장음표시 사용
161쪽
1 6 D E MUNDO.aliqua , quae jam existunt, & applicandi ad diversa officia . At
quid haec sunt comparata cum iis , quae in tota rerum creatarum
congerie habentur , quae si diverso modo sint disposita , vel desint, suppleri nullo modo pollunt. Ipsum corpus hominis & cujusvis animalis nonne in singulis suis partibus praesesert constructionem directam ad finem aliquem Z Tolle pedes homini & brutis , impedita jam utrisque semel est Celeritas motus: nullae datae sint homini manus, avibus alae, deerunt artes, & artifices in terra , & deserta erunt habitatoribus aerea spatia . Quid clarius , quod oculi aures & reliqui sensus dati sint ad particulares sensationes recipiendas cum eorum usius sit in animali. adtequam ullius industriae sit capra , & semel quod ii desint miserum illud sit, nec ulla via illorum defectus suppleri pos sit. Similiter de singulis fere creatis rebus dicendum esse luculenter observant, & exponunt, qui de causis finalibus agunt. cum quibus aliquid distinctius dicam infra . Sed magis directe respondendo cum Picteto I exemplo scopulorum , cavernarum , conceditur quidem dependere praedictum illorum usum adestinatione hominum,facta post observatam eorum existentiam,& constitutionem, sed negatur idem a pari dici posse de iis, quae oculis omnium objiciuntur, & perquirenda non sunt inter habitationes ferarum & aquilarum . Illud enim inter ista , quae invicem comparantur, est discrimen, quod apparet inter scopulos sibi super impositos , & scalam ah accurato artifice directam S elevatam , inter cavernam, & domum longo studio, & multo labore dispositam, inter corpus demum insorme nec organicum , &corpus organicum, cujusnodi est tota structura Mundi, & praecipuarum ipsius partium, quae Rut corpora animata, quae omnia& singuIa superant creatam scientiam, & artem omnium artificum cujuscumque temporis.
Absurdam hanc objectionem secit olim Epicurus, quam fuse exponit Lucretius 1 . eamdemque renovavit Spinosa apud Idookem c 3 dicens, Homines ordinis confusionis, boni ct ma
162쪽
PROPOSITIO II. I 47sium propter ipsis fleri , tune in unaquaque re praecipuum judicare
debuerunt, quod ipsis utilissimum .i44. IV. objicit Maupertui sius co . ordinata rerum dispo.
sitio , quae nunc habetur , potuit erumpere sertuito at Orum motu inter innumerabiles dispositiones non ordinatas , Nam
quamvis probabilitas, ut quid ordinatum sertuito existat, sit tenuissima propter infinitum sertasse numerum inordinatorum , qui sibi opponitur , non tamen dici potest nullamQuaecunque autem ordinata dispositio semel eruperit, potest per se ipsa durare , quemadmodum quaecumque inordinata debet per 2 ipsa deficere . Ita animal, quod sertuito extiterit praeditum aptis ad sui conservationem , & propagationem organis, conservari per se ipsum & propagari potuit: illud vero, quod his deficiens extiterit, debuit ipsum etiam deficere , nec ulla ex eo species propagari necesse fuit: ergo ordinata rerum dispositio , quae
nunc habetur, non suadet Mundum non esse nec conservati Brtuito .
