장음표시 사용
81쪽
na . de semina : Ad illos autem educandos opportune instructa est haec arbor foliis amplis &' robustis ,. tamquam totidem clypeis ad illos protegendos , & fortasset tamquam totidem colis ad illorum exquisitam medullam praeparandam . Contra vero pinus, quae fructus educat intra selidam thecam ex superpositis quasi squam mis concinne compositam L folia ostentat , ad instar filorum ,. seu taeniarum , seu resticularum . Commemoranda in particulari etiam est illa , quae audit Malus Medica , ct etiam Aurea a colore suorum fructuum quorum usius insignis &frequens. est in condimentis , & potionibus non solum ad dulicias, sed etiam ad remedium , propter acrimoniam succi illorum gratam simul & salubrem , ut quando ab aliis dotibus deficeret, operae pretium esset illius diligenti curae , quae de illa habetur, continuo insistere . Sed curam hanc urgent etiam singulares quaedam ipsius proprietates : odor tam in floribus , quam in fructibus gratissimus , etsi in singulis diversius: facilitas obsequendi vo litati hominis , per quam aeque laeta vegetat in s lo immobili ac in mobili vase , in media area , ac prope parietem , nec minus florigera ac fructifera evadit, si cogas ramos emittere in formam sphaerae , aut fungi , aut flabelli r tandem perpetua juventus in viriditate frondium , in productione florum in educatione fructuum per totum vitae suae tempus, quod lo nisissimum esse testatur illa , quae Uersaliis anno I 33 ex supputatione Pluches i tria jam faecula numerabat ..
s. . Huc etiam spectant arbores quaedam exoticae, ex uui-huh habentur plura aromata. In his est illa, in cujus cortice siub- rufi coloris consistit vulgo cognitum Cinnamomum . Ea nunc
in sola inlata. Ceylani reperitur , cujus Hollandi potiuntur , a quibus,ud soli ipsi illius mercaturam exercerent, ex aliis locis. in quibus olim nascebatur , est extirpata . . Remanet solum in insula S. Dominici, ct in illis Antillarum ipsius sipecies quaedam coloris albi longe inferior, & pauci habita. . Est rursiis & illa a hor, cujus pars quaedam. fructus. sunt caryophilia . Haec quoque cum olim frequens esset in omnibus Molucris , nunc in sola nascitur vel Ternate , vel Amboino,.una ex his insulis iubiecta pariter Hollandis, . qui multo quidem labore , sed optato tandem
82쪽
dem exitu ad finem commercii eam ex omnibus aliis substulerunt. Mitto arborem frequentem in insula Banda, alia ex Molucris , quae nuces mulcatas producit , indutas putamine quodam , quod Macis dicitur, quorum ambo sunt inter aromata
Mitto etiam arborem , sive fruticem, ex quo piper colligitur in Batavia, in insula Borbonis , in Hollandia , in Gallia, quibus in locis multiplicata est ipsius species,non quidem satis hujusmodi baccis , quod frustra fieret, quia ut hae germinent opus est sine mora illas ex arbore humi deponere , sed translatis integris
plantis . At non reticeam tres alias arbores pariter exoticas, ex quibus potiones quaedam satis nunc usitatae praeparantur . Prima sit
arbor caccaum producens, quam Alexander Uitrioli in suis adnotationibus ad tractatum de Cocholate Antonii Colmeneri Le-desmae IIispanice scriptum , de Italice editum Romae anno I 567 dicit ex Authoribus , quos citat. esse similem Malo Medico,sed soliis amplioribus , quae fructus rubros instar peponis generat, intra quos triginta S amplius quasi nuces inveniuntur, quae sunt
