipismet cibo sunt, cinara , foeniculum, & omnium maxime abundans brassica plurium , diversarumque formarum, ita quibus celebres sunt pompeiana, capitata, & cymosa . 7 I. Ex plantis quae ad potum adhibentur primatum sine controversia obtinent vites, ex quarum fructu vinum exprimitur . liquor naribus gratus, palato gratior , stomacho gratissimus , de toti corpori sobrie adhibitus utilissimus ; Nam corpus vigore replet singulari ad omnes impigre obeundos labores, &humoribus melancholicis dissipatis animam ad hilaritatem inducit , quam innocentem omnino posse esse, persuasit Christus

77쪽

Dominus, qui deficiente vino i in nuptiis. ad quas invitatus

accessit, aquam vinum fecit omnium optimum . Mal metus visus est aliquod de suis sectatoribus suppliciuin sumpsisse , dum vini usu illos interdixit. S utinam perpetuo sint illis barbara nomina Vinum Frontinianum, Burgund cum, Campanum, Syracusium, Malacitanum , Toccajum , Cyprium , Creticurr , , Urbevetanum , Politianum cum aliis multis . quae suaviter δε- nant cultis gentibus. Suppletur quidem v Inum aliis liquoribus, quorum aliquos numerat Pluche Σ , usitatos apud diversas gentes, describet s etiam modum , quo comparantur duo illi magis communes, Si cera ex Malis, &Cerevisia, cuius elementa simi aqua , hordeum , fermentum quoddam ex ipsis hordeo e pressum , & lupoli, qui in aliquibus septemtrionalibus regionibus diligenter ad hunc usum coluntur , de palis sustentantur, dicti proinde vites boreales. At hi tam longe distant a dotibus vini, ut in usu non sint nisi in locis , ubi vites sub dio toto anni tempore propter Caeli inclementiam relinqui non possunt, & nisi apud eos, quibus curta res non sinit sibi comparare vinum e longinquis regionibus transvectum vel navigatum . Ideo autem vites intςr mediocres plantas numero , quia arbores nunquam fiunt, quae per se sustententur , quin immo sibi relictae serpunt humi, & communiter ad altitudinem tantum manus deducum tur . Ceterum non solum supra ipsas arbores expandi, sed supra altissima etiam solaria deduci possunt, ubi supra pergulas ramos emittunt, ex quibus ejusdem virtutis racemi abunde colliguntur acinis onusti variae magnitudinis figurae coloris saporis pro varietate specierum, quae sub hoc genere continentur longe plures, quam sub aliis plantarum generibus. In plantis, quae de nostro victu bene merentur , sunt etiam arundines illae fieque

tissimae in quibusdam Americae regionibus, ct etiam in Sicilia, ex quibus Saccharum modo , qui describitur a Pluche O , tam copiose extrahitur , ut jamdiu mel tanti apud veteres usus , ONsoleverit, eique locus vix in aliquibus cibis vel medicinis tribuatur a Inter

78쪽

2. Inter plantas , quae vestes nobis sufficiunt, opus est meminisse de lino , de cannabe , ex quorum cortice extrahimus fila usiis tam insignis, ut nomen totius plantae factum sit proprium hujus etiam ipsius particulae. Linum minus assurgit cannabe is , sed melius commodo nostro inservit, utpote molle magis & delicatum . Utraque planta cum jam matura est, colligitur in fasciculos, ct detracto abundanti semine, quo pinguestunt Boves, ct ex quo paratur oleum ad nocturnas vigilias in multis locis usi. tatum, fila quidem cannabis, ut avellantur a lignea calami parte, opus est primo hunc macerare in aqua per dies circiter quindecim , & deinde expectare, donec probe siccetur . Fila autem ,

lini non indigent hac praeparatione, sed satis est permittere aeri& soli, ut omnis ab illis succus & humor dissipetur. His peragiis utriusque plantae fila separantur,conterendo primum fascic los malleo quodam , qui est quasi securis lignea ad instar vectis habentis sulcrum in uno sui extremo. de incidens in cippum, sulcatum , deinde per diversae densitatis carmina illos trahendo. Quod restat sine ulla intermixta festuca, est linum , in quo apta mulieribus occupatio habetur , quia dum ipsum primo nent, deinde texunt, possunt animo libere quolibet vagari, vel inter se solitis colloquutionibus aut cantilenis indulgere. Ex lino i

terea innumera diversi pretii opera conficiuntur, primo quidem ad usum immediatum corporis tam de die , quam de nocte in , quo mundi conservamur, ut ad bonam valetudinem requiritur. Huiusmodi usiis communis jam est apud omnes gentes ascendem do a pastoribus ad reges, qualis cum non esset apud veteres Romanos, necesse illi habebant longa frequenti & dissicili balne rum opera. Deinde lino utimur etiam ad pompam in festis non selum profanis, sed etiam sacris, ut quotidie videmus fieri,&ex sacra historia novimus etiam antiquissimis temporibus iactitatum . Legimus enim in solemni translatione arcae faederis D mini de domo Obededom in civitatem David, quam hic Rex magnifico apparatu celebravit, ipsummet Regem indutum fuisse ephod lineo praeter stolam hyssinam communem universis Levitis. od ex lini carminatione rejectum fuerit , stuppa est, ex qua fiunt funes, ct rudentes, & telae crassiores ad saccos, sa