Resp. nego primam antecedentis parIem cum ejus probatione , ct cadunt reliqua . Attenta enim natura inerti atomorum , quae sibi relinquantur, nulla est probabilitas de existentia alicujus corporis ordinati de organici ex Drtuito illarum motu ex raticis nibus jam allatis . 14s. V. Objicit idem ibidem. Uniformitas IaItem in constructione corporum organicorum non est aptum argumentum ad
excludendam possibilitatem illorum existentiae per fortuitum atomorum motum . Assumptum probat I. quia in iisdem organicis corporibus observatur magna varietas : Ita maxime differunt inter se pisciculus & cetus, leo & formica. II. quia sunt, qui ex varietate corporum organicorum eodem modo inserunt exesu-sionem hujusmodi cassis : ergo cum ex contrariis antecedentibus nequeat inferri eadem conclusio , dicendum est illam non inscr-ri neque ex unisermitate , neque ex varietate corporum Orgv
Resp. nego afumptam. Primam autem probationem distilis guo sic . observatur varietas specierum in corporibus organicis, Gnc. Observatur varietas partium vel attributorum , quae essen-Τ a. tialia
163쪽
tialia sint singulis speciebus, quae sunt sub certo genere corporis organici ut plantae & animalis , nego ; siunt enim in omnibus. plantis radix , truncus, folia , in omnibus animalibus cor , caput, sto. rachus . Rursus observatur varietas in individuis ejusidem speciei, subdistinguo, quantum adessentialia, nego ; quantum ad accidentalia , concedo. Ad secundam vero probationem concedo antecedens, & nego consequentiam, ejusque suppositum ; quod scilicet antecedens mentionem iaciens de uniformitate in iis, quae sunt essentialia individuis singularum specierum, sit c trarium illi, quod meminit de varietate specierum , vel eorum , quae non sunt essentialia individuis, cum di versum dumtaxat sit hoc ab illo. Non est autem mirum , quod eadem conclusio inseratur ex antecedentibus nullo modo inter se oppositis, sed solum diversis.146. UI. Objicitur. Sunt plures Philosophi .ex iis etiam qui maxime pii habentur , qui statuunt plantas aliquas, & viventia aliqua generari ex fortuito materiae putreficentis motu.; Atqui quaevis planta, & quodvis vivens sunt opera admirabilis structurae : ergo nec moraliter , nec ullo modo impossibile est fieri per solum materiae sortuitum motum opera admirabilis stru
Resp. nego majorem . Nam plerunque hi, qui generationem ex putri propugnant, adsignant putredinem tamquam causam soluin materialem, & pro causa essiciente recurrunt, non admotum fortuitum, sed vel ad Deum, vel ad alias causas, ut alibi ci) dixi. Illi igitur, qui sortuitum putredinis motum puta runt esse harum generationum causam, reducuntur ad Atheos, ct malos Philoshphos. In his Abrahamus Chau meix 2 numerat Dalembertum auctorem articuli de Corruptione in Gallica Encyclopaedia , qui caveamus , inquit, ne absime affirmemus putredi nem in nullo casu posse producere corpora animaIG. Hi non advertunt, ut notant Cardinalis Ptolemaeus 3), Petrus te Brun 4 ,&Pluchr s, quod si insecta , res quidem vulgo contemptibiles, sed
164쪽
sed apud doctos structurae admirabilis, possent semel extare ex putredine casu sermentante, posset ex cumulo fimi similiter incalescente existere Elephas, aut Taurus, ex cumulo librorum sequos tineae exederint, volumen aliquod eruditum, ex cumulo ferramentotum, quae per rubiginem contrita fuerint, horologium affabre dispositum : Atqui haec stulte crederentur possibilia :ergo a pari stulte creditur, quod ex putredine extent casu insecta . Contra quos proinde tamquam docentes doctrinam Athei-sticam, vel quae saltem infirmat omnia argumenta pro impossi bilitate existentiae hujus Mundi per merum i casum , habent locum , quae jam olim declamarunt Duguetus i , Beniamin Mar
otiose exclamarunt eo modo contra propugnatores generationis
ex putri universaliter , cum in sano sensu jam dicto plerique loquuti sunt, ut contra Leuvvenhokium dixit jam Hartsoeher
ovis erupisse totidem parvas muscas, & ex eruca adhuc viva plures vermiculos , qui ipsi adhaerentes tandem muscae evaserunt. .
Sed id vel non potest explicari nisi per hoc , quod putrefactio
semper antecedens ortum animalium , casu aliquo passa sit alios motus ab illis, qui plerunque in similibus contingunt, . vel saltem nullum est argumentum deductum a suppositione, quod ge, ne rationes animalium uniformi modo semper contigant: ergo . Resp. con . maj. ct nego minorem . Nam ratio phaenomellii, quod alios ex Philosophis perturbavit, alios in falsas opiniones induxit, est, quod supra ova Papilionum deposuerint mus e suam Beturam , quae intra illa penetrans, ibique conversa in Chrysallicis, ex illis tandem evasit in muscas similes matribus. Res in comperto est , postquam reserente Pluche. lmicroscopium detexit
165쪽
etexit in ovo majoris Papilionis, ex quo musca eruper t. duplex foramen, alterum majus, ex quo illa exiit, alterum minus , per quod cum eadem esset sub sorma vermiculi , ingressi est . 148. VI l. Objicitur . Facta hypothesi atomos esse partes componentes Mundum hunc, creatas quidem , sed nullo consilio ab ipsarum Creatore in unum certum spatii locum projectas , vel in uno certo spatii loco inclusas & temere agitatas, sequitur dicendum hanc., quae nunc habetur , combinationem , & partium Mundi dispositionem potuisse existere ex ipsarum sortuito motu : ergo ex connexione partium hujus Mundi non insertur ulla ipsius caussa intelligens. Probatur antecedens. Ex projectione vel agitatione atomorum in certum spatii locum, & intra determinatum spatium nullo consillio factis debet extare aliqua combinatio: sed quae nunc habetur ordinata combinatio , una est ex combinationibus, quae extare potuerunt ex proiectione vel agitatione nullo consilio factis: ergo potest hoc modo extare illa, quae nunc habetur partium Mundi combinatio .