id, quod audit caccaum . Hoc olim contritum commixtum
multis herbis & fructibus, ut xidere est apud citatum Ledes mam, certa inter se ratione sumptis excoquebant, at modo vix aliud quicquam cum ipso adhibetur,quam certa sacchari, cinnamomi, & va in iliae portio , atque hoc modo fit massa illa, quae
dicitur cocho lates,vox ab Americanis una cum re accepta, apud
quos significat compositum, quod aliquo liquore dissolutum redditur opportunum ad potum . Eo vulgo iam mane utuntur Itali , S magnum in eo capitis, stomachi, o totius corporis Iolamen inveniunt - Illud tamen est advertendum , caecaum quod in Caracarum regione nascitur, longe perfectius esse illo , quod venit ex Maranione , in quo asperum quid habetur, quod valde displicet, tolli et amen hoc potest eodem modo, quo lupini dulcescunt - Analogia est aperta , sed qui illam primo animadve tit, fuit anno 1 67 acutus Philoiphus Andreas Bina Ord. S.Bcnedicti , de qua pro sua amicitia me vir humanissimus admo , nuit , postquam potionem ex mera hac merce consectam laudavi ut blandam jucundam atque persectam, quod alios secisse professus est . Cum autem vim analogiae intelligerem, ratio-
83쪽
nem autem nescirem , qua amaritiem lupini amitterent, rogavi , ut eam me edoceret, quam ipse in caccao fuisset sequutus, resipondit nulla alia re opus esse,quam illud retinere per biduum in aquis currentibus. At cum audierim adhiberi in lupinis muncendis etiam cocturam, an hanc amicus praemiserit, per literas exquisivi, qui negavit. Ceterum ipse quidem per se rem non est exequutus, sed pharmacopolae tentandam commisit. Quare quoniam hic rem pro voto persecti , credo coctum ab eo prius caccaum, & deinde in aquis immersum , quandoquidem coctura ad lupinos mulcendos omnino requiritur. Illud certum est
me, & P.Josephum Asclepium , qui meam operam in aliis sivis experimentis solet adhibere , nihil boni per solam detentionem
caccat in aquis currentibus etiam per multos dies, potuisse obtinere . Habentes igitus infixum animo principium analogiae ,
perquisivimus rationem mitigandi lupinos. Illa, quam optimam experti suimus, sic se habet. Retine hos die una in aqua dulci: deinde infusos nova aqua decoque, usque dum primo ebulliant: tum immergito aquae frigidae , quam bis in die renovabis : die quarta habebis lupinos edules . Simili modo caccaum detentum fuit in aqua dulci per dies duos, ea bis in die renovata : postea decoctum in nova aqua , & per duo minuta ebullitum : tum in frigidam immersum, quam bis singulis diebus mutavimus, quod fecimus, cum decoctura tepida evasisset, sed melius opinor erit, illud statim extrahere ab aqua , in qua suit servefactum, noiterum ingrati saporis causas absorbeat. Nondum expleta die secunda ab infusione frigidae, quoniam cortex videbatur paulatim in fila dissipari, ex ea extractum , ut brevi exsiccaretur, aeri exposuimus expansum modo supra unum, modo supra alterum pannum. Post tres dies ut omnis humor citius expelleretur, in quadam vaporarii specie per aliam diem collocavimus. Tandem prorsus aridum artifici dedimus, ut de more illud subigeret, quod invenimus votis abunde respondens.