79쪽

M DE MUNDO.

cinas, vela ,&multos alios ussis, si minus nobiles & etiam viles , at sine dubio universales stequentes & necessarios. In numero plantarum, quae de nostris vestibus bene merentur sunt illae etiam, quibus utimur ad eas colorandas , cujusmodi, sunt Glastum , ex quo color caeruleus : & Rubia , ex sua ruber elicitur. 73. Sunt aliae praeterea plantae, in quibus remedia vel delicias constituimus . In his praecipuum locum nostris temporibus obtinet Tabacum . Hujus ῆlia aliqui olim continuo mandebant , sed usus hic nauseam intuentium provocans videtur jam desuevisse. Vigent tainen duo illi. alter apud milites, nautas, S integras etiam orientis gentes, attrahendi illius iumum , dum ardet in parvo camino terminante fistulam, quae facile ore animatur, & sustentaturr Alter vero omnium frequentissimus illud in pulverem contusum naribus attrahendi. Omnes jam cujusvis ordinis, artatis , sexus, regionis homines secum huius pulveris capsulam sin minus pretiosam , ut sistent patricii, saltem aliquam semper habent . Placet illius blanda vellicatio, per

quam crassiores cerebri humores vel attenuantur , vel motu in fibris excitato excutiuntur , ct importuna gravedine . aut torpem dine totum caput liberatur . Quare ex Tabaco , & occasione

ipsius incoepit a duobus jam saeculis commercii novum genus, quod nostra aetate fastigium videtur consequutum: Auctore enim Pluche i anno primum 1 scio ex Mexici loco quodam , cui nomen Tabacum. hujus plantae semen in Europam asportatum iuit, ct a Nicotio , Galliae Legato apud Lusitanos, e s Bli1 transmissa suerunt ad Reginam Catharinam Mediceam , tam quam ulceribus medendis maxime utilia . Ex hoc Nicotio dicta etiam est planta Nicotiana , ejusque pulvis Nicotianus. Una iam ex Antillis insulis nomen Tabaci habet, quia feliciter ibi nascitur . quod caeteroquin ubique proveniret , nisi in multis regionibus id esset impeditum authoritate Principum , qui

eius vendendi arbitrium nolunt esse commune . Ita res se habebat etiam in Ditione Ponti fieta usque ad tempus Benedicti XIV, qui censuit expedire Reipublicae, liberum esse omnibus hoc commercium , cujus exemplum jam aliqui alii Principes sunt imitati . 74. Iu

80쪽

4. In classe tande in majorum vegetabilium, arborum scilicet , occurrunt subito illae , quae sylvaticae dicuntur , quia nulla hominum industria ita crescunt & multiplicantur, ut nemora& silvas componant, Ornamenta quaedam naturalia terrestris si

perficiei, quae vel prospicias, vel ingrediaris, insolitis sentias te occupari cogitationibus, ct affectibus commoveri His plerunque utimur ad alendum ignem , & ad construenda aedificia rquae duo summi momenti sunt ad vitam . Haec enim sine igne , qui temperet frigus, cibos coquat, & instrumenta paret ad sa-bricandum, pereat necesse est . Eadem pariter deficit, vel misera tristisque evadit sine aedificiis domorum & navium , & eorum omnium , quibus haec instrui debent, quae quidem tot sunt,& tam diversa , ut Faber Lignarius in Republica sit genus quoddam artificum, sub quo sunt Sector, Doliarius, Caelator , ruator, Carpentarius, Rhedarius, & alii. Praeter hos communes omnibus arboribus usus, singulae etiam sylvaticae praestant pa ticulares . Ita suberis cortex quamvis mollis S porosus,omnium optimum obturamentum est vasorum ad impediendam liquorum , quos continet, exhalationem . Abies , cupressus, terebinthus , lentiscus, larix, stillant per incisionem in ipsis factam,

diversi generis gummi & resinas . Quercus, Robur , Ilex , Ce rus , Platanus, Taxus , Fagus, Laurus, Τilia, Cornus, Ulmus, Alnus, Carpinus , Acer, ct aliae , vel viscus vel baccas vel vimina vel fungos, vel alias sibi proprias utilitates suppeditant. s. omissis sylvaticis dicam aliquid primo de arboribu , quae fructus nobis sufficiunt, quibus vescimur , vel vestes comparamus: deinde de illis, quae medicinas nobis offerunt. Exprimis sunt, Piri, Mali, Ficus, Cerasi, Persici, Hypomelides, Mespili, Mori, Sorbi, Prunt, Amygdali, Nuces, Olivae, Pi nus , Pistacia, Palmae, Castaneae, Coryli , Ziziphi & aliae . In his piri, & mali sufficiunt nobis jucundissima pulpamenta prosecundis totius anni mensis , siquidem ex diversis illarum speciebus habemus poma, quae citius, & quae serius maturescunt. Ficus vero,arbor facilis culturae, & promptae vegetationis, bis in. anno offert omnium suavissimos fructus nullo praevio flore ; singulare enim in hac arbore est , ut fiuctus ipse contineat partes aliquas, quae solent esse florum propriae , cujusmodi siunt stami-I nas

SEARCH

MENU NAVIGATION