Resp. I. nego potbsim primi argumenti, utpote impossibilem. Nam Deus atomorum creator est immensus , neque potest proinde non esse ubicunque quaevis atomus sit, aut fingatur esse: praeterea ab eodem dependent non solum in eo , quod extiterint,sed etiam in eo, quod perseverent existere atomi illae, ut demonstratur , ubi agitur de Deo conservante : neque his se attributis 1 3liare quodammodo potest Deus , quippe sunt de ipsus essentia. Cum igitur sit quaevis atomus semper penetrata quodammodo a Deo, neque ulli bi esse possit ab eo divisa, nec sine actione illius continua , atque cum tandem Deus sit infinite intelligens , utpote persectissimus , impossibile est , ut sibi relinquat atomos illas , & casus ullus fortuitus in quavis ipsarum motione
Resp. LI. Permissa hypothesi nego, quod ex ea insertur in antecedenti . Ac quod pertinet ad hujus probationem , nego primo majorem cum Daniele Bariolo id & Cheyne et . Ex pr jectione enim atomorum nullo consilio saeta non deberet ulla compositio fieri. Dissolutae erant antea atomi, ditatutae etiam erunt, dum labuntur, vel moventur, di dissolutae permanebunt ,
166쪽
postquam quiescent. Nisi serte fiat alia hypothesis, atomos illas
creatas fuisse diverse inter se figurae, alias acutas perseratas tortuosas aduncas, alias quodam glutine illitas in tota sua supermcie, alias vero solum ex parte, ut altera: in alteras incidentes cohaerere invicem possint, & diversas moles componere. Quam ob rem omitto 'etiam hanc majorem , sed nego minorem; Non
enim est possibilis haec ordinata praesens constitutio Mundi per quasvis atomos quovis modo figuratas , ct semel projectas , &mero casui relictas; Nam praesens constitutio Mundi habet innumeras partes , ita quibus talis determinatus numerus & situs particularum diversarum invicem colligatur ad efformanda corpora organica plantarum & animaliam ,& singula illorum membra , & membrorum particulas, rationae uni rmi semper atque
constanti. Habet rursus in his ipsis corporibus, & in tota siua congerie partes, quae diversis motibus, & in diversas etiam plagas continuo simul & uni sermiter agitantur - Hi autem Imotus tam varii , impossibile metaphysice est, ut proveniant ab atomis sibi relictis, utpote essentialiter inertibus, & vel omnis tandem motus ipsarum , & earum molium , quae ex ipsis factae fuissent extinqueretur, vel ad motum uni sermem , ct in eamdem partem redige retur. Haec ratio longe melior est , utpote omnino suadens falsitatem illius minoris, quam sit ea, quae placet Bussierio I , quae in eo nititur . quod inter prima principia haberi debeat, nihil,quod praeseserat ordinem & motum regularem,posse esse es sectum causta pon intelligentiς - 149. In statur - Quid aliud Cartesiani postulant praeter motum semel impressum materiae , ut omnia haec , quae habentur phaenomena, habeantur . Cartesius certe PhiloQphus , qui nihil professus fuit admittere se tamquam verum, nisi illud , cujus ideam haberet claram , atque distinctam, aedificavit suam physicam sepra hanc veluti basim , nimirum Σ materia mota debet cere res omnes ram generales , quam particescres abrique eo od Deus ullum ordinem , am proportionem tu illis ponat. Et alibi concludit, 37 Nolebam ex his omnibus inferre Mundum hune eo, quo propouebam modo, fuisse creamin; Multo enim perisimilius
167쪽
os Deam ipsum ab initio talem, qualis futurus erat, fecise . Verumtamen etiamsi nullam ei aliam, quam C baos formam ab initio dedisset, dummodo ns natuiw leges consituras ipsi concursum suum