Secunda sit illa. arbuscula, cujus semen in rubro fructu inclusium,est fabula illa vulgo Cam, ex qua potio fit,olim apud solos Monachos Arabas, ut sertur, usitata ad vigilandas noctes in Divinis Officiis, pro ea, quae inest illi efficacia ad discutiendum somnum, at nunc magni ubique usus post tot ejus utilitatis la
84쪽
des, quas commemorat Jussieus in Commentariis Acad. scient. Parisie. ad annum I 13. Quae nascitur in Arabiae felicis regionibus Adena & Mocha, longe melior est illa , quae colligitur circa Bataviam, & Madagascarem , & in insula Borbonica . Tertia, quae ingens arbor dicitur a Pluche I , arbuscula vero a Dictionario Latino Taurinensi Σ , est illa, ex cujus frondibus , quae The dicuntur, infusis in aquam ferventem fit alia potio satis communis. 7. Ex arboribus, quae fructus offerunt, qui ad vestimemta nostra concurrunt, prae caeteris est nominanda , quae quasi nuces quasdam producit extrinsecus nigras, quae cum maturuerint, sponte sua disruptae , gossypium exhibent candidissimum: quod tamen colligitur etiam ex aliis duabus plantis, quae arbores non sunt, sed altera serpit ad instar vitis, altera ad instar dumeti dilatatur . His abundant Asia & America. Sed Europaei omnium optime norunt ex illis filum ducere , quod in caligas , induc las , stragula, S omnis generis operimenta & ornamenta convertitur. Nihil dicam de Cocco arbore Indica , de qua ferunt passim Authores, Lemerius sa) , Martinus du Plessis , &Chambers cs , panem, vinum, telam, chartam , funes, omnia denique ad vitam necessaria quibusdam gentibus , ut illis insularum Maldi viarum, ab ipsa suppeditari: quae omnia, & his etiam potiora reseruntur a Derhamo s , & Pluche ex authoribus quos citant, de quadam arbore dicta Aloe Americana. 78. Inter arbores, quae remedia nobis exhibent in morbis, etsi dici possit, quod unaquaeque regio suas habeat, sicuti etiam alia eiusdem usus vegetabilia , quae pro aegrotationibus ibi similiaribus selicius nascuntur, ut intelligi potest a Joanne Benom- vino , aiustore libri Intro Atio ad Medicinam Indigenam, quem citat Dei hamus 8 : nihilominus illae quae magis celebrantur, ct communiter adhibentur , sunt Calabrica fraxinus , ex cujus frondibus distillat ros quidam , qui manna audit, ex quo ca
cap. g. art. I. I. I. PUA I s.
85쪽
tharticae potiones habentur: & arbuscula illa Scythica, cuius radix est amarum Rhabarbarum , obstructiones viscerum Brtiter& suaviter removens :& alia arbuscula Brasiliana, cuius pariter radix dicta Iperacuana, praesens in multis morbis remedium est rite adhibita: & arbor illa Peruana, cujus cortex China vulgo nuncupatus, febres, quae intermittant, discutit, in Italiam primo advectus i anno Domini Iσης, eonante id imprimis in ema ante Jo. ordinali de Lugo De. Dctu, inquit Sebastianus Badus
in suo de hoc cortice opere,edito Genuae anno I 653, in quo numerat paucos illos, qui ante se de eodem aliquid scripserunt-
Argumentum a fructura corporum organicorum . 9. D Ropositio declaratur sexto a structura Corporum Orga x nicorum tum brutorum , tum vegetabilium 4 Si externam quis consideret, quanta, de quam varia in illis, vi singulis illarum partibus pulchritudo i Plantae quae per se stare debent , truncum habent, cuius diameter leniter decrescit , quo magis assurgit: cortice siquammoso vestiuntur quasi rudi .& densi veste, quae contra caloris, frigoris, ventorum, & tempestatum inclementiam defendat fibras, utriculos , glandulas ., ct innumera ad vitam plantae organa diverse texturae, cum in lusis multi generis humoribus, tueatur, protegat, atque conservet. Quam
belle a stipite ei umpunt rami ad angulum graduum circiter s lde ita se componunt per omnes imas, & summas partes , ut dum parallelismum affectant cum Elo , in quo sunt , suo etiam aequim librio videantur consulere. Nam si in stolo sint declivi, quantum ex ima parte crescit pondus ex majori ramorum copia, tantum in superiori decrescit, & viceverra . In plantis vero , quae natae
sunt ad adhaerendum aliis a se distinctis corporibus, molles quidem sunt fibrae, sed vel claviculis quasi digitis ornatae , vel tae ni is spiraliter se circumvolventibus quasi manibus praeditae, quibus suum pedamentum apprehendunt: cujusinodi sunt vitis, phaseoli, edera, & planta illa Americana, quae fabas producit