ad agendum , ut Diet, commodaret, eo solo res omnes pure materiales eum tempore , quales nunc esse videmus , essici potuissent. Similiter Malebranchius hoc Cartesii placitum adorobans , &commendans dicit, I)si totus Mundus in ordine, in quo ultimoidemus persistat, id sit , quia leges motuum , quibus in illo ordine conservatur, illum etiam in eodem ordine poturbs ni collocare : &alibi Σ tonet , omnia naturae phaenomena tum regularia tum monstrosa esse consequentias duarum legum motus , altera quod corpora mota tendant in directum , altera quod motus in corpo- eum conflictu distribuatur pro ratione massae corporum . Eodem, modo Houite ville arbitratur; Nam inquit i satim atque Deus imprimis motum materiae, video ejus determinatum gradum tui. impressum tendere ad omnes repolutiones succe mas omnium temporum , locorum , ct generationum . Et infra : cincipituri potuisse Deum ita determinare legem communicationum motuum ut hoc tempore ex. gr. Mundus videret hone funationem, hanc Eri sim, hane resurrectionem. His similia habet Leibnitius 4 . . Rursus quid aliud Nevutoniani praeter motus quosdam po- .stulant, ut conservetur haec Mundi machina Τ. Mundus , inquit Nevvlonus , formatus pores per meras leges naturAE in mulsa saecula perdurare. iso. Respondeo quod pertinet ad Cartesianos , primo quidem , propter, hoc ipsum , quod systema Cartesii audet dicere per materiam & motum fieri posse mundum hunc sine Deo , --le illud audire apud cordatos Philosophos. Derhamus , & Clactius profitentur esse Athe isti cum . & ut tale adhibitum ab aliis , hoc solum concedentes Cartesio , quod ipse in multis aliis scriptis ostenderit se plenum Religionis , ct alienum ab Atheismo. Cartesium propter eamdem causam accusat Cud-
168쪽
vvorthus, quod i quantum in i ofuit, susuierit unum ex proripuis argumentis, quibus Deum esse intelligimus : eamdemque sententiam alibi exponens concludit, Σ auid absurdum magis, ct ridiculum sit, non equidem intelligo . Freindius dicit, c3 ui universum P fices negotium mechanica quadam raIione geri P Iunt , ita ut nihil fit, quod non ab ipse materiae pi, immatabui aemotus conditione proficisci putent, quid aliud agunt, nisi ut eum
Epicuro nuionem ex animo hominum evellam tuncta providentis ,
atque moderantis Dei . Cheyne de eodem Cartesio sic loquitur, Admiror diam cogito, quonam mori potueris homo sanus sibi persuadere vane rerum Universitarem essectum fuisse per m taeriam ct motum , quae sere descripsit ex Nevutono . Mau- Pertuisti non omittam illa , quae aliquo modo minuunt invidiam
superiorum ipsius objectionum , Salis temerarii fuerunt ilii Hilosephi , qui per solas leges mechanicas aggressisunt explicare
Phaenomena mundi vi ilis , ct ejus primam formationem . Hoc ipsum Pluche vocat delirium Cartesianum , ct periculosam quam maxime deceptionem , in quo suadendo iterum itet umque 8 fuse immoratur. Eaindem censuram exercet Angelus Papi ρ . Plures alios, qui pari modo censent, citat Mos hemius in notis ad Cudvvorthum loco citato , quibus addo Ual- se hium . qui determinate rejicit clo dicta Houtlevillaei. Pm- secto cum sepe nobis contingat , non posse nos adhibito omni ctiam studio obtinere quaedam, quae levissimi momenti, & primo adspectu etiam facillima , ut dirigere sumum camini extra cubiculum , etiam postquam insignis aliquis Algebrista vianta , quae optima sibi meditando visa est , complanavit , dc experti Artifices accurate straverunt , merito irridere possumus Cartesium, S ipsius ideas claras destructura mundi hujus per solum materiae impressum motum , & tamquam perditissimae audaciae V laomi
169쪽
homines execrari quotquot Cartesianismum eo deducaui, ut Increduli tandem evadant. & sertasse etiam Athei, sicuti ex illo Atheus iactus est Spinosa , & alii ut notarunt Pluche cist, Volta ire c1 , & Trevoltianr 3 . Hi sunt ex illis . de quibus iam olim dixit S. Augustinus, 4, Sunt qui magnum siliquid se uere putant, si Bersam isam corporis molem, qaam Miandum nunc pamus curiose perquiram. Unde xama erium superbia gignitur ,