86쪽
vulao dictas Uainilia, quibus cibi aliqui, cocholates maxime, suavitatem acquirunt singularem . Qui velit internam plantarum structuram agnoscere, opus habet integra scientia ad illius artificium aliquo modo animo insormandum , ut plane demonstrat Marcellus Malpighius in sua Anatome Plantarum. 8o. Soli flores , exiguae plantarum fere omnium partes, &ad brevissimi. temporis durationem destinatae , tam vehementer admirationem. nostram. Divinae Potentiae possimi excitare, ut ad illos contemplandos ipse Divinus eorum artifex Christus Dominus nos impulerit, O) Considerate, inquit, lilia agri. Dico possis. quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est , sicut unam exis A. Profecto vel florum sermam vel colorem quis attendat. tanta in utrisque diversitas nunquam ab amabili venustate sejuncta invenitur, ut non istum studiose & magnis sumptibus diversi generis flores excolantur in viridariis, quae habentur tamquam requisitae appendix, vel potius pars essentialis aedium Principum , sed etiam illos semper aliquoe modo .. sint minus veros, saltem imitatos velimus nobiseum esse , & ante oculos obversi xi. Itaque si ad sacras, vel profanas nuptias sponsa E comparat, simul cum gemmis flores postulat ad ornatum . Si convivium ad pompam instruitur, talem inter epulas locum habent flores, ut triumphalia jam audiant . Si illud, quod magis est spectabile in regno . in populo, in aetate; in oratione, volumus unim verisbo significare, florem cum Tullio dicimus. Si de ornanda domo templo theatro cogitat Architectus , iam animo volvit rosas , heliotropia, anemones, tuli pas& diversurum florum serta , quibus distinguat lacunaria, epystilia . ZOphoros, arcus. Qui aere, ligno , marmore aut alio modo stulptor est, tunc sibi eloriatur, quando. operi apte inseruit aut violas, aut hyacinthos, aut nunculos, . aut alios requisitos flores ... Placent flores in sericis e parietibus pendentibus, in aulaeis supra mensas extensis, in rapetis, quos pedibus terimus, in vestimentis , quibus induimur,& cum ipsa etiam . sunerum moestitia. apte aliquos ex his credimus consectari .
87쪽
fundi, repandi, in Ombam capari, in erinem furrent, in lanam carminati, almi, rosrati, eorumi , caudati , spicari , in sphoram radiatim disposivi , racematim stipati . umbellatim diffusi, circinatim digeo , folio simplici, triplici, quadruplici, multiplici, constipato, in orbem extrorsum convoluto , introrsum replicato, falcato, crispante , explans o, friato, crenato , fimbriato . Quod vero spectat ad colores: Sunt candidi, Ilapi, gildi, lureoli, sanguinei, punicei , cyanei, purpurei , janthisi , coiore simplici, misce ἰο , multiplici, faturo, Alluto, ex rubro pallescente , ex croceo rubre sente , ex pumiceo purpurascente, aurato vel purpureo interpuncti, virgati, sellati . segmentari. Sed quid colores diversorum florum enumero 3 Si enim multae sunt illoruni species , quae sub unius coloris, sive simplicis sive multiplicis habitu constam ter se prodant, & aliquae sint, quae ex hac parte ita variant, ut
facile numerentur, sunt aliae contra , ut ranunculus, in quibus tot & tam diversa pigmenta apparent, ut qui horum nomenclaturam , brevi aliquo vimrum illustrium sive in literis sive in armis nomine contexere in animum sibi induxerant, incaepto destiterint, copia colorum variorum superante istam nominum , . Quid autem dicam de illorum odoribus suavitate & varietate
plenis Jucundi illi sunt sive seorsim sive conjunctim hausti, &sicuti oculi in fasciculo , quem rose , narcissi, cariophylla , beblides,vel alii flores quicunque componant,nihil inveniunt, quod quasi in harmoniam sibi pergratam non consentiat, ita neque nares. Quid suavius , quam sub vesperam maxime, deambulare per viridaria . ubi mala aurea , aut rosaria , aut tuberosi , aut lilia effluviis suorum florum aerem imbuunt circumquaqueῖTam grati accidunt hujusmodi odores , ut quoniam brevi novimus flores marce stere , invitos cogamus has nobis opes pro reliquo anni tempore relinquere vel exsiccatos, vel distillatos .
8 i. Sed pue. i plane sumus, si in sola florum pulchra & sitavi specie defixi haeremus, nec illorum constructionis saltem praecipuas partes distinctius inspicia nus, quasi ignotum nobis sit , quod per se est evidens, sine hujusmodi floribus non haberi fructus. qui ipsummet semen necessarium ad conservationem cujusvis speciei plantarum in se includunt. Atque quia flores sunt prupter fructus, ideo quando huic suo muneri jam satis secerint , i by Cooste
88쪽
cerint, quod brevi fit, jam perit in illis decor omnis , & species . Quae est ratio physica perbrevis illorum durationis, quae etiam brevior fit, quoties decerpantur , sicuti frequenter accidit , ipsi sinet quodammodo a longe invitantibus tanta suae pulchritudinis suavitatisque ostentatione . Illi, inter quos Daniel Barioli i , qui rationes afferunt morales de hac fugaci florum conditione, legunt admonitionem hominibus factam, Σ ea quae spectantissime sorent, celerrime arescere , ut ait Plinius . Contemplanti igitur florem occurrit primo calix , extima illius pars, & quasi ejus sustentaculum , quem componunt soli aquaedam mollissima , quae appellantur etiam perianthia . Ex calice emergunt, ipsique innituntur petata, tenera scilicet illa solia , alio plerunque colore ; quam viridi praedita . E floris tandem medio eminent stamina , hoc est fila quaedam . Hae sunt partes communes omnibus floribus omnium plantarum ; Etenim jam constat sero nullam esse plantam , quae suis foribus instructa non sit. Aliqui autem ex his supra stamina habent antheras, quae sunt quasi capita quaedam , continentque granula quaedam resinosa, quibus semen foecundatur. Haec microscopium ostendit es se corpuscula regulariter organizata , quare minus proprie illis attributum fuit nomen pul; eris , quo communiter appellantur . Flores, qui antheras habent,dicuntur masculi. Alii has antheras non habent , sed inter sua stamina habent semen , quod inclusum tenent in pyxide , quae sustinetur a stylo , ct desinit in apicem e atque hi flores seminei dicuntur . Alii habent simul cum staminibus capitatis etiam semen , atque hi dicuntur flores hermaphroditi . Romae vulgus flores semineos, vel illos quoia unque, qui desinunt in fructus, vocat bonos: illos vero, qui masculi dumtaxat siunt, e contraria ratione , quod in fructus non desinant, vocat fatuos. Hinc factum est, ut apud Bolanicos mas dicatur planta , quae instructa est floribus dumtaxat masculis: &semina, quae solis semineis: & hermaphrodita, quae solis hermaphroditis: & androgyna, quae flores tum mastulos tum semineos producit: & tandem Polygama, quae habeat flores mas ulos te mineos & hermaph ruditos.