ut in ipse Caelo . de quo saepe disputant, Abimeι bubisare videantur, O nibii putem esse , nisi corpus
Is I. Respondeo secunio, Cartessum quidem, dum per so Iam materiam & Ieges motus dixit potuisse existere hunc mundum , nomine mundi, etsi per abusum vocabuli, de quo dignus est accusari, intellexisse dumtaxat collectionem corporum majorum , dc inorganicorum . Nam de his Elis, ut observat Clactius cs conatus est exponere modum , quo iis legibus positis con marentur & disponerentur , tacens de modo , quo corpora organica & animatae producerentur. Quod vero pertinet ad Cartesianos , illi communius postulant motum impressiim cum ineffabili& mysterii pleno consilio mentis Divinae, non motum mere ser- tuitum , eumque volunt ab ipsismet primo motore conservari . Immo eorum aliqui ita moveri dicunt, quicquid movetur, ut ῆ-lius Dei effectum esse motum quemcunque dicant. Quare Mo-shemius advertit Cartesianos jure posse conqueri de injuria sibi facta, dum accusantur favere se per iuum systema Atheistis. Ipse etiam Cartesius dolere de hac accusatione posset, nam illam ipsam sententiam, quae ex eo objecta fulta ille non pronunciavit nisi in suppositione, quod Deus prius stabiliverit motus , seu ut ipse ait, naturae leges, quae intelligi non possunt, nisi praesuppo sitis quibusdam Divinis decretis , quae Pluche ) enumerat, etsi hae ipsae suppositiones adhuc non sifficiant , ut ipse idem ostendit s
170쪽
dit, ad tollendas omnes a Cartesiano systemate absurditates, inter quas est haec , quam persequitur Hooke i , quod illud vestribuat materiar cognitionem ., de arbiti iuna . vel tollat omnem Dei cultum, timorem, S spem . Tribuit quidem materiae cognitionem , si aliquas ipsius partes, ut halitus & vapores, velit attemperare se precibus piorum,ut illis parcant, dum alios prosternunt: tollit vero omnem Dei cultum , timorem, & spem , si illas velit necessario nulla ullius habita ratione operari. Cum tot tantique errores ex Cartesii verbis supra expositis manifeste inserantur, Jacquierius putat eo loquendi modo ipsum , Σ nihil
otis significare potuisse, nisi Deum situra dumtaxat muu Uum fuisse ad dioersas corporum species disinguendus.
Quod pertinet ad Malebranchium , qui etiam determinate nobis objicitur, ille ipse audiens hanc objectionem , illam a se cum Cartesio repellit admonendo , quod quoniam Cartesii principia siunt. 3 nullum corpus poste moveri propriis piritas ct omnes leges immura,Hes communicationis motuum nullus alias habere causas, quam potumates Dei , profanis fuam inpietatem illius δε- semate tegendi,omnis occasio ubiata es. In eodem opere ipse idem limitat hanc ipsam sententiam ad sola corpora non organica: 4 corpora organiama, inquit apud Arnaldum , defendent ex aliis legibus naturatibω nobis penitus ignotis praeter duas illas motus in directum ,-comunicationis ipsius in cotisone corporum pro rati ne masae, quibus similia alibi s repetit. Et tam evidens per se est ita rem eiIe , quam evidens est non Iam motum impressur fragmentis serri S teris producere rotas, elasteria, & horum inter se unionem , sed rotas jam ante cum opportunis elasteriis, ct inter se artificiose conjun tias,producere in illis motum. Iset. Quod pertinet ad Nevutonianos, quos pariter tamquam sibi faventes objecerunt Adversam, dico illos eum in maiateria & diuersis ipsius partibus motum considerare, ut statim inserant , ergo Di vina mens adest, quae dirigit istos motus, quos impossibile est haberi per cognitas leges communicationis mota U 1 tus ,