89쪽
81. His positis semen foecundatum tunc est, quando supra illud cecidit pulvis antherarum, & vel eam agitationem in eo excitavit certo quodam modo , de quo tam en nihil certi dici potest, uel aliam quamcunque modificationem , sine qua semen stam persectionem non consequitur , & sterile remanet. Quare quoties hujusmodi pulvis. vel immoderatis pluviis detergatur, vel intempestivo frigore, aut alia aeris intemperie corrumpatur, imites post flores, qui praeclaram sui speciem verno tempore exhibuerunt , sperati fructus non obtinentur . Idem experietur
evenire , qui cum Richardo Bradleyo apud Pluchem i resecete floribus stamina, antequam flores ipsi hene explicentur j Nam quoniam haec sunt instrumenta , quibus proli ficus pulvis perficitur , impedita ipsius maturitate sterilis est flos , quoties saltem haec planta semoveatur a consortio aliarum sibi similium, a quibus recipere posset hujusmodi pulveres asportatos a Vento , aut alio modo . Modus, quo hic pulvis supra semen cadat in plantis hermaphroditis, facilis est intellectu, siquidem in illis,quae flores ad horiZontem inclinatos producunt, stylus sustinens semen longior est ipsis antheris , adeoque recipere in se potest pulverem ex illis jam maturis decidentem : In iis vero , quae flores stantes habent, si semen humilius sit antheris , jam eodem modo decisum pulverem in se colliget: sin altius se erigat, dici poterit exantheris disruptis explodi hunc pulverem,ita ut ipsu in semen attingat . At quis explicet, quonam modo ex masculis floribus pulvis transferatur in femineos, tum quando utrique sunt in eadem iplanta androgyna , tum multo magis quando siunt in diversis Etsi hic modus ignotus sit, res tamen certa est . Nam si in cucurbita & pepone, plantis androgynis, quis importune decerpat omnes flores masculos, seminei steriles evadent. Atque si planta seminea prorsus sejuncta sit ab alia mascula, frustra haec suos flores producet. Hinc Persae & Arabes dicuntur in flores palmae semineae spargere fertilitatis ergo pulverem studiose collectume floribus palmae masculae . Et celebris Carolus Linnaeus Upsaliae Regius Archiater testatur apud Mahonem et , Radiolam in horto Upsalensisterilem fuisse ab anno Iroz usque ad annnm II 2, quo
90쪽
suo primum mas adducta in eodem horto fuit. Rursus cum compertum sit in floratiis sepe lolia florum se exhibere modo insistito colorata , qui participat colorem nativum, & illum , qui proprius solet esse alterius floris , citatus Bradleyus rationem repetit ex commixtione utriusque pulveris, dum semen,a quo hic novi coloris flos producitur, conciperetur. Idemque confirmat hanc siuam explicationem dicens,expertum se esse,pulverem unius floris aspersum supra alterum diversis speciei , a quo iam antea rescissione staminum impedierat omnem a pmprio sibi pulvere foecunditatem , pmduxisse semen , quod anno insequenti florem omnino novum explicavit, in quo utriusque speciei , e qua pro 'veniebat, indoles apparebat: Sed nullum ad perpetuandam hanc novam speciem ex illo semen collegit . In quibus exemplis videas analogiam haberi inter generationem plantarum dc illam animalium , quoniam color medius observatur etiam in partubus ex genitoribus ejusdem speciei, sed diversi coloris: & monstrosa ac sterilis progenies est, quae venit ab animalibus specie diversis. - 83. Nastitur autem hoc loco quaestio , an huiusmodi pulvis sit congeries minimarum plantarum, quae in subjecta semina tamquam in uterum delabentes incrementum accipiant, quem admodum olim aliqui vermiculos in semine animalium detectos censuerunt nova fieri animalia, quando nanciscantur opportuna seminarum ova , in quibus adolescant λ An potius pulvis ille sit quasi sermentum quoddam , quod attractum a semine , ibi explicet sua elasteria , quorum impulsi tenerum germen incipiat suos motus, ct sitas quasi vitales actiones exercere Τ Secunda haec explicatio, quae a Graevio proponitur , minus aberrans a vero existimatur , utpote analoga illi, qua congruentius creditur fieri animalium generatio. Sed quoniam nihil certi neque per oculos, neque per microscopia, neque per discursium adhuc habemus , res inter mysteria cum Pluctae I numeratur-84. Quoniam species plantarum conservantur per ipsarum semina, ideo haec munivit providus & sapientissimus rerunia omnium Auctor Deus repagulis ad illorum tutelam opportunis Quando enim actu maturescunt, florum petata sic habent tam M 2 quam